MONUMENTA SEPULCHRALIA SANCTI PAULI. THE MONUMENTS, INSCRIPTIONS, and EPITAPHS, of Kings, Nobles, Bishops, and others, buried in the Cathedral Church of St. PAUL, London. Until this present year of Grace, 1614 Together, with the foundation of the Church: and a Catalogue of all the Bishops of London, from the beginning until this present. Never before, now with authority, published. By H. H. LONDON Printed for Matthew Law and H. Holland. ECCLESIAE SANCTI PAULI fundatio. DE hujus illustris Templi fundatione nonnihil quidem discrepant Scriptores: opinio tamen receptissima est, Primò ab Aethelberto Cantij Regulo, circiter annum redemptionis 610. conditum esse, qui illi possessiones dedit, ut apparet. Aedelbertus Rex Deo inspirant, pro animae suae remedio, dedit Episcopo Melito terram quae appellatur Tillingham ad Monaster. sui solatium, scilicet S. Pauli: Et ego Rex Aethelbertus ita firmiter concedo tibi Praesuli Melito potestatem eius habendi, & possidendi ut in perpetuum in Monasterij utilitate permaneat, etc. Athelstanus, Edgarus, Edovardus nomine Confessor, & alij possessiones illi dederunt. Rex Guilielmus Victor aedi S. Pauli Mauricioque illo tempore Episcopo & successoribus ejus Stortford arcem, quaeque ad eam pertinent, dedit. Munera etiam majorum suorum confirmavit. Diploma Guilielmi Victoris huic S. Pauli Templo datum, memoriae proditum in Turre Londinensi conspiciendum est. Anno 1087. hoc Templum flammis absumptum est, unâque cum illo maxima pars Civitatis. Ex quo Mauricius tunc Episcopus novae aedis fundamentum ponebat: opus quod nunquam perfectum iri putabant, eò longitudinis & latitudinis in immensum productum est; idemque est fornicatis lapidibus (ut ab igne defendatur) aedificatum, quod artificium hujus gentis populo prius incognitum est, à Gallis huc allatum, lapides vero à Cano in Normandia adducti sunt. Hic Mauricius, anno 1107. mortem cum vita commutavit, Richardo Beau●…is (non Beamor ut ait Stow) in Episcopatum illi succedente, qui Templum illud mirificè exauxit, proprioque sumptu, omnes circa ipsum plateas & viculos (in quibus antea habitavit vulgus) ut in illis pij sanctique homines habitent, inque illorum beneficium nactus est. Turris vel Pyramis hujus Templi anno 1222. condita est. Novum (ut dicitur) S. Pauli opus, ad Orientem, & à fronte Chori (velloci in quo canunt) anno 1251. perfectum est. Henricus Lacy Comes Lincolniensis, Angliae Custos etc. Et Rodulfus Baldock Episcopus London, magna in hanc aedem (circiter annum 1310.) beneficia contulerunt. Anno 1444. Pyramis secundò, fulmine incensa est, & magno labore, brevi tempore, aceto (ut quidem apparebat,) restinguebatur: sed paulò post, prorupit rursum ignis, non sine magno cum lignei tum plumbei operis detrimento: sed anno 1462. refecta & renovata est. Anno 1561. ista Pyramis iterum, caelitus fulmine incensa est, tantaque vi & ardore flagravit, ut brevi tempore tota Pyramis unâ cum tota Templi testudine, cùm ex ligno tum explumbo, consumta sit, non sine magna lamentatione perpetuaque spectatorum (quorum aliqui adhuc animam ducunt) memoriâ. Peracto hoc gravi infortunio, Serenissima Regina Elizabetha p. m. ad D. Praetorem (ut quam celerrimè reparetur,) literas misit, illáque ipsa pro ingenua sua indole & liberalitate evestigiò 1000 Marcas aureas, & ex sylvis suis 1000 lignorum vehes, ad expeditam ejus restaurationem donabat. Ut taceam quid de Templi longitudine, latitudinéque, & Pyramidis altitudine (quae ad hoc non pertinent) dici possit: Habet hoc Templum Gubernatores, Episcopum, Decanum, Praecentorem, Cancellarium, Quaestorem, & quinque Archidiaconos; nimirum, London, Midlesex, Essex, Colchester, & S. Alban: habet Praebendarios triginta, & ad Chorum in re divina instruendum, Canonicos parvos (vulgo Peti-canons) duodecim, Vicarios chorales sex, Choristas decem. Collector ad Lectorem. Episcoporum Catalogun à principio, ad hoc usque tempus, annectendum aequum putavi. De Decanis verò non multis verbis opus est; non tamen doctissimi illius joannis Coleti, veri evangelii in illa nebulosa tempestate Papistica (annis ab hinc jam centum) professoris, nomen, memoriamque foelicem oblivione possum obruere: nec (ad semicentum annos) reverendi Alexandri Nowelli illius sanctissimi viri, qui Decanatui quadraginta amplius annis, omnium omnis generis hominum, praecipuè bonorum, summo amore praefuit. Et non solùm nomine bonus appellatus est, sed etiam & in vita sua bonit as apparuit, & in morte bona suà opera illum sunt secuta, & uberiùs & fusiùs in Effigiebus nostris & vit is illustrium Anglorum cum de Coleto tum de illo apparet: (quae nunc transmarino habitu vestiendae sunt:) quare hic illum pluribus prosequi verbis non est opus. Nec omittendum puto ejus successorem joannem overall, S. Theologiae Doctorem, virum summa doctrina, ingenio acuto, judicioque sagacissimo praeditum, qui dignitatem bona laud & applausu (de quo ipse testimonium possum perhibere) annos tredecim obtinuit: & nunc praesenti anno 1614 illo à supremo nostro Rege jacobo ad Coventrie & Lichfeldiae Episcopatum provecto; visum est Majestati suae ad hunc Decanatum Valentinum Carey generosi & ingenui sanguinis, S. Theologiae Doctorem, Christi Collegij Cantabrigiensis Magistrum, virumque, ut dicunt, doctrina & eruditione non multis inferiorem, promovere. Et sic, candide Lector, vale & fruere. THE FOUNDATION of SAINT PAUL'S Church. ABout the foundation of this famous Church writers do somewhat vary: but the most received opinion is, that it was first founded by Aethelbert King of Kent: about the year of Christ 610. who gave thereto lands, as appeareth; King Aethelbert, God inspiring him, for the peace of his soul, hath given to Bishop Mellitus certain land called Tillengham, towards the maintenance of his Monastery, of S. Paul: And I Aethelbert the King do firmly grant to thee Mellitus the Prelate, full power to have and to hold it for the perpetual profit of the said Monastery, etc. Athelstane, Edgare, Edward the Confessor and others gave lands thereunto. William the Conqueror gave to the Church of S. Paul, and to Mauricius then Bishop, and his successors, the castle of Stortford with the appurtenances: He also confirmed the gifts of his Predecessors. The Charter of William Conqueror given to this Church of S. Paul is recorded and to be seen in the Tower of London. In the year 1087. this Church was burnt with fire, and therewith the most part of the City: whereupon Mauricius then Bishop, began the foundation of a new Church: a work that men thought would never have been finished, it was to them so wonderful for length and breadth, and also the same was builded upon arched vaults of stone for defence against fire, which was a manner of work till then unknown to the people of this nation; brought in by the French, and the stone from Cane in Normandy. This Mauricius deceased in the year 1107. Richard Beauvais (not Beamor as Stow saith) succeeding him in the Bishopric, who did wonderfully increase the said Church, purchasing at his own cost all the streets and lanes about it (wherein before did dwell many lay people) for religious men to dwell in, and for their benefit etc. The tower or steeple of this Church was finished, ann. 1222. The new work of Paul's, so called, at the East end above the Quire, was finished, ann. 1251. Henry Lacie Earl of Lincoln, Custos of England etc. and Ralph Baldock Bishop of London were great benefactors unto this Church about the year 1310. Anno 1444. the steeple was the second time fired by lightning, and by great labour the same was in short time, to appearance, quenched with vinegar: but within a few hours the fire burst forth again and did much hurt to the timber and leaden work: but in the year 1462. it was repaired and amended. Anno 1561. this steeple was again set on fire by lightning from heaven, and it burned with such vehemency, that within a short space all the spire of the steeple, with all the roofs of the Church both leaden-worke and timberwork were consumed, to the great sorrow and perpetual remembrance of the beholders (divers whereof are yet living.) After this great misfortune, Queen Elizabeth of blessed memory directed letters to the Lord Major for the speedy repairing of the same, and She of her own gracious disposition and bounty, did give presently in gold 1000 marks, and a warrant for a 1000 loads of timber to be taken out of her woods, to further the reparation thereof, etc. To omit what might be said concerning the height of the steeple, the length and breadth of the Church, as things impertinent; this Church hath for Governors, a Bishop, a Dean, a Precentor, a Chancellor, a Treasurer, and 5. Archdeacon's; to wit, of London, Middlesex, Essex, Colchester, and S. Alban: it hath Prebendaries 30. and to furnish the Choir in divine service, Pety-canons 12. Vicar's choral 6. choristers 10. etc. At the entrance of the North side or I'll of the Choir or Chancel. 1 First, lieth Sebba King of the Eastsaxons, in a coffin of grey marble with this inscription, hanging by. HIC jacet Sebba Rex Orientalium Saxonum, qui conversus fuit ad fidem per S. Erkenwaldum Londinens. Episcopum, anno Christi 677. Vir multum Deo devotus actibus religiosis, crebris precibus, & pijs eleemosynarum fructibus plurimum intentus: vitam privatam & monasticam cunctis regni divitijs & honoribus preferens. Qui cùm regnasset annis 30. habitum religiosum accepit per benedictionem Waltheri Londinensis Antistitis qui prefato Erkenwaldo successit: de quo Venerabilis Beda in Historia Gentis Anglorum. 2 Next unto King Sebba, lieth King Etheldred, also in a grey marble coffin within the Wall, with this inscription, hanging by. HIc jacet Etheldredus Anglorum Rex, filius Edgari Regis, cui in die consecrationis hic post impositam Coronam, fertur S. Dunstanus Cantuar: Archiepiscopus dira praedixisse his verbis: Quoniam aspirasti ad Regnum per mortem fratris tui in cujus sanguine conspiraverunt Angli cum ignominiosa matre tua, non deficiet gladius de domo tua seviens in te omnibus diebus vitae tuae, interficiens de semine tuo quousque regnum tuum transferatur in regnum alienum, cujus ritum & linguam gens cui presides non novit; nec expiabitur nisi longa vindicta peccatum tuum & peccatum matris tuae, & peccata virorum qui interfuere concilio illius nequam. Quae sicut à viro Sancto predicta erant, evenerunt: Nam Etheldredus varijs praelijs per Suanum Danorum Regem, filiumque fuum Canutum fatigatus & fugatus ac tandem Londini arcta obsidione conclusus, misere diem obijt anno dominicae incarnationis 1017. postquam annis 36. in magna tribulatione regnasset. 3 Then lieth Fulke Lovel, with this Inscription, in the Wall, in grey Marble. HIc jacet Magister Fulco Lovel quondam Archidiaconus Colcestriae. Floruit sub Henrico 3. Rege. 4 In the midst of the Quire near unto the preaching place under a tomb of grey Marble. HIc requiescit in Domino Rogerus cognomento Niger, quondam Canonicus hujus Ecclesiae S. Pauli: Ac deinde in Londinens. Episcopum consecratus anno salutis 1228. Vir in literatura profundus, moribus honestus, ac paer omnia laudabilis Christianae religionis amator ac defensor strenuous. Qui cum pastorale suum officium vigilantèr & studiose rexisset annis 14. diem suum clausit extremum apud Manerium suum de Stebenheth 3. calend. Octob. ann. Christi 1241. regnant Rege Henrico 3. Contigit hijs diebus dum Episcopus iste Rogerus in hac Ecclesia ante majus Altare staret infulatus ad celebrandum divina, quod tanta in aëre facta est nubium densitas, ut vix alter alterum discernere possit, quam confestim secuta est tonitrui horribilis concussio cum tanta fulminis coruscatione ac foetore intollerabili, ut omnes qui aderant rapide fugientes nihil verius quam mortem expectarent. Solus Episcopus cum uno Diacono remansit intrepidus. Aëre tandem purgato Episcopus residuum rei divinae explevit. Epitaphium eius super tumulo. Ecclesiae quondam Praesul praesentis, in anno M. bis C. quater X. jacet hic Rogerus humatus. Hujus erat manibus D. no locus iste dicatus: Christ suis precibus veniam des, tolle reatus. 5 Entering in at the middle door of the Quire under a flat stone with curious brasse-worke, lieth Thomas Evre Deane of Paul's, with this inscription on it following. HIc infra jacet corpus Magistri Thomae de Evre, Legun Doctoris, istius Ecclesiae S. Pauli quondam Decani, qui die no no mensis Octob. ann. Do. millesimo quadringintesimo & sui Decanatus anno 12. diem suum clausit extremum: cujus animae propicietur Deus, Amen. 6 john Platagenet called of Gaunt, in a most stately monument artificially raised of white free stone, with his lance, and target of horn hanging by. HIc in Domino obdormivit joannes Gandavensis, vulgo de Gaunt, à Gandavo Flandriae urbe loco natali ita denominatus, Edwardi 3. Regis Angliae filius à patre Comitis Richmondiae titulo ornatus. Tres sibi uxores in matrimonio duxit: primam, Blancham filiam & haeredem Henrici Ducis Lancastriae per quam amplissimam adijt haereditatem: Nec solum Dux Lancastriae, sed etiam Leicestriae, Lincolniae & Derbiae Comes effectus: E cujus sobole Imperatores, Reges, Principes & Proceres propagati sunt plurimi. Alteram habuit uxorem Constantiam (quae hic contumelatur) filiam & haeredem Petri Regis Castilliae & Legionis, cujus jure optimo titulo Regis Castilliae & Legionis usus est. Haec unicam illi peperit filiam Catharinam, ex qua ab Henrico Reges Hispaniae sunt propagati. Tertiam vero uxorem duxit Catharinam ex equestri familia, & eximia pulchritudine foeminam, ex qua numerosam suscepit prolem: unde genus ex matre duxit Henricus 7. Rex Angliae prudentissimus: cujus felicissimo conjugio cum Elizabetha Edw: 4. Regis filia è stirpe Eboracensi Regiae illae Lancastriensium & Ebora censium familiae, ad exoptatissimam Angliae pacem coaluerunt. Illustrissimus hic Princeps johannes cognomento Plantagenet, Rex Castilliae & Legionis, Dux Lancastriae, Comes Richmondiae, Leycestriae, Lincolniae & Derbiae, locum tenens Acquitaniae, magnus Senescallus Angliae, obijt ann. 22. regni Regis Ricardi 2. Annoque Domini 1399. 7 Ordinis Garterij Eques Regi Ricardo 2. ab intimis Concilijs diem obijt anno Salutis 1398. HIc requiescit Simon Burley Banerettus, quinque Portuum Praefectus, Ordinis Garterij Miles & Ricardo 2. Consiliarius long charissimus, connubio sibi conjunctas habuit ex amplissimis familijs duas uxores, alteram Staffordiae, alteram Baronis de Roos filiam. Verum difficillimo illo tempore cum inter Angliae Proceres omnia sub juvene Principe simultatibus agitarentur, in tantum nonnullorum odium incurrit ut Parlamentaria authoritate capite plecteretur, anno Dom. 1388. Posteri autem eadem postea authoritate sub Rege Henrico 4. sunt restituti. Si plura velis, Frosardum & Angliae historiam consulas. 8 Within the Wall, lieth Sr. Ralph de Hengham, Lord chief justice of both Benches, ann. 1308. PEr versus patet hos Anglorum qui jacet hic flos: Legum qui tuta dictavit vera statuta: Ex Hengham dictus Radulphus vir benedictus. In the North Walk against the Choir, lieth SIR john Putney Draper, Major anno 1348. in a fair chapel by him there builded. RIchard de Plesseys in the North walk before Saint George's Chapel, anno 1361. ADam de Bury Major, anno 1364. there buried in a Chapel of S. Mary Magdalen or the holy Ghost, called Holmes College, because Roger Holmes Chancellor and Prebend of Paul's was there buried anno 1400. THe Duchess of Bedford sister to Philip Duke of Burgundy anno 1433. RObert Fitz-Hew Bishop of London in the Choir anno 1435. WILLIAM Earl of Pembroke under a beautiful Monument with his two Wives. Perpetuae pietati Sacrum. GVIL. HERBERTO Pembrochiae Comiti, Equiti Aurato, praenobilis ordinis Anglici: Henr. 8. R. à Cubiculis: Eduardi 6. R. Equitum Magistro: Walliae Praesidi: Tumultu occidentali cum Russello & Grayo Baronibus paribus auspicijs summae rerum Praeposito: Mariae R ae. contra perduelles ac expeditione ad Augustam Veromanduorum bis totius exercitus Duci: bis summo in agro Caletum limitum Praefecto: Elizabethae R ae. officiorum seu magno Regiae magistro. Pariter & D nae. Annae ex vetusta Parrorum gente oriundae, sorori Catharinae R ae. Hen. 8. R. sexto matrimonio coniunctae ac Marchionis Northamtonijs, prudentiss ae. faeminae, pietatis, religionis, probitatis, omnisque Avitae virtutis retinentissimae fidis Comitis conjugi. Secunda conjuge superstite Georgio Salopiae Comite genita, insigni praeter antiquum nobilitatis decus, virtute foemina. Liberis relictis ex prima Henrico Pemb. Comiti. Edvardo Equiti Aurato. D na. Anna Bar. Talbot nupta. Henr. F. ac Comes P P. chariss: sibi ac suis P. Obijt Aetatis Salutis Anno 63. 1569. U. F. Over against the Earl of Pembroke's tomb is erected a monument for Sr. john Mason, who was there buried anno 1566. with these verses following. SI quis erat prudens unquam fidusque Senator, Si quis erat Patriae charus amansque suae, Si quis ad externas Legatus idoneus oras, Si cui justitiae cura, bonique fuit, Is Masonus erat, sit tota Britannia testis, Testis amor Procerum, sit populique favor; Tempore quinque suo regnantes ordine vidit, Horum à Consilijs quatuor ille fuit: Tres & sex decies vixit non amplius annos: Hic tegitur corpus, spiritus astra tenet. Hunc tumulum Coniunx posuit dilecta marito, Quemque viro posuit: destinat ipsa sibi. Triste Nepos carmen, quem fecit adoptio natum, Tum Patris inscripsit, tum patrui tumulo. Alexander Nowell Deane of Paul's with a monument his Picture. ALEXANDRO NOWELLO Lancastrensi, prisca Nowellorum gente oriundo, Theologiae Doctori, Aedis S. Pauli Decano, ad exemplum Hospitali, Rob. Nowelli, cujus hic cum suis miscentur cineres, Fratri, & Opum quae sibi jure testamentario cesserunt, diribitori pientissimo. Marianis temporibus propter Christum exulanti: Reducum 1. verae Religionis, contra Anglo-papistas duobus libris assertori; primae & ultimae quadragesimalis Concionis per annos thirty. p. m. continuos ad S. Elizabetham summa libertate Praeconi; Scholae Middletonianae Patrono; Coll. Aenei Nasi Oxonij, ubi ab anno aetatis 13. annos 13. studuit, 13. studiosis & 200. Libris annuis opera & impensis suis ampliati Praesidi: Scholae Paulinae plurimorum bonorum auctori: Pietatis frequentissimis concionibus, & triplici Catechismo propagatori: qui publicum in se utriusque Academiae, & Ecclesiarum exterarum testimonium atque aeternorum Principum Edvardi 6. & Elizabethae judicium procerumque provocavit: Pauperum (Literatorum praecipuè) nutritori: Afflictorum morbis corporis vel animi consolatori; Hoc Sepulchrum ob munificentiam & merita erga Remp. & optimum statum Ecclesiae suae ab eo pervigili administrate. redditum, Exec: O. D. S. M. Posuit. Quam speciosa vestigia Euangelizantium pacem. Exul quae amisit primaevo flore Nowellus Foenore centeno repperit aucta redux Dat Christus, reddit danti longaevus honores, Reddenti aeternos gratia dantis habet, Praeco, Auctor, Condus, Christo, Colit, Ampliat, Ornat, Voce, Libris, Opibus, Sabbatha, Templa, Scholas; Dans, meditans, orans, Christi expiravit in ulnis, Sic oritur, floret, demoriturque Deo. Sedit B. R. P. & Ecclesiae P. M 42. Nonagenarius, cum nec animi nec corporis oculi caligarent. Obijt anno Dom. 1601. Feb. 13. SIR Francis Walsingham lieth buried without a Tomb; with this Inscription. VIRTUTI ET HONORI SACRUM. FRanciscus WALSINGHAMUS ortus familia multis seculis illustri, claritatem generis nobilitate, ingenij praestantibusque animi dotibus superavit. Puer, ingenue domi educatus, generosis moribus artibusque optimis animum excoluit. Adolescens, peregrinatus in exteras Regiones, earum Instituta, Linguas, Politiam, ad civilem scientiam Reique publicae usum didicit. juvenis, exilium Maria regnant subijt voluntarium religionis ergo. Serenissimae Reginae Elizabethae, matura jam aetate, Orator fuit apud Gallum; turbulentissimo tempore, annis compluribus: Rursum bis in Galliam, semel in Scotiam, semel in Belgiam, super gravissimis Principis negotijs Legatione functus est: esq; annis sedecim ab intimis Consilijs & Secretis fuit, ac triennium Cancellarius Ducatus Lancastriae. Quibus in muneribus tanta cum prudentia, abstinentia, munificentia, moderatione, pietate, industria, & solicitudine versatus est; ut à multis periculis Patriam liberarit, seruarit Rempublicam, confirmarit pacem, jware cunctos studuerit, inprimis quos doctrina aut bellica virtus commendarit, seipsum denique neglexerit, quo prodisset alijs, eosque valetudinis & facultatum suarum dispendio sublevaret. In matrimonio habuit lectissimam foeminam URSULAM è stirpe S. Barborum, antiquae nobilitatis: Equà unicam filiam suscepit, Franciscam, Philippo Sydneio primùm nuptam: deinde Honoratissimo Comiti Essexiae. Obijt Apr. 6. 1590. Then is there these Acrostic verses following. Shall Honour, Fame, and Titles of Renown In clods of clay be thus enclosed still? Rather will I, though wiser wits may frown, For to enlarge his Fame extend my skill: Right gentle Reader, be it known to thee, A famous Knight doth here interred lie Noble by birth, renowned for Policy, Confounding foes which wrought our jeopardy: In foreign Countries their intents he knew, Such was his zeal to do his Country good, When dangers would by enemies ensue As well as they themselves he understood: Launch forth ye Muses into streams of Praise, Sing and sound forth praise-worth harmony: In England Death cut off his dismal day's, Not wronged by Death but by false treachery. Grudge not at this unperfect Epitaph, Herein I have expressed my simple skill, As the first fruits proceeding from a graff; Make then a better whosoever will. Disce quid es, quid eris, Memor esto quod morieris. E. W. Next lieth Sr. Philip Sidney, without Tomb, with this Epitaph following, ann. 1586. ENgland, netherlands, the Heavens, and the Arts, The Soldiers, & the World, have made 6 parts Of the Noble SIDNEY: for none will suppose, That a small heap of stones can Sidney enclose. His body hath England, for she it bred, netherlands his blood, in her defence shed: The Heavens have his soul, the Arts have his fame, All Soldiers the grief, the World his good name. SIR Philip Sidney, and Sr. Francis Walsingham have no Tombs: whereupon john Stow saith a merry Poet wrote thus, Philip and Francis they have no Tomb, For great CHRISTOPHER takes all the room. And no doubt but the merry Poet was the merry old man Stow himself. HIC jacet Robertus Benn de Newport Cranley in Comitatu Surrey Generosus: Qui obijt 10. die mensis Februar. anno Verbi Incarnati 1606. Cùm ante annos triginta, in vigore scilicet aetatis suae, mortis non immemor, sepulturae sibi locum in hac Ecclesia à Decano & Capitulo impetraverat. Hanc novissimam & ultimam suam voluntatem Elizabetha Benn dilecta Conjux ejus executa est. Veniet iterum qui me in lucem reponet dies. In the mids of the Quire behind the high Altar lieth buried Sr. john Wolley under a flat stone, with this Inscription. D. O. M. Joannes Wolleius Eques Auratus, Reginae Elizabethae à secretioribus Consilijs, Secretarius linguae Latinae, Cancellarius Ordinis Periscelidis: Doctrina, Pietate, Fide, Probitate, Gravitate, Clarissimus: Obijt anno 1595. But this present year 1614 the said Sr. john Wolley with the Lady his wife, and Sr. Francis Wolley his Son and heir (there buried ann. 1611.) are all removed and lie betwixt S. George's Chapel and our Lady Chapel under a fair and beautiful Monument all of black touch and white marble with this ensuing Epitaph thereon; WOLLEII, clarum nomen, Natusque, Paterque, Ambo Equites. Natus Franciscus Patre joanne: Clarus, ut haeredem virtutis, amoris, honoris Praestaret, monumenta sibi haec, & utrique Parenti Constituit, gener is, qui nominis, unicus haeres. Tam citò tam claros est defecisse dolendum. Ille Pater, lumen literarurm nobile, sydus Oxoniae, ex meritis Reginae accitus Elizae, qui à Secretis cum scriberat illa Latinè, Atque à Consilijs cum consultaret in Aula, Atque Periscelidis qui Cancellarius esset. Tantum illo ingenio voluit, tantum instar in illo. Non minus omnimoda virtute illa inelyta Mater, Nobilibus Patre & Fratre illustrissima Moris; Clara domi per se: sed Elizam ascivit Eliza Clarior ut fieret Wolleio ornata marito, Quo viduata, viro, quo non praeclarior alter, Nubat Egertono, repetat sed mortua primum. Franciscus tandem, at nimium citò, utrumque secutus, Hîc jacet antepedes Eques Illustrissimus, illis, Haec poni jussit, seque & tria nomina poni, Sic voluit, placuit Superis pia grata voluntas. Discite mortales, memores sic esse Parentum, Discite qui legitis, sic sic petit athera Virtus. At the entrance of the South I'll of the Chancel or Quire. 1. Lieth entombed with his lively Picture and an artificial Askeliton, very curiously done, john Colet D. of Divinity and Dean of Paul's, the only founder of Paul's School: He was son of Sr. Henry Colet Mercer, twice Lord Mayor of London. Of whom, WILLIAM LILY first Schoolmaster of the said School, wrote this Epitaph which hangeth by his Tomb. INclyta joannes Londini gloria gentis, Is tibi qui quondam Paul Decanus erat, Qui toties magno resonabat pectore Christum, Doctor & interpres fidus evangelii: Qui mores hominum multum sermone diserto Formarat, vitae sed probitate magis. Quique Scholam struxit celebrem cognomine Ihesu, Hac dorm it tectus membra COLETVS humo. Floruit sub Henrico 7. & Henrico 8. Regibus. Obijt anno Dom. 1519. Disce mori mundo, vivere disce Deo. 2 Sr. Nicolas Bacon Lord Keeper of the great Seal, lieth entombed with his two wives: and this Inscription following thereon: anno 1578. HIc Nicolaum ne Baconem conditum Existima illum, tam diu Britannici Regni secundum Columen, exitium Malis, Bonis Asylum, coeca quem non extulit Ad hunc Honorem sors, sed equitas fides, Doctrina, pietas, unica & Prudentia, Neu morte raptum crede: qui unica brevi, Vita perennes emerit duas, agit Vitam secundam coelites inter animus, Fama implet orbem, vita quae ill tertia est, Hac positum in Ara est corpus, olim animi domus, Ara dicata sempiternae memoriae. On the South side of the Quire. 3 SIR Christopher Hatton lieth entombed with a most stately and sumptuous Monument mounting on high, with this Inscription on the one side thereof. SACRUM MEMORIAE. D. CHR. HATTONI GVIL. FIL. IO: NEPO. antiquiss. Hattonorum Gente oriundi: Regiae Majestatis D. Elizabethae ex Nobilibus Stipatoribus: L. Vici: Sacratioris Camerae Generosorum unius, Praetorianorun Militum Ducis: Regij Pro-Camerarij: Sanctioris Consilij Senatoris: Summi Angliae ac Oxon. Acad. Cancellarij: Ordinis Nobiliss: San-Georgiani de Periscellide Equitis. Maximo Principis omniumque bonorum moerore (cum 51. annos coelebs vixisset) 20. Novemb. anno. 1591. in aedibus suis Holburnae pie fato functi: Guil. Hattonus Eques auratus eius ex sorore Nepos, adoptione filius, ac Hoeres maestissimus, Pietatis ergo Posuit. On the other side are these verses following. Quae vero, quae digna tuis virtutibus (Heros) Constituent monumenta tui? si qualia debet Posteritas, si quanta tibi prudentia, justi Quantus amor, si quanta fuit facundia Linguae, Et decus, & pulchro veniens in corpore virtus, Illaque, munificae semper tibi copia dextrae, Denique quanta fuit magna tibi gratia quondam Principis, Eque tuis quae creverat inclyta factis Gloria, tanta tibi statuant Monumenta Nepotes, Ipsa tuos caperet vix tota Britannia Manes. Hard by his Tomb is fixed in the Pillar this Monument following. Stay and behold the mirror of a dead man's house, Whose lively person would have made thee stay & wonder: Look & withal learn to know how to live & die renowned: For never can clean life & famous Hearses sunder. Hatton lies here unto whose name Hugh Lupus gave, Lupus the Silices son of William Conqueror, For Nigell his clear servants sake worship and land: Lo there the spring, look here the honour of his Ancestry. When Nature moulded him, her thoughts were most on Mars, And all the Heavens to make him goodly were agreeing: Thence was he valiant, active, strong, & passing comely, And God did grace his mind & spirit with gifts excelling Nature commends her workmanship to Fortune's charge, Fortune presents him to the Court and to the Queen: Queen Eliz. (o Gods dear handmaid) his most miracle, Now hearken Reader, rarity not heard or seen. This blessed Queen, Mirror of all that Albion ruled, Gave favour to his faith & precepts to his hopeful time: First trained him in the stately band of Pensioners, Behold how humble hearts make easy steps to climb. High carriage, honest life, Heart ever loyal, Diligence, delight in duty, God doth reward: So did this worthy Queen in her just thoughts of him, And for her safety make him Captain of her Guard. Now doth she prune this Vine and from her sacred breast Lessons his life, makes wise his heart for her great Counsels, And so Vice-chamberlaine; where foreign Prince's eyes: Might well admire her choice, wherein she most excels. So sweetly tempered was his soul with virtuous Balm, Religious, just to God and Caesar in each thing: That he aspired to the highest subjects seat Lord Chancellor, (measure & conscience of a holy King.) rob, collar, Garter, dead figures of great honour, Almsdeeds with faith, honest in word, frank in dispense, The Poors friend not popular, the Church's pillar, This Tomb shows th' one, the heavens shrine th' other. Franciscus Florus ad memoriam Hoeri sui de functi luctusque sui solatium posuit, Anno Dom. 1593. SIR Thomas Heneage and his wife lie entombed on the backside of the high Altar, with this Inscription following. THOMAS HENEAGE Eques Auratus ex antiqua Heneagiorum familia in Comitatu Lincolniensi oriundus: Ingenij splendore, morum elegantia, orationis facultate, & optimis studijs ornatissimus: Camerae Regiae Thesaurarius, Procamerarius, Ducatus Lancastriae Cancellarius, & ab intimis Consilijs Elizabethae Reginae, cui privatae & principi, fide & fama integra maximis negotijs spectatus, summa cum gratia annis 38. inseruivit: Hic secundum Christi adventum in pace expectat: Una cum Anna uxore charissima filia Nicolai Pointz Equitis Aurati, ex joanna Filia Thomae Baronis Berkley, faemina lectissima, sanctissimis moribus, & à teneris ad mortem usque Elizabethae Reginae praedilecta famula: Quae illi unicum filiolum prima infantia praereptum, & unica enixa filiam haeredem Elizabetham Moylo Finch Equiti aurato enuptam. Obijt ille 17. Octobris ann. Dom. 1594. Praeivit illa Novemb. ann. Dom. 1592. Optimis & charissimis Parentibus Elizabetha Finch filia maestissima Hoc Posuit. Before S. George's Chapel. John Elmor Bishop of London buried ann. 1594. Richard Fletcher B. of London ann. 1596. Both without any Monuments. Behind the high Altar there hangeth a Memorial for Sr. Thomas Baskervile, chief Commander of Queen Elizabeth's forces, in the aid of the French King in Picardy: who there died anno 1597. THese are the Glories of a worthy praise, Which, noble Baskervile, here now are read: In honour of thy life and latter days, To number thee among the blessed dead. A pure regard to thy Immortal part: A spotless Mind, a Body prone to pain; A giving Hand, and an unvanquished Heart: And all these virtues void of all disdain: And all these virtues yet not so unknown, But Netherlands, Seas, Indies, Spain & France, Can witness that these Honours were thine own: Which they reserve thy merit to advance, That Valour should not perish void of Fame, Nor Noble deeds, but leave a Noble Name. At the upper end within the wall entombed in grey Marble. EVstachius Fauconberg, Regis justiciarius, una atque altera Legatione perfunctus in Gallia, sub joanne & Henrico 3. Regibus: quibus ab intimis Consilijs & supremus Angliae Thesaurarius fuit. Post Cessionem Guil. de Sancta Maria hujus Ecclesiae Antistitis, Electus est in Episcopum Londinensem, anno Verbi incarnati 1221. Consecratus à Benedicto Roffensi Episcopo cum jam abesset Archiepiscopus Cantuariensis. Quumque sedisset annos 7. menses 6. diem obijt pridie Kal. Novemb. anno Salutis 1228. HEnricus a Wengham Regi Henrico 3. à sacris & Cancellarius, Decanus de Totenhale & S. Martini London. Camerarius Gasconiae: Virro (ut inquit Florilogus) curialis, discretus, & circumspectus: Electus anno Christi 1259. Wintoniensis Episcopus, consentire noluit. Tandem post mortem Fulconis Basset hujus Ecclesiae Pontificis, eodem anno in Episc. Londin. consecratus fuit, sed vix tribus annis sedit. Obijt anno salutis 1262. ERCONWALDUS tertius, lieth buried at the upper end behind the high Altar, with this Inscription following in a Table hanging by. HOc in loco requiescit in Domino Erconwaldus 3. post Anglosaxonum in Britannia ingressum Episcopus Londinensis. Cujus in Episcopatu & ante Episcopatum vita & conversatio fuit sanctissima: ex Nobili prosopia oriundus; Offae Orientalium Saxonum Regis erat filius, ad fidem Christianam à Mellito primo Londin. Episcopo anno Dom. 642. conversus. Is priusquam Episcopus factus esset dua praeclara construxit Monasteria sumptibus suis de bonis quae jure haereditario sibi obvenerunt: unum sibi in finibus Australium Saxonum loco qui Certesey vocatur: alterum Edelburgae sorori suae foeminae laudatissimae ad Berching in ditione Orientalium Saxonum. In Episcopatum vero anno salutis 675. à Theodoro Dorobernensium sive Cantuariae Archiepiscopi sacratus est: Sebban Orientalium Saxonum Regem ad Christi fidem convertit & salutari Baptismatis unda suis manibus perfudit, qui statim mundo renuncians, Episcopi Mellitus 1. Wina 2. Erconwaldus. 3. Waltherus 4. Ingualdus 5. Egulphus 6. Wigherus. 7. Edbrithus 8. Edgarus 9 Kinewalchus 10 Edbaldus 11. Edbertus 12. Osmondus 13. Ethelnothus 14. Celbertus 15. Rehulphus 16. Swithulphus 17. Eadsinus 18. Wilsius 19 Ethelwardus 20. Eadstanus 21. se totum Deo addixit, & in hac ipsa Ecclesia archa marmorea (quae ad nostra usque tempora permanet) sepultus est: idem Erconwaldus celeberrimum hoc S. Pauli Templum novis aedificijs auxit, proventibus locupletavit & eidem immunitates nonnullas à Regibus impetravit. Tandem circiter annum Domini 685. spiritum Deo reddidit, postquam annis undecim in Pontificatu sedisset, & magnifico sepulchro hic conditus est, quod nostra memoria circiter annum Domini 1533. hoc loco visebatur. Isti Episcopi in margine notati post Erconwaldum seriatim in Cathedra Londinens. usque in tempora Edwardi senioris Anglorum Regis successerunt, Quorum omnium adeo obsolevit memoria, ut nec eorum acta nec mausolea sciantur. In our Lady Chapel at the upper end of the Choir, East; do lie buried: Ralph Baldock Bishop of London founder of the said Chapel, under a flat stone anno 1313. RObert Breybrooke Canon of Lichfield, Bishop of London, and made Lord Chancellor in the 6. of Richard the second: he sat Bishop 20. years and deceased anno 1404. buried in the said Chapel. IOhn Stokesley Bishop of London, anno 1539. Betwixt our Lady chapel and S. Dunston's Chapel, lieth buried HEnry Lacie Earl of Lincoln under a fair ancient Monument, his picture in Armour crosslegged, as one professed for defence of the Holy Land, against the Infidels: which monument by injury of time is foully defaced. Beneath the stairs in the body of the Church with monuments above ground. Under a fair Monument lieth buried anno 1358. Sr. john Beauchamp, Constable of Dover, Warden of the Cinque-Ports, Knight of the Garter; Son of Guy Beauchamp, Earl of Warwick, as appeareth by his Arms upon his Tomb. He is by ignorant people abusively termed Humphrey Duke of Gloucester, who indeed lieth honourably buried at S. Alban. The Collector to the Reader. IN memorial of this deceased Nobleman, falsely termed Duke Humphrey, divers men of late years, and those no worse than Citizens and Tradesmen, forsooth, on S. Andrew's day before Christmas after they have met and foole-wisely in the morning come and presented themselves before his Monument, they have had a feast prepared, and assumed unto themselves to have offices under the said Duke Humphrey etc. Secondly, on May-day, a certain rude company of Tankerdbearers have used to come betimes in the morning, and there as idle as the others, have presented themselves before the same Monument, and strewen herbs, and sprinkled water upon it, terming themselves Duke Humphrey's servants in several offices, etc. But I understand that the now living Bellringers, who keep the Church doors, have debarred both the one and the other for offering any idle ceremony at the monument: telling them if they had any thing to do at Duke Humfrey's monument, they should go to S. Alban, where indeed it is: and unto them I refer you for a further relation of these vanities. But thirdly, there are another sort of sworn servants and resident attendants on this deceased Nobleman, who do daily give their attendance, and offer their hungry devotions unto his shrine: and you shall be sure to find some or other of them every day throughout the year there waiting, betwixt the hours of twelve and one at noon: Of whom I have no more to say, because I hold their punishment sufficient in giving that attendance. In the South side Sr. john Beauchamps Tomb, there is also an Inscription in brass upon that side of the Monument as followeth; HIc jacet Dominus Richardus de Piriton, quondam Archidiaconus Colcestriae, Canonicus & stagiar. hujus Ecclesiae, qui obijt 26. die Augusti, anno Dom. 1387. cujus animae propicietur Deus. Amen. In a Chapel called S. Thomas chapel, near the North door, lieth IOhn Nevil Lord Latymer, anno 1542. (whose widow was last wife unto King Henry the 8. with a Tomb, which is defaced very much. near the same North door above in the Wall is fixed a brass plate for Thomas Lynakre Physician to K. Henry the 8. who thereby lieth buried with this Inscription following. THomas Lynacrus Regis Henrici VIII. Medicus: Vir & Graecè & Latinè atque in re medica long eruditissimus: Multos aetate sua languentes & qui jam animam desponderant, vitae restituit: Multa Galeni opera Latinam linguam mira & singulari facundia vertit: Egregium opus de emendata structura Latini sermonis, amicorum rogatu, paulo ante mortem edidit. Medicinae studiosis Oxoniae publicas lectiones duas, Cantabrigiae unam in perpetuum stabilivit: In hac Vrbe Collegium Medicorum fieri sua industria curavit, cujus & Praesidiens proximus electus est: fraudes dolosque mire perosus, fidus amicis, omnibus ordinibus juxta charus: aliquot annos antequam obieret Presbyter factus. Plenus annis ex hac vita migravit multum desideratus, Anno Dom. 1524. die 7. Octob. And this Inscription, on the Monument aloft in the Wall; VIVAT POST FUNERA VIRTUS. Thomae Lynacro Clarissimo Medico johannes Caius Posuit, anno 1557. Hard by the stairs above in the Wall is a fair Monument for Sr. Edward Stanhope. MEMORIAE SACRUM. EDwardo Stanhopo Michaelis Stanhopi ex ordine Equestri filio: Equiti Aurato; Legum Doctori: Episcopi Londinensis Cancellario; Archiepiscopi Cantuariensis Vicario Generali; in publicis Ecclesiae & Reipublicae negotijs versatissimo: Qui certa spe in Christo resurgendi pie placideque animam Deo reddidit 16. die Martij 1608. joannes Baro Stanhopus de Harington, & Michael Stanhopus Eques Auratus, fratres maestissimi Officiosae pietatis ergo P. P. In the Chapel of the Trinity over against SIR john Beauchamps Tomb. THomas Kemp Bishop of London, founder of the said Chapel, lieth there buried anno 1489. as appeareth not only by his Name and Arms thereon in divers places, but by this Inscription following in a brass plate fixed on the pillar of the Chapel. Infra Capellam istam requiescit corpus D. ni Thomae Kemp, quondam Episcopi London, fundatoris eiusdem, & unius Cantariae perpetuae in eadem: Qui multa bona tempore vitae suae Ecclesiae Sancti Pauli dedit, & stetit 39 annis, 84. diebus, Episcopus London: ac obijt 28. die mensis Martij anno Dom. 1489. Cuius animae propicietur Deus, Amen. RIchard Vaughan Bishop of London, lieth buried in the said Chapel, anno 1607. IN the midst of the middle I'll towards the West end lieth buried under a flat stone, and his Image in brass Richard de Gravesend, Bishop of London, who procured (as is recorded) the Charter of London from William the Conqueror, whereupon the Lord Majors with the Aldermen in times past, used upon certain days every Christmas to go about the monument and say de profundis etc. And still every year the Lord Major and Aldermen upon the same days do walk as far as the said monument, using a small kind of Ceremony thereat, but the popish order is quite abolished. By the great North door, near unto the Dial is a memorial for William Lily Schoolmaster of Paul's School, in a brass plate fixed on the Wall, as folleweth; GVilielmo Lilio Paulinae Scholae olim Praeceptoriae primario & Agnetae Conjugi, in sacratissimo hujus Templi coemiterio hinc à tergo nunc destructo consepultis: Georgius Lilius hujus Ecclesiae Canonicus Parentum memoriae pie consulens Tabellam hanc ab amicis conseruatam hic reponendam curavit. Obijt ille G. L. anno Dom. 1522. V Calend. Mart. Vixit annos 54. At the upper end of the North I'll, Bishop Ravis lieth entombed with this Inscription. MEMORIAE SACRUM. THomas Ravis claris natalibus Mauldenae in Suthreia natus, Regius Alumnus in Schola Westmonasteriensi educatus, in Acedimiam Oxoniensem adscitus, omnes Academicos Honores consecutus, & Magistratibus perfunctus Decanus Ecclesiae Christi ibidem constitutus; & bis Academiae Pro-Cancellarius: unde ob doctrinam, gravitatem & spectatam prudentiam à R. jacobo, primum ad Episcopatum Glocestrensem provectus, deinde ad Londinensem translatus, & demum à Christo, dum Ecclesiae, Patriae & Principi vigilaret, in coelestem Patriam evocatus, placidè piéque emigravit, & quod mortale fuit certa spe resurgendi hic deposuit, die 14. Decemb. Anno salutis 1609. Jn a Chapel called S. John's Chapel near the South door, lieth entombed WILLIAM HARINGTON Secretary Apostolical etc. with this Insciption following. GVilielmus Harington jurisconsultus, Protonotarius Apostolicus, D. Pauli Canonicus ex illis quos Residentiarios dicunt: Patria Eboracensis natus in pago qui Estryngton vocitatur. Patre Guilielmo Haringtono viro claro genere orto in pago Commerlandiae non ignobili, qui Neubyging nuncupatur: & Matre joanna filia Guilielmi Haskae aliter Balivi dicti viri generosi in eodem pago Estryngton nata: memor exitus vitae qui omnibus horis impendet hoc sibi sepulchrum posuit, Anno Salutis humanae 1523. In the South J'll near the Convocation stays lieth buried john o'er Bell-ringer of Paul's, with his picture and his wives, six sons and two daughters in brass fixed in the Wall, and these two lines on his grave-stone; john o'er whose Picture graved in brass in the Wall you see, Under this stone sleeping in Christ in rest and peace doth lie. In the body of the Church and Southside, hangeth this memorial for Sr. Henry Croft Scout-master General of Ireland, who deceased December anno 1609. SIX lines this Image shall delineate, Height Croft, high-born, in spirit and virtue high, Approved, beloved, a Knight, stout Mars his mate, loves fire, wars flame, in Heart, Head, Hand, & Eye: Which Flame, wars Comet, Grace now so refines, That sixth in Heaven in Heaven and Earth it shines. PROSOPOPOEIA. The Womb and Tomb in Name be not so near, As Life to Death and Birth is to the Beer. Oh! then how soon to Beer are Captains brought, That now do live, and die now with a Thought? Then Captains stay and read, still think on me, For with a Thought, what I am, you may be. As Mars near Mors doth sound, So Mors near Mars is found. I. D. of H. Over against the little North door there is an iron box for the Poor, with these four lines fixed to the Pillar with it. ALL those that shall enter within the Church door With burden or basket, must give to the Poor: And if there be any ask what they must pay, To this Box a penny ere they pass away. ARCHBISHOPS and Bishops of London. These 16. were Archbishops of London. 1 THean 2 Elvanus 3 Cadar 4 Obinus 5 Conan 6 Paladius 7 Stephan 8 Iltut 9 Theodwin of Dedwyn 10 Thedred 11 Hillary 12 Restitutus 13 Guiteline 14 Fastidius 15 Vodinus 16 Theonus The Metropolitan See being established at Canterbury, these following have been Bishops of London. 1 MEllitus, who converted Sebert King of Eastsaxons. 2. Ceadda or Chad. 3 Wina. 4 Erkenwald, of whom mention is before. 5 Waldhere, or Walthere. 6 Ingwald. 7 Egwolf or Egualdus 8 Wighead or Wighere. 9 Eadbright. 10 Eadgar. 11 Kenwalch. 12 Eadbald. 13 Hedbert or Hethobert. 14 Osmund or Oswyn. 15 Ethelnoth. 16 Ceolbert or Celbert. 17 Renulf or Ceorulf. 18 Swithulf. 19 Eadstan or Eadsine. 20 Wulffius or Wolsius. 21 Ethelward. 22 Eadstan. 23 Theodred, surnamed the Good. 24 Wulstan. 25 Brithelme. 26 Dunstan. 27 Alfstan. 28 Walfstan. 29 Alhun. 30 Alwy. 31 Elfward or Alward. 32 Robert. 33 William Norman. 34 Hugh d'Orivall. 35 Mauritius. 36 Richard Beau●…s. 37 Gilbertus universalis. 38 Robertus de Sigillo. 39 Richard Beaunys, nephew unto the former. 40 Gilbert Foli●t. 41 Richard Fitzneale. 42 Wilhelmus de Sancta Maria. Of whom mention is before. 43 Eustachius de Fauconberg 44 Rogerus Niger. 45 Fulco Basset. 46 Henry de Wingham. 47 Richard Talbot. 48 Henry de Sandwich. 49 john de Chishull. 50 Richard de Gravesend, of whom mention is before. 51 Ralph de Baldock, of whom mention is before. 52 Gilbert Segrave. 53 Richard Newport. 54 Stephen Gravesend. 55 Richard Bintworth or Wentworth. 56 Ralph Stratford. 57 Michael Northbrooke. 58 Simon Sudbury. 59 William Courtney. 60 Robert Breybrooke, of whom mention is before. 61 Roger Walden. 62 Nicholas Bubwith. 63 Richard Clifford. 64 john Kemp. 65 William Grey. 66 Robert Fitz-Hugh, of whom mention is before. 67 Robert Gilbert. 68 Thomas Kemp, of whom mention is before. 69 john Martial. 70 Richard Hill. 71 Thomas Savage. 72 William Warham, 73 William Barnes. 74 Richard Fitz-Iames. 75 Cuthbert Tonstall. 76 john Stokesley, of whom mention is before. 77 Edmund Boner, first Dr. of the Civil Law, but how uncivilly, yea butcherlike (not Bishop-like) he behaved himself in his place, is to be seen in Mr. Fox his too true report thereof. 78 Nicholas Ridley, Martyr in Q. Mary's days. 79 Edmund Gryndall, afterwards Archbishop of York, and lastly Archbishop of Canterbury. 80 Edwin Sandys, afterwards Archbishop of York. 81 john Elmar, an exile in Q. Mary's days, and of whom mention is before. 82 Richard Fletcher, buried also in Paul's, as before. 83 Richard Bancroft, afterwards Archbishop of Canterbury. 84 Richard Vaughan, buried also in Paul's, as before. 85 Thomas Ravis, buried also in Paul's, as before. 86 George Abbot, Dr. in Divinity, first Dean of Winchester, next made Bishop of Coventry and Lichfield, then translated to this Diocese, and lastly advanced to the archbishopric of Canteburie, where he now sitteth a right Reverend and gracious Governor. & vivat. 87. john King, Dr. of Divinity, advanced from the Deanery of Christ's Church in Oxford, he is now living in this See of London; yea long and long may he live, as he is a painful Preacher, a vigilant Pastor, and a worthy Governor to God's glory, and the Church of England's good. FINIS. ERRATA. PAg. 3. lin. vlt. in fine, lege etc. Pag. 4. in princip. l. De fundatione Ecclesiaesatis dicitur. Pag. 8. lin. 19 pro hic l. suae, in inscription Etheldred. R. Pag. 23. lin. 24. l. L-Viri, in inscription Hattoni. Pag. 29. lin. 26. l. Archiepiscopo, in inscription Erconwaldi. Pag. 33. lin. 21. l. Latinam linguam, in Linaero. Pag. 34. lin. 2. lege Praesidens. ibid. lin. 4. obiret. & lin. 6. lege 20. Octob. Pag. 36. lin. 5. Praeceptori, in Lilio.