Amor - Vicipaedia Amor E Vicipaedia Jump to navigation Jump to search Scientia huius commentarii est dubia, prava, parumve descripta. Corrige et amplifica si potes. Vide etiam paginam discretivam: Amor (discretiva) Romeus et Iulietta, amantes archetypici, a Francisco Dicksee picti. Corda picta: signum amoris. Cygni, popularis amoris imago. David Ionathanque: "La Somme le Roy," 1290 "Ubi est amor?" Graphitum in Timora Orientali. Amor (-is, m.) est animi adfectus, quo homo ad hominis alterius desiderium commovetur. Antiquitate, amor ut morbus humanus aliquando habitus est, cum amore vehementer adfecti neque somni capaces neque ciborum cupidi esse soleant. Veteres Amorem putabant esse deum, filium Veneris. Fama fuit Amorem sagittis homines percutere, ut cupidine afficerentur. Neque vero in homines solos Amorem potestatem exercere, sed deos et quidem ipsum Iovem ab eo superari posse affirmatur. Amores etiam carminum genus appellatur, cuius generis exempla praecipua sunt opera Tibulli, Propertii, Ovidii. Index 1 Descriptio atque typologia 1.1 Amor sui 1.2 Amor et gustus 1.3 Amor et cupiditas (Graece: manía) 1.4 Amor et cupido (Graece: érōs) 1.5 Amor et ludus 1.6 Amor et adfectus (Graece: storgê) 1.7 Amor et actus (Graece: prágma) 1.8 Amor et amicitia (Graece: philía) 1.9 Amor et fraternitas 1.10 Amor et caritas (Graece: agapê) 1.11 Amor et pietas 2 Fides Romanorum 3 Fides Christianorum 3.1 Amor et sanctitas 3.2 Amor et sacrificium 4 Occultum Verbum 5 Nexus interni 6 Bibliographia 7 Nexus externi Descriptio atque typologia[recensere | fontem recensere] Amor duas entitates? impellit, aut saltem unitatem duplicem (amorem sui). Amor est coniunctio duorum ad tertium. Notio amoris gradatim transit per amorem sui, gustum, ludum, adfectum, actus, cupidinem, fraternitatem, amicitiam, pietatem, caritatem, cupiditatem, sanctitatem, sacrificium. Amor sui[recensere | fontem recensere] Amor sui in detrimentum ceterorum odium vocatur. Exemplum in fabulis est diabolus. Amor suorum armorumque in detrimento aliorum nuncupatur bellum. Exemplum est Hitler. Amor sui in ignorantia aliorum nominatur amor proprius. Figura est Narcissus. Amor sui ad perdurandum appellatur conservationis instinctus. Est conditio aliorum amorum. Amor et gustus[recensere | fontem recensere] Amor alterius rei (cibi, pecuniae, bonorum) ut omnino fiat meum vocatur gustus. Figura est Harpago aut gulosus. Amor videndi aut spectaculorum vocatur curiositas. Amor sapientiae ad bonum commune vocatur philosophia. Exemplum est Socrates. Amor et cupiditas (Graece: manía)[recensere | fontem recensere] Amor unius in detrimento aliorum vocatur cupiditas aut invidia. Saepe nocet mulieri amatae aut viro amato ne hic alis sit. Exemplum est Othellus. Amor et cupido (Graece: érōs)[recensere | fontem recensere] Amor utriusque sexus ad habendam voluptatem vocatur cupido. Exemplum est Romeus et Iulia. Post studii primum tempus, hic amor variat ad amicitiam aut caritatem. Exemplum est Philemo Baucisque. Amor utriusque sexus sine coitu appellatur Neolatine amor romanticus aut Platonicus. Saepe variat ad amicicatem. Amor utrius sexus ad habendam progeniem vocatur procreatio. Exemplum in fabula est Cineritula quae nubit et habet multos liberos.Plerumque ab his non differt. Amor eiusdem sexus in commodum utriusque vocatur homosexualitas. Amor altero dissentiente est stuprum. Exemplum est Virginia. Amor et ludus[recensere | fontem recensere] Amor gratia amoris habet exempla. Sanctus Augustinus ante conversionem "Amabam, inquit, amare." Amor et adfectus (Graece: storgê)[recensere | fontem recensere] Amor unilateralis parentum erga infantes vocatur affectus, cura. Figurae sunt Maria Iosephusque aut Andromacha. In doctrina evolutionis Caroli Darwinis, parentes amant dimidium sui in liberis quia unusquique eis dimidium genorum dat. Amor liberorum erga parentes saepe pendet de amore recepto in pueritia. Itaque commendatur in multis religionibus. Amor et actus (Graece: prágma)[recensere | fontem recensere] Amor utriusque in beneficio et detrimento amborum in vita quotidiana est communissimus. Amor agendo saepe ducit ad matrimonium aut vitam coniugalem. Amor et amicitia (Graece: philía)[recensere | fontem recensere] Amor alterius in commodum amborum vocatur amicitia. Exemplum est David et Ionathan. Proximitas gustuum amicitiam adiuvat. Signum amicitiae est amplexus inter amicos. Amor multorum in beneficio plurium vocatur societas. Exempli gratia, in evangeliis, tradunt discipulos alterutrumque amare. Amor et fraternitas[recensere | fontem recensere] Amor aequorum inter se vocatur fraternitas. Figura est Equites Mensae Rotundae. Amor aliorum ad iura defendenda Neolatine solidaritas appellatur. Amor et caritas (Graece: agapê)[recensere | fontem recensere] Amor orbus commodo proprio vocatur caritas. Exemplum est Sanctus Franciscus. Amor et pietas[recensere | fontem recensere] Amor notionum abstactarum, patriae, deorum, hominum mortuorum, in commodum commune vocatur pietas; figura est Aeneas. Saepe amor notionum abstractarum abscondit odium aliorum et amorem belli. Exempli gratia, Didonem fugit Aeneas ut bellum gereret in Latio. Fides Romanorum[recensere | fontem recensere] Erat Amor filius Veneris et Martis, imaginabatur quam puer vel iuvenis, qui sagittis amorem inevitabilem incendit atque omnia vincit. Fides Christianorum[recensere | fontem recensere] Amor et sanctitas[recensere | fontem recensere] Amor sui, deorum (aut Dei), et omnium in moribus Christianis sanctitas appellatur. Exempla sunt Sanctus Vincentius a Paulo et Mahatma Gandhi Amor et sacrificium[recensere | fontem recensere] Amor aliorum in ignorantia sui appellatur sacrificium. Figura est Christus. Amor aliorum in damno sui vocatur insipientia. Figura est Dominus Quixotus Occultum Verbum[recensere | fontem recensere] Amor etiam occultum verbum Romae urbis est. Putabatur ab antiquis mentionem occulti verbi urbem Romam delere. Nemo igitur scire verbum poterat praeter pontifices. Ita quaniam Venus, dea amoris, gerit fundatorem Romani generis appellatum Aeneas. Etiam, nota bene: verbum amor est verbum Roma retro scriptum. Nexus interni Amor platonicus Amour-propre Caritas (virtutes) Cupido Erotismus Matrimonium Pilia Polyamoria Polygamia Propensio sexualis Sexualitas Triangulus amoris Venus Bibliographia[recensere | fontem recensere] Chadwick, Henry. 1998. Saint Augustine Confessions. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0192833723. Fisher, Helen. Why We Love: The Nature and Chemistry of Romantic Love. Novi Eboraci: Owl Books, Henry Holt and Company. ISBN 0805069135. Giles, James. 1994. A theory of love and sexual desire. Journal for the Theory of Social Behaviour 24: 339–57. doi:10.1111/j.1468-5914.1994.tb00259.x. Oord, Thomas Jay. 2010. Defining Love: A Philosophical, Scientific, and Theological Engagement. Grand Rapids Michiganiae: Brazos. Singer, Irving. 1966, 1984. The Nature of Love. Vol. 1 iterum impressum et posterioria volumina. Sicagi: University of Chicago Press et Random House. ISBN 0-226-76094-4. Sternberg, R. J. 1986. A triangular theory of love. Psychological Review 93: 119–35. doi:10.1037/0033-295X.93.2.119. Sternberg, R. J. 1987. Liking versus loving: A comparative evaluation of theories. Psychological Bulletin 102: 331–45. doi:10.1037/0033-2909.102.3.331. Tennov, Dorothy. 1979. Love and Limerence: The Experience of Being in Love. Novi Eboraci: Stein and Day. ISBN 0-812-86134-5. Wood, Samuel E., Ellen Wood, et Denise Boyd. 2005. The World of Psychology. Ed. 5a. LondiniiL Pearson Education. ISBN 0205358683. Nexus externi[recensere | fontem recensere] Vicicitatio habet citationes quae ad amorem spectant. Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Amor&oldid=3482325" Categoriae: Amor Animi motus Philosophia Psychologia positiva Categoriae celatae: Scientia corrigenda vel amplificanda Latinitas dubia (dubsig) Paginae cum sectione nexuum internorum 1000 paginae Myrias Anthropologia Pages using ISBN magic links Tabula navigationis Instrumenta personalia Nomen nondum datum est Disputatio huius IP Conlationes Sibi nomen imponere Nomen dare Spatia nominalia Res Disputatio Variantes Visae Legere Recensere Fontem recensere Historiam inspicere More Quaerere Navigatio Pagina prima Novissima Pagina fortuita Categoriae Nuper mutata Communitas Invitatio Taberna Auxilium Donationes Instrumenta Nexus ad paginam Nuper mutata annexorum Fasciculum imponere Paginae speciales Nexus perpetuus De hac pagina Hanc paginam citare Res Wikidata Imprimere vel exportare Librum creare Paginam prehendere formá PDF Forma impressibilis Inceptis aliis Vicimedia Communia Vicicitatio Linguis aliis Afrikaans Akan Alemannisch አማርኛ Aragonés Ænglisc العربية الدارجة مصرى অসমীয়া Asturianu Azərbaycanca تۆرکجه Башҡортса Boarisch Žemaitėška Беларуская Беларуская (тарашкевіца)‎ Български বাংলা བོད་ཡིག Brezhoneg Bosanski Буряад Català Mìng-dĕ̤ng-ngṳ̄ Нохчийн کوردی Corsu Čeština Чӑвашла Cymraeg Dansk Deutsch Ελληνικά English Esperanto Español Eesti Euskara Estremeñu فارسی Suomi Français Frysk 贛語 Kriyòl gwiyannen Gàidhlig Galego Avañe'ẽ गोंयची कोंकणी / Gõychi Konknni ગુજરાતી Hausa 客家語/Hak-kâ-ngî עברית हिन्दी Fiji Hindi Hrvatski Kreyòl ayisyen Magyar Հայերեն Interlingua Bahasa Indonesia Igbo Ilokano Íslenska Italiano ᐃᓄᒃᑎᑐᑦ/inuktitut 日本語 Patois Jawa ქართული Қазақша ភាសាខ្មែរ ಕನ್ನಡ 한국어 कॉशुर / کٲشُر Ripoarisch Kurdî Кыргызча Ladino Lëtzebuergesch Limburgs Ligure Lumbaart Lingála Lietuvių Latviešu Македонски മലയാളം Монгол मराठी Bahasa Melayu Malti Mirandés မြန်မာဘာသာ Nāhuatl नेपाली नेपाल भाषा Nederlands Norsk nynorsk Norsk bokmål Occitan ଓଡ଼ିଆ ਪੰਜਾਬੀ Picard Polski Piemontèis پنجابی پښتو Português Runa Simi Română Русский Русиньскый Саха тыла ᱥᱟᱱᱛᱟᱲᱤ Sardu Sicilianu سنڌي Srpskohrvatski / српскохрватски සිංහල Simple English Slovenčina Slovenščina Soomaaliga Shqip Српски / srpski SiSwati Svenska Kiswahili தமிழ் Тоҷикӣ ไทย Türkmençe Tagalog Türkçe Xitsonga Татарча/tatarça ئۇيغۇرچە / Uyghurche Українська اردو Oʻzbekcha/ўзбекча Vepsän kel’ Tiếng Việt Walon Winaray 吴语 მარგალური ייִדיש 中文 文言 Bân-lâm-gú 粵語 Nexus recensere Novissima mutatio die 23 Octobris 2019 hora 02:43 facta. Nonobstantibus ceteris condicionibus hunc textum tractare licet secundum "Creative Commons Attribution-ShareAlike License". Vide modos et condiciones. Consilium de secreto De Vicipaedia Repudiationes Pagina mobilis Elaboratores Statistics Cookie statement