TO HAVE, OR not to have. CAP. 1. CRasso erat immensa vis pecuniae. To have. Crassus immensa vi pecuniae fruebatur. Omnibus est à natura tributum, To have by nature. ut propulsent iniuriam. Ita natura comparatum est, ut vim vi repellamus. Mos fuit Iudaeis, Custome. mos obtinuit apud judaeos, ut è foro redeuntes lavarent manus. Tu non es laboribus assuetus: labores perferre non consuevisti. Patrem moribus non refers, Imitation. non imitaris. Nosti hos agros mihi tecum esse communes. Horûm agrorum uterque To have with another. nostrum est particeps. CAP. 2. Vertue. MEmoriae proditum est, Socratem multis virtutibus praeditum fuisse, To do well or virtuously. multis virtutibus floruisse. Beatus is est qui virtutem colit, To live well. qui honestè & cum virtute vitam traducit. Martyrum vitam mors praeclara terminavit. To dye well. Paulus vitam suam egregio mortis genere conclusit. Tua interest, It is his duty tua refert, parentibus obtemperare. Mei muneris est in studia incumbere. Haud aequum est, It is not his duty. minimè rationi consentaneum est. Si rectè praestes officium tuum, si rectè tuo munere fungaris, To perform his duty. summam laudem consequeris. utinam frater meus honestiùs vitam institueret. To reform or amend his life. utinam vitam laudabiliorem exordiretur. CAP. 3. LEges vetant, To liue virtuously. ne quis ullam culpam committat aut perpetret: nequis ullo se vitio contaminet. Catilina inhonestè vitam traduxit●ad omnia vitia proclivis fuit. Given to vice. Sum remotus à culpa, Without vice or fault culpae expers. Praeceptor mihi vitio dedit, To blame for fault. quòd ipso inconsulto eschola exibam: inussit mihi notam ignaviae. Caue ne quid turpe ex ore tuo excidat: Vnhonest talke. caue ne oratio tua finibus ijs excedat, quos modestia praescripsit. Spero fratres meos nunquam accusatum iri intemperantiae. To accuse of fault. Spero nunquam fore, ut fratres mei insimulentur intemperantiae. Catilinae societas multos adolescentes malis moribus corrupit. To mar with vicious courses. Multi adolescentes malos mores ex societate Catilinae contraxerunt. De cibo detrahe, Temperance in eating. moderare tibi in cibis. Propensus es ad temeritatem nimis praeceps in agendo: Mod eration & rashnesse. studijs tuis modum impone, modum statue. Cum opulentissimo viro mihi lis est, judgement and Law. in ius duxi vel vocavi hominem. Doleo quòd frater meus causa ceciderit, Overcome in the law. litem perdiderit. CAP. 4. Government and subjection. CAto Rempub gubernabat & administrabat: To gouerne. provinciae praeerat vel praesidebat. Hoc negotij tibi mandamus. To command. tibi provinciam hanc delegamus. Parentibus nostris pareamus, morem geramus. To obey. Deo seruiunt boni: To serue God. pietatem & religionem colunt. Multi temporis rationem habent: To serve the time. multi se conformant ad temporis rationem. Futurum est ut certum virtutis nostrae fructum feramus, To reward. percipiamus. Interest magistratus homines nocentes poena afficere, To punish. & in malos a nimaduertere. Curandum est magistratibus, To escape punishment ne homicidae iudicio liberentur, ne ex iudicio elabantur. Negotium exhibetur immerenti, Vndeserued punishment molestiis & iniuriis afficior sine causa. CAP. 5. Covenants and Bargains. POlliceor, To make promise. fidem do, me hoc esse facturum. In me recipio, To keepe promise. fratrem meum fidem snam praestaturum, promissa persoluturum. Ne rescindas conventa: Breaking of promises. ne promissa violes. Accommoda mihi chartam, To lend. liceat mihi uti tuo cubiculo. Magnam mihi pecuniae vim dèbet, To owe. magno mihi aere obstrictus est. Non habeo unde soluam: To pay. non suppetit, unde creditoribus satisfaciam. Quanti indicas hunc librum? Buying and selling. emi hunc librum tribus assibus: hic liber mihi constitit tribus assibus. CAP. 6. Prosperity and Adversity. NE superbia intumescas, Prosperity. cùm fortuna tibi favet, cum restibi ad voluntatem fluunt. Fatum hoc meum est, ut miserrima quaeque Aduersitie. sustineam ut amarissiam fortunam in omni vita degustem. Innumeris fortunae telis vita hominum est exposita, Subject to adversity. hominum vitae immuneri casus impendent. Vndone in adversity. Periit Respublica: Change of fortune. actum est penitus de republica. Cogitate quàm varia tempestate vita hominum iactetur quae sit rerum humanarum vicissitudo. Quis diu vivere diuturnam vitam transigere non cupit. Long life. Optandum est, ut ad id tempus spiritum ducere, vitam producere possimus. Decursum mihi iam propè vitae spatium est: Death at haud in old age. ad metam vitae iam perveni. Decrepita aetate, ingravescente aetate nupturit. Abhinc tres dies Aldus Manutius è vita decessit, Death. vitam cum morte commutavit, mortalitatem explevit. Dedi operam, ut funere honorifico efferetur, Buriall. exequiis honorificis cum prosecutus sum. Bene me habeo, Health. bona valetudine utor. In gravem incidit morbum, Sicknesse. morbo affectus est gravissimo, qui vit Turrian eius in discrimen adduxit. Vires tuas exhauris, Weakness of body. debilitas. Vires pristinas recuperasti, Recouery. ex morbo convaluisti. Deliquium animi passus est, intermortuus est. Mente captus est, Swooning. mentis compos non est. Madnesse. Somnum hac nocte capere non potui, Lack of sleep. noctem in somnem duxi. Nisi cibo parcas, Grossness or fatnesse. obesior fies, nimiam pinguitudinem indues. Id unum agis, Riches. ut divitias tibi congeras, ut opibus abundes & circumfluas. Per nequitiam patrimonium exhauris, To spend riches. dissipas. In eas coniectus est angustias, Pouerty. ut unde viveret non haberet, ut ei ad victum necessaria minimè suppeterent. Naufragium feci rei familiaris, Loss of riches. periit res domestica. Hac nocte nòn mediocre excitatum est incendium, Loss by fire. multae aedes conflagrarunt. Valdè eara est annona, Dearth. summa rerum omnium difficultas. Vales authoritate apud tuos ciues, Honour. patria tua multum tibi tribuit. Non suspicatus sum fore, To come to preferment. ut hoc magistratu excluderere, non dubito quin gradum summum obtineas. Virtutis erat ratio maxima apud maiores nostros opes nihili aestimabant maiores nostri. Estimation. Honestum utili anteponendum est, To prefer before. antiquior debet esse nobis de honesto cura, quàm de utili. Cicero Catonem in honore habuit: Reverence or respect. Catonem studio & obseruantia prosecutus est. Vir omni laude insignis, Excellency. vir singularis. In arte dicendi Cicero omnes à tergo reliquit, & palmam omnibus praeripuit. Cicero omnibus antecelluit, To excell. omnes anteivit. Homerus itâ A chillem laudibus affecit & illustravit, Praise. ut ipsius famam nulla vetustas corrumpere, nulla dies terminare possit. Non obscuro loco natus est, Nobilitie. è clara stirpe natus est. Multos, Ignobility or meannes of birth. infimae conditionis, obscuri loci, virtus extulit. Pessimè omnium avaritiae nomine Crassus audiebat, Dispraise. avaritiae nota Crasso inurebatur. De tua existimatione detrahere conantur, Reproach. maculas honori tuo aspergunt improbi. Cura ne tuae dignitatis iacturam facias, Loss of honour. ne tua dignitas obscuretur. Facies ei liberalis est, Beauty. sunt in illo quae amorem concilient. Cicero domo utebatur cum primis lauta & eleganti: Fine dwelling. lautissimè habitavit. Cicero multos liberos ex Terentia suscepit. Fruitful of children. Terentia multos liberos Ciceroni peperit. Elationem animi divitiae in te pariunt, Pride. divitiarum causa elatus & inflatus es superbia. CAP. 7. EX avaritia multa mala oriuntur & emanant; Cause. avaritia facit, ut in multa mala incidamus. Deus omnia condidit, Creation. ex hihilo excitavit. Dignitatem tuere, Consertation. incolumem serua. Liberum est seu velis à pacto discedere, Liberty. seu manere conventui. Nunc integrum non est tibi, hac de re quod velis statuere. Vigilet necesse est, qui literas assequi cupiat. Necessity. Fieri non potest, quin doleat is, cui fit iniuria. Fieri solet: non paucis usu venire solet, Fortune. ut verborum copiam aemulantes in loquacitatem incidant. Egestas euntibus ad honores difficultates obiicit, Hinderanee Paupertas multis impedimento est, quo minùs docti evadant. Non vulgarem laudem consecutus est, Getting. sibi comparavit. Vide Shewes. CAP. 8. Effers me laudibus ut ineas à me gratiam, Getting of favour. gratiam meam his laudibus aucuparis. Dignus est qui diligatur, Getting of love. sunt in illo quae amorem concilient. In limine, Beginning of a work. in vestibulo oration is. Huc omnes conatus tui spectant ut ditescas. End which we intent. hic ad privatam utilitatem omnia refert. Tua scripta ad exitum perducas, End or finishing. tuis scriptis finem imponas. Coronidem addere, Colophonem imponere. Perfunctus sum annuo munere. End of his office. Annui imperii finem attigi. Vt rem paucis perstringam, Briefly. ut satietatem longae orationis effugiam. Aliquid ad perpendiculum exigere, Exactnesse. elaboratè & ad amussim. Aliquid perpolire & exornare. Ornament Ad omnia appositus, Fitnesse. accommodatus. Lusit operam: Frustration. spe frustratus est, res pro voluntate non successit. Spero futurum, Good successe. utrem ex animi sententia expediam, ut fortuna meis optatis respondeat. CAP. 8. Of unde standing, the effects and kinds of it. HOc tibi exploratum est, Knowledge. hoc te non latet. Medicinae gnarus sum, Knowledge by learning. calleo medicinae artem. Multa ab experientia percipiuntur, Teaching & learning. viam aperit usus ad multarum rerum scientiam. Ego vix literas attigi, Ignorance. vix literas à limine salutavi Tui ingenii acies est acutissima, Wit. egregio à natura ingenio instructus es, & praeditus. Pinguetudo stupidi ingenii signum est, The defect of wit. ingenii tarditatem arguit. Nulla dies tua erga me merita delebit, Remembrance of things past. tua beneficia mihi in animo haerebunt Sapiens coniectura res futuras assequitur: Prediction of future. ea quae impendent tanquam ex aliqua specula prospicit: ventus australis pluuiam portendit, praesagit. Hoc ego exploratum habeo, Certainly. pro comperto habeo. Exitus belli in dubio versatur, Not full certainty. in dubium vocari potest. Oratio tua sapit, resipit stultitiam, rusticus obolet allium. Tibi fidem non habeo, Beliefe. non apud te fidem habet oratio mea. Non possum induci ut huic credam rumori utpote qui nulla nitatur ratione. Opinion. Hoc laudabile est ut mea fert opinio quantum iudicio assequi possum. Amicus meus venit in suspicionem, Suspicion. in suspicionem adducitur infidelitatis. Quid consilii capiam ignoro, Dubitation. Adhuc in aequilibrio vacillat animus, utroque nutans, In dubio versor. In eo consilium cum animo meo, Consideration. cum ratione tanquàm aequissima lance perpendo aliquid. Est mihi in animo hoc vere navigare, Intention. mihi decretum & deliberatum est Frater meus sibi optimè constat, Resolution and inconstancy. aegrè discedit à sententia. Hoc rationi consentaneum est, Truth. non alienum est à ratione. Tibi animus est apertus, Truth of mind or sincerity. odisti artes, quibus veritas ut in volucro quodam obregitur. Hoc pacto tua virtus patebit illustriùs, Manifestation of truth. extabit apertiùs. Parens filiis autor esse debet, Persuasion. ut virtuti incumbant, argumentis filios debet adducere ad virtutem. Fecit mihi lachrymis paenitentie fidem, lachrymis mihi persuasit sese facti paenitere. Libido nos ad ea quae minùs decent allicit & invitat, Moving. nos illecti & deliviti voluptate, in miserias incurrimus. Sapiens amicos consulet, Counsell. amicos in consilium adhibebit. Quod dicis alienum est à veritate, Falsity. à veritate abhorret. Prae se fert modestiam, Shewes. captat laudem, venatur gloriam, aucupatur famam, accersit sibi malum. Te cognovi in fraudem inductum, Deceit. dolo captum & irretitum. Apelles veneris caput singulari expressit artificio, Painting. egregiis picturae coloribus illustravit. Ostentat ingenium, Boafling. venditat memoriam. Assentior tibi: Consent. accedo tuae sententiae. Hoc à meis literis abhorret & alienum est, Dissent. id unum nobis est controversum. CAP. 9 Of the will and affections. NEmo est omnium, Loue. in quem magis, quàm in te mea sit propensa benevolentia, quem ego maiore, quàm te benevolentia prosequar. Quod stomacho confert, Doing of good or profiting. idem conducit cerebro. Nihil aequè conducit ad beatè vivendum ac pietas in deum. Amicis tuis auxiliare: Helping. auxilium affer. Huic incommodo mederi potes, Healing. huic malo illud erit remedio. Donis illum affeci, Benefits. beneficia in illum contuli. Nunquam tua officia reponam, Recompence. nunquam tua beneficia remetiar. Fateor me tibi magnoperè devinctum esse, Gratitude. hoc nomine plus tibi debeo quàm ut unquam soluendo esse possim. Te plurimum amo, Salutation. quòd cum saluere â me iusseris, quòd ei meis verbis salutem dixeris. Me perhumanitèr excepisti, Entertainment. me amantèr tractasti. Muniisti te virtute contra fortunam, Defence. septus es virtutis praesidiis adversus impetus fortunae. Impetum inimicorum tua prudentia franget: Defence by repressing opposition. tua virtus retundet. Camillus urbem Romanam obsidione Gallorum exemit, Deliuerance ab obsidione vindicavit, & liberavit. Omnes te destituunt, Desertion or forsaking. deserunt. In illo plus officii est, Courtesie. magis ad humanitatem propendet. Cum nemine prorsus tibi convenit, Discourtesie te morosum difficilemque praebes in consuetudine. Mihi cum eo intercedit summa familiaritas, Acquaintance. utor eo valdè familiaritèr. Cum bonis libentèr amicitiam contraho, Getting of acquaintance. societatem in eo. In omni te fortuna comitabor, Company. me tibi comitem adiungam. Turpe est inire societatem cum perditis hominibus, Keeping of company. dare nos in societatem perditorum. Magnum ex ea re emolumentum percepit, Receiving good. commoditatem demessuit. E populi benevolentia excidi, Loss of love. hoc factum gratiam meam apud populum extinxit. Non decet coniunctionem dissuere dirimere. Redigam vos in gratiam, Reconciliation. fac ut mecum redeat in gratiam. CAP. 10. AStutias odio prosequor, Hatred. odio habeo. Frater meus te oppugnat. Enmity. Mihi iufensus est. Abhorret à literis, Not enduring avoiding. ad studiorum mentionem nauseat. Ignis obest valetudini, Disprosit or hinderance. valetudo incommodo afficitur, si ad ignem accedo. Iniuriam mihi intulisti, Wrong. iniuria me affecisti. Mihi fit iniuria. Pater saevit in filios, Cruelty. saevitiam adversus filios exercet. Fortuna nobis repugnat, Resistance. adversatur Mihi scribere. non licuit per valetudinem, per occupationes. Frater in me est paulò iniquior, Not fauorable. animo est in me haud satis aequo. Quoties caput tuum diris devouit? Cursing. Execratus est tum sese tum suos omnes In summam omnium invidiam inductus est, Envy, to be envied or hated. valde illum exercebat invidia. Splendor meus multos offendit. Cause of envy. Multi spendorem meum moleste ferunt. Parum inter eos convenit, Falling out. alterius in alterum benevolentia refrix it. Vxor digressa est à marito, Deuorse. maritus repudiavit uxorem. Frater altercatur cum valentioribus. Contention. Aduersus paratiores à viribus contentionem suscipit. Quis te cum isto commisit homine? Fight. cum hoste congredior, confligo, manus consero. Latrones impetu adoriuntur viatores, To set upon. In viatores impetum faciunt. Hannibal bellum gessit cum Romanis, Warre. bellum intulit Romanis. Hostes ex patria praedas agunt, Spoiles in warre. Eam diripiunt & rapinis exhauriunt. Rex contraxit exercitum, Leaving or pressing of an army. conscripsit exercitum. Hostis contra Patavium castra posuit, Siege. Obsidione Patavium cinxit. Caesar praelio consecutus est victoriam. Ouerthrown in warre. Regio redacta est in hostis potestatem. Multi ceciderunt in pugna. Loss of men in war. Desiderati sunt. Discordiae funditus civitates evertunt, Overthrow of Cities. Solo aequant. Orestes parentem vita exuit, Killing. Interfecit. Impatiens malorum mortem sibi conscivit, Killing of himself. morte spontanea vitam abrupit. CAP. 11. Of Desires, the properties and effects of it. TVum decus expeto, Desire. cupiditate tuae laudis incredibili teneor. Obsecro te atque obtestor, Entreaty. Illud unum abs te magnoperè peto contendoque, ut, etc. Imploravit opem hominis, Desire of courtesy. eblanditus est favorem. Feliciter exeat quod coepisti, Wishing of prosperity. ex animi sententia succedat quòd aggressus es. Da operam, Endeuour. adnitere totis neruis, ut in virum doctum euadas. In studiis diligentiam adhibe, Labour. in literas incumbe, in id plurimum laboris exhaustum, exantlatum est. Non reprehendo, Marchandise. quòd ad mercaturam exercendam, ad negotiandum te contuleris. Si quid otii nactus ero, Leasure. si per occupationes licebit, literas ad te dabo. Tua legendi sitis nunquam extinguitur, Study. nimiúm in studiis operae consumis. Abstinendum est ab earum rerum sermone, Omission. earum; rerum sermo est dimittendus. Nullam hactenùs utilitatis meae rationem habui, Care. utilitatem minimè spectavi, mihi uni non prospexi, consului. Graue onus subeo, Difficulty vndertaken. rem difficilem aggredior. Res in proclivi est, Easinesse. Nullo negotio rem conficies. Parùm in literis promovisti, Going forward. fecisti progressum in studiis. Minerva filiam pervestigavit, Searchingor seeking after. Minerva in filia perquirenda omnia loca perlustravit. CAP. 12. Of Delight and pleasure, the properties and effects of it. NVncius patrem tuum laetitia affecit, Delight. laetitia perfudit. Vitae me taedet, Wearinesse. vita mihi molesta est literarum me cepit satietas. Rus cogito, Recreation. ut animum parumpèr à molestijs abducam, ut animus recreetur, & relaxetur. Quiescunt homines à negotiis, Rest from labours. vacatio est à negotiis. Gratulor vicisse te, Gratulation laetor tuo nomine quòd uxor faeliciter peperit. Hoc mihi solatium praebet, Comfort in affliction. hoc animum languentem erigit confirmat. Vacuus sum molestiis, Quietness of mind. dei me benignitas ab omni molestia vindicavit. Praesentem statum boni consulo. Contentation. Non ei satis fuit, nos iniuriis affecisse. Sufficit mihi hoc accepisse. CAP. 13. Of Sorrw and Anger, the properties and effects of it. DOlore conficior, Sorrow. animi aegritudine contabesco, curis districtus sum, distorqueor. Valdè fui commotus, Trouble. cum audivi eos molestiam tibi exhibere, cum audivi te molestia affici. Sunt quos meus splendor offendat, Vexation. sunt quos meus honor male habeat. Vbi his malis emersero, Deliverance from sorrow. ubi ex his malis eluctatus fuero. Nondum huius animi me paenitet; Repentance capit me pristinae benignitatis paenitudo. Non te pudor retinet, Shamelesnes omni prorsus pudore es exutus, non te molestia deterret à voluntate. Nonnullorum stultitiam aegrè sustineo, Patience. haud fatis aequo animo fero. Tantum abest, Senslesse. ut insolentes ad iniurias fortunae sint, ut malorum usu & consuetudine obduruerint, callum contraxerint. Exarsit iracundia, Anger. excanduit iracundia. Me ad iram incitas, To cause anger. facis ut ira commouear. Non id egi, To displease. ut cum graviter offenderem, commovere illum leviter volui. CAP. 14. Of Fear, and of the Concomitants. QVilibet casus illum metu afficit, Feare. in timorem coniicit. Amo eos qui animo vigent, Fortitude. qui excellenti animo praediti sunt. Summo tibi erit dedecori animum demittere, Cowardise. animo concidere. Omnem mihi metum exemisti, Encouragement. animum meum confirmasti. Eodem in discrimine versaris, Danger. tua res in periculum adducitur. Caesar copias Pompeii in summas angustias compulit, To cast into danger. in maximas difficultates coniecit. CAP. 15. Of Hope, and the like. COncipio de te spem, Hope. nonnihil spei illis affulsit. Ex vestra concordia victoriam spero. Non committam, Despaire. ut omnem planè spem abiiciam. Exclusa spes omnis videtur esse meliorum rerum. spe excidi: spes mea frustrata est. Ne fortunae fidem habeas, Trust or confidence. spem in fortuna nullam reponas. CAP 16. Of speech and delight. ADduci nunquam potero, Speech. ut illum alloquar, ut sermone cum illo habeam. Fama diwlgata, Fame. disseminata est, statim rumor emersit. Hoc dilucide & enodatè explicabo. Plainness of speech or writing. Sole meridiano clarius est. Cur ad istorum sermonem aures tuae patent? Harkening. Cur horum sermonibus aures praebes, aures patefacis. Tuus ad me sermo per honestissimos perlatus est, Bringing of word. tuum ad me sermonem detulerunt homines honestimi. Hoc silentio involuam, Silence. hoc oratione mea non attingam. Is longiorem sermonem habet, Fullness of speech. plura verba effundit, quam par est. CAP. 17. Of Quantitie. ANnos natus quatuor & viginti, Of number. annos natus viginti quatuor, annos natus centum & quatuor. Vixit annos plures decem, More or less in number. amplius quadraginta. Bellum redintegrarunt, odium vetus eo dicterio recruduit. Refricuit illi veteris iniuriae memoriam. Renovation Relatus sum in numerum militum, Reckoning among. ascitus sum in numerum militum. Studia repetam, Doing again. rursus ad studia me conferam. Quod corporis formae detractum est, Recompence. id animi dotibus natura pensavit, exaequavit. Pompeius imperium Romanum produxit & amplificavit. Increase. Ad rem fit accessio, aliquid ad rem accedit. Biennium est, Reckoning of the sum. quòd subduxi rationes, Secundus hic annus agitur, ex quo summam collegi. Immensa magnitudine sunt gigantes, Greatness of body. magnitudine nemo gigantes adaequat. CAP. 18. Of Time. SEnescit indies vel in dies singulos, Time. mutatur in horas. Superiore anno, sexto pòst anno, octavo ab hinc die, hinc ad diem octawm, Rediit post diem sextum quàm à nobis discesiit. Ab orbe condito, Antiquity. post homines natos non extitit homo sceleratior. Transacto iam multorum annorum spatio rediit. Length of time. Nacti tempestatem opportunam, Opportunitie. vela faciemus. In alienum tempus cadit reditus tuus, In opportuni●y. non redit▪ opportunè. Spero te diu victurum, Time to come. spero fore, spero futurum ut diu vivas. Aliquando illa dies illucescet, cum secus virtuti tribuatur honor. Cunctandum non est, Prolongation of time. res non est producenda. Id agis ut rem extrahas, ut in aliud tempus rem reiicias. Nulla interposita mora, Speedinesse. ne minimo quidem spatio temporis interiecto. Age pedetentim, sensim infunde. Slownesse. Virtus non vetustate senescit, Continuamce of time. non temporis diuturnitate corrumpitur. Vsum studiorum intermisi, Discontinuance. studia prorsus obieci. Ineunte vere proficiscar, Beginning or end of some seasons. è portu soluam. In exitu iam annus erat. Diescit, advesperascit, dies appetit, prima luce abijt. Elapsa de manibus est, Morning & evening. periit temporis opportunitas. Ad diem constitutam, Loss of time. praefixam adero. Duodecim annos natus est, Time appointed. Age of years. duodecimum etatis annum attigit. CAP. 19 Of place. COnferebant se, journeying recipiebant se ad regem Deiotarum pedibus iter fecit: ivit in equo. Iter ingressus est, To set forth in journeying in viam se dedit. In Alpibus Apennini difficiles sunt locorum angustiae, Troublesome travelling. impeditissimus est ad iter faciendum mons Apenninus. Hic mihi est ablegandus aliquò, Sending away. non possum hunc amovere quopiam. Adii fratrem heri statim à prandio, Going to one. Conueniam te sub noctem. Mihi est in animo Londinum proficisci, Departure. ex hoc loco migrare Londinum. Nunquam egrederis cubiculo: Sitting still. pedem limine cubiculi nunquam effers. Revertor, Returne. refero me ad locum pristinum. Frater mihi revertenti obuiam processit, Meeting. occurrit mihi per vicos. Tantum iter emensus est, Wearinesse. ut eo valdè defatigatus in morbum incideret Fessus est de via. Abdidit se in summas aedes, The top. fuga se contulit ad superiores aedium partés. Interclusa mihi est via ad illum locum. No passage. Obstructus mihi est aditus: non patet mihi aditus ad illum. Ad Philosophiam dialectica viam aperit, Easiness of passage. viam sternit, viam praestruit. Londinum hinc abest vel distat viginti milliaria, Space. vel viginti milliaribus. Ego ne latum quidem unguem ex hoc loco discedam. FINIS. LONDON, Printed for Philemon Stephens and Christopher Meridith. 1627.