id author title date pages extension mime words sentences flesch summary cache txt la-wikipedia-org-7322 Litterae Civitatum Foederatarum - Vicipaedia .html text/html 10174 1106 42 Poesis Puritana secundum naturam fuit religiosissima, atque unus ex primis poematum libris impressis fuit Bay Psalm Book ('Liber Psalmorum Sinus'), copia psalmorum conversorum; propositum autem interpretum creare fuit, non litterarum monumenta, sed hymnos qui venerationi adhiberi potuerunt.[3] Inter poetas lyricos, figurae maximi momenti fuerunt Anna Bradstreet, quae propria familiae vitaeque domesticae poemata composuit; pastor Eduardus Taylor, cuius optima poemata, Preparatory Meditations ('Meditationes Praeparatoriae'), ut suas praeparationes venerationis communis adiuvarent composita sunt; et Michael Wigglesworth, cuius The Day of Doom ('Dies fati'), longissimum aetatis colonicae poema ac maxime venitum, tempus iudicii ultimi describit. Post Bellum anni 1812, desiderium litterarum et culturae unice Americanarum productarum ortum est, et nonnulli personae litterarii orti sunt, fortasse praestantissime Vasingtonius Irving, Gulielmus Cullen Bryant, Iacobus Fenimore Cooper, et Edgarus Allan Poe. Irving, primus scriptor qui unicum modum Americanum evolvit saepe habitus (sed haec adfirmatio aliquando disceptatur), opera ridicula in Salmagundi et satura A History of New York, by Diedrich Knickerbocker ('Historia Novi Eboraci a Diderico Knickerbocker facta') (1809) scripsit. ./cache/la-wikipedia-org-7322.html ./txt/la-wikipedia-org-7322.txt