Hymnus Eucharisticus. Praeludium. EXultate Justi in Domino; Rectis est Laus decora: Cantate Deo Canticum novum; scitè pulsate cum laeto sonitu. Quia rectum est Verbum Domini, & omne Opus Ejus in Fide: Diligit Justitiam & Judicium; Misericordiâ Domini plena est Terra. Quàm pretiosa est Benignitas tua, Deus? Filii hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt; Saturabuntur pinguedine Domus tuae; De Torrente Deliciarum potabis eos. Nam apud te est Fons Vitae, in Luce tua Lucem videamus. Chorus Primus: 4 Voc. Extende tuam Clementiam in eos qui te norunt, & Justitiam tuam his qui recto sunt Corde; Nè me superborum pes aggrediatur, nè moveat me manus Impiorum. Deus est nobis Spes & Robur; Auxilium in adversis praesentissimum: Idcirco non timebimus licèt moveatur Terra, & Montes transferantur in medium Mare. Flumen amoenum laetificat Civitatem Dei, sacrum Supremi Domicilium. Deus est in medio Illius, non dimovebitur. Deus Illam maturè adjuvabit. Durat Misericordia Domini à seculo in seculum erga timentes eum & Justitia ejus erga Filios, erga Observantes Foedus ipsius & qui sunt memores Mandatorum ejus ad faciendum ea. Collauda Dominum Anima mea; & omnia interiora mea, benedicite sancto ejus Nomini. Chorus Vltimus a 5 Voc. cum Instrumentis. Sit benedictus Dominus Deus Israelis, qui solus facit mirabilia; Sit benedictum Nomen ejus gloriosum; & impleatur Gloriâ ejus tota terra. Nos benedicemus Deo nunc & in seculum, Ejus Clementia erga nos excellit, Halelujah, & Fides Domini in aeternum, Halelujah.