IN MEMORIAM CEleberrimi viri Domini FRANCISCI DRAKE militis, qui nuper in navali expeditione contra hostes patriae suae, ex Dysenteria laborans obijt. Viz. 28. die januarij. Anno Dominj. 1595. Fluctibus & bellis qui tot discrimina rerum Sustinuit, Patriae ductus amore suae; Appulit aeternae iam tandem Pacis ad oras Dracus, & aeternae praemia Pacis habet. Eidem. Qui freta lustrasti sub utroque iacentia Phaebo, Quaeque sub ambobus sunt peragranda Polis; Drace, tibi superas iam Caeli gratulor oras, Sed doleo nostras te moriente vices. Eidem. Maximus Hispano-Mastix, ipsique Philippo Qui timor & terror per mare nuper eras, Drace iaces: sed adhuc superest Essexius heros, In patrios hostes qui quoque Dracus erit. Omnibus, qui Patriam conseruârint, adiwerint, auxerint; certus est in Coelo ac definitus Locus, ubi beati aevo sempiterno fruantur. Cic. in some. Scip. Fortunata igitur mors Francisci Drake, quae naturae debita, pro Patria potissimum est reddita.