JACOBUS R. JACOBUS Secundus, Dei Gratiâ, Magnae Britanniae Franciae & Hiberniae Rex, Defensor Fidei, Omnibus Regibus Principibus, Rebuspublicis etc. POstquàm diuturno tamque funesto toti Christianae Reipublicae bello Europa conflagravit; cum utrimque omnes ad pacem componendam parati, eamque, nullâ nostri ratione habitâ, jam jam sancituri videantur: oportunum & necessarium existimavimus eo quod nobis solummodo superest praesidio uti, ad jus dignitatis nostrae tuendum, adversus omnia quaecumque ad illius imminutionem damnumque nostrum fieri poterunt, publicè protestando. Et quidem rerum antea in nos iniquè gestarum seriem fusius prosequi non est animus, cùm illae in oculis omnium transactae, atque adeò notissimae, narrari non indigeant: Esse verò qui de causae nostrae aequitate dubitent, arbitrari non possumus. Nec sanè afflictissimâ rerum nostrarum conditione, ex quo Princeps Auriacus Regna nostra per vim occupavit solùm commovemur: A mor enim erga cives subditos nostros mutari nescius, facit, ut non sine acerbissimo animi sensu videamus, eorum sanguini non magis quàm opibus huc usque parcitum: eòque tandem redactos esse, ut si, nobis praetermissis, pax sanciatur, alienigenarum praedam, atque illorum imperio subditos illos esse necesse sit, quamdiu injusta dominatio stabilis atque inconcussa permanebit. Permolestum quoque nobis accidit, quòd etsi consiliorum dignitatisque nostrae rationes omnes eò potissimum spectaverint, ut pacis auctores & conciliatores, eam in Orbe Christiano conservaremus, quò inevitabiles ex bello publicae calamitates praeverterentur, eum tamen fructum consequi non potuerimus. Quia verò sparsus ab hostibus nostris rumor percrebuit, initum à nobis secretum cum Christianissimo Rege foedus: tale nullum cum illo Rege, multò minùs adversus foederatos ad presentis belli societatem Principes factum à nobis esse, fide Regiâ interpositâ, declaramus. Quanti verò etiam adversus illos ipsos periculi plenum sit exemplum, quod in nobis statuunt, eos etiam atque etiam perpendere velimus; Et quandoquidem non modo privata nostra, sed communis omnium Principum res agitur, ut quo in Regna nostra restituamur auxilio nos juvent, aequum est ut postulemus Perpendant animo gloriam quae in eos redundabit ex tam salubri consilio, omnium Principum, quibus jura sanguinis Regnum deferunt, saluti & dignitati congruo. Tandem videant an antiqua foedera quae cum illis redintegraturi sumus, non majorem omnino firmitatem habitura sint, paxque longè certior nobis fidejussoribus futura non sit, quàm si ab eo Principe oblatas similes conditiones acceptent, qui ut jure omni, ita omni liberorum stirpe caret, quos, licet habuerit, etiam per abnormem illam legem quae post invasionem Regni facta est, in illius locum succedere prohibentur. Cum tamen Foederatos intelligamus id agitare ut invasio illa, quasi pacis propositae fundamentum statuatur, postulat officii nostri ratio, ut quod nobis ipsis, posteris, subditisque nostris debemus, quantum licet demus operam, ne silentio nostro, quasi tacitâ quadam consensione, omnibus quaecumque in nostri praejudicium, legitimorumque Haeredum, Regnorumque nostrorum fieri poterunt, auctoritas accedat. Itaque solemniter & quacumque meliori formâ fieri potest. Protestamur adversus omnia quaecumque statui aut stipulari poterunt cum Invasore Regnorum nostrorum, ut omni jure nulla, ex defectu legitimae auctoritatis. Protestamur etiam adversus Tractatus omnes foederis, confoederationis, aut commercii cum Angliâ factos aut faciendos, ab Invasionis tempore, utpote qui eâdem auctoritate cùm destituantur, irrit quoque & nulli sunt; atque ita neque nos, neque haeredes legitimosve successores, aut subditos nostros obligare ullatenus queant. Protestamur pariter adversus omnia acta quaecumque confirmare, roborare, approbare, directè vel indirectè possunt Invasionem à Principe Autiaco factam; Acta quoque omnia sub nomine Parlamenti falsò dicti, ab eo convocati, & praesertim illa, quibus Leges Regnorum nostrorum fundamentales, circa lineam Successionis Regiae, evertere conati sunt. Iterum Protestamur & declaramus, defectus hujus Protestationis, si qui in forma fuerint, neque nobis, neque haeredibus legitimis nostris, Regnis aut subditis, nocere aut damnum afferre posse; arque his Litteris Sigillo nostro majori munitis, nobis omnia jura nostra actionesque in integrum reservamus, easque salvas & integras manere & mansuras esse declaramus: adeò ut ultima quaeque experiri potiùs quàm ab jure nostro decedere aut illud alieno judicio committere, fixum apud nos & ratum sit. Protestamur tandem coram Deo & hominibus, immunes nos ab omni culpâ aut reprehensione fore, neque in nos conferri posse causam calamitatum, quas injuriae jam nobis illatae, vel si quae deinceps nobis inferantur, in Regna nostra, totamque Christianam Rempublican possunt accersere. Datum apud Sanctum Germanum Die 8. Junii Anno Dom: 1697. Regni nostri Decimo tertio. Per ipsum Regem manu propria.