GULIELMI OCCHAMI, DOCTORIS INVINCIBILIS, ET NOMINALIUM PRINCIPIS, Summa Totius LOGICAE. In Lucem denuo Vindicata. OXONIAE, Typis L. L. Acad. Typog. Impensis J. Crosley Anno Domini M. DC. LXXV. PRAEFATIO. CUm studiosorum paelatis haud ingrata fuerunt libamina, quae non ita pridem è Nominalium penu deprompta sunt; apud animum statuimus aliquid etiam ulterius in eadem disserendi via experiri. Ecquid autem melius, ecquid optabilius praestare possumus, quam ipsos scientiae hujus fontes aperire, & sacrae exinde pocula sitientibus propinare? Et in hoc quidem instituto plurima nostris conatibus favere, & industriam invitare censemus. Illudque inter prima, quod cum Occhami operum editionem literati omnes appeterent, nonnulli etiam meditarentur; nobis tamen iste honos, quasi tacito omnium consensu, reservari videretur. Quae reliquos ab edendo terrent rationes nos acrius incitare debent; & dum alii nihil adversus sua commoda vel opiniones admittunt, nobis honestius foret omnia disciplinarum prosectui conducentia in publicum proferre; & veritati litare, dum ingenio rationique veli●icamur. Romae quidem ante aliquot annos inita est cura Occhami opera praelo sub jiciendi, sed non ultra quatuor Physicorum libros processit; illi vero subito devorati reliquorum aeque ac sui sitim ulteriorem accenderunt; & talis ferculi delibatio non saturavit appetitum, sed creavit. Parisiis, aliisque Academiis, nihil ultra vota, desideria, mutuaque hortamina ventatum est. Quare nobis quasi derelictum videtur onus ipsius opera denuo in lucem producendi. Non hinc longe in cognomini oppidulo apud ●egnos insemet Author Invincibilis natus est, hic vero in Collegio illo faecundissimo doctorum seminario, quod Mertonense dicimus, educatus; ibi totius doctrinae suae fundamenta, & gloriae tyrocinium posuit. Joannis Duns Scoti Col●egae sui, & licet aliquanto senioris, 〈◊〉 〈◊〉 〈◊〉 〈◊〉 〈◊〉 tamen, eruditionis fama viri irgeniasissimi industriam expergefecit; unde laudibilis quidem ipsis, toti vero literatorum orbi utilis, orta est aemulatio. Et sane mirum non est, si ex tantorum ingeniorum attritu flammae tandem totum mundum illustraturae emi●uerint. Ex illo enim Realium, ex Occhamo nostro Nominalium, Scholae initium sumpserunt. Verum quidem est Aventinum (Annal. Boiorum lib. 6.) ut & alios nonnullos, horum originem à Roscelino quodam Parisiensi deducere; sed cum quis, qualisve fuerit, quid dixerit, scripseritve non innotescat, à constanti eruditorum traditione Occhamo primordia ipsius disciplinae tribuente recedendum non est. Maxime cum ibidem alios ettam errores suos in eodem negotio propalet Aventinus— Foyes ipso [Roscelino], inquit, Authore, duo Aristotelicorum & Peripateticorum genera esse coeperunt. Unum illud vetus, locuples in rebus procreandis, quod scientiam rerum sibi vendicat, quamobrem Reales vocantur. Alterum novum, quod eam distrahit; Nominales ideo nuncupati, quod avari rerum, prodigi nominum atque notionum, verborum videntur esse assertores. Quomodo ex eodem ipso dissimiles adeo, sibique mutuo prorsus adversantes, rivuli profluxerunt, non tam creditu quam conceptu difficile est. Sed illud magis, quod Nominales tanquam rerum avaros, verborumque solummodo prodigos, Philosophiae eorum omnine nescius, insimulet. Eoquis enim non statim imaginaretur ipsos non ex Philosophorum censu sed potius ex eorum numero esse, qui ora semper soluta aperta & liberalia, manus vero strictas, clausas, illibe rales gerant. Verum sive Aventinus ita senserit, vel ebscure ●antum rei veritatem expresserit, parum refert: Il lud verum est, quod sicut Reales dicti sunt, eo quod vocibu omnibus res, & plerumque diversas, significari; eoqu modo difficultates tum Physicas, tum Theologicas expediri, censuerint. Ita Nominales appellati, quia res praeter eas in mundo existentes non agnoscant, quae suis nominibus ab omnibus notis, iisque paucis, insig●iuntur. Totam vero reliquorum nominum farraginem non diversas res, sed pleru●que easdem diversimode ab intellectu consideratas, exhibere dixerunt, Cum enim vidisset Mortalium omnium acutissimus Occhamus, tam immodicam rerum multiplicationem, novorumque entium assidue pullulantium stupendam progeniem: dissipandi primum commentitia illa, Scientiarum Universitatem obruitura, examina; dein & creandi licentiam, dicam an lasciviam, coercendi, consilium habuit. Et quidem realium entium numerum intra Dei creationem constituens, alia, quae tunc temporis adeo importune inter ea locum sedemque ambiebant, in proprias origines, i. e. humanum intellectum, compulit; & excrescentium entitatum, distinctionum, & difficultatum multitudinem amputavit. Vidit enim primus ille sermonem loquelamque artificiose, non tamen accurate & philosophice, fabricata: ideoque facultatem hanc loquendi nobis à Numine concessam, ut intellectus nostri conceptus compendiose & eleganter expromeremus. Reperit, & quidem non admodum difficulter, universalia, respectiva, quantitatem aliam à quantis, formalitates, modos, & sexcenta istiusmodi inter alios Philosophos recepta & acriter disput●ta, ab omnium conditore nunquam fuisse facta. Unde vero provenirent non adeo facile exploravit, done● Linguarum penetralia reserans ibi modulos eorum typosque, recnon & causam, conspexit. Quare cum alii Philosophi maximis difficultatibus laborarent, de distinctionibus, relationibus, aliisque pluribus Articulis, solus ille sagaci indagatio●e artificii loquelae omnia perspicua admodum & manifesta reddidit; adeo ut exoriente ipsius doctrina tota Scholarum turba sese illustratam cernens in ejus sententiam & modum explicandi libenter concessit: & cum se victam, illum revera Invincibilem, confessa est. Et serio animadverti ab omnibus velim quantum debeatur illi qui intellectum aperire, objecta ejus ordinare, actuumque modum methodumque describere, & hac ratione philosophicas controversias in arctum coercere, tanto ingenio, tantaque solertia, sed & perspicuitate majori, aggressus sit. Hoc inter multos clare perspexit magnus ille Jul▪ Scaliger, qui eum appellat omnium mortalium subtisissimum (Exercit. 65. 4.) Cujus ingenium, inquit, ingenia omnia vetera subvertit, nova ad invictas insanias ob incomprehensibiles subtilitates fabricavit atque conformavit, (Exercit. 324.) Haud gravate equidem Scaligero concedam, aliquot eorum regulas, cum ad pauca sese extendant, & praecipiti concipiendi ●cumine consistant, utilius forsan ab hominibus negotiosis posse omitti. Verum sunt etiam quibus vacat & jucundum est abditos illorum sinus & intricatiores argumentorum latebras excutere. Quin & ipsa mens veritatis investigationi assueta raro quiescit, done● omnia, etiam minima, ambiguitatis momenta excusserit, manifestamque in lucem protraxerit. Mathematicis non imputantur ultra naturae opera subtilitates suae; neque Philosophis invidentur experimenta lucifera; nec video cur solis Logicis vitio vertatur quod minutiora persequantur, nihilque intactum praetereant. Imo potius vereor ne saeculi hujus ignaviae hoc praetextu patrocinari cupiamus: & dum antiquos nimiae sedulitatis criminemur, propriam inertiam si non defendere, at occultare, satagamus. Ita nimirum se res habet, Prodigus sese innocentem jactitat si alios omnes avariti● strenue incuset. Interim doctissimo Scaligero condonare non possum, quod cum fundamenta stupendae suae eruditionis, & defaecatissimi judicii polituram à Nominalibus mutuo acceperit, indignetur tamen quod non ipsos penitus exhauserit; sed & aliis, ad summa etiam eorum ingenia exercenda, integros reliquerit. Nullus est in Nominalium scriptis sch●●●sque versatus, qui nesciat totam, quae habetur, artem libri illius omni laude majoris, de causis linguae Latinae, à suis principiis esse formatam; neque aliunde posse erui thesaurum illum nisi ex illorum fodinis. Gratabunde ergo Scaliger, quod eos, per quos profecerat, meritis efferat laudibus; nec tamen ingenue, quod & eosdem ob ista arguat, quae aliis essent gratissima. Non opus est ut quae de Nominalium Occhamique nostri methodo dicta sunt sigillatim explicemus; hoc Lectoris, sed attenti, sed serio studiosi, solertiae relinquimus, cujus compendio hanc qualemcunque operam libenter contulimus. Et quidem à Logica captavimus auspicia, quoniam & ipse Author ibi suae doctrinae fundamenta data opera posuisse, in ●amque, si non omnes, at plerasque suas opiniones compegisse videtur. Nec in hujus editione aliud nobis arrogamus, quam quod è barbaris characteribus, abbreviationibus, al●isque legendi difficultatibus, in apertam, gratam, & usitatam lectionem vindicavimus; & ab innumeris impressorum erratis liberavimus. Quam quidem operam nostram si boni consulerint Lectores, ad caetera ejus edenda vires animumque dabunt. COMMENDATIO LOGICAE ET GULIELMI de OCCAM. QUAM magnos veritatis sectatoribus afferat fructus sermocinalis scientia quam Logicam dicimus, multorum peritorum docet auctoritas, ratio & experientia liquide comprobat & convincit. Unde Aristoteles autor praecipuus hujus scientiae, nunc introductivam methodum, nunc sciendi modum, nunc scientiam omnibus communem & viam veritatis appellat, dans ex his intelligere, quod nulli ad scientiam vel sapientiam patet accessus, nisi in arte Logicae prius erudito. Averro quoque Aristotelis interpres in Physicis dicit, Dialecticam esse instrumentum sciendi discernere verum à falso: ipsa namque cuncta dubia definit, cunctasque scripturas enumerat atque eviscerat, ut testatur Doctor egregius Augustinus. Cum enim duo sint actus sapientis, alteri non mentiri de quibus novit, & mentientem manifestare pos●e, ut scribit in elenchis, hoc autem fieri nequeat absque discretione veri à falso, quod solum praestat haec methedus: luculenter apparet eam fore perutilem speculanti. At vero haec sola praestat facultatem argumentandi in omni problemate, omneque genus sophismatis docet dissolvere, & demonstrationis media adinvenire. Mentem quoque à vinculis quibus detinetur absolvit, atque libertati restituit. Quemadmodum enim vintula corporis membra ligant, necnon ab officiis ad quae instituta sunt prohibent; sic falsa argumenta & sophistica, ut docet Aristoteles, mentem nectunt. Similiter haec ars errorem caliginemque detegit, actua dirigit humanae rationis, instar lucis: Nam sicut exclusa hac luce corporea, actus humani aut nulli essent, aut errabundi, & saepe in praejudicium operantis; sic absque hujus facultatis peritia, actus rationis. Cernimus enim quamplurimos, hac scientia praetermissa, volentes intendere disciplinae, multifarie oberrare, errores varios docendo seminare, opiniones absurditate plenas sine modo & ordine confingere, et penitus non intelligibiles sermones prolixosque texere, & ordiri, similes languidorum somniis & poetarum fictionibus: rationes nullius omnino vigoris velut insolubiles ponderantes, vim propriae vocis ignorantes: qui eo periculosius errant, quo se existimant aliis sapientiores, audaciter fine differentia falsa pro veris auditoribus ingerentes. Praemissae itaque utilitacis quam Logica administrat intuitu motus, ille praeclarus philosophus Peripateticorum monarcha Aristoteles eam artificiose composuit: quam quia propter obscuritatem sermonis Graeci in Latinum translati ovis assequi sine temporis diuturn tate vix poterat, posteriores in ea sufficienter edocti, varia opuscula ordinantes, iter facile ad eam fatagentibus praebuerunt: inter quos sane praecipuum existimo venerabilem doctorem natione Anglicum, ordine Mincrum, summi ingenii prosperitate & doctrinae virtute sublimem: siquidem doctor hic eximius multorum saepe pulsatus precibus hujus methodi consideratione, plene, lepide, & ingeniose composuit: initians à terminis, ut à prioribus, e●tera deinde prosecutus usque ad finem produxit. Ad studiosas itaque preces pro hoc praeclaro licet compendioso volumine multiplicatas stylum dirigens, universis prodesse cupiens exorsus est, ita dicens. Prooemium Autoris. DUdum me, Frater & amice charissime, tuis literis studebas inducere, ut aliquas regulas artis Logicae in unum tractatum colligerem, ac collectum tuae discretioni transmitterem. Cum igitur tui profectus gratia, ac veritatis amore inductus, tuis precibus nequaquam contraire valeam; quod hortaris, rem mihi perdifficilem, sed tam tibi quam mihi, ut existimo, fructuosam aggrediar. Logica enim est omnium artium aptissimum instrumentum, sine qua nulla scientia perfecte haberi potest: quae non more materialium instrumentorum usu crebro consumitur, sed per cujuslibet alterius artis vel scientiae studiosum exercitium continuum recipit incrementum. Sicut enim mechanicus sui instrumenti perfecta carens notitia, utendo codem recipit pleniorem: sic in solidis Logicae principiis eruditus, dum aliis scientiis operam impendit▪ sollicite, simul istius artis majorem acquirit peritiam. Unde illud vulgare, Ars Logica labilis ars est, solum insapientiale studium negligentibus locum reputo obtinere. CAP. I. De definitione termini & ejus divisione in generali. OMNES Logicae tractatores intendunt astruere, quod argumenta & syllogismi ex propositionibus, & propositiones ex terminis componuntur. Unde terminus aliud non est, quam pars propinqua propositionis▪ Definiens enim terminum Aristoteles primo priorum, dicit, Terminum voco in quem resolvitur propositio, ut in praedicatum; et de quo praedicatur, apposito vel diviso●● esse vel non esse. Sed quamvis omnis terminus pars propinqua dicatur propositionis, vel esse possit, non omnes tamen termini sunt ejusdem naturae: & ideo ad perfectam cognitionem terminorum habendam, oportet aliquas distinctiones terminorum praecognoscert. Est itaque sciendum, quod sicut secundum Boetium primo perihermeni●s triplex est oratio, scilicet scripta, prolata, et concepta tantum habens esse in intellectu: sic triplex est terminus, scriptus, prolatus, et conceptus. Terminus scriptus est pars propositionis scriptae in aliquo corpore, quae oculo corporali videtur, vel videri potest. Terminus prolatus est pars propositionis ab ore prolata, et nata audiri aure corporali. Terminus conceptus est intentio seu passio animae aliquid naturaliter significans vel consignificans, nata esse pars propositionis mentalis. Unde isti termini concepti, et propositiones ex eis compositae, sunt illa verba menralia, quae Beatus Augustinus dicit quinto de Trinitate, nullius esse l●nguae: quae tantum in ment manent, et exterius proferri non possunt; quamvis voces tanquam signa eis subordinata pronurtientur exterius. Dicimus autem voces esse signa subordinata conceptibus vel intentionibus animae, non quia proprie accipiendo hoc vocabulum, Signum, ipsae voces significent ipsos conceptus primo & proprie; sed quia voces imponuntur ad significandum illa eadem, quae per conceptus mentis significantur: ita quod conceptus primo naturaliter aliquid significat, et secundario vox illud idem significat; in tantum quod voce instituta ad significandum aliquod significatum per conceptum mentis, si conceptus ille mutaret significatum suum, eo ipso ipsa vox sine nova institutione suum significatum permutaret: et pro tanto dicit Aristoteles, quod voces sunt earum quae sunt in anima passionum notae. Sic etiam intelligit Boetius, quando dicit voces significare conceptus: et universaliter omnes autores, dicentes quod voces significant passiones animae, vel sunt notae earum, nihil aliud intendunt, nisi quod voces sunt signa secundario significantia illa, quae per passiones primo importantur: quamvis aliquae voces primario importent passiones animae vel conceptus, quae tamen secundario important alias intentiones animae, ut inferius ostendemus. Et sicut dictum est de vocibus respectu passionum seu intentionum vel conceptuum, eodem modo proportionabiliter quantum ad hoc tenendum est de his quae sunt in scripto respectu vocum. Inter istos autem terminos aliquae differentiae inveniuntur. Una est, quod conceptus sive passio animae naturaliter significat quicquid significat: Terminus autem prolatus vel scriptus, nihil significat nisi secundum voluntariam institutionem. Ex quo sequitur alia differentia, viz. quod terminus prolatus vel scriptus ad placitum potest mutare suum significatum, terminus autem conceptus non mutat suum significatum ad placitum cujuscunque. Propter tamen protervos est sciendum, quod signum accipitur dupliciter, Uno modo pro omni illo quod apprehensum aliquid aliud in cognitionem facit venire; quamvis non faciat mentem venire in primam cognitionem ejus, sicut alibi est ostensum, sed in actualem post habitualem ejusdem: et sic vox naturaliter significat aliquid, sicut quilibet effectus significat saltem suam causam: sic etiam circulus significat vinum in taberna: sed tam generaliter non loquor hic de ly signum. Aliter accipitur ly signum, pro illo quod aliud facit in cognitionem venire, & natum est pro illo supponere, vel addi in propositione, cujusmodi sunt syncategoremata, verba, & aliae partes orationis quae finitam significationem non habent: vel quod natum est componi ex talibus; cujusmodi est oratio, vel propositio: & sic accipiendo hoc vocabulum, Signum, vox nullius est signum naturale. CAP. II. De varia acceptione hujus termini Terminus. ESt autem sciendum quod hoc nomen, Terminus, tripliciter accipitur. Uno modo accipitur terminus pro omni eo quod potest esse copula vel extremum propositionis categoricae, viz. subjectum vel praedicatum; vel▪ determinatio extremi vel verbi: & hoc modo etiam propositio una potest esse terminus, sicut potest esse pars propositionis. Haec enim est vera, Homo est animal est propositio vera: in qua haec propositio, Homo est animal, est subjectum, & Propositio vera, praedicatum. Aliter accipitur hoc nomen, Terminus, secundum quod distinguitur contra orationem; & sic omne incomplexum vocatur terminus: & sic de termino in praecedenti capitulo sum locutus. Tertio modo accipitur praecise & magis stricte pro illo quod significative sumptum potest esse subjectum vel praedicatum alicujus propositionis: & hoc modo nullum verbum, nec conjunctio, nec adverbium, nec interjectio, est terminus: multa etiam nomina non sunt termini, ut nomina syncategorematica: quia talia quamvis possint esse extrema propositionis si sumantur materialiter vel simpliciter, tamen quando sumuntur significative non possunt esse extrema propositionum. Unde illa oratio, Legit est verbum, est ●o●grua & vera, si hoc verbum Legit sumatur materialiter; si autem significative sumatur, non est intelligibilis. Similiter est de talibus: Omnis est nomen, Olim est adverbium, Si est conjunctio, Ab est praepositio. Et illo modo accipit Porphyrius terminum primo priorum. Non solum autem unum incomplexum potest esse terminus, sic accepto termino: sed etiam compositum ex duobus incomplexis, ut compositum ex adjectivo & substantivo, & compositum ex adverbio & participio, vel ex praepositione cum suo casuali, potest esse terminus, sicut potest esse subjectum vel praedicatum propositionis. In hac enim propositione▪ Homo albus est homo: nec ly Homo, nec ly Albus, est subjectum; sed hoc totum▪ Homo albus. Similiter hic, Currens velociter est homo: nec ly currens, nec ly velociter, est subjectum; sed hoc totum, Currens velociter. Est tamen sciendum quod non tantum nomen acceptum in recto potest esse terminus, sed etiam casus obliqu●● potest esse terminus, quia potest esse subjectum vel praedicatum propositionis: veruntamen obliquus non potest esse subjectum respectu cujuscunque verbi: non enim bene dicitur, Hominis videt asinum, quamvis bene dicatur, Hominis est asinus. Quomodo autem & respectu quorum verborum obliquus potest esse subjectum, & respectu quorum non, ad Grammaticum pe●tinet; cujus est constructiones vocum considerare. CAP. III. De divisione Termini incomplexi. VIso de aequivocatione istius nominis, Terminus; procedendum est de divisionibus termini incomplexi. Unde non solum terminus incomplexus dividitur in terminum prolatum, scriptum▪ & conceptum, sed etiam singula membra consimilibus divisionibus dividuntur. Nam sicut vocum quaedam sunt nomina, quaedam sunt verba, & quaedam aliarum partium orationis: consimiliter est de scriptis & de intentionibus animae▪ quod quaedam sunt nomina, quaedam verba, quaedam pronomina, & ita de aliis. Utrum autem participiis vocalibus & scriptis correspondeant in ment quaedam intentione● à verbis distinctae, potest esse dubium, eo quod non videtur magna necessitas talem pluralitatem ponere in propositionibus mentalibus sive terminis. Nam verbum, & participium verbi sumptum cum ho● verbo, est, semper videntur in significando aequivalere: propter quod, sicut nominum synonymorum multiplicatio non est propter necessitatem significationis inventa, sed propter ornatum sermonis, vel aliam causam consimilem accidentalem, quia quicquid per nomina synonyma significatur potest per unum illorum exprimi sufficienter, ideo multitudo conceptuum tali pluralitati synonymorum non correspondet; ita videtur quod distinctio inter verba vocalia & participia non est propter necessitatem expressionis inventa; propter quod videtur quod non oportet participiis vocalibus distinctos conceptus in ment correspondere: & de pronominibus posset esse consimilis dubitatio. Sed quod oporteat ponere talia nomina mentalia, & verba & adverbia, & conjunctiones & praepositiones ex hoc convincitur, quia omni orationi vocali correspondet aliqua mentalis in ment: & ideo sicut illae partes propositionis vocalis quae sunt propter necessitatem significationis impositae sunt distinctae; sic partes propositionis mentalis conceptae sunt distinctae: propter quod sicut nomina vocalia, verba, adverbia, & conjunctiones sunt necessariae diversis propositionibus & orationibus vocalibus, ita quod imposibile est omnia exprimere per nomina & verba solum, quae possunt per illa & per alias partes exprimi; sic etiam distinctae partes consimiles sunt necessariae mentalibus propositionibus. Est autem inter nomina mentalia & vocalia differentia, quia quamvis omnia accidentia grammaticalia quae conveniunt nominibus mentalibus etiam conveniant nominibus vocalibus, non tamen è converso; sed quaedam sunt communia tam istis quam illis, quaedam vero sunt propria nominibus vocalibus & scriptis. Accidèntia communia convenientia tam nominibus mentalibus, quam vocalibus & scriptis, sunt casus & numerus: sicut enim istae propositiones vocales, Homo est Animal, Homo non est Animalia, distincta habent praedicata, quorum unum est numeri singularis & aliud pluralis: ita propositiones mentales, quarum mens una ante omnem vocem dicit quod Homo est Animal, & alia quod Homo non est Animalia, distincta habent praedicata, quorum unum potest dici singularis numeri, & aliud pluralis numeri: similiter sicut ●ae propositiones vocales, Homo est Homo, & Homo non est Hominis, habent distincta praedicata variata per casus; sic proportionabiliter dicendum est de propositionibus in ment correspondentibus. Accidentia vero propria nominibus vocalibus & scriptis sunt, genus, & figura: talia enim accidentia nominibus propter necessitatem significationis non conveniunt. Unde aliquando accidit duo nomina synonyma esse diversorum generum & diversarum figurarum, propter quod talem multitudinem non oportet naturalibus signis tribuere. Unde quaecunque pluralitas & vari●tas talium accidentium, quae potest competere nominibus synonymis, potest convenienter a mentalibus amoveri. De comparatione autem, utrum conveniat solum nominibus ad placitum institutis, posset esse difficultas, sed quia non est magnae utilitatis, pertranseo. De qualitate quoque posset esse consimilis difficultas, quam alias pertractabo in sua radice. Per praedicta autem potest studiosus perpendere, quod quamvis ex sola variatione accidentium terminorum, scilicet casus & numeri, sicut propter rem significatam, potest propositio una verificari & alia falsificari, hoc tamen nunquam contingit propter genus & figuram; scilice● saepe ad congruitatem orationis habendam oportet aspicere ad genus. Haec enim est congrua, Homo est Albus, & haec est incongrua, Homo est Alba; quod ex sola diversitate generis oritur: tamen supposita congruitate nihil refert cujus generis vel cujus figurae sit subjectum vel praedicatum; sed certe refert cujus numeri vel casus sit subjectum ad sciendum si sit propositio vera vel falsa: haec enim est vera, Homo est animal, & haec falsa, Homo est animalia, & sic de aliis. Et sicut nominibus vocalibus & scriptis quaedam sunt accidentia propria, quaedam communia illis & mentalibus, sic simiiliter de verborum accidentibus est dicendum. Accidentia communia sunt, modus, genus, numerus, tempus, & persona. De modo patet, nam alia oratio mentalis correspondet isti orationi vocali, Socrates Legit; & alia isti, Socrates Legat. De genere patet, nam alia oratio in ment correspondet isti orationi vocali, Socrates Amat; & alia isti, Socrates Amatur: veruntamen in ment non sunt nisi tria genera. Nam deponentia & communia vocalia non sunt propter necessitatem significationis inventa, cum verba communia aequivaleant Activis & Passivis, deponentia vero Neutris, vel Activis: et ideo non oportet talem pluralitatem in verbis mentalibus invenire. De Numero etiam patet, nam distinctae orationes mentales correspondent istis, Tu legis, Vos legitis. Idem patet de Tempore, nam istis, Tu Legis, Tu Legisti, distinctae orationes mentales correspondent. Hoc idem patet de Persona, nam istis, Tu Legis, Ego Lego, distinctae orationes in ment correspondent. Accidentia autem propria verbis a● placitum institutis sunt Conjugatio et Figura, cum quandoque verba diversarum Conjugationum possint esse synonyma, et similiter verba diversarum Figurarum. Per praedicta potest studiosus facile advertere quomodo proportionabiliter de aliis partibus orationis et earum accidentibus est dicendum. Nec miretur aliquis quod dico aliqua nomina et verba esse mentalia, sed prius legat Boetium super perihermenias, et hoc ibidem inveniet. Et ideo quando Aristoteles tam nomen quam verbum definit, accipit ibi tam nomen quam verbum magis stricte, scilicet pro nomine et verbo vocal●▪ CAP. IU. De divisione Terminorum in terminos Categorematicos & Syncategorematicos. ADhuc autem aliter dividitur terminus tam vocalis quam mentalis, quia terminorum quidam sunt categorematici, et quidam sunt syncategorematici. Termini categorematici sunt qui finitam et certam habent significationem, sicut hoc nomen, Homo, significat omnes homines; et hoc nomen, Animal, significat omnia animalia; et hoc nomen, Albedo, omnes albedines. Termini autem syncategorematici sunt tales: Omnis, Nullus, Aliquis, Totus, Praeter, Tantum, In Quantum, et hujusmodi: qui non habent finitam significationem et certam, nec significant aliquas res distinctas à rebus significatis per categoremata. Imo sicut in algorismo cifra per se posita nihil significat, sed addita alteri figurae facit eam significare, ita syncategoremata proprie loquendo nihil significant, sed magis addita alteri termino faciunt aliud significare, sive faciunt ipsum pro aliquo vel aliquibus determinate supponere, seu aliud officium circa categorema exercent. Unde hoc syncategorema, Omnis, non habet aliquod certum significatum, sed additum Homini facit ipsum stare seu supponere actualiter, seu confuse et distributive pro omnibus hominibus, additum vero lapidi facit ipsum stare pro omnibus lapidibus, et ita de aliis. Et sicut est de illo syncategoremate, Omnis, ita proportionabiliter de aliis est intelligendum, quamvis distinctis syncategorematibus distincta officia conveniant, sicut de aliquibus inferius ostendetur. Et si proterviatur sic, Haec dictio, omnis, est vox significativa: ergo aliquid significat. Dicendum est quod non ideo dicitur significativa quia aliquid determinate significat, sed quia facit aliquid significare, vel supponere, vel stare pro aliquo, certo modo, sicut declaratum est. Et sicut hoc nomen, Omnis, nihil determinate et finite significat secundum modum loquendi▪ Boetii: Ita dicendum est de omnibus syncategorematibus, et universaliter de conjunctionibus et praepositionibus. De quibusdam vero adverbiis aliter est, quia quaedam eorum determinate important illa quae significant nomina categorematica, quamvis alium modum significandi important. CAP. V. De divisione nominum per concretum & abstractum. OMmissis autem aliis partibus orationis de nominibus est dicendum, et▪ primo de divisione nominis per concretum et abstractum disserendum est. Et est advertendum quod concretum et abstractum sunt nomina consimile principium secundum vocem habentia, sed non consimiliter terminantia; sicut patet quod Justus et Justitia, Fortis et Fortitudo, Animal et Animalitas, et hujusmodi, a simili littera vel syllaba incipiunt, sed non in consimilem terminantur, sed semper vel frequenter abstractum habet plures syllabas quam concretum, sicut in praedictis exemplis apparet. Concretum etiam ut frequenter est adjectivum, et abstractum substantivum. Nominum autem abstractorum et concretorum, multi sunt modi: quandoque enim concretum aliquam rem significat, vel connotat, sive importat, sive dat intelligere, pro qua etiam supponit, quam abstractum nullo modo significat, nec aliquo modo supponit pro eadem; ut▪ Justus et Justitia, et similia: nam Justus vere supponit pro Homine quando dicitur, Justus est virtuosus; non enim potest supponere pro Justitia, quia justitia quamvis sit virtus, non tamen est virtuosa; et hoc nomen, Justitia, supponit pro qualitate et non pro homine: et propter hoc accidit quod praedicatio talis concreti de abstracto est impossibilis, quia semper tale concretum et abstractum pro distinctis rebus supponunt. Sunt autem ad praesens talium nominum tres differentiae, quasi tres species inferiores. Prima est quando abstractum supponit pro accidente, vel forma quacunque realiter inhaerente subjecto, et concretum supponit pro subjecto ejusdem accidentis vel formae, vel è converso. Primo modo est de talibus, Albedo Album, Calor Calidum, Sciens Scientia, loquendo de creaturis, nam in omnibus talibus abstractum supponit pro accidente inhaerente vel forma quacunque subjecti, et concretum supponit pro subjecto ejusdem accidentis vel formae. Econverso autem accidit in talibus, Ignis Igneus. Nam ignis supponit pro subjecto, et igneus quod est concretum supponit pro forma vel accidente ejusdem. Dicimus enim quod calor est igneus, et non ignis. Similiter dicimus quod illa scientia est humana, et non homo. Secunda differentia talium nominum est, quando concretum supponit pro parte et abstractum pro toto, vel è converso; sicut in istis, Anima Animatum, homo enim est animatus et non est anima, et ita animatum supponit pro homine toto, et anima pro parte ejus. Similiter haec est vera, Anima est Humana et Anima non est Homo, ubi homo quod est abstractum supponit pro toto, et humanum quod est concretum pro anima quae est pars ejus. Est autem advertendum quod quandoque idem concretum accipitur aequivoce, quia quandoque idem concretum est tam in primae quam in secunda differentia, sicut hoc nomen, Animatum, potest supponere pro toto, quia dicimus quod Homo est Animatus; et potest supponere pro subjecto recipiente animam, quia dicimus quod corpus, quod est altera pars, est animatum; et sicut est de illo nomine, ita de multis aliis, quod sic possunt aequivoce accipi. Tertia differentia talium nominum est, quando concretum et abstractum supponunt pro distinctis, quorum tamen neutrum est subjectum nec pars alterius: et hoc contingit multis modis. Nam tales termini quandoque se habent sicut causa et effectus, sicut dicimus Hoc Opus est Humanum, et non Homo. Quandoque sicut signum et signatum, sicut dicimus quod differentia hominis est differentia essentialis, non quia est pars alicujus vel de essentia, sed quia est signum alicujus partis essentiae. Quandoque sicut locus et locatum, sicut dicimus quod ille est anglicus et non anglia. Multis etiam aliis modis hoc fieri contingit quae discutienda ingeniosis dimitto. Et sicut in primis duobus modis aliquod concretum supponit pro parte vel forma, et abstractum pro toto vel subjecto, et aliquando accidit è converso, ita est in proposito; nam quandoque concretum supponit pro effectu vel signato, et abstractum pro causa vel pro signo, et aliquando è converso; et sic de caeteris contentis sub illo modo. Et sicut contingit idem nomen esse concretum primis duobus modis, et tunc est nomen aequivocum seu accipitur aequivoce; contingit idem nomen esse concretum primo modo et secundo, imo omnibus tribus modis potest esse concretum; et ideo isti tres modi inferiores ad primum modum principalem non sic distinguuntur, quod unus eorum universaliter negetur a reliquo; sed sic, quod quilibet ab alio particulariter removetur, quod sufficit ad distinctionem talium. Similiter non est inconveniens quod idem nomen respectu diversorum sit concretum & abstractum. Sciendum autem est quod quandoque habemus concretum aequivalenter, cui tamen nullum abstractum correspondet propter penuriam nominum, sicut est de hoc nomine, Studiosus, quando accipitur pro virtuoso. CAP. VI Quod nomen concretum & abstractum quandoque sunt nomina Synonyma. PRaeter modum praedictum concretorum & abstractorum nominum sunt multi alii. Quorum unus est, quod nomen concretum & abstractum quandoque sunt nomina synonyma. Sed ne in aequivoco procedatur, sciendum est quod hoc nomen, Synonymum, dupliciter accipitur, stricte & large. Stricte dicuntur illa synonyma quibus omnes utentes intendunt simpliciter uti pro eodem, & sic non loquor hic de synonymis. Large dicuntur illa synonyma quae simpliciter idem significant omnibus modis, ita quod nihil significatur aliquo modo per unum quin per reliquum eodem modo significetur, quamvis non omnes utentes credant illa idem significare, sed decepti existimant aliquid significari per unum quod non significatur per reliquum, sicut si aliquis existimaret quod hoc nomen, Deus, importaret unum totum, & Deit as partem ejus. Isto secundo modo intendo uti in hoc capitulo & in multis aliis hoc nomine, Synonyma; & dico quod concretum & abstractum quandoque sunt Synonyma, sicut secundum intentionem Philosophi illa nomina sunt Synonyma, Deitas & Deus, Homo & Humanitas, Animal & Animalitas, Equus & Equinitas: & hinc est quod multa nomina habemus consimilia concretis talibus, non tamen abstractis consimilia: quamvis enim autores frequenter ponant hoc nomen, Humanitas, & hoc nomen, Animalitas, & aliquardo hoc nomen, Equinitas, quae correspondent quasi abstracta istis nominibus, Animal, Homo, Equus, tamen raro vel nunquam inveniuntur talia nomina, Bovinitas, Asinitas, Caprinitas, Albedinitas, Nigredinitas, Caloritas, Dulcedinitas, quamvis istis nominibus utamur, Bos, Asinus, Capra, Albedo, Nigredo, Color, Dulcedo: imo sicut apud antiquos illa nomina sunt synonyma, Calor Caliditas, Frigus Frigiditas; ita illa essent synonyma apud eos, Equus Equinitas, Homo Humanitas: nec in talibus curabant distinguere inter nomina concreta & abstracta quantum ad significationem, quamvis unum illorum haberet plures syllabas & formam abstractorum primo modo dictorum; nec tali diversitate talium nominum utebantur nisi causa ornatae locutionis, vel aliqua alia causa accidentali, sicut nec nominibus synonymis. Sub hoc etiam modo nominum concretorum & abstractorum, secundum intentionem Philosophi et Commentatoris, comprehenduntur omnia nomina substantiarum; et abstracta ●icta ab eis, quae nec pro accidente, nec pro parte, nec pro toto ejus quod importatur per nomen concretum secundum formam, nec pro aliqua re disparata ab eo supponunt: cujusmodi sunt haec nomina secundum eos, animalitas, asinitas, equinitas, et hujusmodi. Non enim animalitas stat pro aliquo accidente animalis, nec pro parte, nec pro aliquo toto, cujus pars sit animal, nec pro re aliqua extrinseca totaliter ab animali distincta. Sub eodem etiam modo continentur omnia nomina abstracta quae in genere quantitatis collocantur, et omnia nomina quae sunt propriae passiones eorum quae in genere quantitatis continentur, et hoc secundum opinionem illorum qui ponunt quod quantitas non est alia res à substantia et qualitate, non autem secundum opinionem illorum qui ponunt quantitatem esse aliam rem absolutam distinctam realiter tam à substantia quam à qualitate. Unde secundum primam opinionem, quantum et quantitas sunt nomina synonyma; et similiter, longum et longitudo, latum et latitudo, profundum et profunditas, plura et pluralitas; et sic de aliis. Ad eundem etiam modum reducuntur omnia nomina concreta et abstracta quae ad figuram pertinent, secundum opinionem illorum qui ponunt quod figura non est alia res à quantitate, sive à substantia et qualitate. Unde isti habent ponere, quod figura et figuratum, rectum et rectitudo, curvum et curvitas, cavum et cavitas, symum et symitas, angulare et angulus, convexum et convexitas, et hujusmodi, sunt nomina synonyma; et haec omnia intelligenda sunt, si unum illorum nominum non includat aliquam dictionem aequivalenter quam aliud non includit. Non solum autem talia nomina concreta et abstracta sunt synonyma, sicut dicere habent sic opinantes; quin etiam, secundum opinionem illorum qui ponunt quod relatio non est alia res distincta realiter à rebus absolutis, nomina concreta et abstracta relativa sunt nomina synonyma; sicut pater et paternitas, simile et similitudo, causa et caus●litas, potentia et potentialitas, risibile et risibilitas, aptum et aptitudo, hinnibile et hinnibilitas, capax et capacitas, duplum et dupleitas, calefactivum et calefactivitas, et sic de aliis. Veruntamen possunt sic opinantes de relatione salvare, quod talia concreta et abstracta non essent nomina synonyma, posito quod abstractum supponeret pro●duabus rebus, ut similitudo supponeret pro duobus similibus, simile autem quod est concretum supponeret pro una re: et ita haec esset falsa, simile est similitudo; tamen haec esset vera, similia sunt similitudo. Possent etiam omnes praedicti opinantes salvare, quod nulla talia concreta et abstracta sunt synonyma, per unum modum de quo inferius dicetur; et tunc possent dicere quod semper in talibus praedicatio concreti de abstracto, et è converso, esset falsa. Qui autem praedictas opiniones tenent, et modum dicendi inferius tenere volunt, si dicant ita, consequenter concedere debent, in omnibus talibus, praedicationem concreti de abstracto, et è converso. Unde primi opinantes habent concedere tales praedicationes, homo est humanitas, & animal est animalitas; & per consequens habent concedere tales, humanitas currit, animalitas est alba, & sic de aliis consimilibus. Secundo etiam habent concedere tales propositiones, substantia est quantitas, qualitas est quantitas, substantia est longitudo, qualitas est latitudo; & per consequens tales, quantitas currit, longitudo disputat, latitudo loquitut, & sic de aliis. Tertio habent concedere tales propositiones, substantia est figura, curvitas est substantia, figura est alba, figura comedit, & sic de aliis. Quarto etiam habent concedere tales propositiones, relatio est substantia, qualitas est relatio, similitudo currit, patetnitas est filiatio, similitudo est duplicitas, & sic de consimilibus. Qualiter autem concedentes radices primarum opinionum possent negare tales propositiones ostendetur inferius; per quem etiam modum possunt negari tales propositiones, materia est privatio, aër est tenebrae, homo est caecitas, anima est peccatum originale, anima est ignorantia, corpus Christi est mors, non obstante quod concederent quod privatio, tenebrae, caecitas, non importarent aliquid à par●● rei distinctum aliquo modo à subjecto, utpote ab homine, materia, aëre, & hujusmodi. CAP. VII. Idem ostendit per rationes. QUia dictum est esse de intentione Aristotelis, & s●i Commentatoris, hominem & humanitatem esse nomina synonyma: ideo aliquantulum à principali proposito d●grediendo, quomodo verum sit, & quomodo non; & an secundum veritatem sint synonyma, declarare curabo. Unde dico quod Aristot. opinabatur quod nulla res imaginabilis importatur per hoc nomen, Homo, quae non eodem modo importetur per hoc nomen, humanitas, & è converso: (Cujus ratio est, quia secundum eum nulla res est hic inferius nisi materia forma vel compositum vel accidens; sed nullum eorum, sicut inductive patet, plus importatur per unum illorum nominum quam per reliquum:) & hoc supposito, quod haec sit falsa anima intellectiva est humanitas. Nec valet cavillatio aliquorum dicentium quod humanitas significat tantum naturam specificam; homo autem addit ultra naturam differentiam individualem. Nam hoc inferius ostendetur esse falsum, & contra intentionem Aristotel. Et ad hoc probandum sufficiat nunc tantum unicam adducere rationem. Unde sic arguo, sic se habent ad invicem homo & humanitas, sicut se habent Socrates & Socrateitas. Hoc enim ponunt consimiliter fingentes tale abstractum de hoc nomine, Socrates, sicut de hoc nomine, homo: sed Socrates nullam rem distinctam realiter nec formaliter significat, quae non significatur per hoc nomen, Socrateitas, secundum sic fingentes, nec▪ è converso; ergo homo non significat aliquam rem quin sign ficetur per hoc nomen, humanitas, nec è converso▪ Probatio assumpt●, quia si alterum illorum nominum, Socrates, & Socrateitas, aliquid significat quod non significatur per reliquum; vel illud est natura specifica, & manifestum est quod illa aequaliter significatu● per utrumque vel per neutrum: vel esset materia, vel forma, vel compositum, vel accidens, quae omnia sic dicentes negant; vel esset differentia illa individualis quam ponunt, quod dici non potest ab eis. Nam secundum eos, Socrates addit ultra naturam differentiam individualem, quia aliter Socrateitas nullo modo d●fferret ab humanitate, & per consequens secundum modum eorum loquendi, sicut humanitas est in Platone, ita Socrateitas esset in Platone. Relinquitur ergo quod nihil à parte rei possunt ponere per hoc nomen Socrates significari, quin eodem modo significetur per hoc nomen Socrateitas, nec è converso; & per consequens Socrates & Socrateitas nullo modo distinguuntur à parte rei; & per consequens oportet eos concedere quod haec est vera, Socrates est Socrateitas. Ex quo sequitur quod Socrates est haec humanitas, demonstrando Socratem, & per consequens Socrates est humanitas, ab inferiori ad superius à parte praedicati; & ultra, ergo homo est humanitas. Ex quibus omnibus sequitur quod secundum viam Aristotel. nihil significatur per hoc nomen, Home, quin significetur per hoc nomen humanitas; & è converso: Et hoc dico esse de intentione ejus, & ideo vel concederet illam de virtute sermonis, Homo est humanitas, vel negaret eam solum propter aliquod syneategorema aequivalenter inclusum in al●ero illorum nominum, sicut inferius ostendetur. Sed quamvis haec fuerit intentio Aristotel. tamen secundum veritatem Theologorum non est sic dicendum. Non enim hujusmodi sunt nomina synonyma, homo & humanitas, quamvis concedatur quod neutrum illorum aliquod syncategorema aequivalenter includeret; imo illa nomina possunt pro distinctis rebus supponere, & aliquam rem significat vel consignificat unum, quod reliquum nullo modo significat. Nam hoc nomen, Homo, vere supponit pro filio Dei; & ideo filium Dei significat vel aliquo modo importat; hoc autem nomen, humanitas, non supponit pro filio Dei, nec aliquo modo filium Dei significat, plus quam hoc nomen, Albedo; propter quod ista est concedenda, filius Dei est homo; haec autem falsa, silius Dei est humanitas: & ita cum non quodlibet quod importatur per unum illorum eodem modo importatur per reliquum, ideo non sunt synonyma. Qualiter autem illa nomina non omnino idem significant videri faciliter potest, si d●finitiones exprimentes quid nominis eorum inspiciantur; hoc enim nomen humanitas nihil significat nisi naturam unam compositam ex corpore & anima intellectiva, non connotando quod illa natura sustentetur ab aliquo supposito, puta à persona divina; nec quod non sustentetur; ●deo semper pro illa natura supponit, propter quod nunquam potest supponere pro filio Dei, cum filius Dei non potest esse illa natura. Hoc autem nomen Homo significat illam naturam, dando intelligere illam naturam esse per se subsistentem, & non sustentatam ab aliquo supposito; vel esse sustentatam ab aliquo. Unde definitione exprimente quid nominis posset sic definiri homo. Homo est natura composita ex corpore, & anima intellectiva à nullo supposito sustentata: Vel est aliquod suppositum talem naturam compositam ex corpore, & anima intellectiva sustentans. De quolibet enim homine illa descriptio pro altera parte verificatur. Nam haec est vera, Socrates est natura composita ex corpore, & anima intellectiva non sustentata ab aliquo supposito; quamvis haec sit falsa de virtute sermonis, Socrates est suppositum sustentans talem naturam: Quod sit falsa patet, quia si Socrates sit suppositum sustentans talem naturam, quaero pro quo supponit hoc nomen Socrates: si pro illa natura; ergo illa natura est sustentans talem naturam, quod est falsum, quia illa non sustentat seipsam: si supponit pro aliquo alio ab illa natura, hoc est impossibile; quia vel supponit pro parte illius naturae, vel pro aliqua alia natura d●sparata ab illa natura, vel pro uno composito ex illa natura & aliquo alio: quorum quodlibet de se est falsum, & inferius satis apparebit falsitas ipsius. Et si dicatur quod Socrates supponit pro uno composito ex natura & differentia individuali, quod compositum sustentat naturam, hoc non valet, quia ●icut inferius ostendetur nullum est tale compositum. Similiter hoc dato non evadetur ratio; nam si Socrates sustentat naturam, oportet quod aliquam naturam individualem sustentet, sed nullam naturam individualem sustentat; quia quaelibet natura individualis includit talem differentiam secundum illos, & ita unum suppositum ex natura & differentia individuali includeret duas naturas quod est absurdum. Nec valet dicere quod subjectum in illa, Socrates sustentat naturam humanam, supponat pro uno composito ex natura singulari & negatione dependente ad aliud suppositum. Tum quia tunc Socrates esset compositus ex affirmatione & negatione, quod est absurdum. Tum quia nihil reale substantiale potest componi ex talibus. Tum quia nullum tale compositum potest sustentare naturam, cum natura non possit ad tale compositum dependere. Relinquitur ergo quod haec est falsa de virtute sermonis, Socrates est suppositum sustentans naturam humanam; haec tamen est vera, Socrates est natura composita ex corpore & anima intellectiva, à nullo alio supposito sustentata, & propter hoc est homo: haec tamen, filius Dei est homo, non est vera sub eodem sensu sicut prima, scilicet quod filius Dei sit talis natura composita ex corpore & anima intellectiva, sed quia filius Dei est suppositum sustentans talem naturam, & terminans ejus dependentiam. Ex praedictis possunt elici diversae conclusiones. Una, quodquamvis haec conceditur, homo est humanitas, haec tamen est falsa, omnis homo est humanitas, imo haec est vera, aliquis homo non est humanitas: si neutrum illorum nominum includeret aliquod syncategorema aequivalenter, haec esset concedenda homo est humanitas, quia hic homo esset humanitas, demonstrando Socratem; quia non posset dari quod subjectum & praedicatum pro distinctis supponerent, sed pro eadem re; & per consequens propositio esset vera si nullum syncategorema nec aliqua determinatio aequivalenter includeretur: hoc tamen concesso haec esset falsa, omnis homo est humanitas; quia haberet unam singularem falsam, scilicet illam, hic homo est humanitas, demonstrando filium Dei, & ita illae duae starent simul pro diversis singularibus, homo est humanitas, homo non est humanitas; & qui vellet illud concedere, deberet consequenter dicere quod aliquando abstractum praedicatur de concreto, & è converso; & aliquando non: & non tantum hoc, imo deberet dicere, quod abstractum affirmatur & negatur vere de concreto particulariter sumpto, & è converso; quamvis non universaliter sumpto, nisi forte successive. Oportet etiam concedere quod tale concretum de eodem vere affirmatur & negatur successive. Unde haec est nunc vera, haec humanitas est homo, demonstrando humanitatem quae est Socrates, secundum illam opinionem; & si illa humanitas assumeretur à verbo vel aliqua persona divina, haec esset falsa, haec humanitas est homo; & hoc, quia hoc nomen, homo, nunquam supponit pro illa re, scilicet humanitate, nisi quando non est unita; & ideo quia aliquando potest esse unita & aliquando non, ideo aliquando supponit pro illa, et aliquando non. Et ideo concretum aliquando praedicatur de abstracto & aliquando non, & similiter è converso. Alia conclusio potest colligi ex praedictis, videlicet, quod omnis propositio composita ex tali concreto vel abstracto, vel aliquo aequivalenti tali concreto, per quam, ratione verbi vel alicujus determinationis additae, denotatur illa pro quibus stant subjectum & praedicatum esse distincta, falsa est, si sit universalis: Et hoc, si aliqua talis natura non sit assumpta; cujus ratio est, quia talia concreta & abstracta non supponunt pro distinctis rebus, nisi ratione personae divinae sustentantis naturam humanam; sicut patet in Christo: hoc patet, quia si sic, oporteret quod unum supponeret pro parte, & aliud pro toto, vel illa duo pro duabus partibus, vel pro duabus substantiis totaliter distinctis, vel unum pro substantia & aliud pro accidente; quorum quodlibet manifestum est esse falsum; non ergo supponunt pro distinctis rebus, nisi quando unum illorum supponit pro persona divina. Ex quo sequitur, quod propositio denotans illa esse distincta falsa est. Ex quo sequitur, quod omnes tales propositiones de virtute sermonis, hoc est, secundum proprietatem sermonis, falsae sunt: Omnis homo habet humanitatem, omnis humanitas est in homine, omne animal habet animalitatem, & hujusmodi: quia cum nihil habeat se, nec aliquid sit in se, & per tales propositiones denotetur quod illud pro quo supponit subjectum est in illo pro quo supponit praedicatum, & hoc sit falsum, quia subjectum & praedicatum supponunt pro eodem, manifestum est quod tales propositiones sunt falsae. Unde secundum Anselmum Monol. 10. capitulo, non proprie dicitur quod summa natura, quae Deus est, habet justitiam, sed proprie dicitur, quod summa natura est justitia: ita proptie non dicitur, quod hoc, demonstrando Socratem, habet humanitatem, sed quod est humanitas. Et ideo sicut tales propositiones recipiuntur et usitantur à sanctis, Deus habet justitiam, Deus habet bonitatem, et intelligentiam, in Deo est sapientia, et hujusmodi; tamen secundum proprietatem sermonis non sunt verae: ita praedictae conceduntur non secundum proprietatem sermonis. Ex istis sequitur ulterius quod tales de virtute sermonis falsae sunt, Humanitas subsistit in supposito proprio, Proprium suppositum terminat dependentiam naturae; sed magis debet concedi, quod humanitas est homo sive suppositum. Unde sciendum quod nisi aliquod syncategorema impediat hanc praedicationem, Humanitas est suppositum, debet absolute concedi; et hoc, supposito quod humanitas non sit unita, nam si esset unita statim desineret esse suppositum. Et ideo hoc nomen, suppositum, connotat quod non sit unita, ita quod haec sit definitio exprimens quid nominis suppositi, vel aequivalens ei, Suppositum est res una completa, et non plures, à nullo supposito sustentata: ita quod loco istius nominis, suppositum, licitum sit ponere totam istam orationem, et è converso, quando sumitur significative: quo facto facile erit videre quae propositiones debent negari, et quae concedi. CAP. VIII. Ostendit aliqua abstracta aequivalenter aliqua syncategoremata includere. PErtractatis quibusdam quae principali proposito impertinentia videbantur, necessaria tamen; ad intentum redeundo, de alio modo nominum abstractorum & concretorum tractabitur, ex quo aliqua quae praedicta sunt pate●ieri possunt. Sunt enim quaedam nomina abstracta, vel esse possunt, ad placitum instituta, quae aequivalenter aliqua syncategoremata vel alias dictiones includunt, ita quod abstractum in significando aequivaleat concreto sumpto cum aliquo syncategoremate, vel ●nm aliqua alia dictione vel dictionibus. Possunt enim utentes, si voluerint, uti una dictione loco plurium; sicut loco istius orationis, Homo est animal, possunt uti hac litera A, & loco istius totius, Tantum homo, possunt uti hac litera B, & sic de aliis: & si ita esset, possibile esset, quod concretum & abstractum non supponerent pro distinctis rebus, nec significarent distinctas res, & tamen praedicatio unius de altero esset falsa; & quod aliquid praedicaretur de uno, & non de alio. Nam si illud abstractum, humanitas, aequivaleret in significando isti toti, homo secundum quod homo, vel homo in quantum homo, haec esset vera, homo currit; & haec falsa, humanitas currit, sicut illa est falsa, homo in quantum homo currit. Similiter si hoc nomen, humanitas, aequivaleret isti toti, homo necessario; ita quod haec dictio, humanitas, poneretur loco istius totius, homo necessario, haec esset falsa, humanitas est homo; sicut illa est falsa, homo necessario est homo; nam nullus homo necessario est homo, sed tantum contingenter: et eodem modo haec est falsa, humanitas est alba, sicut haec, homo necessario est albus. Et per talem modum potest salvari, ubicunque placet, quod concretum et abstractum non significant distinctas res, nec pro distinctis rebus supponunt, et tamen praedicatio unius de alio est simpliciter falsa; ita quod aliquid praedicatur de uno, quod non praedicatur de alio. Et sic possunt aliqui dicere quod quantitas non est alia res à substantia et qualitate, et tamen quaelibet talis est falsa, substantia est quantitas, qualitas est quantitas: si enim hoc nomen, quantitas, aequivaleret isti toti in significando, vel alteri consimili, necessario quantum quamdiu manet in rerum natura, haec esset falsa, etiam retinendo praedictam opinionem, substantia est quantitas; sicut illa est falsa, substantia necessario est quanta quamdiu manet in rerum natura: & sicut dicitur de ista ita posset dici de aliis, tam in divinis quam in creaturis. Per aliquem enim talem modum posset salvari, quod divina essentia & intellectus, & voluntas, nullo modo distinguuntur in Deo, & tamen haec est vera, Deus intelligit per intellectum; & haec falsa, Deus intelligit per voluntatem. Similiter posset dici de anima, quod anima nullo modo distinguitur ab intellectu & voluntate; & tamen haec erit vera, intellectus intelligit; & non illa, voluntas intelligit: & ita de multis aliis. Unde in talibus magis puto difficultatem vocalem dependentem ex Logica, quam realem; propter quod nesciens Logicam quinternos innumeros circa talia inutiliter repleret, faciens difficultatem ubi nulla est difficultas, & deserens difficultates quas investigare deberet. Est etiam advertendum, quod quamvis in locutione vulgari abstracta talia, aequivalentia multis dictionibus talibus in significando, raro vel nunquam habeantur: in dictis tamen Philosophorum, & sanctorum, frequenter inveniuntur abstracta usitata sic accipi. Unde sic accipit Avicenna quinto Metaphysicae dicens, Equinitas non est aliud nisi equinitas tantum: illa enim ex se nec est unum nec multa, nec existens in his sensibilibus, nec in anima. Nihil aliud intendebat dicere, nisi quod equus non definitur, nec per unum, nec per multa; nec per esse in anima, nec per esse in re extra; ita quod nullum illorum ponitur in definitione ejus: & ita volebat quod hoc nomen, equinitas, secundum quod tunc utebatur eo, aequivaleret multis dictionibus, sive simul proferantur, sive mediante verbo & copula. Unde non intelligebat quod equinitas est aliqua res, & tamen quod illa non esset realiter, una nec plures, nec in effectu; nec extra animam, nec in anima: hoc enim impossiblie est & absurdum: sed intelligebat, quod nihil tale poni deberet in definitione ejus. Et quod haec sit intentio sua satis apparet intuenti verba. Unde dicit, cum ipsum, scilicet universale, fuerit homo, vel equus, haec intentio est alia praeter intentionem universalitatis, quae est humanitas, vel equinitas: definitio enim equinitatis est alia à definitione unitatis; nec unitas continetur in definitione equinitatis, Equinitas enim habet definitionem quae non eget unitate. Ex istis & aliis verbis suis, quae propter brevitatem omitto, satis patet quod non amplius intendit, nisi quod nihil tale ponitur in definitione equi vel equinitatis; & ita vult, quod hoc nomen equinitas aequivaleat in significando pluribus dictionibus. Aliter enim non sequitur, unum, multa, & hujusmodi, non ponuntur in definitione equinitatis; ergo equinitas non est una nec multa: sicut non sequitur, album non ponitur in definitione hominis, ergo homo non est albus. Per praedicta posset impediri, secundum unam opinionem, talis modus arguendi, qui secundum vocem videtur syllogisticus; omnis res absoluta est substantia vel qualitas, quantitas est res absoluta, ergo, quantitas est substantia vel qualitas: sicut ille modus arguendi, omne B est A, C est B, ergo, C est A, prohiberi potest ipsis vocabulis aliter institutis; si enim B significaret idem quod homo, & A idem quod animal, & C idem quod hoc totum, tantum risibile, ita quod semper loco istius totius, tantum risibile, sit licitum ponere hoc vocabulum, C, & è converso; tunc sicut non sequitur, omnis homo est animal, tantum risibile est homo, ergo tantum risibile est animal: ita non sequitur omne B est A, C est B, ergo, C est A: ita per modum istum nominum abstractorum possunt salvari multa dicta autorum, quae de virtute sermonis falsa esse videntur. Non solum autem potest abstractum aequivalere multis dictionibus in significando, sed hoc etiam potest convenire concretis, & aliis dictionibus: sic enim concedunt eruditi in Logica quod hoc fignum, totus, includit suum distribuibile, ut aequivaleat isti, quaelibet pars, quando sumitur syncategorimatice. Unde illa, totus Socrates est minor Socrate, aequivalet isti, quaelibet pars Socratis est minor Socrate: similiter hoc signum, quodlibet, includit suum distribuibile, ut aequivaleat isti, omne ens; aliter haec non esset intelligibilis, quodlibet est homo vel non homo. Sic etiam in multis verbis, ut in curro, subintelligitur pronomen primae personae; & ita hoc verbum, curro, aequivalet sibi ipsi & pronomini; & ita est de multis aliis: quod maxime necessarium est scire propter mentem autorum habendam. Non solum autem una dictio aliquando aequivalet multis dictionibus in significando, sed etiam addita alteri, totum resultans aequivalet composito ex pluribus, inter quae illud cui additur aliquando mutatur, vel secundum casum, vel secundum modum, vel secundum tempus: aliquando autem illud quod principalem locum tenebat in propositione, simpliciter resolvendo, & ultimate explicando quod importatur per illam orationem, est auferendum▪ ut patet in illa, generatio formae est in instanti; quae dum exponitur, aufertur ly est, per quod dicebatur de inesse. Exemplum primi, quando dicitur Totus Socrates est minor Socrate: si totus syncategorematice accipitur, aequivalet isti, quaelibet pars Socratis est minor Socrate; ubi loco istius recti, Socrates, ponitur ille obliquus, Socratis; & loco istius dictionis, totus, ponuntur illae duae dictiones, qualibet pars. Ita dicerent aliqui, quad illa propositio, generatio formae est in instanti, aequivalet isti, una pars formae non producitur ante aliam, sed omnes mul; ubi haec copula, est, cum adjuncto ablata est. Sic possent aliqui dicere, quod illa, quantitas est res absoluta, aequivalet isti, distantia partium est extensio, & si non esset substantia nec qualitas, esset res absoluta, si esset in rerum natura; & si ita esset, iste discursus non valeret, omnis res absoluta est substantia vel qualitas, quantitas est res absoluta, ergo quantitas est substantia vel qualitas. Et si dicatur quod per istam viam possum impedire quemlibet syllogismum, dicendo in aliquo terminorum aliquod tale aequivalenter includi. Dicendum est, quod ad sciendum an aliquis discursus valeat, oportet praesupponere significata vocabulorum, & secundum hoc est judicandum an sit bonus vel non: & quia de multis terminis est certum, quod secundum usum omnium nihil tale includunt aequivalenter, ideo simpliciter juxta regulas traditas est concedendum quod syllogismus valet vel non valet: de omni tamen discursu proposito posset Logicus dubitare an valeat, resolvendo terminos in suas definitiones exprimentes quid nominis; quo facto, per regulas certas evidenter cognosceret quid de eo est dicendum. Ad praedictum autem modum nominum abstractorum possunt reduci abstracta omnia privativa, & negativa, & nomina numeralia, & etiam omnia verbalia, & multa alia de quibus perscrutabimur. Et per talem modum faciliter possent negari tales propositiones, materia est privatio, aër est tenebrae, anima est peccatum; & hujusmodi. Item per istum modum salvari possunt tales propositiones, Deus non facit peccatum, Deus non est autor mali, & hujusmodi: & qualiter tales consequentiae non valent, Deus facit hoc, & hoc est malum; ergo Deus facit malum: ut in tractatu de fallaciis ostendetur. CAP. IX. De nominibus concretis quorum abstracta supponunt pro multis, concreta vero pro uno. REstat adhuc de alio modo concretorum & abstractorum nominum disserere. Unde quaedam sunt abstracta quae non supponunt nisi pro multis simul sumptis; concreta autem pro uno solo verificari possunt: sicut se habent populus & popularis, plebs & plebeius: quilibet enim homo quamvis potest esse plebeius & popularis, nullus tamen homo populus vel plebs esse potest. Inter nomina talia, illi qui ponunt numerum non esse rem distinctam â rebus numeratis, computare debent omnia concreta & abstracta nomina numerorum, si concreta & abstracta inter illa nomina reperiantur. Unde secundum talem opinionem debet concedi, quod multi homines & angeli sunt trinarius, quinarius, & sic de aliis: nisi forte velint talem praedicationem negare, dicendo quod tales termini in significando aequivalent multis dictionibus, modo quo dictum est in capitulo praecedenti de multis dictionibus, saltem secundum usum antiquorum. De concretis & abstractis illa sufficiant, quamvis forte alii modi nominum concretorum & abstractorum possent assignari. Nec aliquis me reprehendat si in hoc opere aliquid omitto; quia non promitto me omnia tractare discretissime, & nihil scrutandum studiosis relinquere, sed aliqua brevia ad utilitatem simplicium velle percurrere. CAP. X. De divisione nominum in mere absoluta & connotativa. POstquam de nominibus concretis & abstractis est discussum, nunc de alia divisione nominum, quibus scholastici frequenter utuntur, est dicendum. Unde sciendum est, quod nominum quaedam sunt mere absoluta, quaedam sunt mere connotativa. Mere autem absoluta sunt illa, quae non significant aliquid principaliter, & aliud vel idem secundario; sed quicquid significatur per tale nomen aeque primo significatur: sicut patet de hoc nomine, animal, quod non significat nisi boves, asinos, & homines, & sic de aliis animalibus; & non significat unum primo & aliud secundario, ita quod necesse sit aliquid significari in recto & aliud in obliquo, nec in definitione exprimente quid nominis oportet ponere talia distincta in diversis casibus, vel aliquod verbum adjectivum: imo proprie loquendo talia nomins non habent definitionem exprimentem quid nominis, quia proprie, unius nominis habentis definitionem exprimentem quid nominis est tantum una definitio explicans quid nominis; sic scilicet quod talis nominis non sunt diversae orationes exprimentes quid nominis, habentes partes distinctas, quarum aliqua significat aliquid quod non eodem modo importatur per aliam partem alterius orationis: sed talia, quantum ad quid nominis, possunt aliquo modo pluribus orationibus non easdem res secundum suas partes significantibus explicari, & ideo nulla earum proprie est definitio exprimens quid nominis: verbi gratia, Angelus est nomen mere absolutum, si non sit nomen officii sed tantum substantiae, & istius nominis non est aliqua una definitio exprimens quid nominis; nam unus explicat quid hoc nomen significat sic dicendo, intelligendo per angelum aliquam substantiam abstractam à materia. Alius sic, angelus est substantia intellectualis & incorporalis. Et alius sic, angelus est substantia simplex non composita cum alio: & ita bene explicat unus quid significat hoc nomen, sicut alius; & tamen aliquis terminus positus in una oratione significat aliquid quod non significatur eodem modo per terminum alterius orationis, & ideo nulla earum est proprie definitio exprimens quid nominis: et ita est in aliis nominibus mere absolutis, quod stricte loquendo nullum eorum habet definitionem exprimentem quid nominis: talia autem nomina sunt ejusmodi, homo, animal, capra, arbor, ignis, terra, aqua, coelum, albedo, nigredo, calor, dulcedo, odor, sapor, et hujusmodi. Nomen autem connotativum est illud quod significat aliquid primario, et aliquid secundario: et tale nomen proprie habet definitionem exprimentem quid nominis; et frequenter oportet ponere aliquid illius definitionis in recto, et aliud in obliquo; sicut est de hoc nomine, album, nam habet definitionem exprimentem quid nominis, in qua una dictio ponitur in recto et alia in obliquo. Unde si quaeratur quid significat hoc nomen, album; dices quod idem quod illa oratio tota, aliquid informatum albedine, vel aliquid habens albedinem: et patet quod una pars orationis istius ponitur in recto et alia in obliquo. Potest etiam aliquod verbum aliquando cadere in definitione exprimente quid nominis; sicut si quaeras quid significat hoc nomen, causa, potest dici quod idem quod haec oratio, aliquid ad cujus esse sequitur aliud, vel aliquid potens producere aliquid. Hujusmodi autem nomina connotativa sunt omnia nomina concreta primo modo dicta, de quibus dictum est in quinto capitulo; et hoc, quia talia concreta significant unum in recto et aliud in obliquo, hoc est dictu, in definitione exprimente quid neminis debet poni unus rectus significans unam rem, et alius obliquus significans aliam rem; sicut patet de omnibus talibus, justus, albus, animatus, et sic de aliis. Hujusmodi etiam nomina sunt omnia nomina relativa; quia semper in eorum definitionibus ponuntur diversa, idem diversis modis, vel diversa, significantia: sicut patet de hoc nomine, simile; si definiatur debet dici sic, Simile est aliquid habens qualitatem talem, qualem habet aliud: vel aliquo modo consimili definiri debet. Unde de exemplis non est magna cura. Ex quo patet quod hoc commune, nomen connotativum, est commune ad omne nomen relativum; & hoc, accipiendo hoc commune, nomen connotativum, largissime: non tamen è converso. Talia etiam nomina sunt omnia nomina pertinentia ad genus quantitatis, secundum eos qui ponunt quantitatem non esse aliam rem à substantia & qualitate: sicut corpus secundum eos debet poni nomen connotativum. Unde secundum eos debet dici, quod corpus non est aliud, nisi aliqua res habens partem distantem à parte secundum longum, latum, & profundum. Et quantitas continua & permanens est res habens partem distantem à parte; ita quod illa sit definitio exprimens quid nominis ipsius. Tales consequenter habent ponere, quod figura, curvitas, rectitudo, latitudo, & hujusmodi sunt nomina connotativa: imo qui ponunt quod quaelibet res est substantia vel qualitas, habent ponere, quod omnia contenta in aliis praedicamentis à substantia & qualitate sunt connotativa, sicut ostendetur inferius. Sub istis nominibus etiam comprehenduntur talia nomina, unum, bonum, verum, intellectus, potentia, actus, intelligibile, voluntas, volibile, & hujusmodi. Unde de intellectu est sciendum, quod habet talem definitionem quid nominis, Intellectus est anima potens intelligere: ita quod anima importatur per unam partem, & actus intelligendi per aliam partem. Hoc autem nomen, intelligibile, est nomen connotativum, & significat intellectum tam in recto quam in obliquo, quia definitio sua est ista, Intelligibile est aliquid apprehensibile ab intellectu: ibi intellectus significatur, & per hoc nomen aliquid apprehensibile, sicut & quodlibet aliud; & per illum obliquum, intellectu. Et eodem modo dicendum est de vero & bono; quia verum, quod ponitur convertibile cum ente, significat idem quod intelligibile; bonum etiam quod est convertibile cum ente, significat idem quod haec oratio, aliquid secundum rectam rationem volibile & diligibile. CAP. XI. De divisione nominum ad placitum significantium, per nomina primae impositionis, & secundae impositionis, sive intentionis: & quid utrumque sit. POsitis divisionibus quae possunt competere tam terminis naturaliter significantibus, quam terminis ad placitum institutis, dicendum est de quibusdam divisionibus competentibus terminis ad placitum institutis. Est igitur prima divisio talis. Nominum ad placitum significantium quaedam sunt nomina primae impositionis, quaedam sunt nomina secundae impositionis. Nomina secundae impositionis sunt nomina imposita ad significandum signa ad placitum instituta, & illa quae consequuntur talia signa, sed non nisi dum sunt signa. Veruntamen hoc commune, nomen secundae impositionis, dupliciter potest accipi; scilicet large, & tunc omne illud est nomen secundae impositionis quod significat voces ad placitum institutas, sed non nisi quando sunt ad placitum institutae; sive illud nomen sit commune etiam intentionibus animae, quae sunt signa naturalia, sive non. Talia autem nomina sunt hujusmodi, nomen, & pronomen, conjunctio, verbum, casus, numerus, modus, tempus, & hujusmodi: accipiendo illa vocabula illo modo quo utitur eis Grammaticus. Et vocantur illa nomina nominum, quia non imponuntur nisi ad significandum partes orationis, & hoc non nisi dum illae partes sint significativae. Illa enim nomina quae ita bene praedicantur de vocibus quando non sunt significativae, sicut quando sunt significativae, non vocantur nomina secundae impositionis; & ideo talia nomina, qualitas, prolatum, vox, & hujusmodi, quamvis significent voces ad placitum institutas, & verificentur de his, quia tamen illa significarent easdem si non essent significativae, sicut nunc, ideo non sunt nomina secundae impositionis: sed ly nomen est nomen secundae impositionis; quia nec ista vox, homo, nec aliqua alia, antequam imponeretur ad significandum, erat nomen; similiter ly hominis antequam imponeretur ad significandum nullius casus erat: & ita de aliis. Stricte autem dicitur nomen secundae impositionis, illud quod non significat nisi signa ad placitum instituta; ita quod non potest competere intentionibus animae quae sunt naturalia signa: cujusmodi sunt talia, figura, conjugatio, & hujusmodi. Omnia autem talia nomina alia ab istis, quae scilicet non sunt nomina secundae impositionis, nec uno modo, nec alio modo, vocantur nomina prima impositionis. Veruntamen nomen prima impositionis potest dupliciter sumi; large, & sic omnia nomina quae non sunt nomina secundae impositionis, sunt nomina primae impositionis, & sic talia signa syncategorematica, omnis, nullus, aliquis, quilibet, & hujusmodi, sunt nomina primae impositionis. Aliter potest accipi stricte, & tunc sola nomina categorematica quae non sunt nomina secundae impositionis vocantur nomina primae impositionis. Nomina autem primae impositionis, stricte accipiendo, sunt in duplici differentia; quia quaedam sunt nomina primae intentionis, & quaedam sunt nomina secundae intentionis. Nomina secundae intentionis dicuntur illa, quae praecise imposita sunt ad significandum intentiones animae, quae sunt signa naturalia; & alia signa ad placitum instituta; vel consequentia talia signa: & talia nomina sunt, genus, species, universale, praedicabile, & hujusmodi; quia talia nomina non sunt nisi intentiones animae, quae sunt signa naturalia; aut signa voluntarie instituta. Unde potest dici quod hoc commune, nomen secundae intentionis, potest accipi stricte, & large. Large illud dicitur nomen secundae intentionis, quod significat intentiones animae quae sunt naturalia signa; sive etiam significet signa ad placitum instituta, tantum dum sunt signa, sive non: & sic aliquod nomen secundae intentionis est etiam nomen secundae impositionis. Stricte autem illud dicitur solum nomen secundae intentionis, quod praecise significat intentiones animae quae sunt naturalia signa: & sic accipiendo, nullum nomen secundae intentionis est nomen secundae impositionis. Nomina autem primae intentionis vocantur omnia nomina alia à praedictis; quae videlicet significant aliquas res quae non sunt signa, nec consequentia talia signa: cujusmod▪ sunt omnia talia, homo, animal, Socrates, Plato, albedo, album, bonum, verum, & hujusmodi; quorum aliqua significant praecise res quae non sunt signa nata supponere pro illis; aliqua vero significant talia signa, & simul cum hoc alias res. Ex quibus omnibus colligi potest, quod quaedam nomina significant praecise signa ad placitum instituta, & non nisi dum sunt signa. Quaedam autem praecise significant signa; sed tam ad placitum instituta, quam signa naturalia. Quaedam vero significant praecise res, quae non sunt signa talia quae sunt partes propositionis. Quaedam vero significant & tales res quae non sunt partes propositionis vel orationis, & etiam signa talia; cujusmodi sunt talia nomina, res, ens, aliquid, & hujusmodi. CAP. XII. Ostendit quid est intentio prima, quid secunda; & qualiter differunt. ET quia dictum est in praecedenti capitulo, quod quaedam sunt nomina primae intentionis, & quaedam secundae intentionis; & quia ignorantia vocabulorum multis est errandi occasio; ideo incidentaliter videndum est quid sit intentio, & quid prima, quid secunda, & quomodo distinguuntur. Est igitur primo sciendum, quod intentio animae vocatur quoddam ens in anima, natum significare aliquid. Unde, sicut prius dictum est, ad modum quo scriptura est signum secundarium vocis, (quia sicut inter signa ad placitum instituta voces obtinent principatum,) ita voces secundaria signa sunt illorum, quorum intentiones animae sunt primaria signa; & pro tanto dicit Aristot. quod voces sunt earum, quae sunt in anima, passionum notae. Illud autem existens in anima quod est signum rei, ex quo propositio mentalis componitur ad modum quo propositio vocalis componitur ei vocibus, aliquando vocatur intentio animae, aliquando conceptus animae, aliquando passio animae, aliquando similitudo rei. Et Boetius in commento super libros perihermini●s vocat intellectum. Unde vult quod propositio mentalis componitur ex intellectibus; non quidem ex intellectibus qui sunt realiter animae intellectivae; sed ex intentionibus quae sunt quaedam signa in anima significantia aliqua, ex quibus propositio mentalis componitur. Unde quando aliquis profert propositionem vocalem, prius format interius propositionem unam mentalem, quae nullius idiomatis est, in tantum quod multi formant frequenter interius propositiones aliquas, quas tamen propter defectum idiomatis exprimere nesciunt: partes talium propositionum mentalium vocantur, conceptus, intentiones, similitudines, et intellectus. Sed quod est in anima id quod est tale signum? Dicendum est quod circa istud sunt diversae opiniones. Aliqui enim dicunt, quod non est nisi quoddam fictum per animam. Alii, quod est quaedam qualitas subjective existens in anima, distincta ab actu inteliigendi: alii dicunt, quod est actus intelligendi. Et pro●stis est ratio illa, quod frustra fit per plura quod potest fieri per pauciora: omnia autem quae salvantur ponendo aliquid distinctum ab actu intelligendi, possunt salvari sine tali distincto; eo quod supponere pro alio, & significare aliud, ita potest competere actui intelligendi, sicut illi ficto: ergo praeter actum intelligendi non oportet ponere aliquid aliud. De istis autem opinionibus inferius perscrutabimur; ideo pro nunc sufficiat, quod intentio est quoddam in anima, quod est signum naturaliter significans aliquid pro quo potest supponere: vel, quod potest esse pars propositionis mentalis. Tale autem duplex est: 1. Unum, quod est signum alicujus rei quae non est tale signum; sive significet tale signum cum hoc, sive non: & illud vocatur intentio prima; qualis est intentio animae praedicabilis de omnibus hominibus, & similiter intentio praedicabilis de omnibus albedinibus; & sic de aliis. Veruntamen sciendum quod intentio prima dupliciter accipitur, stricte & large. Large dicitur intentio prima, omne signum intentionale existens in anima, quod non significat intentiones vel signa praecise: sive sit signum, stricte accipiendo signum, pro illo quod sic significat, quod natum est supponere in propositione pro suo significato: sive sit signum, large accipiendo signum, illo modo quo dicimus syncategorema significare; & illo modo verba mentalia, & syncategoremata mentalia, adverbia, conjunctiones, & hujusmodi, possunt dici intentiones primae. Stricte autem vocatur intentio prima nomen mentale natum pro suo significato supponere. 2. Intentio autem secundae est illa, quae est signum talium intentionum primarum: cujusmodi sunt tales intentiones, genus, species, & hujusmodi. Sicut enim de omnibus hominibus praedicatur una intentio communis omnibus hominibus, sic dicendo, ille homo est homo, ille homo est homo, & ille homo est homo, & sic de singulis: ita de illis intentionibus quae significant & supponunt pro rebus quae non sunt signa praedicatur una intentio communis eye; sic dicendo, haec species est species, & illa species est species, & sic de aliis: Similiter sic dicendo, animal est genus, lapis est genus, color est genus, & sic de aliis, praedicatur una intentio de intentionibus; ad modum quo in talibus, homo est nomen, albedo est nomen, praedicatur unum nomen de diversis nominibus. Et ideo sicut nomina secundae impositionis significant ad placitum nomina primae impositionis; ita secunda intentio naturaliter significat primam: & sicut nomen primae impositionis significat alia quam nomina, ita prima intentio significat alias res quam intentiones. Potest etiam dici, quod intentio secunda potest accipi stricte, pro intentione quae significat praecise primas intentiones; vel large, pro intentione quae significat intentiones & signa ad placitum instituta, si tamen sint aliqua talia. CAP. XIII. De divisione nominum per Aequivocum & Univocum. POst praedicta sequitur tractare de divisione terminorum ad placitum institutorum, quae est per aequivocum et univocum: quamvis enim Aristot. in praedicamentis tractet de aquivocis, univocis, & denominativis, tamen ad praesens intendo tantum de univocis & aequivocis tractare, quia de denominativis dictum est. Unde sciendum est quod sola vox, vel aliquod signum ad placitum institutum, est aequivocum, vel univocum; ideo intentio animae, vel conceptus, nec est univocus, nec aequivocus, proprie loquendo. Est autem illa vox aequivoca, quae significans plura non est signum subordinatum uni conceptui, sed est signum unum pluribus conceptibus, sive animae intentionibus, subordinatum. Et hoc intendit Aristot. quando dicit, Nomen commune esse idem, & rationem substantiae diversam; hoc est, conceptus vel intentiones animae, (cujusmodi sunt descriptiones, vel definitiones, vel etiam conceptus simplices,) sunt diversi, tamen vox una est. Hoc expresse patet de dictione diversorum idiomatum, nam in uno idiomate imponitur ad significandum illud idem quod significatur per unum conceptum, in alio imponitur ad significandum illud idem quod significatur per alium conceptum, & ita pluribus conceptibus seu passionibus animae subordinatur in significando. Tale autem aequivocum est duplex. Unum est aequivocum à casu; quando scilicet vox pluribus conceptibus subordinatur, & ita uni, ac si non alteri subordinaretur; & ita significat unum, ac si non significaret aliud: sicut est de hoc nomine Socrates, quod imponitur pluribus hominibus. Aliud est aequivocum à consilio, quando vox imponitur alicui vel aliquibus primo, & subordinatur uni conceptui, & postea, propter aliquam similitudinem significati ad aliquod aliud, vel propter aliquam aliam rationem, imponitur illi alteri; ita quod non imponeretur illi alteri, nisi quia primo imponebatur alteri priori: sicut est de hoc nomine, homo; homo enim primo imponebatur ad significandum omnia animalia rationalia, ita quod imponebatur ad significandum omne illud quod continetur sub his conceptibus simul sumptis, animal rationale; postea utentes, videntes similitudinem inter talem hominem & imaginem hominis, utebantur quandoque hoc nomine homo pro tali imagine; ita quod nisi hoc nomen homo fuisset prius impositum hominibus, non uterentur nec imponerent hoc nomen homo ad significandum vel standum pro tali imagine: & propter hoc dicitur aequivocum à consilio. Univocum autem dicitur omne illud quod est subordinatum uni conceptui, sive significet plura sive non; tamen proprie loquendo non est univocum nisi significet, vel natum sit significare, plura aeque primo; ita tamen quod non significet illa plura, nisi quia una intentio animae significat illa: ita quod sit signum subordinatum in significando uni signo naturali, quod est intentio seu conceptus animae. Talis autem divisio non tantum competit nominibus, sed etiam verbis, & universaliter cuicunque partium orationis; imo etiam sic, quod aliquid potest esse aequivocum, eo quod potest esse diversarum partium orationis, puta tam nomen quam verbum, vel tam nomen quam participium, vel adverbium; & sic de aliis partibus orationis. Est autem intelligendum, quod illa divisio terminorum per aequivocum & univocum non est simpliciter per opposita, ita quod haec oratio sit falsa, aequivocum est univocum; imo est vera, quia vere & realiter eadem vox est aequivoca & univoca, sed non respectu eorundem; sicut idem est pater & filius, non tamen respectu ejusdem; & idem est simile & dissimile, non tamen eidem per idem. Unde si sit aliqua dictio diversorum idiomatum, manifestum est quod potest esse univoca in utroque idiomate. Unde ille qui sciret alterum idioma tantum, nunquam propositionem in qua poneretur distingueret; scienti tamen utrumque idioma esset aequivoca. Unde sciens plura idiomata in multis casibus distingueret propositiones in quibus talis dictio poneretur; & ita idem terminus est uni univocus, & alteri aequivocus. Ex praedictis colligi potest, quod non semper univocum habet unam definitionem, quia non semper proprie definitur, & ideo quando Aristot. dicit. Univoca sunt quorum nomen est commune, etc. accipit rationem pro intentione animae cui, tanquam primario signo, vox subordinatur. Est autem sciendum quod univocum dupliciter accipitur; scilicet large, pro omni voce vel signo ad placitum instituto, correspondenti uni conceptui. Aliter accipitur stricte, pro aliquo tali praedicabili per se primo modo de aliquibus quibus est univocum, vel de pronomine demonstrante aliquam rem. Terminus autem denominativ●s ad praesens accipi dupliciter potest; scilicet stricte, & sic terminus incipiens sicut abstractum incipit, non habens consimilem finem, & significans accidens, dicitur terminus denominativus: sicut à fortitudine fortis, & à justitia justus. Aliter dicitur large, terminus habens consimile principium cum abstracto, sed non consimilem finem; sive significet accidens, sive non; sicut ab anima dicitur animatus. Et haec de divisionibus terminorum sufficiant, si autem aliqua alicubi sunt omissa alias supplebuntur. CAP. XIV. De hoc termino, universale, & de singulari, ejus opposito. CUm igitur non sufficiat Logico tantum generalis notitia terminorum, sed oporteat cognoscere terminos in speciali magis, ideo postquam de divisionibus generalibus terminorum tractatum est, de quibusdam contentis sub aliqua illarum divisionum prosequendum est. Est igitur primo tractandum de terminis secundae intentionis, secundo de terminis primae intentionis. Dictum est autem prius, quod termini secundae intentionis sunt tales, universale, genus, species, & sic de aliis: & ideo de illis quae ponuntur quinque universalia est modo dicendum. Primo tamen dicendum est de hoc communi, universale, quia praedicatur de omni universali, & etiam de singulari, sibi opposito. Est autem sciendum quod singulare potest sumi dupliciter. Uno modo hoc nomen, singulare, significat illud quod est unum & non plura. Et hoc modo, tenentes quod universale est quaedam qualitas mentis praedicabilis de pluribus, non tamen pro se sed pro illis pluribus, dicere habent quod quodlibet unversale est vere & realiter singulare: quia sicut quaelibet vox, quantumcunque communis per institutionem, est vere & realiter singularis & una numero, quia est una vox & non plures: ita quodlibet universale est singulare. Aliter accipitur hoc nomen, singulare, pro omni eo quod est unum & non plura, & est signum alicujus singularis, primo m●do accipiendo singulare, nec est natum esse signum plurium. Et sic nullum universale est singulare, quia quodlibet universale natum est esse signum plurium, & natum praedicari de pluribus. Unde vocando universale Aliquid quod non est unum numero, quam acceptionem multi attribuunt universali, dico quod nihil est universale; nisi forte ●bu●entur vocabulo, dicendo populum non esse unum numero, & esse universale; sed ●uerile esset. Dicendum est igitur quod quodlibet universale est una re● singularis, & ideo non est universale nisi per significationem, quia est signum plurium. Et hoc est quod Avicen. dicit quinto Meta. Una forma apud intellectum est relata ad multitudinem, & secundum hunc respectum est universale, quoniam ipsum est intentio in intellectu cujus operatio non variatur ad quodcunque aspexeris. Et sequitur, haec forma, quamvis in comparatione individuorum sit universalis, tamen in comparatione animae singularis in qua imprimitur est individua; ipsa enim est una ex sormis quae sunt in intellectu. Vult dicere, quod universale est una intentio singularis ipsius animae nata praedicari de pluribus, non pro se, sed pro ipsis rebus: ita quod per hoc, quod ipsa nata est praedicari de pluribus non pro se sed pro illis pluribus, illa dicitur universalis; propter hoc autem, quod est una forma existens realiter in intellectu, dicitur singulare. Et ita singulare primo modo dictum praedicatur de universali, non tamen secundo modo dictum. Ad modum quomodo dicimus quod sol est causa universalis, & tamen vere est res particularis & singularis. Dicitur enim sol universalis causa, quia est causa plurium, scilicet omnium istorum inferiorum generabilium & corruptibilium; & dicitur res particularis quia est una res, & non plures res: sic intentio animae dicitur universalis, quia est signum praedicabile de pluribus; & dicitur singularis quia est una res & non plures. Veruntamen sciendum est quod Universale duplex est. Quoddam est universale naturale, quod est signum naturale praedicabile de pluribus; ad modum quo fumus naturaliter significat ignem, & gemitus infirmi dolorem, & risus interiorem laetitiam: & tale universale non est nisi intentio animae; ita quod nulla substantia extra animam, nec aliquod accidens extra animam, est tale universale. Et de tali loquar in capitibus sequentibus. Aliud est universale per voluntariam institutionem; & sic vox prolata, quae est vere qualitas una numero, est universalis, quia est signum voluntarie institutum ad significandum plura. Unde sicut vox dicitur communis, ita potest dici universalis; sed hoc n●● habet ex natura rei, sed tantum ex placito instituentium. CAP. XV. Ostendit per rationes quod nullum universale sit aliqua res extra animam. ET quia non sufficit ista narrare nisi etiam ratione probentur, ideo pro praedictis aliquas rationes adducam, necnon & auctoritatibus confirmabo. Quod enim nullum universale sit aliqua substantia extra animam existens evidenter probari potest. Primo sic: Nullum universale est substantia singularis & una numero; si enim diceretur quod sic, sequitur quod Socrates erit aliquod universale, quia non est major ratio quod unum universale sit una substantia singularis quam alia; nulla ergo substantia singularis est aliquod universale: omnis vero substantia est una numero & singularis, quia omnis res est una res & non plures; si enim est una res & non plures, est una numero, hoc enim apud omnes vocatur unum numero. Si autem aliqua substantia est plures res, vel est plures res singulares, vel plures res universales: si primum detur, sequitur quod aliqua substantia erit plures homines; & tunc quamvis universale distinguatur à particulari uno, non tamen à particularibus. Si autem aliqua substantia erit plures res universales, accipio unam illarum rerum universalium, & quaero; aut est plures res, aut una & non plures: si secundum detur, sequitur quod est singulare: si primum detur, quaero; aut est plures res singulares, aut plures res universales: & sic erit processus in infinitum; vel dabitur quod nulla substantia est universalis, ita quod non sit singularis. Item, si aliquod universale erit substantia una existens in substantiis singularibus, distincta ab eis, sequeretur quod posset esse sine illis; quia omnis res prior alia naturaliter potest per divinam potentiam esse sine ea: sed consequens est absurdum, igitur. Item, si illa opinio esset vera, nullum individuum posset creari, si aliquod individuum praeexisteret; quia non totum esse caperet de nihilo, si universale, quod est in eo, prius fuit in alio. Propter idem sequitur, quod Deus non posset unum individuum simpliciter annihilare nisi caetera individua destrueret: quia si annihilaret aliquod individuum, destrueret totum quod est de essentia illius individui; & per consequens destrueret illud universale quod est in eo & aliis; & per consequens alia non manent, cum non possent manere sine parte suae substantiae, quale ponitur illud universale. Item, tale universale non posset poni aliquid totaliter extra essentiam individui, erit igitur de essentia individui; & per consequens componitur individuum ex universalibus, & ita individuum erit magis universale quam singulare. Item sequitur, quod aliquid de essentia Christi erit miserum & damnatum; quia illa natura communis existens realiter in Christo & in damnato erit damnata, quia in J●da; hoc autem est absurdum, igitur. Aliae rationes multae possunt adduci quas causa brevitatis pertranseo. Et eandem conclusionem confirmo per auctoritates. Primo per Aristot. 7. Meta. tractantem quaestionem istam, an universale sit substanti●, demonstrat quod nullum universale est substantia; unde dicit, impossibile est substantiam esse quodcunque universaliter dictorum. Item 10. Meta. dicit, si igitur nullum universalium esse substantiam est possibile, sicut in sermonibus de substantia & ente dictum est, nec ipsum hoc, substantia, est ut aliquid unum pr●ter multa. Ex quibus patet, quod secundum intentionem Aristot. nullum universale est substantia, quamvis supponat pro substantiis. Item Commentator. 7. Meta. com. 4. 4. dicit, in individuo non est substantia, nisi materia & forma particularis ex quibus componitur. Item ibidem comment. 45. Dicamus igitur quod impossibile est ut aliquid illorum quae sunt universalia sit substantia alicujus rei, etsi declaret substantias rerum. Item ibidem comment. 47. Impossibile ut illa sin● partes substantiarum existentium per se. Item 4. Meta. comment. 2. Universale non est substantia, nec genus. Item 10. Meta. comment. 6. Cum universalia non sint substantiae, manifestum est quod ens commune non est substantia existens extra animam. Ex praedictis auctoritatibus potest colligi, quod nullum universale est substantia, qualitercunque consideretur. Unde consideratio intellectus non facit quod aliquid sit substantia vel non substantia, quamvis significatio termini faciat quod de illo, non pro se, praedicetur hoc nomen substantia, vel non praedicetur: sicut si ille terminus canis, in hac propositione, canis est animal, stet pro animali latrabili, vera est; si pro caelesti sydere, falsa est: quod tamen eadem res propter unam considerationem sit substantia, & propter aliam non sit substantia, est impossibile. Et ideo simpliciter est concedendum, quod nullum universale est substantia quomodocunque consideretur; sed quodlibet universale est intentio animae, quae secundum unam opinionem probabilem ab actu intelligendi non distinguitur. Unde dicunt, quod intentio qua intelligo homines, est signum naturale sign●ficans hominem; ita naturale, sicut gemitus est signum infirmitatis vel doloris: & est tale signum quod potest stare pro hominibus in propositionibus mentalibus, sicut vox potest stare pro rebus in propositionibus vocalibus. Quod enim universale sit intentio animae satis exprimit Avicen. 5. Meta. ubi dicit, dico igitur quod universale tribus modis dicitur. Dicitur enim universale, quod praedicatur de pluribus in actu, sicut homo. Dicitur enim universale intentio, quam nihil prohibet opinari quin praedicetur de multis. Ex quo patet, quod universale est intentio animae nata praedicari de multis. Quod etiam ratione confirmari potest; nam omne universale de multis est praedicabile, sed sola intentio animae vel signum voluntarie institutum natum est praedicari de multis, & non substantia aliqua; ergo sola intentio animae vel signum voluntarie institutum est universale: sed nunc non utor signo universaliter, pro signo voluntarie instituto; sed pro illo quod naturaliter est universale. Quod autem substantia non sit nata praedicari, patet: quia si sic, sequeretur quod propositio componeretur ex substantiis particularibus; & per consequens subjectum erit Romae & praedicatum Oxoniae, quod est absurdum. Item propositio vel est in ment, vel in voce, vel in scripto; hujusmodi autem non sunt substantiae particulares; constat ergo quod nulla propositio ex substantiis componi potest, componitu● autem ex universalibus; universalia ergo non sunt substantiae ullo modo. CAP. XVI. De opinione Scoti circa universale, & ejus improbatione. QUamvis multis sit perspicuum, quod universale non est aliqua substantia extra animam, existens in individuis, distincta realiter ab eye; videtur tamen aliquibus, quod universale aliquo modo est extra animam, & in individuis; non quidem distinctum ab his realiter, sed tantum formaliter. Unde dicunt, quod in Socrate est natura humana, quae contrahitur ad Socratem per unam differentiam individualem, quae ab illa natura non distinguitur realiter, sed formaliter: unde non sunt duae res, una tamen non est formaliter alia. Sed haec opinio videtur esse irrationabilis: quia in creaturis non potest esse aliqua distinctio qualitercunque extra animam, nisi ubi sunt res distinctae; si ergo inter illam naturam & illam differentiam sit qualiscunque distinctio, oportet quod sint res realiter distinctae. Probo sic per syllogismum; haec natura non est distincta formaliter ab hac natura: haec differentia individualis est distincta formaliter ab hac natura: ergo haec differentia individualis non est haec natura. Item, eadem res non est communis & propria, sed secundum eos differentia individualis est propria, universale autem est commune: ergo nullum universale & differentia individualis sunt eadem res. Item, eidem rei non possunt convenire opposita; commune & proprium sunt opposita: ergo eadem res non est communis & propria; quod tamen sequitur si differentia individualis & natura communis essent eadem res. Item, si natura communis esset eadem realiter omni differentiae individuali, ergo tot essent realiter naturae communes quot sunt differentiae individuales▪ & per consequens nullum eorum erit commune, sed quodlibet erit proprium differentiae cui est eadem realiter. Item, quaelibet res seipsa & non per aliud distinguitur à quocunque distinguitur; sed alia est humanitas Socratis, & alia Platonis: ergo seipsis distinguuntur; non ergo per differentias additas. Item, secundum Aristot. quaecunque differunt specie differunt numero; sed natura hominis & asini seipsis distinguuntur specie: ergo seipsis differunt numero; ergo seipsa quaelibet earum est una numero. Item, quod per nullam potentiam potest competere pluribus, per nullam potentiam est praedicabile de pluribus; sed talis natura, si sit eadem realiter cum differentia individuali, per nullam potentiam potest convenire pluribus; quia nullo modo potest convenire alteri individuo: ergo per nullam potentiam potest esse praedicabile de pluribus; & per consequens per nullam potentiam potest esse universale. Item, accipio illam differentiam individualem & naturam quam contral●t, & quaero: aut inter ea est major distinctio quam inter duo individua, aut minor: non major, quia non differunt realiter, individua autem differunt realiter; nec minor, quia tunc essent ejusdem rationis, sicut duo individua sunt ejusdem rationis; & per consequens, si unum est de se unum numero, & reliquum erit unum numero. Item, quaero an natura sit differentia individualis, aut non sit differentia individualis: si sic, arguo syllogistice sic, Haec differentia non est distincta formaliter à differentia individuali; natura est haec differentia individualis: natura ergo non est distincta formaliter à differentia individuali. Item, haec differentia est propria & non communis; & haec differentia individualis est natura: ergo natura est propria & non communis. Si autem dicatur quod haec differentia individualis non est natura, habetur propositum; nam sequitur, differentia individualis non est natura, ergo differentia individualis non est realiter natura: quia ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis, sic arguendo, Differentia individualis est realiter natura, ergo differentia individualis est natura: consequentia patet, quia à determinabili sumpto cum determinatione non distrahente nec diminuente ad determinabile per se sumptum est bona consequentia, ly realiter autem nec est determinatio distrahens nec diminuens; ergo sequitur, Differentia individualis est realiter natura, ergo differentia individualis est natura. Dicendum est igitur quod in creaturis nulla est talis distinctio formalis, sed quaecunque in creaturis sunt distincta etiam sunt res distinctae, si utrumque illorum sit vere res. Unde sicut in creaturis tales modi arguendi nunquam negari debent, hoc est A, hoc est B, ergo, B est A; ita nec tales, hoc non est A, hoc est B, ergo, B non est A, unquam negari debent. Quoniam quandocunque contradictoria verificatur de aliquibus, illa sunt distincta, nisi aliqua determinatio vel aliquod syncategorema sit causa talis verificationis; quod in proposito poni non debet. Et ideo debemus dicere cum Philosophis, quod in substantia particulari nihil est penitus substantiale, nisi forma particularis, & materia particularis, vel aliquod compositum ex talibus: & ideo non est imaginandum quod in Socrate sit humanitas, vel natura humana, distincta à Socrate quocunque modo, cui addatur una differentia individualis contrahens illam naturam; sed quicquid imaginabile substantiale existens in Socrate, vel est materia particularis, vel forma particularis, vel aliquod compositum ex his. Et ideo omnis essentia, & quidditas, & quicquid est substantiae, si sit realiter extra animam, vel est simpliciter & absolute materia, vel est forma, vel compositum ex his, vel substantia immaterialis abstracta secundum doctrinam peripateticorum. CAP. XVII. De solutione rationum quae fieri possunt pro opinione Scoti. ET quoniam dubiorum solutio est veritatis manifestatio, ideo circa praedicta sunt ponendae aliquae objectiones ut solvantur. Multis enim non parvae auctoritatis viris videtur, quod universale aliquo modo sit extra animam, & de essentia substantiarum particularium: ad quod probandum nonnullas rationes & auctoritates adducunt. Unde dicunt, quod quando aliqua realiter conveniunt & realiter differunt, per aliud conveniunt, & per aliud differunt; sed Socrates & Plato realiter conveniunt & differunt; ergo distinctis conveniunt & differunt: sed conveniunt in humanitate, & in materia, & forma; ergo includunt aliqua praeter ista, quibus distinguuntur, & illae vocantur differentiae individuales. Item plus conveniunt Socrates & Plato, quam Socrates & Asinus, ergo in aliquo conveniunt Socrates & Plato in quo non conveniunt Socrates & Asinus; sed non conveniunt in aliquo uno numeraliter, ergo illud in quo conveniunt non est unum numero, & per consequens est aliquod commune. Item 10. Meta. dicit Philosophus, in omni genere est unum primum, quod est mensura omnium aliorum quae sunt in illo genere; sed nullum singulare est mensura omnium aliorum, quia non omnium individuorum ejusdem speciei; ergo est aliquid praeter individuum. Item, omne superius est de essentia inferioris, ergo universale est de essentia substantiae; sed non substantia non est de essentia substantiae; ergo universale est substantia. Item, si universale non esset substantia, omne universale est accidens: & per consequens aliquod accidens esset per se superius ad substantiam; imo sequitur quod idem esset superius ad se, quia omnia universalia possunt poni in genere qualitatis si sint accidentia, & per consequens praedicamentum qualitatis esset commune ad omnia universalia; ergo esset commune ad hoc universale quod est praedicamentum qualitatis. Aliae rationes & auctoritates multae add●cuntur pro illa parte, quas causa brevitatis ad praesens omitto, dicturus de his in diversis locis inferius. Et ad istas rationes respondeo. Ad primam conc●do quod Socrates & Plato conveniunt realiter, & differunt realiter; quia realiter conveniunt specifice, & realiter differunt numeraliter; & per idem conveniunt specifice, & differunt 〈…〉 eraliter: sicut etiam alii hab●●t dicere, quod differentia individual▪ per idem convenit realiter cum natura, & differt formaliter. Et si tu dicas quod idem non est caus● convenientiae & disconvenientiae: Dicend●m est quod verum est qu●● idem non est causa convenientiae & disconv●nientiae opposit●e illi convenientiae, quomodo non est in proposito: Nam inter convenientiam specificam & differentiam numeralem nulla est penitus oppositio. Concedendum est igitur quod Socrates per idem convenit specifice cum Platone, & differt numeraliter ab eodem. Secundum argumentum non valet: non enim sequitur, Socrates & Plato plus conveniunt quam Socrates & Asinus, ergo in aliquo plus conveniunt; sed sufficit quod seipsis plus conveniant. Unde dico quod Socrates per animam suam intellectivam plus convenit cum Platone quam cum Asino: unde de virtute sermonis non est concedendum, quod Socrates & Plato conveniant in aliquo quod est de essentia eorum; sed concedi debet quod conveniant in aliquibus, quia formis suis & seipsis, quamvis si per contradictionem esset una natura in illis, convenirent in illa; sicut per contradictionem si Deus esset sine intellectu, non bene regeret mundum. Ad aliud dicendum est, quod quamvis unum individuum non sit mensura omnium individuorum ejusdem generis, vel ejusdem speciei specialissimae; unum tamen individuum potest esse mensura individuorum alterius generis, vel individuorum multorum ejusdem speciei: & hoc sufficit pro intentione Aristot. Ad aliud dicendum est, quod loquendo de vi vocis & secundum proprietatem sermonis, concedendum est quod nullum universale est de essentia cujuscunque substantiae. Omne enim universale est intentio animae, vel aliquod signum voluntarie institutum; tale autem non 〈◊〉 de essentia substantiae: & ideo nec genus, nec aliqua species, nec aliquod universale, est de essentia substantiae: sed magis proprie loquendo debet concedi, quod universale exprimit vel explicat essentiam substantiae, hoc est, naturam quae est substantia: & hoc est quod dicit Commentator 7. Meta. quod Impossibile est quod aliquod illorum quae dicuntur universalia sit substantia alicujus rei, etsi declarent substantias rerum. Unde omnes auctoritates quae sonant universalia esse de essentia substantiarum, vel esse in substantiis, vel esse partes ipsarum, debent sic intelligi, quod auctoritates non aliud intendunt nisi quod talia universalia declarant, exprimunt, explicant, important, & significant substantias ●erum. Et si dicas: Nomina communia, puta talia, homo, & animal, & hujusmodi, significant substantias, & non significant substantias singulares; quia sic homo significaret Socratem, quod videtur falsum: ergo talia nomina significant aliquam substantiam praeter substantias singulares. Dicendum, quod talia nomina praecise significant res singulares, & ideo nunquam supponunt pro substantia nisi supponant pro substantia singulari, & ideo concedendum est quod hoc nomen, homo, aeque primo significat omnes homines singulares & particulares; non tamen propter hoc sequitur quod hoc nomen, homo, sit vox aequivoca; & hoc, quia quamvis significet plura aeque primo, tamen unica impositione significat illa, & subordinatur in significando illa plura tantum uni conceptui & non pluribus; propter quod univoce praedicatur de eis. Ad ultimum, habent dicere illi qui ponunt intentiones animae esse qualitates mentis, quod omnia universalia sunt accidentia; non tamen omnia universalia sunt signa accidentium, sed aliqua sunt signa substantiarum tantum; & illa quae sunt signa substantiarum tantum constituunt praedicamentum substantiae, alia autem constituunt alia praedicamenta. Concedendum est autem quod praedicamentum substantiae est accidens, quamvis declaret substantias & non accidentia: & ideo concedendum est quod aliquod accideas, illud scilicet quod est signum substantiarum tantum, est per se superias ad substantiam: nec est hoc magis inconveniens dicere, quam dicere quod aliqua vox est nomen multarum substantiarum: sed nunquam idem est super●us ad seipsum. Potest etiam dici quod non omnia universalia sunt per se inf●riora ad hoc commune, qualitas; quia hoc commune, qualitas, est qualitas, non tamen est inferius ad se, sed est ipsummet. Et si dicatur quod idem non praedicatur de diversis praedicamentis; ergo qualitas non est communis ad diversa praedicamenta. Dicendum est, quod sive idem praedic●tur de diversis praedicamentis, quando stant significative, sive non; tamen quando illa praedicament● stant & supponunt non significative, non est inconveniens idem praedicari de diversis praedicamentis. Unde si in hac praedicatione, Substantia est qualitas, subjectum stet materialiter vel simpliciter pro intentione, illa est vera: & eodem modo haec est vera, quantitas est qualitas, si ly quantitas non stat significative: & ita idem praedicatur de diversis praedicamentis non significative supponentibus; sicut illae duae, substantia est vox, qualitas est vox, verae sunt si subjecta supponunt materialiter & non significative. Et si dicas, quod ly qualitas est in plus quam quodcunque aliud praedicamentum, eo quod praedicatur de pluribus; nam praedicatur de omnibus praedicamentis, & nullum praedicamentum de omnibus aliis praedicatur, & ita erit superius ad illa. Dicendum est quod ly qualitas non praedicatur omnino de omnibus praedicamentis significative sumptis, sed sumptis pro signo tantum; & propter hoc non sequitur quod sit in plus quam quodcunque aliud praedicamentum, nam superioritas & inferioritas inter aliqua sumitur ex hoc, quod unum significative sumptum praedicatur de pluribus quam aliud significative sumptum. Unde hic est talis difficultas qualis est de hoc nomine dictio, nam hoc nomen est unum contentum sub nomine, nam hoc nomen dictio est nomen, & non omne nomen est hoc nomen dictio, & tamen hoc nomen dictio est quodammodo superius ●d omnia nomina & ad hoc nomen dictio; & ita videtur quod idem respect● ejusdem est superius & inferius; & ita videtur esse de hoc communi qualitas. Ad hoc potest dici, quod argumentum concluderet si in omnibus propositionibus dicti termini supponerent significative & uniformiter, nunc autem aliter est in proposito. Si tamen vocetur hic inferius, De quo aliquo modo supponente, praedicatur aliud, & de pluribus; quamvis illud idem, si aliter supponeret, non praedicaretur de eo universaliter sumpto: potest concedi quod idem respectu ejusdem potest esse superius & inferius, sed tunc inferius & superius non sunt opposita nec disparata. CAP. XVIII. De quinque universalibus & eorum sufficientia. OStenso quid est universale, videndum est quot ponuntur species universalis. Unde ponuntur quinque universalia, quorum sufficientia & numerus sic potest accipi. Omne universale est de multis praedicabile: aut igitur praedicatur de illis multis in quid, aut non; si in quid, ita quod convenienter contingit respondere ad interrogationem factam per quid de aliquo, hoc contingit dupliciter: quia aut illa multa de quibus praedicatur sunt omnino similia, ita quod omnia quae uni conveniunt aequaliter conveniunt unicuique, nisi forte unum componatur ex pluribus aeque fimilibus; & sic est species specialissima: Aut non omnia de quibus praedicatur praedicto modo conveniunt, sed contingit reperire aliqua duo quae secundum se tota, vel secundum suas partes, si habeant partes, sunt dissimilia; sic est genus: sic est de animali, animal enim praedicatur de homine & de equo, & major substantialis similitudo est inter duos homines quam inter hominem & equum: similiter est de colore respectu albedinis & nigredinis; nam nec haec nigredo, nec aliqua pars hujus nigredinis, tantum convenit cum hac albedine, vel aliqua parte hujus albedinis, quantum una albedo convenit cum alia; & propter hoc intentio praedicabilis de albedine & nigredine non est species specialissima, sed genus; sed albedo non est genus respectu albedinum, quia quamvis aliquando aliqua albedo intensa sit & alia remissa, tamen semper altera illatum albedinum tantum convenit cum aliqua parte alterius quantum duae albedines conveniunt inter se; & propter hoc albedo est species specialissima, & non genus respectu, albedinum. Vetuntamen sciendum est, quod tam genus, quam species, duplicitur accipitur, large & stricte. Stricte autem vocatur genus, illud per quod convenienter respondetur ad quaestionem factam per quid de aliqua re per pronomen demonstrans illam rem; sicut si quaeretetur, quid est hoc, demonstrando Socratem, convenienter respondetur quod est animal vel homo: & sic de aliis generibus & speciebus. Large autem dicitur genus vel species, illud per quod convenienter respondetur ad quaestionem factam per quid, per nomen connotativum quod non est mere absolutum; sicut si quaereretur, quid est album, convenienter respondetur quod est coloratum; & tamen si quaereretur, quid est hoc, nunquam convenienter responderetur per coloratum, quicquid enim demonstrares per hoc pronomen hoc, sic quaerendo, Quid est hoc? nunquam convenienter respondetur quod est coloratum: quia sic quaerendo, vel demonstras subjectum albedinis, et non convenienter respondetur quod est coloratum; vel demonstras albedinem tantum, et tunc manifestum est quod non convenienter respondetur, nam albedo non est colorata; vel demonstras aggregatum ex subjecto et albedine, et manifestum est quod non convenienter respondetur, quia illud aggregatum non est coloratum, sicut inferius ostendetur; vel demonstras illum terminum album, et tunc etiam manifestum est quod non convenienter respondetur, quia ille terminus non est coloratus. Patet ergo quod ad talem quaestionem, quid est album, convenienter respondetur per coloratum, et propter hoc coloratum potest dici genus, sumendo genus large; quia tamen per coloratum non convenienter respondetur ad quaestionem factam per pronomen demonstrativum, ideo non est genus stricte summendo genus: et eodem modo proportionabiliter est de specie. Et haec distinctio est necessaria, quia sine ea non possunt salvari multae auctoritates Aristot. et aliorum autorum, quoniam repugnant, sed per eam exponendae sunt: nam multae regulae intelliguntur de genere et specie primo modo dictis, quae tamen non intelliguntur de ipsis alio modo dictis, sicut in processu p●tebit. Si autem tale praedicabile non praedicetur in quid, vel hoc est quia exprimit partem rei unam et non aliam, nihil extrinsecus exprimendo; et sic est differentia; sicut rationale si sit differentia hominis exprimit partem hominis, scilicet animam. i.e. formam, & non materiam: Vel exprimit aliquid quod non est pars rei, & tunc vel praedicatur contingenter vel necessario; si contingenter tunc vocatur accidens; si necessario tunc vocatur proprium. Veruntamen sciendum est, quod aliquando illud extrinsecus importatum potest esse una propositio, sine cujus veritate non potest esse existere praedicari vere de illo; sicut secundum ponentes quantitatem non esse aliam rem à substantia et qualitate, hoc nomen quantitas importat istam propositionem esse veram, si formetur quando praedicatur de aliquo quod habet partem distantem à parte. Est autem sciendum, quod secundum varias opiniones idem potest esse genus, large accipiendo genus, respectu aliquorum; et tamen erit accidens, vel proprium, respectu aliorum: ut quantitas est genus respectu corporis, lineae, et superficiei, et hujusmodi; et accidens, vel proprium, respectu substantiae & qualitatis, secundum opinionem ponentem quantitatem non esse aliam rem à substantia & qualitate: secundum tamen opinionem quae ponit quantitatem esse aliam rem à substantia & qualitate, non est accidens, aut proprium, respectu substantiae & qualitatis. Sed hoc est impossibile de genere, stricte sumendo genus: & hoc idem es● dicendum de specie. Et si dicas ens est universale, & similiter unum, & similiter hoc commune universale; & tamen non est genus, nec species, & sic de aliis: ergo. Ad primum illorum potest dici, quod illa est definitio universalium quae non praedicantur de omnibus, ens autem de omnibus praedicatur. De uno autem est alia ratio, quia unum potest dici esse accidens vei proprium. Ad aliud potest dici, quod hoc commune, universale, est genus, & ideo genus praedicatur de specie, non pro se, sed pro suis significativis: nec ex hoc sequitur membrum dividens esse in plus, vel aequale cum diviso, propter varietatem suppositionis. CAP. XIX. De individuo, supposito, & singulari. HIs praemissis de universali, dicendum est de quinque universalibus in speciali. Primo tamen dicendum est de individuo, quod continetur sub quolibet universali. Est etiam primo sciendum quod apud Logicos haec nomina convertibilia sunt, individuum, singulare, suppositum, quamvis apud Theologos singulare & suppositum non convertantur, quia apud eos suppositum non est nisi substantia, accidens autem est individuum & singulare: sed in hoc capitulo dicendum est de istis nominibus illo modo quo Logi●i utuntur eis. Apud Logicum tripliciter accipitur individuum. Nam uno modo dicitur individuum, illud quod est una res numero & non plures: & sic potest concedi quod quodlibet universale est individuum, quia est una res. Aliter dicitur individuum, res extra animam quae est una et non plures, nec est signum alicujus: et sic quodlibet extra est individuum. Tertio modo dicitur individuum, signum proprium uni, quod vocatur terminus discretus: et sic dicit Porphyrius, quod individuum est quod praedicatur de uno solo. Ista autem definitio non potest intelligi de re existente extra animam; utpote de Socrate, et Platone, et hujusmodi, quia res tales non praedicantur de se, nec de pluribus; ideo oporte● quod intelligatur de aliquo signo proprio uni, quod non potest praedicari nisi de uno; hoc est, non praedicatur de aliquo quod potest supponere pro pluribus in eadem propositione. Tale autem individuum tripliciter potest assignari, quia aliquod est nomen proprium alicujus, sicut hoc nomen Socrates, vel hoc nomen Plato. Aliud est pronomen demonstrativum, ut hic est homo, demonstrando Socratem. Aliud autem est pronomen demonstrativum sumptum cum aliquo termino communi, sicut, hoc animal, ille lapis. Et sicut distinguitur de hoc nomine individuum, ita potest distingui de hoc nomine, singulare, & suppositum. Unde & apud antiquos, sicut puerulus didici, supposita termini communis sunt duplicia, scilicet per se, & per accidens; sicut istius termini, album, supposita per se sunt, hoc album, illud album; supposita per accidens sunt, Socrates, & Plato, iste Asinus: quod non potest intelligi nisi accipiendo hoc nomen, suppositum, pro individuis quae sunt signa rerum: quia loquendo de supposito quod est à parte rei, & non signum alicujus, impossibile est quod aliqua sint supposita alicujus termini per se, & aliqua per accidens; sed bene accipiendo suppositum pro termino proprio uni, quod ideo dicitur suppositum, quia de illo praedicatur illud commune, non pro se, sed pro suo significato. Illa autem dicuntur per se supposita alicujus termini communis, quae sunt pronomina demonstrativa sumpta cum eodem termino communi. Nomina autem propria & pronomina demonstrativa dicuntur supposita per accidens ejusdem termini: & est differentia maxima inter illa individua sive supposita, & ista. Nam impossibile est unum contrariorum vere praedicari de supposito per se alterius contrarii; sicut haec est impossibilis, Hoc album est nigrum: sed de supposito per accidens unius contrari● potest praedicari aliud contrarium, quamvis nondum sit suppositum illius; sicut si Socrates fit modo suppositum albi, adhuc haec est possibilis, Socrates est niger; & hoc, quia potest esse suppositum per accidens du●rum contrariorum successive, quamvis non simul. CAP. XX. De genere. POst hoc dicendum est de quinque universalibus & primo sequen●▪ Porphyrium dicendum est de genere. Definitur autem genus à Porphyrio & à Philosopho●sic, genus est quod praedicatur de pluribus differentibus specie in eo quod quid. Circa hanc definitionem notandum est quod genus non est aliqua res extta animam existens, de essentia illorum de quibus praedicatur; sed est quaedam intentio animae praedicabilis de multis, non quidem pro●se, sed pro rebus quas significat. Unde sicut quando ego profero istam propositionem, Homo est animal, vox praedicatur de voce, non tamen pro voce, quia non intendimus uti illa voce pro seipsa, sed pro re quam significat; & ideo quando genus praedicatur de specie, non●d notatur quod subjectum sit praedicatum, nec quod praedicatum realiter conveniat subjecto in esse reali, sed denotatur quod illud quod importatur per praed catum sit illud quod importatur per subjectum. Ista autem intentio quae est genus non praedicatur de rebus extra animam, quia illoe non subjiciuntur; sed praedicatur de signis talium rerum, de quarum essentia tamen non est geaus, sicut nec intentio animae est de essentia rei extra. Ex quo sequitur quod genus non est pars speciei; & non solum hoc, sed etiam quod nec genus importat materiam & non formam, proprie loquendo de importare sive significare. Improprie tamen utendo vocabulo potest dici, ●uod genus importat aliquando materiam & non formam; quod non est aliud quam dicere, quod in quolibet significato per tale genus invenitur materia ejusdem rationis. Veruntamen non omne genus, illo modo loquendo, significat materiam, quia aliquod est genus quod est commune praecise ad simplicia carentia compositione ex materia & forma; sicut est de colore: quia non est commune nisi ad colores qui non componuntur ex materia & forma: & ideo omnes auctoritates Philosophorum quae ponunt quod genus est pars rei, vel quod est materia rei, & consimiles, sic debent glosari, quod ideo dicitur, genus est pars rei, quia est quasi pars materialis definitionis vel descriptionis: sicut enim in naturalibus materia praesupponitur formae, & forma advenit ei; ita si aliqua res debeat definiri, primo ponendum est genus, secundo addendae sunt differentiae essentiales vel accidentales: & ideo genus est pars definitionis, & primum in definitione, ad modum quo materia est primum in compositione. Et si dicas, genus est pars definitionis, & definitio est eadem cum definitio, igitur genus est pars definiti. Dicendum est quod de virtute sermonis illa est simpliciter falsa Definitio est eadem realiter cum definito; sed illa est simpliciter vera, definitio & definitum significant unum sive idem; nec aliud intendunt autores. Secundo notandum est quod genus praedicatur de diversis speciebus et individuis: tamen aliter est de genere large sumpto, et de genere stricte sumpto; nam omne genus stricte sumptum requirit res distinctas et dissimiles, pro quibus illa de quibus praedicatur genus supponunt: non sic est de genere large sumpto; imo sufficit quod illa de quibus praedicatur genus supponant pro similibus, et sint communia, et ab invicem removeantur: sicut si non esset possibile quod esset aliqua res numeralis nisi homo, adhuc numerus vel multitudo propria substantiis posset poni genus; multa enim, vel multitudo, praedicaretur de istis nominibus communibus, duo, tres, quatuor, et sic de aliis, quorum nullum praedicatur de alio. Inveniuntur tamen multae auctoritates quae de illo genere non intelliguntur. CAP. XXI. De Specie. SPeciem similiter definiunt Philosophi dicentes, quod species est illud quod praedicatur de pluribus differentibus numero in eo quod quid. Circa quod dicendum est, sicut de genere, quod species est intentio animae quae non est de essentia individuorum, quamvis sit praedicabilis de eis. Differt autem illa ab intentione quae est genus non tanquam totum à parte, quia proprie loquendo, nec genus est pars speciei, nec species est pars generis; sed in hoc differunt, quia species est communis ad pauciora quam genus, ita quod genus est signum plurium, et species paucorum. Unde sicut hoc nomen, animal, significat plura, quia significat omnia animalia, et hoc nomen▪ homo, significat pauciora, quia significat omnes homines; ita est de alio genere et specie: et hoc est speciem esse partem generis, scilicet speciem significare pauciora quam genus▪ et ita accipiunt omnes bene sive recte loquentes istum terminum pars subjectiva. Similiter sicut genus non praedicatur de pluribus speciebus pro se, sed pro rebus quas significat; ita species non praedicatur de pluribus pro se, sed pro rebus: ipsa enim species non est plura, quamvis praedicatur de pluribus: nec est realiter in individuo, quia tunc esset pars individui; quod manifestum est esse falsum, Tum quia nec est materia nec forma, Tum quia aliqua sunt individua quae non habent partes: et per consequens species non est pars individui, sed est signum individui, imo significat omnes res individuales contentas sub ea. Est autem sciendum quod intentionum quaedam sunt genera generalissima: et quaedam sunt genera et species, quae dicuntur subalterna: et quaedam sunt species specialissimae. Est aurem genus generalissimum, quod non habet genus supra se: hoc est, genus generalissimum est illud de quo universaliter sumpto non praedicatur aliquod genus; licet secundum illam opinionem prius positam, de genere generalissimo praedicetur aliquod genus particulariter. Unde aliqui ponunt quod haec est vera, Substantia est quantitas, sed tamen non ponunt istam esse veram, Omnis substantia est quantitas; ideo possunt salvare quod substantia est genus generalissimun●: quamvis etiam aliter possunt salvare, scilicet quod genus generalissimum est illud de quo universaliter sumpto non praedicatur in quid aliud genus. Nunc autem quamvis dicerent istam esse veram, Substantia est quantitas, non tamen dicerent quod praedicatur in quid quantitas de ubstantia universaliter sumpta. Species autem specialissima est intentio non habens speciem sub ●e▪ hoc est, species specialissima de nullo communi universaliter sumpto praedicatur in quid, quamvis de multis singularibus posset praedicari in quid. Media autem inter genus generalissimum et speciem specialissimam dicuntur subalterna, i. e. genera et species. CAP. XXII. De comparatione Generis & Speciei penes convenientias & differentias. VIso quid est genus et quid est species, istae intentiones secundum communes proprietates, et proprias, ad invicem sunt comparandae. Differunt autem in hoc, quod genus praedicatur de specie, sed species non praedicatur de genere. Quod non est intelligendum quod species nullo modo praedicatur de genere, nam impossibile est quod genus praedicetur de specie quin species praedicetur de genere, sequitur enim per conversionem, Homo est animal, ergo Animal est homo; ideo si genus praedicetur de specie, sequitur necessario quod species praedicetur de genere: et ideo sic est intelligenda differentia, quod quando genus ●ontinet sub se diversa individua diversarum specierum, tunc genus praedicetur de specie universaliter sumpta, sed species tunc non praedicatur de genere universaliter sumpto. Unde haec modo est vera, Omnis homo est animal, sed haec est falsa, Omne animal est homo; quamvis sit vera, Animal est homo, sicut et ista, Aliqued animal est homo. Veruntamen si nullum animal esset in rerum natura nisi homo, runc haec esset vera, Omne animal est homo, sicut illa, Omnis homo est animal; et ita species praedicaretur de genere, non tantum particulariter sed etiam universaliter, sed non quando diversa individua diversarum specierum sunt in rerum natura. Est autem advertendum quod quamvis genus praedicetur de specie, praedicatio tamen illa non est per se necessaria; sicut haec non est necessaria, Homo est animal; si enim nullus homo esset, haec esset falsa, Homo est animal, sicut haec esset falsa, Aliquod compositum ex corpore et anima intellectiva est animal, propter falsam implicationem: et quam vis ista sit contingens, homo est animal, ista tamen conditionalis est vera et necessaria, Si homo est, animal est. Alia autem differentia ponitur, scilicet quod genus continet speciem, species autem non continet genus: quod sic est intelligendum quod genus est natum praedicari de pluribus, hoc enim vocatur continere; species autem non potest praedicari de pluribus quam suum genus. Alia differentia ponitur, quod genus est naturaliter prius quam species: quae non est intelligenda sicut sonat, quasi prius natura sit illa intentio quae est genus quam illa intentio quae est species; quia illa intentio quae est species potest esse in anima sine illa intentione quae est genus, sicut è converso. Unde quilibet quando format propositionem talem, Socrates est homo, non oportet quod habeat intentiones omnes quae sunt genera ad Socratem: sed per illam propositionem, Genus est prius natura quam species, nihil aliud intendunt authores, nisi quod Genus communius est quam species; propter quod non oportet quod quamvis esse existere praedicetur de genere, quod praedicetur de qualibet ejus specie; imo potest vere negari de specie, quamvis vere praedicetur de genere, sed è converso est impossibile: et hoc non est aliud quam dicere, quod tales consequentiae sunt bonae, Homo est, ergo Animal est; sed non è converso. Alia differentia ponitur quae est, quod interemptis generibus interimuntur species: quae non est intelligenda de interemptione reali, sic, quod si genus corrumpatur realiter oportet speciem corrumpi realiter, et non è converso: hoc enim falsum est; quamvis enim haec intentio animal, quae est genus praedicabile de homine et asino, cesset esse in anima, et per consequens corrumpatur, non oportet hanc intentionem, homo, quae est species, desinere esse in anima▪ sed praedicta differentia intelligenda est de interemptione Legicali, hoc est, quod à negatione generls ad negationem speciei est bona consequentia; sicut sequitur, Animal non est, ergo Homo non est; sed è converso non sequitur: similiter sequitur, A non est animal, ergo A non est homo; sed non è converso: similiter sequitur, Nullum animal currit, ergo Nullus homo currit, sed non è converso. Aliae differentiae multae ponuntur de quibus alibi dixi, et illarum quoque intellectus elici possunt ex dictis et dicendis, et ideo de ipsis transeo. Conveniunt autem genus et species in hoc, quod utrumque de pluribus est praedicabile in eo quod quid: quod quidem secundum veritatem Theologorum verum est; quamvis enim non sit nisi unus sol, possunt tamen per divinam potentiam esse plures; similiter quamvis non esset nisi unus Angelus in una specie, posset tamen Deus, si sibi placeret, producere plures Angelos ejusdem speciei: quamvis Philosophus hoc negaret. Ponitur autem alia convenientia inter genus et speciem, quod scilicet utrumque est prius illo de quo praedicatur: quae non est intelligenda sic, quod prius in rerum natura sit tam genus quam species, quam individuum; hoc enim est falsum, potest enim individuum esse sine intentione animae quae est genus vel species, species autem et genus sine anima esse non possunt: sed ideo utrumque dicitur prius, quia ab individuo ad genus et speciem est bona consequentia, et non è converso. Tertia ponitur convenientia, quod tam genus quam species est quoddam totum; quae est intelligenda accipiendo totum pro communiori. CAP. XXIII. De differentia & acceptionibus ejus. TErtia species Universalis est differentia, quod ut sciatur perfectius, Est sciendum quod sicut dicit Porphyrius, hoc nomen differentia accipitur tripliciter, communiter, proprie, & magis proprie. Communiter differentia dicitur esse illud quod non praedicatur in quid de aliquo, praedicatut tamen de eo, & ab aliquo removetur: & differentia sic accepta communis est ad differentiam magis proprie dictam, & ad proprium, & ad accidens. Unde commune est ad tres species universalis, ad differentiam, proprium, & accidens. Proprie dicitur differentia Illud quod est proprium uni, & non potest convenire alteri: vel secundum Porphyrium proprie differentia est Illud quod competit alicui, & non potest sibi existenti successive non competere: quod vocatur accidens inseparabile, de quo dicetur inferius. Differentia vero magis proprie dicta dicitur differentia specifica. Potest autem & alia divisio differentiae assignari, quae tamen praecedenti non repugnat: ut dicatur quod hoc vocabulum, differentia, potest quadrupliciter accipi, stricte, large, largius, & largissime. Stricte dicitur differentia Quae per se primo modo praedicatur de aliquo, & non indicat aliquid extrinsecum rei pro qua supponit illud de quo praedicatur: sic est unum de quinque universalibus, de quo in hac parte est loquendum. Large differentia dicitur Illud quod necessario praedicatur de aliquo quod non omnibus potest convenire: & sic potest dici quod risibile est differentia hominis, quia haec est necessaria, homo est risibilis. Largius dicitur differentia Illud quod praedicatur de aliquo, & non potest successive affirmari & negari de illo remanente: & tale vocatur accidens inseparabile. Largissime dicitur differentia Omne illud quod praedicatur de uno & non de omnibus: & sic etiam accidens dicitur differentia; sicut si Socrates sit albus, & Plato niger, dici potest quod album sit differentia Socratis; quia Socrates est albus, & non Plato. Dimittendo pro nunc illa ultima membra, dicendum est de primo. Et est intelligendum quod differentia non est de essentia rei, sed est intentio animae praedicabilis de contentis, non in quid sed in quale; quae ideo dicitur differentia, quia potest esse medium concludendi negativam in qua negatur illud cujus est differentia ab alio; sicut rationale est medium concludendi negativam, quae negat hominem ab asino, & ab aliis quae non sunt homines, sic arguendo, Omnis homo est rationalis, Nullus asinus est rationalis, ergo Nullus asinus est homo. Unde non est imaginandum quod differentia est aliquid intrinsecum speciei, per quod una species differt ab alia; tunc enim differentia non esset universale; sed esset materia, vel forma, vel totum compositum ex materia & forma: sed differentia est quoddam praedicabile proprium uni specei, & non conveniens alteri; & vocatur differentia essentialis, non quia est de essentia rei, sed quia exprimit partem essentiae rei, & nihil extrinsecum rei. Unde differentia de qua nunc est sermo semper exprimit partem rei, & aliqua differentia exprimit partem materialem, & alia partem formalem; sicut illa differentia, rationale, exprimit animam intellectivam, ad modum quo album exprimit albedinem, & animatum animam: haec autem differentia, materiale, exprimit consimiliter & proportionabiliter materiam, & ideo eodem modo est differentia; & ideo falsum est, de vi vocis, quod multi moderni dicunt, quod differentia tantum accipitur à forma & non à materia, quia differentia ita accipitur à materia sicut à forma. Sed quamvis aliqua differentia accipiatur à materia et aliqua à forma, omnis tamen differentia quando ponit●● in definitione assimilatur formae; quia sicut forma advenit materiae et praesupponit eam, ita omnis differentia advenit generi: et primo ponendum est genus; sicut si corpus debeat definiri, sic, Corpus est substantia materialis: ubi primo poniturly substantia, tanquam genus, secundo ly materialis, tanquam differentia. Ex praedictis sequitur, quod nulla intentio quae est praecise communis rebus simplicibus, carentibus compositione ex materia & forma, habet differentias essentiales, quia non habet partem; quamvis possit habere multas differentias accidentales. Ex illo sequitur, quod nulla species quae est praecise simplicium est definibilis definitione proprie dicta, sive sit in genere substantiae, sive in quocunque alio praedicamento; quamvis definitione data per additamentum talis species definiri posset. Et ideo omnes auctoritates, quae volunt quod omne genus dividitur per differentias, quod species habet differentias constitutivas, et hujusmodi, dupliciter possunt exponi. Uno modo, ut loquantur tantum de generibus et speciebus habentibus differentias tales; ut sit sensus istius, Omne genus dividitur per differentias, iste, Omne genus habens differentias tales dividitur per easdem. Aliter exponi possunt, ut omnes tales propositiones authorum intelligantur indifferenter pro differentia accidentali et essentiali, sive pro differentia stricte et largius dicta. Ulterius sciendum est quod per tales propositiones, Differentia est qua abundat species à genere, Differentia est constitutiva specei, Differentia dividit genus in diversas species, Differentia est illud quo differunt singula, Differentia est pars specei, et per hujusmodi inquam, autores non intelligunt quod Differentia sit aliquid reale in specie; sed praecise intendunt quod Differentia est praedicabile proprium alicui quod debet esse pars definitionis illius; et ideo abundat species a genere per differentiam, hoc est, differentia ponitur in definitione speciei & non in definitione generis. Similiter est constitutiva speciei, hoc est, complet definitionem speciei. Similiter Differentia est illud quo differunt singula; hoc est, Differentia est praedicabile proprium uni & non alteri, & est medium concludendi unum negari ab alio. Similiter Differentia est pars speciei; hoc est, Differentia exprimit partem illius quod significatur per speciem, vel est pars definitionis speciei. Similiter quando dicit Porphyrius, Differentiae interemptae non interimunt genus, non intendit nisi quod à negatione differentiae non sequitur negatio generis; sicut non sequitur, Nullum rationale est, ergo Nullum animal est. Similiter dum dicit quod Differentia est potestate in genere, intendit quod Differentia non praedicatur de genere universaliter sumpto, sed tantum particulariter sumpto. Est igitur differentia Intentio quaedam animae exprimens determinatam partem rei, praedicabilis in quale de eisdem de quibus species, cum qua convertitur, praedicatur in quid. Quod autem differentia sit quaedam intentio animae patet per hoc, quod est quoddam universale; sed universale, sicut ostensum est prius, non est nisi quaedam intentio animae, nisi forte signum voluntarie institutum vocetur universale: sed de tali universali quod est universale ad placitum non loquor, sed de illo quod ex natura sua habet quod sit universale: ergo quaelibet differentia est intentio. Quod autem sit exprimens partem rei, patet, quia oportet quod significet aliquid à parte rei; & non significet totum, quia tunc nullo modo distingueretur à specie: ergo significat partem rei, vel aliquid extrinsecum; sed nullum extrinsecum significat, quia tunc esset proprium vel accidens: relinquitur ergo quod significat partem rei, illo modo quo album exprimit albedinem; & ideo differentia est semper unum concretum, vel debet esse concretum, cui respondere debet abstractum unum significans praecise partem rei, ad modum quo ly albedo correspondet ad ly album, cum ly albedo significet albedinem pro qua supponit, & ly album supponit non pro albedine sed pro subjecto. Et semper illud abstractum supponere debet pro parte, & concretum pro toto composito ex illa parte & alia▪ Quod autem differentia praedicetur in quale, patet, quia per differentiam non respondetur ad quaestionem factam per quid de aliquo, sed per quale. Si enim quaeras, qualis est homo, convenienter respondetur rationalis, vel materialis, praedicatur igitur in quale: & praedicatur de eisdem de quibus species praedicatur, & est convertibilis cum specie. Ex quo patet, quod nullo modo concedendum est quod anima est differentia corporis animati, sed animatum; similiter nec ratio est differentia hominis, sed rationale. CAP. XXIV. De Proprio & acceptionibus ejus, & quid sit secundum Logicum. POstquam dictum est de differentia, sequitur videre de proprio, quod quatuor modis accipitur. Uno modo dicitur proprium Illud quod convenit uni speciei vel uni generi, non tamen oportet quod conveniat omnibus contentis sub illa specie, vel sub illo genere: sicut esse grammaticum dicitur proprium homini, quia convenit soli homini; non tamen convenit omni homini, non enim omnis homo est grammaticus. Similiter moveri motu progressivo dicitur proprium animali, quia non convenit nisi animali, non tamen convenit omni animali. Secundo modo dicitur proprium Illud quod convenit omni individuo alicujus specei, non tamen soli speciei: ut bipes est proprium homini. Tertio modo dicitur proprium Quod convenit alicui universaliter sumpto, non semper; sed aliquando cuilibet individuo convenit, & aliquando non: ut canescere, homini. Quarto modo dicitur proprium Illud quod convenit alicui communi universaliter sumpto, & nulli alii nisi illi communi & contentis sub illo; ita quod est convertibile cum illo, necessario praedicabile de eodem, saltem si esse existere praedicetur de illo. Et proprium sic acceptum est unum de quinque universalibus, alia autem magis continentur sub accidente: & sic risibile est proprium homini, quia deus non potest facere existere hominem quin sit risibile, ita quod non possit ridere; & includeret contradictionem ipsum non posse ridere, hoc enim voco risibile, & ita risibile est proprium homini; ridens autem non est proprium homini, sed magis accidens: & ideo illa duo praedicabilia, risibile & ridens, non continentur sub eodem praedicabili, imo in tantum differunt, quod unum istorum affirmatur de aliquo à quo negatur reliquum. Ad istum autem quartum modum pertinent illae passiones quae non tantum conveniunt superioribus sed etiam inferioribus. Unde omne proprium alicui est proprium, non tamen est cuilibet proprium de quo est praedicabile, sufficit enim quod sit alicui proprium & convertibile cum eo. Notandum est primo quod proprium non est aliqua res inhaerens alicui realiter cui est proprium; tunc enim non esset universale, nec competeret alicui communi universaliter sumpto, nec praedicaretur de pluribus. Non solum autem intelligendum est quod proprium non semper est inhaerens illi cui est proprium; imo proprium non semper importat rem absolutam inhaerentem illi quod importatur 〈◊〉 subjectum; sed aliquando importat rem distantem à re importata per subjectum, extrinsecam sibi; & hoc aliquando affirmative, & aliquando negative. Affirmative, ut calefactivum, creativum, & hujusmodi. Unde calefactivum non importat rem inhaerentem illi quod est calefactivum, sed importat rem quae produci potest ab eo: & hoc, loquendo de primo subjecto illius. Similiter creativum non importat rem inhaerentem Deo, sed importat rem natam produci à Deo. Negativae passiones sunt sicut immortale, incorruptibile, & hujusmodi. Aliquando tamen important res inhaerentes illi quod importatur per subjectum; sicut hujusmodi passiones, dealbabile, alterabile, calefactibile, & hujusmodi. Secundo est not●ndum, quod quaelibet propositio affirmativa, simpliciter non aequivalens negativae, in qua proprie proprium praedicatur, est aequivalens uni de possibili: quia si non aequipolleret propositioni de possibili, illa posset per divinam potentiam esse falsa. saltem cum veritate propositionis in qua existere enuntiatur de subjecto. Unde quaelibet talis est contingens, Substantia est quanta, Ignis est cal●dus, Homo ridet, & sic de aliis. Sed tales propositiones, Homo est susceptibilis discipl●nae, Omne corpus est mobile, Omnis homo est risibilis, necessariae sunt; sic quod non possunt esse falsae cum veritate propositionis in qua enuntiatur esse de subjecto, & aequivalent propositionibus de possibili; sicut ista, Homo est risibilis, aequipollet isti, Homo potest ridere; & hoc forte accipiendo subjectum in illa de possibili pro eo quod est: per quod una puerilis cavillatio excludi posset. Item ex hoc patet, cuod prius dictum est, quod proprium non est aliqua res realiter inhaerens illi cui est proprium; quia tunc omnes tales propositiones possent esse falsae cum veritate propositionis in qua enuntiatur esse de subjecto; quia deus potest omnem rem creatam facere sine alia, saltem priorem sine posteriore. Breviter igitur quasi recapitulando dicendum est, quod proprium, securdum quod hic loquimur de proprio quod est distinctum universale ab aliis universalibus, est quaedam intentio praedicabilis adaequate & convertibiliter in quale, connota●s affirmative vel negative aliquid extrinsecum illi quod importatur per subjectum; non tamen oportet quod illud extrinsecum semper sit aliqua res extra animam, existens realiter in rerum natura; sed forte aliquando sufficit quod sit aliquod potentiale in rerum natura possibile, vel forte aliqua propositio existens vel potens existere in ment. Et consimiliter debet dici proportionabiliter de pas●ione quae praedicatur per se secundo modo de subjecto, quod non est res inhaerens rei extra animam: tunc enim non esset praedicabilis de aliquo, nec esset universalis, nec posset esse praedicatum conclusionis demonstrationis, nec principium demonstrationis: quae tamen omnia competunt passioni, scilicet intentioni in anima. CAP. XXV. De Accidente, quid sit, & quot modis accipiatur. ACcidens ponitur esse quintum sub Universali contentum, & definiunt Philosophi sic, Accidens est quod adest & abest praeter subjecti corruptionem. Ad cujus definitionis evidentiam, sciendum est quod accidens quadrupliciter accipitur. Uno modo dicitur accidens aliqua res inhaerens subjecto; ad modum quo calor est in igne realiter, & albedo in pariete: & sic accipiendo accidens, verificatur praedicta definitio, quia nullum accidens est in aliquo subjecto, quin saltem per divinam potentiam, possit auferri ab illo subjecto sine corruptione subjecti: sed sic accipiendo accidens pro aliquo extra animam, non ponitur in numero quinque Universalium. Nam accidens quod est unum quinque Universalium, est praedicabile de pluribus; quale non est aliquod accidens extra animam, nisi forte vox, vel aliud signum voluntarie institutum. Dicitur aliter accidens esse Illud quod potest praedicari vere de aliquo, ita quod stante veritate propositionis in qua praedicatur esse de subjecto, potest illud praedicari & n●n praedicari vere de illo: & ita generaliter accipiendo accidens non est inconveniens attribuere aliquod accidens Deo; imo tale accidens attribuit Anselmus Deo, sicut patet Monol. c. 25. Veruntamen Deus non suscipit tale accidens in se, sicut declarat ibidem; quia accidens sic dictum non est nisi quoddam praedicabile quod potest contingenter praedicari de aliquo; & tunc in definitione accidentis non accipitur adesse & abesse pro advenire & recedere realiter, sed pro advenire & recedere per praedicationem; hoc est, aliquando praedicatur vere, & aliquando non praedicatur vere. Tertio modo dicitur accidens Aliquod praedicabile quod contingenter de aliquo praedicatur, & potest successive affirmari & negari de eodem, tam per mutationem propriam illius quod importatur per subjectum, quam per alienam: & sic relationes multae sunt accidentia, quae possunt advenire & recedere, hoc est, praedicari & negari, per mutationem illius quod importatur per subjectum, & per mutationem alterius. Quarto modo dicitur accidens Aliquod praedicabile quod non importat aliquam rem absolutam inhaerentem subjecto, sed potest contingenter praedicari de aliquo, sed non nisi per mutationem illius quod importatur per subjectum: & sic, tenentes quod quantitas non sit alia res à substantia & qualitate, dicerent quod quantitas sit accidens, quia non potest successive affirmari & negari de aliquo, nisi per mutationem saltem localem illius quod importatur per subjectum. Unde dicerent quod aliquid est majoris quantitatis nunc quam prius, per hoc solum, quod partes illius plus distant nunc quam prius; quod per solum motum localem contingere potest secundum eos. Veruntamen sciendum est, quod quamvis secundum veritatem nullum sit accidens quin per divinam potentiam à subjecto possit auferri, ipsa substantia manente, tamen Philosophus hoc negaret; unde diceret quod multa accidentia sunt in corporibus supercaelestibus quae ab eis auferri non possunt. Accidens dividitur in separabile & in inseparabile. Accidens separabile est, quod per naturam auferri potest sine corruptione subjecti. Inseparabile est, quod non potest per naturam auferri, quamvis per potentiam divinam. Differt tamen accidens inseparabile à proprio, quia quamvis accidens inseparabile non possit auferri naturaliter sine corruptione illius cujus est accidens inseparabile, tamen consimile accidens potest auferri ab aliquo subjecto sine illius corruptione: sicut quamvis nigredo corvi non possit naturaliter auferri sine sui corruptione, tamen nigredo naturaliter potest auferri à Socrate sine sui corruptione: proprium autem à nullo potest auferri sine corruptione rei, ita quod non plus est inseparabile ab uno, quam ab alio, sine corruptione rei. Recapitulando ergo de universalibus, dicendum est, quod quodlibet universale est quaedam intentio animae significans plura pro quibus potest supponere. Et ideo una intentio distincta ab alia praedicatur de alia, non quidem pro se, sed pro re quam significat; & ideo per tales propositiones non denotatur quod una intentio sit alia, sed denotatur frequenter quod illud quod significatur per unam intentionem sit illud quod importatur per aliam. Hujusmodi autem Universalia non sunt res extra animam; propter quod non sunt de essentia rerum, nec partes rerum ad extra, sed sunt quaedam entia in anima, distincta inter se & à rebus extra animam, quorum aliqua sunt signa rerum ad extra, alia sunt signa illorum signorum: sicut nomen universale est signum omnium universalium: & ideo potest concedi quod illud universale quod est praedicabile de quinque universalibus, non pro se, sed pro universalibus, est genus ad universalia. Et haec de universalibus sufficiant. Qui autem notitiam de universalibus plenius habere voluerit, poterit legere librum Porphyrii, ubi ista materia multo diffusius pertractatur: Nam illa quae hic sunt dimissa ibi poterunt inveniri. CAP. XXVI. De Definitione, & speciebus ejus. QUoniam Logici non solum utuntur praedictis vocabulis secundae intentionis, sed etiam multi termini al●i secundae intentionis & secundae impositionis in usam Logicorum veniunt; & ne studiosi per ignorantiam significationis eorum, ab inquisitione veritatis retardentur, volo nunc compendi●se de aliquibus eorum ad instructionem simplicium pertractare. Terminorum autem quibus utuntur Logici quidam sunt communes omnibus universalibus, quidam sunt proprii aliquibus eorum, quidam competunt aliquibus eorum simul acceptis, quidam competunt uni respectu alterius. Termini vero qui competunt pluribus simul acceptis sunt ut definitio, descriptio, & alia hujusmodi. Definitio autem dupliciter accipitur, quia quaedam est definitio exprimens quid rei, & quaedam quid nominis. Definitio exprimens quid rei dupliciter accipitur. Uno modo large, & sic comprehendit definitionem stricte sumptam, & definitionem descriptivam. Aliter accipitur stricte, & sic est sermo compendiosus exprimens totam naturam rei, nec aliquid extrinsecum rei declarans. Hoc autem potest fieri dupliciter. Nam quandoque in tali sermone ponuntur casus obliqui exprimentes partes rei essentiales: sicut si definiam hominem sic dicendo, Homo est substantia composita ex corpore & anima intellectiva; illi obliqui, corpore, & anima intellectiva, p●rtes rei essentiales exprimunt: & illa potest vocari definitio naturalis. Alia est definitio in qua nullus casus obliquus ponitur, sed ponitur genus in recto, & similiter differentia; vel ponuntur termini plures exprimentes partes rei definitae, ad modum quo album exprimit albedinem. Et ideo sicut album, quamvis exprimat albedinem, non tamen supponit pro albedine, sed pro subjecto albedinis: ita differentiae illae, quamvis exprimant partes rei, non tamen supponunt pro partibus rei, sed praecise pro to●o composito ex illis partibus. Talis est illa definitio hominis, Animal rationale; vel illa, Substantia animata sensibilis rationalis. Nam illae differentiae, animatum, rationale, sensibile, supponunt pro homine, quia homo est animatus sensibilis rationalis; tamen important partem hominis, sicut abstracta cis correspondentia; quia abstracta eis correspondentia important partes vel partem hominis, quamvis non eodem modo: & 〈◊〉 potest vocari metaphysicalis, quia sic definiret Met●●●ysic●● 〈◊〉. 〈◊〉 praeter has duas definitiones nulla potest esse alia d●finiti ●●omin●●, nisi forte illa cujus quaelibet pars est in plus, & to●●m in ●●ue. Ex quo patet falsum esse quod aliqui dicunt, quod hominis 〈◊〉 est definitio logicalis, quaedam naturalis, quaedam metaphysicalis: quia Logicus cum non tractet de rebus quae non sunt signa, non tractat de homine, nec habet hominem definire; sed habet docere quomodo aliae scientiae tractantes de homine ipsum definire habent: & ideo Logicus nullam definitionem hominis assignare debet, nisi forte gratia exempli; & tunc illa definitio quae gratia exempli ponitur debet dici esse naturalis vel metaphysicalis. Et sicut vanum est dicere, quod quaedam est definitio hominis logicalis, quaedam naturalis, & quaedam metaphysicalis: ita vanum est dicere, quod quidam dicunt, quod quidam est homo naturalis, quidam metaphysicalis, & quidam logicalis, propter diversam considerationem. Nam si sic, aut intelligitur quod alia est res extra animam, & vera substantia, quae est homo naturalis; & alia quae est homo metaphysicalis: aut intelligitur quod alius est conceptus vel vox: aut unus & idem erit homo naturalis & homo metaphysicalis. Primum dari non potest; quia quaero quomodo illi homines qui sic definiuntur se haberent ad invicem: aut sic, quod unus est pars alterius; aut sic, quod sunt quaedam tota secundum se tota distincta; aut aliquid est pars utriusque, & aliquid est pars unius & non alterius. Primum & secundum dari non possunt, sicut evidenter patet. Nec tertium dari potest; quia cum homo non componatur nisi ex materia & forma, oportet quod materia vel forma non esset pars alterius istorum hominum; & tunc istorum alter, scilicet homo naturalis, vel metaphysicalis, esset materia tantum, vel forma tantum. Nec valet dicere, quod aliter confiderat Metaphysicus hominem, & aliter Naturalis: quia quamvis ita esset, non sequitur quod unus esset naturalis, & alius metaphysicalis; sed quod tantum esset diversa consideratio ejusdem hominis: sicut si Socrates videat Platonem clare, & Cicero obscure, quamvis visio unius et alterius sit diversa, tamen Plato visus non est alius et alius: ita quamvis consideratio Naturalis de homine, et Metaphysici, sit alia, tamen homo consideratus non est alius. Sic ergo patet, quod non est alia res quae sit homo naturalis, et metaphysicalis. Nec potest dici quod sit alius conceptus vel vox; quia sive ille conceptus sit definitio, vel pars ejus, vel aliud praedicabile de homine, patet quod quicquid dicatur nihil est ad propositum. Ex quibus omnibus constat, quod definitiones possunt esse diversae quamvis definitum sit idem. Veruntamen licet definitiones sint diversae, tamen idem significant, et quicquid significatur per unam, vel per partem unius, significatur per aliam, vel per partem ejus; quamvis partes differant in modo significandi, quia pars unius est alterius casus à parte alterius. Est autem sciendum, quod quamvis de quocunque significative sumpto praedicatur definitio, et definitum praedicatur significative sumptum; et è converso: et quamvis propositio categorica de possibili aequivalens tali, & simiiiter conditionalis ex definitione et definito composita, sit necessaria; sicut illa est necessaria, Si homo est, animal rationale est, Omnis homo potest esse animal rationale; tamen nulla propositio talis affirmativa de inesse, et mere de praesenti, est necessaria. Unde illa est simpliciter contingens, Homo est animal rationale; sicut illa, Homo est substantia composita ex anima intellectiva et corpore: et hoc, quia si nullus homo esset, quaelibet talis esset falsa. Veruntamen Aristot., qui ponit quod tales sunt necessariae, Homo est animal, Asinus est animal, poneret quod tales sunt necessariae secundum sensum jam dictum. Ex praedictis colligitur quod definitio non est eadem cum definito; quia secundum omnes definitio est sermo mentalis, vocalis, vel scriptus; et per consequens non est eadem realiter cum definito sive cum re, nec cum una dictione: tamen definitio significat idem cum definito; et sic intelligunt recte loquentes, quando dicunt quod definitio et definitum sunt idem realiter; hoc est, significant idem realiter. Sciendum est autem quod definitio sic stricte sumpta non est nisi solius substantiae, tanquam rei expressae per definitionem; et ideo accipiendo definitum pro nomine convertibili cum definitione, talis definitio non est nisi nominum, et non verborum nec aliarum partium orationis. Definitio autem exprimens quid nominis est Oratio explicite declarans quicquid per unam dictionem importatur implicite: sicut siquis volens alium docere quid significat hoc nomen, album, dicat quod significat idem quod haec oratio, aliquid habens albedinem. Et ista definitio non solum est nominum de quibus vere affirmatur esse in rerum natura, sed est aliorum de quibus talis praedicatio est impossibilis: et sic hoc nomen, vacuum, non ens, impossibile, chimaera, et hujusmodi, habent definitiones; nam istis nominibus correspondent aliquae orationes significantes idem quod illae dictiones. Ex quo sequitur, quod sic accipiendo definitionem aliquando praedicatio definitionis de definito, utroque significative sumpto, est impossibilis: sicut haec est impossibilis, chimaera est animal compositum ex capra, et leone, et bove (si ejus definitio sit haec): et hoc propter implicationem impossibilem, qua scilicet implicatur aliquid compeni ex capra, leone, et bove: illa tamen propositio in qua isti termini materialiter supponunt, scilicet Chimaera idem significat quod hoc totum, Aliquod compositum ex capra, leone, et bove, vera est: et illam communiter loquentes intelligunt per aliam, nam frequenter una dictio ponitur pro alia. Veruntamen propositio conditionalis ex tali definitione et definito composita vera est: ut, Si chimaera est, aliquod compositum ex bove et capra et leone est: et è converso. Unde non solum nomina possunt definiri tali definitione, sed et omnes partes orationis: et tunc non debent praedicari definitiones de definitis mediante hoc verbo, est, utroque significative sumpto: sed mediante illo toto, idem significant, vel aliquo tali, ipsis materialiter sumptis. CAP. XXVII. De hoc nomine Descriptio. DEscriptio est sermo compendiosus compositus ex accidentibus & propriis. Unde dicit Damas. in Logica sua capitulo 9 Descriptio ex accidentibus componitur, 1. ●. proprio & accidentibus. Verbi gratia, si homo sic describatur, Homo est erecte ambulativus latos habens ungues; haec omnia accidentia sunt: propter quod & descriptio dicitur obumbrans, & non substantiam manifestans subjecti, secundum Damas. Ex verbis hujus authoris patet, quod in descriptione nihil debet poni quod praedicatur in quid, vel per se primo modo, de descripto: & in hoc differt descriptio à definitione. Secundum patet, quod accidens non solum accipitur pro re aliqua inhaerente alteri, sed etiam pro praedicabili contingenter de aliquo; sicut dictum est prius: quia secundum praedictum Doctorem descriptio componitur ex accidentibus subjecti, & descriptio non componitur nisi ex praedicabilibus subjecti; oportet ergo illa praedicabilia de subjecto accidentia esse, quae non possunt esse nisi conceptus, voces, vel scripta. Tertio patet, quod non semper descriptio & descriptum sunt convertibilia: quia cum accidentia contingenter praedicentur de aliquo, potest descriptum praedicari de aliquo quamvis descriptio non praedicetur de eodem; tamen hoc non contingit nisi propter imperfectionem ejus de quo praedicatur descriptum. Unde potest homo sic describi, Homo est bipes duas habens manus, adderdo aliqua alia quae non possunt competere nisi homini; quo facto, illa descriptio potest negari ab aliquo carente manibus, de quo tamen praedicatur descriptum, sed hoc est quia illud individuum non est perfectum. Veruntamen potest dici quod descriptio potest dupliciter accipi, scilicet large, & sic loquitur ille Doctor de descriptione; vel stricte, & sic non componitur ex accidentibus sed ex propriis, & sic semper convertuntur descriptio & descriptum. CAP. XXVIII. De Definitione descriptiva. DEscriptiva autem definitio est mixta ex substantialibus & accidentalibus: verbi gratia, Homo est animal rationale mortale erecte ambulans latos habens ungues, secundum Damas. ubi prius. Ex quo patet quod aliquis sermo praecise componitur ex praedicabilibus per se primo modo; & ille est definitio. Alius est sermo qui componitur ex illis quae non praedicantur per se primo modo; & ille aliquando vocatur descriptio. Aliquis componitur ex utrisque; & ille est descriptiva definitio. Quia tamen omnis definitio, & omnis descriptiva definitio, & omnis descriptio, est sermo, ideo nulla talis est realiter eadem cum definito vel descripto, quamvis significent idem. CAP. XXIX. De istis terminis Definitum & Descriptum. QUia ostensum est quid est definitio, quid descriptio, videndum est quid est definitum, & quid descriptum. Sciendum est autem quod definitum dupliciter accipitur. Uno modo pro illo cujus partes vel essentia per definitionem exprimitur: & sic definitio est ipsarum rerum singularium; sicut illa definitio, Animal rationale, est definitio omnium hominum, quia omnium hominum essentia per illam definitionem importatur; unde per illam definitionem nullius rei essentia importatur nisi hominis particularis, quia nulla res est quae sit animal rationale nisi ille homo, vel ille, & sic de singulis. Et illo modo accipiendo definitum, concedendum est quod substantia particularis definitur. Alio modo accipitur definitum pro aliquo convertibili cum definitione, de quo definitio adaequate praedicatur: & sic definitum est una dictio convertibilis cum definitione, significans illud idem praecise quod significat definitio: & illo modo non definitur singulare, sed praecise species; quia sola species est convertibilis cum definitione, & non singulare. Et per istam distinctionem de definito possunt glossari multae authoritates Aristot. & Comment. quarum aliquae dicunt quod definitiones sunt singularium, & aliquae quod non sunt nisi specierum. Et sicut dictum est de definito ita dici debet de descripto, quod potest accipi pro dictione de qua praedicatur descriptio non pro se, sed pro re; vel potest accipi pro re importata per illud nomen, vel descriptionem. CAP. XXX. De isto termino Subjectum, & acceptionibus ejus. DIcto de terminis qui non competunt alicui universali, cujusmodi sunt definitio, descriptio, & hujusmodi, (quia nullum universale est definitio vel descriptio, sed quaelibet definitio vel descriptio ex pluribus universalibus est composita;) dicendum est nunc de terminis convenientibus omnibus universalibus; cujusmodi sunt subjectum, praedicatum, & hujusmodi. Et primo de Subjecto est sciendum, quod, secundum Damas. in Logica sua capitulo quarto, Subjectum dupliciter accipitur, hoe quidem ad existentiam, hoc autem ad praedicationem. Ad existentiam, sicut substantia subjicitur accidentibus, in ipsa enim habent esse & extra ipsam non subsistunt. Ad praedicationem autem subjectum est, de quo aliquid praedicatur. Ex quo colligi potest, quod subjectum aliquando dicitur aliquid quod realiter subsistit alteri rei inhaerenti sibi & advenienti realiter: & sic subjectum accipitur dupliciter; stricte, & sic subjectum est respectu accidentium ei realiter inhaerentium sine quibus potest subsistere. Large autem dicitur omnis res quae alteri substat, sive illa cui substat sit accidens inhaerens realiter, sive sit forma substantialis realiter informans illud cui adhaeret; & sic materia est subjectum respectu formarum substantialium. Aliter autem dicitur subjectum per praedicationem, quod est pars propositionis praecedens copulam, de quo aliquid praedicatur; sicut in hac propositione, Homo est animal, ly homo est subjectum, quia de homine praedicatur ly animal. Et subjectum sic acceptum potest multipliciter accipi. Primo large, & sic dicitur subjectum omne illud quod potest in quacunque propositione, vera vel falsa, subjici; & sic quodlibet universale respectu alterius potest dici subjectum, sicut Omne animal est asinus, Omnis asinus est cygnus. Secundo stricte, & sic dicitur subjectum quod subjicitur alteri in praedicatione directa; & sic homo est subjectum respectu animalis, & non è contra. Tertio strictius, pro illo quod est subjectum in conclusione demonstrata quae scitur, vel est nata sciri; & sic accipiendo subjectum, quot sunt conclusiones habentes distincta subjecta, tot sunt subjecta in illa scientia aggregata; & sic in Logica multa sunt subjecta, & in Metaphysica, & in Naturali Philosophia. Aliter accipitur subjectum strictissime, pro aliquo primo primitate aliqua inter talia subjecta; & sic aliquando vocatur subjectum, quod inter illa significat rem perfectiorem. Aliquando vero, quod est commune omnibus aliis per praedicationem: & ita de aliis primitatibus. Et hoc solet vocari subjectum attributionis. CAP. XXXI. De isto termino Praedicatum, & modis ejus. SIcut subjectum dicitur illa pars propositionis quae praecedit copulam▪ ita illa pars quae sequitur dicitur praedicatum. Volunt tamen aliqui dicere, quod praedicatum est copula cum illo quod sequitur copulam. Qualitercunque tamen sit, quia hoc dependet ex sumptione vocabuli, quod est ad placitum, ideo pertranseo. Praedicatum tamen multipliciter dicitur. Primo modo, omne illud quod est alterum extremum propositionis, & non est subjectum; & sic quilibet terminus potest esse praedicatum, qui potest praedicari in propositione vera vel falsa. Secundo modo accipitur praedicatum pro illo quod praedicatur in propositione vera, in qua est directa praedicatio; & sic animal est praedicatum respectu hominis, & non respectu lapidis. Tertio modo dicitur praedicatum illud quod praedicatur de aliquo subjecto praedicatione directa, de quo subjecto potest esse scientia proprie dicta; & sic Philosophus accipit praedicatum primo Topicorum, ubi distinguit quatuor praedicata, scilicet genus, definitionem, & accidens; & sub genere comprehendit differentiam. Ubi non enumerat speciem, quia quamvis species praedicetur de individuo, quia tamen individua non possunt esse subjecta in propositionibus scitis scientia proprie dicta, ideo inter ill● praedicata non enumeratur species. Copula autem vocatur verbum copulans praedicatum cum subjecto. CAP. XXXII. De istis terminis, Inesse subjecto, Convenire subjecto, Inhaerere subjecto, & similibus. SIcut autem praedicatum praedicatur de subjecto, ita praedicatum dicimus esse in subjecto, convenire subjecto, & inhaerere subjecto, & hujusmodi: quae non sunt intelligenda, ac si praed'catum realiter inhaereret subjecto illo modo quo albedo inhaeret parieti; sed omnia talia significant idem quod praedicari, nec aliter accipienda sunt nisi pro praedicari. Et illo modo, accidentia omnia quae dicuntur esse in novem praedicamentis possunt dici esse in substantia sicut in subjecto, non quidem per realem inhaerentiam, secundum opinionem multorum, sed per praedicationem veram: sic enim quantitas est accidens, secundum opinionem Aristot, & est in substantia; non quod realiter inhaereat substantiae, sed quia contingenter praedicatur de substantia, ita quod substantia permanente haec est vera secundum aliquos, substantia est quantitas; & eadem permanente poterit esse falsa. Similiter talia vocabula, advenire, accedere, recedere, adesse, abesse, frequenter pr● praedicari accipiuntur. Sic enim dicit venerabilis Anselmus Monol. capitulo primo. Omnium quippe quae accidentaliter dicuntur, quaedam non nisi cum aliqua variatione adesse vel abesse posse intelliguntur; ut omnes colores. Alia nullam, tanquam accedendo & recedendo, mutationem, circa id de quo dicuntur, efficere noscuntur; ut quaedam relationes. Ubi Anselmus accipit adesse, & abesse, accedere, recedere, pro praedicari: sicut etiam apud Logicos participate accipitur pro subjici. CAP. XXXIII. De hoc termino Significare. SIgnificare multipliciter accipitur apud Logicos. Nam uno modo dicitur signum aliquid significare, quando supponit vel natum est pro aliquo supponere, ita scilicet quod de pronomine demonstrante illud, mediante hoc verbo est, idem nomen praedicatur: & sic album significat Socratem; haec enim vera est, Ille est albus, demonstrando Socratem: sic etiam rationale significat hominem, nam haec est vera, Ille est rationalis, demonstrando hominem: & sic de multis aliis concretis. Aliter accipitur significare, quando illud signum in aliqua propositione de praeterito, vel praesenti, vel futuro, vel in alia propositione vera de modo, potest pro illo supponere: & sic album non tantum significat illud quod est album nunc, sed etiam illud quod potest esse album. Nam in illa propositione, album potest currere, accipiendo subjectum pro eo quod potest esse subjectum, supponit pro his quae possunt esse alba. Accipiendo significare primo modo, & signum sibi correspondens, per solam mutationem rei frequenter vox & etiam conceptus cadunt à suo significato; hoc est, aliquando cessant aliquid significare quod prius significabant. Sed secundo modo accipiendo significare, & signum sibi correspondens, vox vel conceptus, per solam mutationem rei extra, non cadit à suo significato. Aliter accipitur significare, quando scilicet illud dicitur significari, à quo ipsa vox imponitur; vel▪ primo modo significatur per conceptum principalem, vel vocem principalem: & sic dicimus quod album significat albedinem, quia albedo significat albedinem, pro qua tamen non supponit hoc signum, album; sic etiam rationale, si sit differentia hominis, significat animam intellectivam hominis. Quarto modo accipitur significare communissime, quando scilicet aliquod signum quod natum est esse pars propositionis, vel natum est esse oratio, vel propositio, aliquid importat, sive principaliter, sive secundario, sive in recto sive in obliquo, sive dat intelligere illud, vel quocunque modo significat illud, sive affirmative, sive negative; quomodo hoc nomen, caecus; significat visum, quia negative; & hoc nomen, nihil, sive, non aliquid, significat aliquid negative: de quo modo significandi loquitur Anselmus de casu diaboli. Significare igitur, secundum aliquam sui significationem, competit universali cuilibet. Universale enim secundum Damas. in Logica sua cap. 48. est, Quod multa significat; ut hoc nomen, Animal. Omne enim universale vel significat plura primo modo, vel secundo modo; quia omne universale praedicatur de pluribus, vel in propositione de inesse, de praesenti, de praeterito, vel de futuro, vel de modo. Ex quo patet, quod errant illi qui dicunt, quod haec vox homo non significat omnes homines; cum enim hoc universale homo, secundum praefatum Doctorem, significat plura, & non significat plures res quae non sunt homines, oportet quod significet plures homines; & non plus unum quam alium significat, igitur omnes homines: sed universale quod est genus vel species, quod praedicatur de pronomine demonstrante rem quam significat in quid, significat plura, primo modo, vel secundo modo accipiendo significare. Alia vero universalia significant plura, tertio vel quarto modo accipiendo significare; quia talia significant aliquid in recto, & aliquid in obliquo; sicut patet de rationali, risibili, albo, & de consimilibus. CAP. XXXIV. De hoc termino Dividi. NOn autem solum universale significat plura, sed etiam dividitur in plura. Sed sciendum est quod dividi multipliciter accipitur. Aliquid enim dicitur dividi, quando alicujus totius per realem sectionem una pars separatur ab alia; sicut carpentator dividit lignum. Aliter accipitur dividi, quando scilicet sub aliquo uno, cujus una pars ab alia non separatur, sumuntur plura; sicut si dividam hanc vocem canis in sua significata, sic dicendo, canis alius est animal latrabile, alius sydus caeleste, etc. hic non separo unam partem istius vocis canis ab alia, sed plura sumuntur ad quae illa est communis: & sic loquuntur Logici de dividere. Sunt autem secundum Damas. in Logica sua cap. 12. octo modi dividendi universale, scilicet ut genus in species, vel differentias; ut animal dividitur in rationale & irrationale: vel ut species in individua, ut homo in Petrum & Joannem, & hujusmodi: vel ut totum dividitur in suas partes; & hoc dupliciter, vel in similes, ut sunt illae quae suscipiunt nomen & definitionem totius; ut cum dividimus carnem in multas partes carnis; unaquaeque enim pars dicitur caro, & definitionem carnis suscipit: vel in dissimiles, ut cum dividimus Socratem in caput, manum, & hujusmodi: nec enim caput, nec manus suscipit definitionem, vel nomen Socratis. Quartus modus est, ut aequivoca vox dividitur in sua significata. Quintus modus est, quando subjectum, sive substantia, dividitur in accidentia; ut cum dicimus hominum quidam albi, quidam nigri. Sextus est, quando accidens dividitur in subjecta; ut cum dicimus alborum haec quidem animata, haec vero inanimata. Septimus est, ut accidens in accidentia; ut cum dicimus alborum aliud siccum, aliud humidum. Octavus modus, cum fit divisio ab uno ad unum; ut à medicina medicinali●. Est autem adver●endum, quod licet in praedictis modis dividendi accipitur unum ab alio sine reali divisione & reali separatione unius partis ab alia, in aliquibus tamen illud quod dividitur importat aliquid quod realiter potest dividi in illa quae importantur per dividentia; scilicet in tertio & quarto modis; in aliis autem modis non-sic. Est autem advertendum, quod quando dividitur substantia in accidentia, vel è converso; vel accidens in accidentia; accipitur ibi hoc nomen accidens, pro praedicabili contingenter de illo, quod importatur per subjectum, permanente in rerum natura. Et ita patet quod frequenter accipitur accidens, non pro aliqua re accidentali realiter inhaerente substantiae, sed pro aliquo contingenter praedicabili de substantia. Si enim praedictus Doctor accepisset accidens pro re inhaerente alteri, debuisset dixisse, quod homo dividitur in albedinem & nigredinem, & non in homines albos & nigros: & consimiliter debuisset dixisse de aliis. CAP. XXXV. De hoc termino Totum, & acceptionibus ejus. TOtum multipliciter dicitur. Uno modo dicitur totum, aliquid complectens plures partes sine quibus in rerum natura esse non potest; sicut impossibile est quod homo sit in rerum natura ●ine anima rationali. Similiter impossibile est quod animal sit, quin sit tam materia quam forma: impossibile est quod lignum sit, quin forma ejus sit. Et sic semper pars est de essentia totius, & non è converso. Aliter accipitur totum, pro aliquo communi ad multa: & sic genus dicitur totum respectu specierum: & species respectu individuorum: & tunc totum idem est quod commune; & sic logici communiter utuntur ly totum. Et quot modis dicitur totum, tot modis dicitur proportionabiliter pars. Unde quaedam est pars de essentia totius; quaedam vero pars non propter aliud dicitur pars, nisi quia est minus communis quam illud cujus dicitur pars; & illa vocatur pars subjectiva, quae non plus est de essentia totius quam è converso; & sicut illa pars potest esse ●ine toto, ita è converso totum potest esse sine parte: & quamvis aliis modis posset accipi totum & pars, tamen isti modi ad praesens sufficient. CAP. XXXVI. De hoc termino Opposita. POst praedicta dicendum est de oppositis. Et sciendum est quod hoc nomen, opposita, significat tam res extra animam, quam in anima; quam signa rerum; sed omnes res extra animam, quae non sunt signa, si sint oppositae non opponuntur nisi contrarie; vel secundum unam opinionem, aliquae res relative opponuntur. Hoc patet; nam omnes res quae sunt oppositae, vel sunt res absolutae; & tunc inter eas non potest esse nisi oppositio contraria tantum, sicut inductive patet; vel sunt res relativae, & tunc non possunt esse oppositae nisi contrarie vel relative; vel una est absoluta & alia relativa, & sic non opponuntur. Unde quando aliqua sic se habent quod possun● simul succedere in eodem subjecto, sed non simul esse in eo, si sint formae absolutae, sunt contrariae: tamen, sicut dicetur inferius, in ta●● contrarietate sunt gradus. Sed si loquamur de oppositione quae est inter signa rerum, cujusmodi sunt, conceptus, voces, & scripturae; sic, secundum Peripateticos, hoc nomen, opposita, dicitur tam de complexis quam incomplexis. Complexorum autem oppositorum potest triplex modus assignari. Quaedam enim opponuntur contradictorie; quando scilicet propositiones aliquae habent idem subjectum & idem praedicatum, & una est affirmativa & alia negativa: sed hoc non sufficit, sed oportet quod una sit universalis & alia particularis vel indefinita, vel utraque sit singularis; verbi gratia, illae opponuntur contradicttorie, Omnis homo est animal, aliquis homo non est animal; similiter illae, Omnis homo est animal, Homo non est animal; & hoc, quia indefinita, quando subjectum sumitur significative, semper convertitur cum particulari. Et ideo universalis contradicit tam particulari quam indefinitae. Similiter illae contradicunt, Nullus homo est animal, & Aliquis homo est animal, sive Homo est animal: & istae etiam contradicunt, Socrates est animal, Socrates non est animal. Aliquae propositiones opponuntur contrarie; scilicet universalis affirmativa & universalis negativa: & hoc est verum quando subjecta sumuntur significative, alite● non oportet; sicut illae non opponuntur contrarie, Omnis homo est terminus communis signo universali determinatus, Nullus homo est terminus communis signo universali determinatus. Tertio modo oppositionis non habemus nomen impositum. Est autem tertius modus, quando aliquae propositiones non sunt contradictoriae neque contrariae, sed inferunt propositiones contradictorias; vel una infert contradictoriam alterius; & propter hoc nullo modo possunt simul esse verae: sicut illae propositiones opponuntur, Nullum animal currit, Aliquis homo currit, non contrarie, neque contradictorie, quia non habent idem subjectum; sed opponuntur, quia illa, Aliquis homo currit, infert contradictoriam illius, Nullum animal currit; quia sequitur, Aliquis homo currit, ergo Aliquod animal currit. Ex praedictis patet, quod propositiones subcontrariae & subalternae non opponuntur, quia possunt simul esse verae. Oppositorum autem incomplexorum quatuor modi ponuntur: quia quaedam incomplexa sunt contraria, scilicet illa quae significant, quicquid significant, positive, affirmative & non negative; & hoc, quia in definitione exprimente quid nominis eorum nulla negatio, nec aliquid aequivalens negationi, debet apponi: & simul cum hoc non possunt verificari de eodem pro eodem, simul, sed successive: vel significant res quae possunt successive inesse, non simul: quamvis illi termini non possunt verificari de eodem, nec simul, nec successive. Exemplum primi, sicut de albo & nigro; quia isti termini nihil significant negative, & tamen isti termini significative sumpti non possunt verificari de eodem pro eodem simul, licet bene successive: veruntamen, sicut dicetur inferius in illo modo sunt gradus. Exemplum secundi, de albedine & nigredine: quia isti termini significant res quae possunt successive eidem inesse, qui tamen nec simul, nec successive, possunt verificari de eodem pro eodem. Et in isto modo sunt gradus sicut in priori. Quaedam autem incomplexa sunt opposita ut habitus & privatio: & sunt illa quorum unum significat quicquid significat positive; alterum vero significat aliquid positive, & illud idem quod suum oppositum significat affirmative, ipsum significat negative. Quod patere potest ex definitione exprimente quid nominis ipsius; quia in definitione ejus negatio praecedit habitum oppositum sibi: sic se habent ly visus, & ly caecitas; nam ly visus, quicquid significat, affirmative significat; quia in definitione exprimente quid nominis ejus nulla negatio debet poni; sed ly caecitas, vel caecus, significat aliquid affirmative, & aliquid negative: quia si caecus definiatur, definietur sic, Caecus est ille qui non habet visum, & qui natus est habere: ubi aliquid praeponitur negationi, quod est signum illius quod importatur affirmative per ly caecum; Et aliud sequitur negationem, & est signum illius quod importatur per caecum negative. Si autem illud idem per sequentem particulam dicatur importari affirmative, non curo, sufficit quod negative importetur: nec est inconveniens idem per idem importari affirmative & negative; sicut dictum est prius, quod idem per idem potest significari in recto & in obliquo. Ista autem quae dico, scilicet significare affirmative & negative, insinuat Anselmus de casu diaboli cap. 11. ubi sic dicit. Constar, quoniam haec vox, scilicet nihil, nullatenus differt ab eo quod dico, non aliquid. Nihil quoque hoc apertius, quam quod haec vox, scilicet non aliquid, omnem rem penitus, & omne quod est aliquid intellectu, necnon & omne quod est in sensu, removendo; sua significatione constituit: sed quoniam remotio alicujus rei significari nullatenus potest sine significatione illius cujus significatur remotio, (nullus enim intelligit quid significat non homo nisi intelligendo quid sit homo) ideo necesse est quod haec vox, non aliquid, destruendo id quod est aliquid significet aliquid. Et sequitur: Significat aliquid removendo, & non significat aliquid constituendo. Et sequitur: Hoc itaque modo malum nihil esse dico, & malum nomen esse significativum; & si sic, aliquid significat perimendo, ut nullius rei sit constitutivum. Ex his verbis, & aliis pluribus quae ibidem scribit Anselmus; evidenter habetur, quod aliquod incomplexum aliquid significat removendo, perimendo, negando; & aliquod incomplexum aliquid significat affirmando, & constituendo. Ex quo sequitur, quod privatio non est aliquid in re extra animam, distinctum quocunque modo à quocunque positivo; sicut caecitas non est à parte rei in oculo, dicente Anselmo ubi prius: Multa dicuntur secundum formam quae non secundum rem; ut timere secundum vocis for 〈…〉 dicitur activum, cum sit passivum secundum rem; ita quoque caecitas aliquid dicitur secundum formam loquendi, cum non sit aliquid secundum rem: sicut enim dicimus de aliquo qui habet visum, visus est in eo; ita dicimus, qui habet caecitatem caecitas est in eo; cum hoc non sit aliquid, sed potius non aliquid: Et hanc habere, non est habere aliquid; imo carere eo quod est aliquid. Caecitas enim non est aliud quam non visus, vel absentia visus, ubi visus debet esse. Non visus vero, vel absentia visus, non magis est aliquid ubi debet esse visus, quam ubi non debet esse visus: modo non visus, vel absentia visus, in lapide, ubi visus non debet esse, non est aliquid in lapide. Ex hac authoritate patet, quod caecitas non est aliquid à parte rei existens in oculo; & per consequens nullibi est à parte rei: & ideo illa quae sunt extra animam non opponuntur privative; sed signa rerum, quorum unum significat aliquid affirmative, & aliud idem negative, opponuntur privative. Relative autem opponuntur nomina relativa, quae non possunt de eodem, respectu ejusdem, verificari: & hoc verum est, sive res extra animam aliquae opponuntur relative, sive non. Nec propter hoc, quod dico nomina relativa, nego relationem extra animam; quia relativum potest dici tam de nomine rei, quam de re. Quod enim sint aliqua nomina relativa patet per Grammaticos, qui ponunt nomen relativum esse unam speciem nominis. Incomplexa autem contradictoria sunt illa quorum unum significat aliquid vel aliqua affirmative, & aliud praecise illud vel illa negative, nihil affirmative significando finite & determinate: sicut homo significat omnes homines affirmative, & non-homo significat eosdem homines negative, nihil determinate & finite, affirmative significando: quod add▪ propter cavillationem quae posset fieri dicendo, quod non-homo significat asinum, ex quo supponit pro asino, sic dicendo, Asinus est non-homo. Et est sciendum quod quodlibet istorum oppositorum est vere in se quoddam ens positivum & absolutum, & de quolibet illorum pro se sumpto verificatur ens reale. Unde si in illa, Non-ens est ens, subjectum supponat pro se, vera est; quia illud subjectum vere est ens, cum sit subjectum & pars propositionis; nulla autem propositio est composita ex non-entibus. Et si proterviatur, quod tunc unum oppositum praedics●etur de reliquo. Dicendum est, quod non est inconveniens unum oppositorum praedicari de reliquo non significative, sed simpliciter sive materialiter, sumpto: sic enim tales sunt verae, Non-dictio est dictio, Non-incomplexum est incomplexum, Non-pars est pars; & sic de multis aliis: sicut haec est v●ra quando profertur, Non-vox est vox, si subjectum supponat pro se; nam certum est quod haec vox quam profero, non vox, est vox. Et ista de oppositis sufficiant, quia multa hic dimissa super libro Praedicamentorum exposui. CAP. XXXVII. De hoc vocabulo Passio. REstat nunc de uno vocabulo, quo Logici tractando de demonstratione frequenter utuntur, disserere; scilicet de hoc vocabulo passio. Et est sciendum ●uod quamvis multipliciter accipi possit, sicut dixi supra, tamen, secundum quod Logici loquuntur de passione, sciendum est quod passio non est aliqua res extra animam, inhaerens alicui cujus dicitur passio; sed passio est quoddam praedicabile mentale, vocale, vel scriptum, praedicabile per se secundo modo de subjecto cujus dicitur esse passio: quamvis stricte & proprie loquendo passio non sit nisi tale praedicabile mentale, & non vocale neque scriptum; secundario tamen & improprie vox vel scriptum potest dici passio; eo modo quo dicimus quod in illa propositione prolata, Omnis homo est ●isibilis, praedicatur passio de suo subjecto. Quod autem passio non sit res extra animam, quae non est signum praedicabile, patet; quia secundum Philosophos passio praedicatur per se secundo modo de subjecto suo; sed solus conceptus, vel vox, vel scriptum, praedicatur; quia propositio ex talibus componitur, & non ex rebus extra animam distinctis ab aliis: ergo res extra animam non est passio. Item secundum Philosophum, omnis passio est alicujus universalis, sed nulla res extra animam est passio alicui universali inhaerens; igitur, etc. Item Entis sunt passiones, sed illae non inhaerent illi communi, ut manifestum est; ergo, etc. Item de Deo praedicantur passiones propriae sibi, sed Deo non inhaerent aliquae aliae res; ergo passio non est talis res inhaerens suo subjecto. Dicendum est ergo, quod passio non est nisi quoddam praedicabile secundo modo dicendi per se de suo subjecto; & ideo passio non potest esse pars propositionis; & per consequens talis passio non est res extra animam inhaerens suo subjecto. Ex quo sequitur, quod non est impossibile subjectum esse in rerum natura sine sua passione: nec est impossibile passionem esse in rerum natura sine suo subjecto. Et ideo quando dicunt authores, quod subjectum non potest esse sine sua passione; exponendum est quod nihil aliud intendunt, nisi quod passio non potest vere per propositionem negativam amoveri à suo subjecto, maxime si esse existere praedicatur de illo subjecto. Unde illa propositio est impossibilis, Deus non est creativus. Est autem sciendum quod passio semper supponit pro illo eodem pro quo subjectum supponit, quamvis aliquid aliud ab illo significet aliquo modo, scilicet in recto vel in obliquo, affirmative vel negative. Unde etiam quaedam passiones vocantur positivae, & quaedam negativae. Ex praedictis potest patere, quomodo ly unum est passio entis, et distinguitur ab illo ente cujus est passio, scilicet à communi conceptu entis; et tamen significat idem quod ille conceptus, licet alio modo; sicut patet per definitionem exprimentem quid nominis. Unde generaliter verum est, quod subjectum et sua passio non sunt idem realiter, quamvis supponant pro eodem, et quamvis praedicatio unius de alio sit necessaria. CAP. XXXVIII. De istis terminis, ens, unum; & divisionibus entis. DIcto de terminis quibusdam secundae intentionis, & etiam de quibusdam secundae impositionis, videndum est de terminis primae intentionis. Primo tamen dicendum est de quibusdam communibus omnibus, sive sint res quae non sunt signa, sive sint res quae sunt signa; cujusmodi sunt ly ens, & unum. Circa ly ens, primo sciendum est quod dupliciter accipitur. Uno modo accipitur hoc nomen, E●●, secundum quod sibi correspondet unus conceptus communis omnibus rebus, praedicabilis in quid primo modo; quomodo transcendens potest praedicari in quid. Quod enim sit unus conceptus communis praedicabilis de omnibus rebus, ex hoc persuaderi potest, quia si non sit aliquis talis conceptus communis, ergo diversis rebus sunt diversi conceptus communes; qui sunt A, & B: & ostendo quod est aliquis conceptus communior tam A, quam B, praedicabilis de utroque, & de quocunque de quo potest praedicari quilibet illorum; verbi gratia, de C: quia sicut possunt formari tales propositiones vocales. C est B, C est A, C est aliquid; ita in ment possun●tres propositiones formari, quarum duae sint dubiae, et tertia fit scita. Nam possibile est quod aliquis d●bitet de utraque istarum, C est A, C est B; et tamen sciat illam, C est aliquid: quo dato arguo sic. Duae illarum propositionum sunt dubiae, et una est scita; & illae tres habent idem subjectum; ergo habent distincta praedicata: quia si non, eadem propositio esset scita & dubia, ex quo duae sunt dubiae. Si sunt distincta praedicata, ergo aliquod praedicatum est in illa, C est aliquid, quod non est praedicatum in aliqua illarum, C est A, C est B; & per consequens est distinctum ab illis: sed manifestum est quod illud praedicatum non est minus commune, nec etiam convertibile cum aliquo illorum; ergo est communius quam aliquod illorum; quod est propositum, scilicet quod aliquis conceptus mentis, alius ab istis inferioribus, est communis cuilibet enti; quod concedendum est. Nam de omni ente, vel de pronomine demonstrante quodcunque ens, potest idem conceptus vere praedicari; sicut eadem vox vere potest de quolibet praedicari. Tamen non obstante quod sic sit unus conceptus communis omni enti, tamen hoc nomen ens est aequivocum, quia non praedicatur de omnibus sibi subjicibilibus, quando significative sumitur, secundum unum conceptum; sed sibi diversi conceptus correspondent, sicut super Porphyrium declaravi. Ulterius sciendum est, quod secundum Philosophum quinto Metaph. Ens dividitur; quia hoc quidem est secundum accidens, illud vero secundum se. Quae divisio non est intelligenda, quod aliquod ens sit per se, & aliud secundum accidens; sed ostendit ibi diversum modum praedicandi unius de alio, mediante hoc verbo est: quod satis patet per verba Philosophi; quia dicit, quod dicimus quod Musicum secundum accidens est justum, & Musicum secundum accidens est homo: & similiter Musicum dicimus secundum accidens aedificare. Ex quo patet quod non loquitur nisi de diverso modo praedicandi unius de reliquo; ita quod aliquid dicitur de aliquo per se, aliquid vero dicitur de aliquo per accidens. Quod enim nulla res sit ens per se, & alia per accidens, patet; quia nulla est res quin sit substantia vel accidens; sed tam substantia quam accidens est ens per se, ergo, etc. Similiter Philosophus dividit Ens, septimo Metaphysicae, in ens in potentia & ens in actu: quod non est intelligendum quod aliquid quod non est in rerum natura, sed potest esse, sit vere ens; & aliquid quod est in rerum natura sit etiam ens: sed intelligendum est quod hoc nomen ens praedicatur de aliquo mediante hoc verbo est, mere de praesenti, non aequivalenti propositioni de possibili, dicendo sic, Socrates est ens, albedo est ens: de aliquo autem in propositione de possibili, vel aequivalenti propositioni de possibili, sic dicendo; Antechristus potest esse ens, five Antechristus est ens in potentia: & sic de aliis. Unde vult ibidem, quod est aliquid potentia & actu, sicut sciens & quiescens; & tamen nihil est sciens vel quiescens, nisi actualiter sciens vel quiescens. De aliis divisionibus entis p●tebit. Et ista causa br●vitatis sufficiant. CAP. XXXIX. De hoc vocabulo Unum, & divisionibus ejus. UNum autem est passio Entis, quia est praedicabilis de ente per se secundo modo; & hoc quia significat aliquid quod non eodem modo significatur per ens, quamvis aliquo modo significatur per ens. Nam ens quicquid significat, positive & affirmative significat; unum non significat quodlibet significatum per ens tam positive quam affirmative; sed affirmative, negative, & remotive: quod patet per definitionem exprimentem quid nominis ipsius. Unum tamen multipliciter dicitur, quia secundum Philosophum quinto Metaph. Unum dicitur aliud secundum accidens, aliud secuadum se. Quod sic intelligendum, quod hoc nomen de aliquibus praedicatur per accidens, ita quod illa propositio est per accidens; sicut ista est per accidens, choriscus & musicus sunt anum; similiter ista est per accidens, justus & musicus sunt unum: cum hoc stat, quod tales sunt verae, choriscus & musicus sunt per se unum, Musicus & justus sunt per se unum. Et si inveniantur in authoribus tales propositiones, Musicus & album sunt unum per accidens, Musicus est per accidens unus cum chorisco, debent exponi ut per illas intelligantur tales, haec est per accidens, Musicus & album sunt unum; haec est per accidens, Musicus & choriscus sunt unum: quare autem illae propositiones distinguuntur & non aequipollent, ostendetur inferius. Unum secundum se est illud de quo, vel de quibus, dicitur unum, non per accidens sed per se. Et quamvis Philosophus quimo Metaph. ponat multiplices modos unius per se, tamen ad praesens sufficiat ponere tres modos unius quibus Logici utuntur frequenter. Unde quaedam dicuntur unum numero; hoc est, de quibusdam terminis supponentibus pro eodem verificatur hoc praedicabile, unum numero; sicut dicendo, Ille homo & Socrates sunt unum numero, Marcus & Tullius sunt unum numero. Et ideo quod dicit Aristot. quinto Metaph., quod unum numero sunt quorum materia est una; intendens quod tunc de aliquibus nominibus verificatur quod sunt unum numero, quando talia sic se habent quod non supponunt pro his quae sunt distincta secundum materiam vel formam. Quaedam dicuntur unum specie, quorum scilicet est eadem species; ita quod sempe● quandocunque sunt unum specie, sunt simpliciter plura, & non unum numero, dicente Aristot. primo Topic., Idem specie sunt quae cum sunt plura, (ita, supple, quod non sint unum numero.) sub eadem specie continentur. Genere autem sunt unum, quae sub eodem genere continentur, ita quod quaecunque sunt unum genere sunt fimiliter plura specie & numero. Unde quaecunque sunt u●●m numero, sunt specie, & genere, dicente Aristot., Quaecunque unum numero sunt, specie sunt unum; sed quaecunque sunt specie, non omnia unum numero, Existis verbis sequitur, quod nihil est unum specie nisi sit unum numero, vel plura numero: & ideo impossibile est quod sit aliqua natura quae sit una specie, & non sit una numero, vel plures res numero: similiter impossibile est quod sit aliqua natura una genere, nisi illa sit specie una, vel specie plura. Et ideo dicendum est, quod plura individua sunt unum specie; & quod unum individuum est unum specie cum alio individuo: similiter plura individua diversarum specierum sunt unum genere, & unum individuum unius speciei est unum genere cum alio individuo alterius speciei: sicut Socrates & ille asinus sunt unum genere; & hoc, quia de Socrate & illo asino natum est unum genus praedicari: similiter Socrates & Plato sunt unum specie, hoc est, Socrates & Plato sub una specie, puta sub homine, continentur; vel Socrates & Plato sunt illa à quibus potest abstrahi una species communis eis. Et si dicatur quod tunc non essent unum realiter. Dicendum est quod sunt unum realiter, accipiendo unum secundum quod dicitur de illis quae sunt unum specie: quia Socrates & Plato sunt realiter illa de quibus potest abstrahi una species: & ita concedendum est quod est aliqua unitas realis minor unitate numerali; ita quod illa individua sunt unum realiter, illo modo accipiendo unum; & nihil imaginabile distinctum ab individuo vel individuis est unum, illo modo accipiendo unum. CAP. XL. De hoc vocabulo Praedicatum, & acceptionibus ejus; & de modis quibus dicitur esse aliquid in praedieamento. POst praedicta restat dicere de inferioribus ad ens, quae sunt decem praedicamenta. Est autem sciendum quod hoc nomen praedicamentum est nomen secundae impositionis vel intentionis; sicut hoc nomen genus; quamvis illa de quibus praedicatur sint incomplexa primae intentionis. Veruntamen praedicamentum dupliciter accipitur. Uno modo pro toto ordine aliquorum ordinatorum secundum superius & inferius. Alio modo accipitur pro primo & communissimo in tali ordine. Et hoc secundo modo accipiendo praedicamentum, quodliber praedicamentum est unum incomplexum primae intentionis: & hoc, quia significat res quae non sunt signa. Accipiendo autem praedicamentum primo modo, potest dici quod in aliqua tali ordinatione sunt incomplexa primae intentionis, & aliqua incomplexa secundae intentionis. Vel potest dici quod aliqua talia sunt primae intentionis, & aliqua secundae intentionis: sicut secundum opinionem quae ponit quod intentio vel conceptus est qualitas subjective existens in ment; tunc hoc commune, genus, est in praedicamento qualitatis vel relationis. Nam omne genus est qualitas secundum illam opinionem. Et hoc commune, genus, est secunda intentio vel nomen secundae intentionis; hoc autem commune, color, est prima intentio; & similiter de multis aliis. Et si dicatur quod intentio prima non est superior ad intentionem secundam. Similiter intentio prima non praedicatur de intentione secunda, nec è converso. Similiter ens rationis non potest esse in praedicamento, reali intentio autem secunda est ens rationis, non est ergo in praedicamento reali. Ad primum illorum dicendum est, quod intentio prima superior est ad intentionem secundam; sicut ens est intentio prima, & tamen est superior ad intentionem secundam. Omnis enim intentio secunda est ens, & non è converso. Ad secundum est, quod quamvis intentio prima non praedicetur de intentione secunda, si utraque intentio supponit pro se; (tunc enim oporteret concedere quod intentio secunda esset intentio prima, quod falsum est;) tamen intentio prima potest praedicari de intentione secunda non pro se. Unde illa, Genus est qualitas, est vera; non tamen praedicatur hoc praedicamentum qualitas pro se, sed pro intentione secunda quae est genus: sicut in illa propositione prolata, nomen est qualitas, praedicatur nomen primae impositionis de nomine secundae impositionis, non pro se, sed pro impositione secunda; & tamen nullum nomen secundae impositionis est nomen primae impositionis. Ad tertium dicendum est, quod aliquid esse in praedicamento dupliciter accipitur. Uno modo pro illo quod sic est in praedicamento, quod de promine demonstrante ipsum praedicatur primum illius praedicamenti sumptum significative, & sic accipiendo esse in praedicamento, nihil est in genere substantiae nisi substantia particularis; quia nihil est substantia nisi substantia particularis. Et sic accipiendo esse in praedicamento, omnia universalia quae important praecise substantias sunt in praedicamento qualitatis; quia quodlibet universale est qualitas. Aliter accipitur esse in praedicamento, pro illo de quo significative sumpto praedicatur primum illius praedicamenti significative sumptum, & sic quaedam universalia sunt in genere substantiae, quia de quibusdam universalibus significative sumptis praedicatur substantia quando sumitur significative, sic dicendo, Omnis lapis est substantia, Omnis homo est substantia, Omne animal est substantia, & sic de aliis. Et ideo illa propositio assumpta, Ens rationis non potest esse in praedicamento reali, falsa est, sive accipitur esse in praedicamento uno modo, sive alio. Veruntamen sciendum quod secundum opinionem quae ponit quod intentio, conceptus, sive passio animae est qualitas mentis; non ideo aliquid dicitur ens rationis, quia non est vera res existens in rerum natura; sed ideo dicitur ens rationis, quia non est nisi in ratione qua mens utitur pro alio, vel intelligitur aliud. Et sic omnes propositiones, & consequentiae ', & termini mentales, sunt entia rationis; & tamen sunt vere & realiter existentla rerum natura, & entia perfectiora & realiora quom qualitas quaecunque corporalis. Et ideo quando Commentator & Philosophus dividunt ens in ens reale & ens rationis, sive ens in anima & in ens extra animam: & postea ens reale in decem praedicamenta: non est divisio per simpliciter opposita, eo modo quo animal dividitur in animal rationale & in animal irrationale: sed magis est divisio vocis in significationem, illo modo quo Philosophus dividit primo priorum contingens, in contingens necessarium, & ad utrumliber, & possibile commune. Et ideo sicut unum illorum trium membrorum praedicatur de alio (haec enim est vera, Contingens necessarium est possibile, similiter Contingens ad utrumlibet est possibile) ita, non obstante illa divisione Entis, haec est vera▪ Ens rationis est ens reale: accipiendo reale pro illo quod est vera qualitas existens in rerum natura. Sed si tamen accipitur ens reale, vel ens extra animam, praecise pro illo quod non est in anima, tunc divisio entis realis in decem praedicamenta non est divisio entis in sua inferiora: sed consimilis & aequivalens illi divisioni, ens reale extra animam quoddam importatur per hoc praedicamentum, quoddam per aliud; & sic de singulis: vel talis, ens reale extra animam vel est in tali praedicamento, vel in tali, & sic de aliis: cum quo etiam slat quod in illis praedicamentis sunt multa quae non sunt entia extra animam. CAP. XLI. De numero praedicamentorum. HIs praemissis videndum est de numero praedicamentorum. Ponuntur autem ab omnibus authoribus decem praedicamenta, sed in modo ponendi (ut mihi videtur) multi moderni discordant ab antiquis. Nam multi ponunt quod in praedicamento sunt multa ordinata secundum superius & inferius: ita quod superius per se primo modo, & in recto, praedicatur de inferiori, tali praedicatione qualis est haec: Omne A est B. Unde, ut talem praedicationem habeant de adverbiis, fingunt nomina abstracta: sicut de quando quod est adverbium fingunt tale abstractum, quandeitas; de ubi, ubeitas; & sic de aliis. Sed antiqui non posuerunt talem ordinem in quolibet praedicamento. Et ideo hoc nomine praedicamentum, & similiter talibus nominibus, genus, species, & consimilibus, magis large utebantut quam faciunt multi moderni. Unde ipsi dicentes semper superius praedicari de inferiori, & quodlibet praedicamentum habere sub se species, extendebant praedicari ad verba: quomodo dicimus quod ambulat praedicatur de homine, dicendo, Homo ambulat; similiter, ille calciatur, ille armatur. Extendebant etiam praedicationem ad praedicationem adverbiorum, & propositionum cumsuis casualibus, ut patet in talibus propositionibus, Ille est hodie, Ille fuit heri, Ilie est in demo, Ille est in civitate. Et ita in quolibet praedicamento invenietur aliqua talium praecationum; non tamen oportet quod ibi sit semper praedicatio propria recti de recto. Et ideo non omnis ordo superioris & inferioris est secundum praedicationem, stricte accipiendo praedicationem; sed est in consequendo & in praedicando, large accipiendo praedicationem. Et quia intentio antiquorum mihi videtur rationabilior, ideo ipsam prosequendo primo oftendam quod haec fuit eorum intentio, quod probari potest primo per Aristotelem enumerantem praedicamenta, ubi exprimit ea. Eorum quae securdum nullam complexionem dicuntur, singulum aut significat substantiam, aut quantitatem, aut qualitatem, aut ad aliquid, aut ubi, aut situm, aut habitum, aut facere, aut pati Et postea explicando dicit. Ubi, ut in loco. Quando, ut in tempore, ut heri. Situm esse, ut sedet, jacet. Habere, ut calciatum esse, armatum esse. Facere, ut secare, urere. Pati, ut secari. Idem etiam patet in capitulo de facere & pati. Item Damascenus dicit in Logica sua, capitulo. 23. Oportet cognoscere quod decem sunt praedicamenta superiora, id est generalissima, sub quibus reponitur omnis vox simpliciter dicta, sunt autem haec. Substantia, ut lapis. Quantum, ut duo, ttia. Ad aliquid, ut pater, filius. Quale, ut album, nigrum. Ubi, in Tiro, & Damascus: hoc autem loci ostensivum est. Quando, ut heri: hec enim est temporis ostensivum. Habere, ut vestire, induere. Situm esse, ut stare, jacere. Agere, ut urere. Pati, ut uri. Et isti duo Doctores, unus Sanctus, & alius Philosophus, sufficiant ad probandum, quod per praedcamenta non intendunt quaedam incomplexa continere sub se div●rias voces, vel intentiones animae, de quibus praedicantur praedicatione propria & in recto. Ad cujus evidentiam sciendum est, quod secundum intentionem antiquorum existentia in praedicamentis non sunt nisi quaedam incomplexa, ex quibus affirmatio & negatio, scilicet propositiones affirmativae & negativae natae sunt constitui: propter quod dicit Aristoteles ubi prius. Singula corum quae dicta sunt, illa quidem secundum se in nulla affirmatione dicuntur, licet illorum ad se invicem complexione affirmatio fit. Et similiter dicit Damascenus, sicut dictum est, quod sub decem praedicamentis reponitur omnis vox simpliciter dicta; hoc est, omnis categorematica quae non est affirmatio vel negatio. Et ita constat esse de intentione eorum, quod illa quae sunt in praedicamentis sunt incomplexa, ex quibus sunt propositiones natae componi. Et hoc est verum tam de complexis mentalibus quam vocalibus. Mentalia tamen sunt principaliora sicut dictum est prius. Sumitur autem distinctio illorum praedicamentorum (sicut innuit Comment. 7. Meta. Comment. 2. distinctione interregationum) de substantia, sive de individuo substantiae: unde secundum quod ad quaestiones diversas facta● de substantia per diversa incomplexa respondetur, secundum hoc diversa in diversis praedicamentis collocantur. Unde omnia incomplexa, per quae convenienter respondetur ad quaestionem factam por quid de aliquo individuo substantiae, sunt in praedicamento substantiae: cujusmodi sunt omnia talia, animal, homo, lapis, corpus, terra, ignis, sol, luna, & hujusmodi. Illa autem per quae convenienter respondetur ad quaestionem factam per quale de substantia, sunt in genere qualitatis: cujusmodi sunt talia, album, candidum, sciens, quadratus, longus, latus, & sic de aliis. Illa vero per quae convenienter respondetur ad quaestionem factam per quantum de substantia, continentur in genere quantitatis: cujusmodi sunt talia, bicubitum, tricubitum, & hujusmodi. Illa autem per quae respondetur ad quaestionem factam per cujus, vel per consimile (quia forte deficit nobis ibi nomen interrogativum generale) sunt in genere relationis. Illa autem per q ae convenienter respondetur ad quaestionem factam per ubi, sunt in genere ubi. Et quia nunquam convenienter ad quaestionem factam per ubi respondetur nisi per adverbium, vel per praepositionem cum suo casuali; sicut si. quaeram Ubi est Socrates, convenienter respondetur, hic, vel ibi, vel in Tiro, vel Damascus, vel in mari, vel in terra: ideo ista incomplexa, pro tanto quod non sunt affirmationes vel negationes, dicuntur esse in genere ubi. Similiter ad quaestionem factam de substantia per quando, nunquam respondetur nisi per adverbia, vel praepositiones cum suis casualibus; sicut si quaeram quando Socrates fuit, convenienter respondetur, heri, vel tali hora, ideo talia sunt praecise in genere quando. Similiter ad quaestionem factam per hoc totum, quid facit Socrates, convenienter respondetur per verba, scilicet qu●d ambulat, vel currit; ideo talia sunt in genere actionis, & sic proportionabiliter de aliis: quamvis forte ob penuriam nominum, aliquando interregativa propria & generalia praedicamentorum nobis deficiant. Ex isto sequitur quod talia concreta, album, nigrum, calidum, amarum, sunt magis directe in genere qualitatis quam corum abstracta, propter quod Philosophus in praedicamentis exemplificans de illis quae sunt in praedicamento qualitatis dicit, Qualitas ut album. Veruntamen accipiendo praedicamentum qualitatis pro aliquo quod universaliter removetur à substantia, sic talia concreta non sunt in genere qualitatis, sed praecise abstracta. Et sic intellexi quando dixi talia abstracta esse in genere p●rse, & concreta per reductionem; sed in talibus magis est difficultas vocalis quam realis, ideo ad praesens transco. Et sufficiat scire quod omne incomplexum, per quod convenienter responderi potest ad aliquam quaestionem factam de substantia, est in aliquo praedicamento; sive illud sit adverbium, sive verbum, sive nomen, sive praepositio cum suc casuali. Alia autem incomplexa non sunt in aliquo praedicamento; propter qu●d conjunctiones, & syncategoremata, in nullo praedicamento reponuntur. Per talia enim ad nullam quaestionem respondetur. CAP. XLII. De praedicamento substantiae. EXpeditis quibusdam generalibus circa praedicamenta, quamvimulta alia poslunt dici, de singulis in speciali dicendum est; & primo de substantia. Circa quod primo sciendum est quod substantia multipliciter accipitur. Uno modo dicitur substantia quaecunque res distincta ab aliis: sicut talia inveniuntur in autoribus frequenter, substantia albedinis, substantia coloris, & sic de aliis. Aliter accipitur substantia magis stricte, pro omni re quae non est accidens: & sic substantia dicitur tam de materia, quam de forma, quam etian● de composito ex utrisque. Aliter dicitur substantia strictissime, de ille quod nec est accidens alteri inhaerens, nec est pars essentialis alicujus: & illo modo substantia ponitur genus generalissimum. Quod secundum Aristot. dividitur in substantias primas & secundas; sed non est intelligendum quod sit divisio alicujus communis praedicabilis de suis dividentibus per se, sive de pronominibus demonstrantibus illa dividentia. Nam demonstrando quamcunque substantiam secundam, haec est falsa, Hoc est substantia; imo haec est vera, Nulla substantia est substantia secunda: quod patere potest ex praecedentibus. Dictum enim est prius quod nullum universale est substantia; omnis autem substantia secunda est quoddam universale, cum sit genus vel species secundum Aristot. igitur nulla substantia secunda est substantia. Item secundum doctrinam Aristot. Quicquid negatur ab omnibus contentis sub aliquo communi, negatur universaliter ab illo communi; sed substantia secunda negatur universaliter ab omni contento sub substantia; ergo negatur universaliter à substantia. Est igitur ista vera, Nulla substantia est substantia secunda; & per consequens & ista, Nulla substantia secunda est substantia. Assumptum patet, nam haec est vera, Nulla substantia corporea est substantia secunda; & haec similiter, Nulla substantia incorporea est secunda substantia: quod prima ●●t vera, similiter & secunda, pater per candem regulam: nam haec est vera, Nullum corpus animatum est secunda substantia; similiter, Nullum corpus inanimatum est secunda substantia. Quod prima fit vera patet, quia nullum corpus animatum insensibile est secunda substantia: & similiter, Nullum corpus animatum sensibile est secunda substantia. Et quod prima illarum fit vera potest probari per candem regulam; nam haec est vera, Nullum corpus animatum sensibile rationale est secunda substantia; & eadem ratione illa, Nullum corpus animatum sensibile irrationale est secunda substantia. Et quod prima illarum sit vera patet, nam sua converribilis est vera, Nullus homo est secunda substantia; quae evidenter patet ex hoc, quod quaelibet singularis est vera. Relinquitur ergo secundum doctrinam Aristat. quod haec est simpliciter vera, Nulla substantia est secunda substantia; & ideo, quacunque substantia secunda demonstrata, haec est simpliciter falsa, Hoc est substantia: & ideo dicendum est quod illa divisio non est nisi divisio unius nominis communis in nomina minus communia, ut sit aequivalens isti divisioni, Nominum importantium seu significantium substantias extra animam quaedam sunt nomina propria uni substantiae, & illa nomina vocantur primae substantiae: Quaedam vero sunt nomina communia multis substantiis, & illa vocantur secundae substantiae; quae nomina postea dividuntur; quia quaedam sunt genera, & quaedam species; quae tamen omnia sunt vere qualitates, & ideo omnia illa quae vocantur secundae substantiae sunt in praedicamento qualitatis; accipiendo esse is praedicamento pro eo de cujus pronomine demonstrante ipsum praedicatur qualitas. Sunt tamen illa in praedicamento substantiae, accipiendo esse in praedicamento pro eo de quo significative sumpto praedicatur substantia. Unde in illa propositione, Homo est animal, vel Homo est substantia, homo non supponit pro se, sed pro suo significato: si enim supponeret pro se, haec esset falsa, Homo est substantia; & haec vera, Homo est qualitas: sicut si haec vox homo supponit prose, haec est falsa, Homo est substantia; & haec vera, Homo est vox. Et ita patet quod secundae substantiae non sunt nisi quaedam nomina & qualitates praecise significantes substantias: & propter hoc, & non propter aliud, dicuntur esse in praedieamento substantiae. Et quod illud sit consonum dictis autorum patet, nam Philosophus in praedicamentis dicit, quod omnis substantia videtur hoc aliquid significare; & de primis substantiis indubitanter est verum quod hoc aliquid significant. Ex quo patet quod Aristot. vult quod substantia prima significat hoc aliquid; sed substantia particularis existens extra animam non significat hoc aliquid, sed illa significatur: ergo primam substantiam vocat ibi Aristot. nomen substantiae particularis extra animam: & eadem ratione, & multo fortius, debet nominare secundas substantias illa nomina. Item Boetius in diversis locis super praedicamenta dicit, quod Philosophus in illo libro tractat de vocibus; & ita per consequens vocat primas substantias & secundas, ipsas voces. Similiter dicit Aristot. primas substantias & secundas esse in praedicamento substantiae; & ibidem ponit illa quae sunt in praedicamento esse incomplexa ex quibus componuntur propositiones; propositiones autem non componuntur ex substantiis extra animam existentibus: quare, etc. Item Damascen. ponit voces collocari in praedicamento substantiae. Est gitur consonum dictis antiquorum dicere quod Aristot, vocat substantias secundas nomina communia substantiarum. Nec istis obstat illud quod dicit Aristot. quod species sunt magis substantiae quam genus; quia per tales propositiones non plus intendlit, nisi quod convenientius respondetur, ad quaestionem factam per quid est de substantia demonstrata, per speciem quam per genus: & ideo talis propositio, Species est magis substantia quam genus, falsa est de virtute sermonis; sed est vera secundum mentem quam habuit de ea Philosophus. Simpliciter igitur dicendum est quod talis divisio est divisio in nomina, quorum aliqua sunt propria, quaedam communia. Nomina propria dicuntur primae substantiae; nomina communia dicuntur secundae substantiae. Veruntamen sciendum est quod Philosophus utitur aequivoce nomine primae substantiae. Nam aliquando utitur illo pro ipsis nominibus substantiarum existentium extra animam; sicut ibi, Omnis substantia videtur hoc aliquid significare. Alio modo utitur pro ipsis substantiis existentibus extra animam; ut ibi, Substantia est quae proprie, principaliter, & maxime substare dicitur. Unde quando Philosophus dicit quod omnia alia, aut de substantiis principalibus dicuntur, ●ut in substantiis eisdem sunt; vocat subjecta non quidem subsistentia realiter aliis, sed subjecta propositionum. Unde, sicut dicit Damascenus in Logica sua cap. 9 Dupliciter accipitur subjectum, scilicet secundum existentiam: & sic substantia singularis existens extra animam est subjectum accidentium. Vel secundum praedicationem: & sic particulare est subjectum ad universale. Et illo secundo modo accipit Philosophus subjectum, quando dicit, Secundas substantia●d ci de subjecto: & ita primae substantiae non sunt subjecta realiter subsistentia secundis substantiis, sed sunt subjecta per praedicationem. Ex quo patet, quod quandoque Philosophus non vocat secundas substantias nisi nomina: quia dicit substantias secundas d ci de substantiis primis tanquam de subjectis; quod non potest esse nisi per praedicationem: ergo substantia prima in praedicatione est subjectum, & substantia secunda est praedicatum; sed nulla propositio componitur ex substantiis ●●tra animam; ergo illa substantia prima quae est subjectum propositionis respectu secundae substantiae, non est substantia existens extra animam. Propter quod quando dicit Aristoteles quod destructis primis substantiis, etc. non intendit de destructione reali, & consistentia reali; sed intendit de destructione per praedicationem, scilicet per propositionem negativam sub hoc sensu, Quando esse existere non praedicatur de aliquo contento sub hoc communi substantia; quod tun● esse existere vere negatur ab illo communi, & ab accidentibus propriis, & proprietatibus illius communis: nihil aliud intendens nisi quod tales consequentiae sunt bonae, Ille homo non est, ille homo non est, & ille homo non est, & sic de singulis; ergo nullus homo est, ergo nullum risibile est, & ita de aliis. Si enim intelligeret de destructione reali falsum diceret; quamvis enim nullus lapis esset, adhuc hoc genus, lapis, posset remanere, & posser aliquis formare istam propositionem, Nullus homo est lapis; quod non potest facere nisi partes propositionis essent; & per consequens hoc genus, lapis, esset tunc, & tamen d● nullo affirmative praedicaretur in propositione mere de inesse, & mere de praesenti. CAP. XLIII. De proprietatibus substantiae. VIso quae ponuntur in linea praedicamentali praedicamenti substantiae, videndum est de quibusdam proprietatibus substantiae. Ponit autem Aristot. unam proprietatem in praedicamento substantiae, quam dicit esse communem omni substantiae, scilicet primae & secundae, quod Substantia non est in aliquo subjecto. Quae si intelligatur de substantia prima existente extra animam manifesta est, nulla enim talis est in aliquo subjecto. Si autem intelligatur de substantiis primis & secundis quae sunt nomina substantiarum existentium extra animam, sic per hanc propositionem, Substantia non est in subjecto, debet intelligi illa propositio (quae est actus signatus) de nullo nomine substantiae, proprio vel communi, significative sumpto praedicatur esse in subjecto; sed removetur à quolibet tali significative sumpto esse in subjecto. Unde quaelibet talis vera est, Homo non est in subjecto, Animal non est in subjecto, Socrates non est in subjecto; & sic de aliis: tamen si tales termini supponerent pro se & non pro suis significatis, vere posset dici quod sunt in subjecto; sicut vere dicitur quod sunt partes propositionum, & per consequens quod sunt vel conceptus, vel voces, vel scripturae. Sed contra illud videtur Aristot. esse: Nam de secundis substantiis concedit quod dicuntur de subjecto, & negat eas esse in subjecto; sed accipiendo univoce subjectum, non plus competit sibi unum quam aliud. Dicendum est quod Philosophus non univoce accipit; nec hoc est necessarium, sed frequenter utile est propter brevitatem difformiter accipere eundem terminum. Unde per tales propositiones nihil aliud intendunt nisi quod nomina communia substantiarum praedicantur de primis substantiis; & tamen de eisdem eodem modo supponentibus quo supponunt in illis actibus exercitis non verificatur esse in subjecto. Unde haec est vera, Socrates est animal, & tamen de animali eodem modo supponente quo supponit in illa, Socrates est animal, non verificatur esse in subjecto; quia si sic supponat ly animal, haec erit falsa, Animal est in subjecto. Secunda proprietas substantiae est quod omnibus substantiis secundis, & etiam differentiis, convenit univoce praedicari; quamvis illa proprietas non conveniat primis substantiis. Sciendum est autem quod nihil praedicatur univoce, proprie loquendo, nisi quod est commune ad multa, vel natum est significare multa: & ideo substantiae primae quae sunt propriae, & non significantes multa, non praedicantur univoce; secundae autem substantiae significant multa: hoc enim nomen homo non significat primo unam naturam communem omnibus hominibus, (sicut multi errantes imaginantur,) sed significat primo omnes homines particulares, sicut authoritate Damasceni, prius ostensum est. Ille enim qui primo imposuit hanc vocem homo ad significandum, videns aliquem hominem particularem instituit hanc vocem homo ad significandum illum hominem, & quamlibet talem substantiam qualis est homo ille. Unde de communi natura non oportuit cum cogitare, cum non sit talis natura communis: non tamen haec v●x homo est aequivoca, quamvis significet multa aeque primo; quia est signum subordinatum uni conceptui, & non pluribus, in significando illos homines plures aeque primo. Tertia proprietas assignatur quod prima substantia significat hoc aliquid, secunda autem substantia significat quale quid. Et ex hac proprietate manifeste patet, quod cum significare hoc aliquid, & quale quid, non competat substantiis extra animam existentibus, sed tantum signis taliura sudstantiarum. Quod substantiae primae & secundae vocantur signa propria & communia substantiarum extra animam existentium; quod concedendum est. Est autem advertendum quod significare hoc aliquid non est aliud quam significare unum & non plura: Significare autem quale quid est esse natum significare plura. Et ideo quando dicit Aristot. quod substantiae secundae significant quale quid, non intendit quod secundae substantiae significant aliquam qualitatem, vel aliquid reale adveniens individuo; hoc enim simpliciter falsum est, sicut patere potest ex praedictis: sed intendit quod significat plura, & non unum solum; quod evidenter probatur ex litera sua in praedicamentis, sicut patet in expositione quam edidi. Quarta proprietas substantiae est, quod Substantiae nihil est contrarium. Circa quam sciendum est, quod contrarietas dupliciter accipitur. Uno modo pro contrarietate quadam terminorum; illo modo quo dicimus album & nigrum esse contraria, quia impossibile est illos duos terminos, album & nigrum, de eodem & pro eodem simul verisicari. Aliter accipitur pro quadam contrarietate rebus conveniente; & sic potest accipi tripliciter, scilicet stricte, large, & largissime. Strictae dicuntur illae res contrariae, quae in eodem subjecto mutuo se expellunt, & partibiliter in eodem subjecto acquiruntur, vel acquiri possunt; saltem naturaliter: & illo modo nulla substantia contrariatur alteri. Large dicuntur illae res contrariae, quae mutuo se expellunt in eodem subjecto, quamvis naturaliter partibiliter acquiri non possunt in eodem subjecto primo: & sic formae substantiales sunt contrariae, quia mutuo se expellunt in eadem materia. Largissime dicuntur illa contraria, quae componuntur ex talibus contrariis: &, sic aër & ignis sunt contraris, quia componuntur ex formis substantialibus contratiis. Secundo modo loquendo, substantiae est aliquid contrarium; & etiam tertio modo; sed primo modo substantiae nihil est contrarium. De primo modo loquitur Philosophus in praedicamentis. Aliter vero loquitur alibi de contrariis. Quinta proprietas substantiae est, quod Substantia non suscipit magis & minus: quae sic intelligenda est, quod de nulla una substantia numero potest verificari aliquod commune de genere substantiae cum hoc adverbio magis, & postea cum hoc adverbio minus; nec è converso. Unde non est possibile quod illae duae, vel consimiles, verificentur successive, Socrates est magis homo nunc quam prius, Socrates est minus animal nunc quam prius. Unde de nullo termino existente in praedicamento substantiae potest aliquod tale praedicatum verificari, hoc est magis homo, vel hoc est magis animal, nunc quam prius; & hoc est minus animal nunc quam prius: sicut de eodem albo contingit dicere vere, hoc est magis album nunc quam prius. Sexta proprietas est, quod Substantia, cum sit una & eadem numero, est susceptiva contrariorum successive; sicut idem homo numero est primo niger, & postea albus: haec autem proprietas ita convenit substantiae, quod nulli alii potest convenire, sicut dicit Aristot. in praedicamentis. Unde dicit Aristot. ibidem sic. Maxime vero substantiae dicitur esse proprium, quod cum sit una & eadem numero sit susceptibilis contrariorum: & in al●is quidem non habebit quod aliquis proferat quaecunque non sunt substantiae, quod cum sit unum numero, & idem sit susceptibile contrariorum: ut cum color sit unum numero, non erit album & nigrum; neque actio aliqua, cum sit una & eadem, erit prava & studiosa; similiter autem & in aliis quae non sunt substantiae. Substantia vero cum sit una & eadem numero capax est contrariorum: ut quidam homo cum sit unus & idem, aliquando est niger, aliquando est albus; aliquando calidus, aliquando frigidus; aliquando pravus, & studiosus. In nullis autem aliis tale aliquid videtur. Ex cuo patet quod intentio A●istot. fuit, quod suscipere realiter contraria successive soli substantiae convenit; ita quod impossibile est aliquid aliud à substantia recipere contraria. Ex quo, tanquam ex principio, sequuntur duo esse de ment Aristot., sive secundum veritatem sint vera sive falsa. Primum est, quod de ment Aristot. non est quod quantitas sit quoddam accidens realiter distinctum à substantia, inhaerens realiter illi, & realiter existens subjectum qualitatum corporalium; sicut multi moderni dicunt. Si enim ita esset, sequitur necessario quod aliquid aliud à substantia, existens unum & idem numero, esset susceptivum contrariorum per propriam mutationem; quia illa quantitas recipiet primo unam qualitatem contrariam, & postea aliam: imo immediatius recipiet contraria, & prius quam substantia, cum substantia secundum eos non fit subjectum immediatum qualitatum contrariarum, sed mediatum; nec per consequens suscipit contraria nisi mediante quantitate. Aliud sequitur esse de ment Aristot., quod nullum accidens est subjectum alterius accidentis, saltem accidentis habentis contrarium; si enim sic esset, aliud à substantia susciperet contraria successive. Ex quo sequitur, quod est extra mentem Philosophi dicere, quod intellectus & voluntas sunt quaedam accidentia ipsius animae intellectivae, in quibus primo recipiuntur intentiones & volitiones, & tales actus & habitus. Et eodem modo potentiae sensitivae secundum eum non sunt quaedam accidentia recipientia aliqua alia accidentia. Sequitur etiam secundum eum, quod relationes non sunt quaedam res distinctae realiter à substantia, realiter existentes in quantitate & qualitate, quae sunt accidentia realiter existentia in substantia. Unde intestio Aristotelis est, quod omne accidens est immediate existens in substantia, ita quod inter substantiam & quodcunque accidens suum nihil est medium in ratione subjecti. Unde Aristot. ut magis explicaret intentionem suam propter dubiorum remotionem, objicit contra seipsum per orationem & opinionem, quae non sunt substantiae, & tamen videntur recipere contraria. Eadem enim oratio est primo vera, & postea falsa. Et solvens dicit, Quod si quis hoc suscipiat, tamen in modo suscipiendi differt. Nam quae sunt in substantiis, ipsa mutata sunt susceptiva contrariorum; frigidum enim de calido factum, mutatum & alteratum est; & nigrum ex albo; & studiosum ex pravo, similiter autem & in aliis unumquodque mutationem suscipiens susceptibile est contrariorum. Oratio autem & opinio ista quaedam immobilia omnino perseverant. Cum vero res movetur, contrarium fit circa eam; ut quod sed●at aliquis: oratio vero permanet eadem: cum vero res suerit mota, aliquando quidem vera, aliquando vero falsa fit. Similiter autem fit in opinione. Quapropter substantiae tantummodo est proprium, quod secundum sui mutationem sit susceptibilis contrariorum. Ex solutione illa patet, quod nihil aliud à substantia potest moveri ab uno contrariorum ad reliquum. Quod tamen falsum esset si quantitas esset immediatum subjectum qualitatum, & disserret realiter à substantia. Et ideo quod oratio est vera aliquando, & aliquando falsa, hoc non est quia illa oratio mutatur, & aliquando recipit realiter veritatem aliquando falsitatem; sed hoc est propter mutationem alicujus substantiae saltem localem. Unde ad evidentiam solutionis sciendum est, quod tam hoc nomen contraria, quam hoc verbum suscipere, accipiuntur aequivoce. Unde hoc nomen contraria, sicut dictum est prius, dupliciter accipitur ad praesens. Nam uno modo verificatur de aliquibus terminis pro ipsis rebus extra; sicut dicimus quod albedo & nigredo sunt contraria. Aliter accipitur ut verificatur de aliquibus pro terminis; sicut dicimus quod isti termini, album, nigrum, sunt contraria. Unde dicimus quod de eodem termino particulariter sumpto possunt verificari contraria, dicendo, Homo est albus, Homo est niger. Quod non potest verificari nisi de terminis tantum. Et contraria illo modo dicta dupliciter accipi possunt, scilicet stricte; & tunc dicuntur contraria, quia significant res contrarias. Aliter large; & tunc dicuntur illa contraria, quae non possunt de eodem, simul verificari, sed successive. Similiter suscipere dupliciter accipitur, scilicet per realem inexistentiam, vel per praedicationem. Accipiendo contraria primo modo, & suscipere primo modo, oratio nullo modo suscipit contraria: sed accipiendo contraria secundo modo, scilicet pro terminis, & hoc large, & suscipere secundo modo, sic oratio suscipit contraria; hoc est dicere, oratio non suscipit in se tanquam in subjecto aliqua contraria, sed de oratione praedicantur contraria successive; non quidem contraria quae sunt res contrariae mutuo se expellentes, sed termini qui non possunt de eodem, & pro eodem, simul verificari, sed bene successive. Substantia autem suscipit realiter per inhaerentiam contraria in se tanquam in subjecto: & hoc est quod subdit Aristo. Si quis hoc recipiat, opinionem scilicet & orationem dicens esse susceptibilia contrariorum, (scilicet per realem inhaerentiam) non est verum; quia oratio non recipit realiter contraria. Et subdit. ' Oratio namque & opinio susceptibilia contrariorum esse dicuntur per praedicationem; scilicet non in eo quod ipsa aliquod contrariorum suscipiat, (supple per realem inhaerentiam,) sed in eo quod circa alterum aliqua passio facta sit: nam in eo quod res est vel non est, dicitur oratio vera vel falsa; non in eo quod capibilis sit contrariorum, similiter autem oratio neque opinio movetur. Vult dicere, quod quamvis illa contraria, verum, falsum, successive verificentur de eadem oratione, (sicut illa oratio, tu sedes, manens eadem numero est primo vera, postea falsa,) tamen illa oratio non recipit contraria realiter: quia per hoc quod illa oratio est vera vel falsa nihil est realiter in oratione illa magis quam prius fuit; sed ex hoc praecise dicitur falsa nunc, & non prius, quia nunc significat aliter esse à parte rei quam est, & prius significavit à parte rei ita esse sicut fuit; unde nunc significat te sedere, & tu non sedes; & ideo est falsa, & prius suit vera, quia prius sedisti, & ita fuit sicut illa significat: & tamen illa oratio nihil recipit in se, nec mutatur in aliquo. Propter quod subdit Aristot. Quapropter non erunt susceptibilia contrariorum cum nulla in eis passio fiat, sive facta sit. Ex isto processu evidenter patet quod de intentione sua non est, quod veritas & falsitas propositionum sit quaedam qualitas propositionum, inhaerens eye; si enim ita esset, sequeretur, quod illa propositio, quae aliquando est vera, aliquando falsa, susciperet contraria. Et sequeretur etiam, quod quandocunque aliquid movetur, & postea quiescit, quod una qualitas nova esset in anima cujussibet formantis talem propositionem, hoc movetur, & alia deperderetur. Imo sequeretur, quod propositio scripta vere alteraretur per hoc quod Musca volat: quae omnia sunt absurda & simpliciter falsa. Imo videtur quod in Theologia esset haeresis manifesta. Nam si veritas & falsitas propositionum sunt tales qualitates propositionum, sicut albedo & nigredo sunt qualitates corporales; tunc quandocunque aliqua veritas erit, haec erit vera, Haec veritas est; sicut quandocunque albedo erit, haec erit vera, Haec albedo est. Et eodem modo de qualibet falsitate. Tunc accipiendo falsitatem istius propositionis, Deus de novo aliquid creat, per illam opinionem est una qualitas propositionis inhaerens sibi, & per consequens est alia res à Deo. Tunc quaero aut ista res potest creari à Deo, vel non potest: si non, ergo est aliquid aliud à Deo, quod à Deo creari non potest; quod est contra Evagelistam Joannem dicentem primo cap. Omnia per ipsum facta suns, & s●ne ipso factum est nihil. Si potest creari à Deo de novo, ponatur inesse; tunc erit haec vera, Haec falsitas de novo creatur; & si haec falsitas de novo creatur à Deo, ergo aliquid creatur de Deo; & ultra, ergo haec est vera, Aliquid creatur de novo à Deo: patet ergo quod falsitas non est qualitas talis propositionis. Quid ergo est veritas vel falsitas? Dico quod Aristot. diceret, quod Veritas & falsitas propositionum non sunt distinctae realiter à propositione vera vel falsa; & ideo nisi illa abstracta, veritas & falsitas, includant aliqua syncategoremata, vel aliquas dictiones aequivalentes, haec est concedenda, Veritas est propositio vera, Falsitas est propositio falsa, Falsitas erit veritas. Sed nunquid argumentum praecedens procedit aeque contra hunc modum ponendi veritatem & falsitatem, sicut contra priorem? Dicendum quod non, quia posito quod haec esset vera, Veritas est propositio vera, & Falsitas est propositio falsa, quandocunque haec falsitas erit, haec erit vera, Falsitas est propositio falsa: & concedendum esset quod haec falsitas istius propositionis, Deus creat de novo aliquid, potest à Deo creari de novo; haec tamen est impossibilis, Haec falsitas creatur à Deo; sicut haec est vera, Album potest esse nigrum, haec tamen est falsa & impossibilis, Album est nigrum. Et ratio quare haec opinio potest sic dicere, & non praecedens, est ista, quia haec opinio habet dicere quod illa nomina veritas & falsitas non sunt nomina simpliciter absoluta, sed connotativa: prior autem habet dicere quod sunt mere absoluta, sicut albedo & nigredo, calor & frigus. Secunda autem opinio est de ment Aristot.; sicut de opinione sua est, quod nulla res realiter per inhaerentiam suscipit quaecunque contraria, nisi sola substantia. Unde in fine capituli de substantia concludit, ' Quare proprium substantiae est, ' cum sit una & eadem numero secundum sui mutationem susceptibilem ' esse contrariorum. Et de substantia quidem haec dicta sufficiant. CAP. XLIV. De praedicamento Quantitatis, & quod quantitas non sit res distincta à substantia vel qualitate. SEquitur autem disserere nunc de praedicamento quantitatis. Circa quod primo sciendum quod hoc commune. quantitas, est intentio animae habens sub se multa contenta, ordinata secundum superius & inferius. Et quia ponitur communiter à modernis quod quaelibet quantitas est quaedam res distincta realiter & totaliter à substantia & qualitate. Ut quantitas continua est unum accidens medium inter substantiam & qualitatem, quae ponitur esse subjective in substantia, & esse subjectum qualitatum. Similiter ponitur quod quantitas discreta est quaedam res distincta à substantiis & qualitatibus: & idem ponitur de loco & tempore. Ideo primo de ista opinione scrutandum est. Volo igitur primo ostendere quod illa opinio est contra mentem Aristot. Secundo ponam aliquas rationes contra eam. Tertio recitabo opinionem contrariam, quae mihi videtur esse de ment Aristot., sive sit vera, sive calsa; sive catholica, sive haeretica. Quod autem illa opinio sit contra mentem Aristot. ostensum est in capitulo praecedenti; quia secundum eum, sicut dictum est ibi, nullum accidens distinctum realiter à substantia est susceptivum contrariorum per sui mutationem. Si autem quantitas esset subjectum accidentis, & subjectum qualitatum, manifestum est quod mutaretur in recipiendo qualitatem; & ita per mutationem sui reciperet in se contraria: quod est contra mentem Aristot. Item de ment Aristot. est 4. Phy. quod aër potest condensari sine mutatione omnium qualitatum, vel aliquarum: unde quando aër condensetur non oportet quod perdat aliquam qualitatem, vel saltem non oportet quod amittat omnem qualitatem quam habuit prius. Ex que arguo sic. Quando aër condensatur, aut manet tota quantitas praecedens, & praecise illa quae prius; aut non: si sic, Ergo eadem quantitas est nunc minor quam prius; & hoc solum, quia partes quantitatis propinquius jacent nunc quam prius; ergo cum partes substantiae sint eodem modo propinquius jacentes nunc quam prius, & propter aliud non ponitur quantitas, videtur quantitas esse superflua. Si autem non manet tota quantitas quae prius, ergo aliqua pars deperditur; & cum ad corruptionem subjecti corrumpatur accidens ejus, sequitur, quod non omnis qualitas manet; quod est contra Aristot. Item de ment Aristot. est quod omne accidens est in aliquo subjecto primo: ita quod si sit accidens partibile, una ejus pars est in una parte subjecti, & alia in alia parte subjecti; sicut tota albedo est in toto corpore, & una pars albedinis in una parte corporis, & alia in alia. Et si sit accidens indivisibile, est in aliquo subjecto indivisibili primo. Ex quo arguo sic, quod Punctus non est alia res à linea, nec linea est alia res à superficie, nec superficies alia res à corpore; & eadem ratione corpus non est alia res à substantia & qualitate secundum eum. Quod autem ex praedicto principio sequatur quod puactus non est alia res à linea, probo sic: quia Si punctus esset accidens absolutum, distinctum à substantia, erit in aliquo subjecto primo; aut ergo in substantia, aut in linea. Non in substantia; quia aut in substantia divisibili, aut indivisibili. Non primum; quia tunc pars esset in parte: & ita punctus esset accidens divisibile, quod ipsi negant. Nec contingit dare secundum, quia secundum Aristot. in genere substantiae non est nisi materia, forma, & compositum; quorum quodlibet secundum eum est divisibile. Sic ergo punctus non est accidens indivisibile existens subjective in aliqua substantia tanquam in subjecto primo: Nec est in lines, nec in parte linea tanquam in subjecto primo, quia linea, & quaelibet pars lineae, est divisibilis; & per consequens non est subjectum primum accidentis indivisibilis. Sic ergo patet quod de ment Aristot. est quod punctus non est accidens indivisibile, absolutum, distinctum realiter à linea. Et eadem ratione nec linea est accidens indivisibile secundum latitudinem, distinctum realiter à superficie. Eadem ratione nec superficies est accidens indivisibile secundum profunditatem, realiter distinctum à corpore. Et Aristot. non plus ponit corpus, quod est quantitas, esse distinctum realiter à substantia; quam ponit lineam & superficiem distingui à corpore. Propter quod mihi videtur quod de intentione Aristot. est, quod quantitas non est res absoluta, realiter & totaliter distincta à corpore. Et ideo contra illa communes opiniones modernorum intendo aliquas rationes recitare, sive concludant, sive non, valeant quod valere possunt. Unde arguo sic. Primo, Omnem rem absolutam priorem alia potest Deus conservare sine mutatione locali ejusdem, & rem posteriorem destruere: cum ergo, secundum communem opinionem, hoc lignum sit quaedam substantia habens partes, quarum una est sub parte quantitatis inhaerentis toti, & alia pars substantiae ligni est sub alia parte quantitatis, & illa substantialis res sit prior natura illa quantitate inhaerente sibi; poterit Deus sine mutatione locali illius substantiae conservare eam, & destruere illam quantitatem. Quod si sit possibile, ponatur inesse. Quo facto, quaero an illa substantia habet partem distantem a parte, aut non. Si sic, ergo est quanta sine quantitate addita; & per consequens superfluit illa quantitas. Si non habet partem distantem à parte, prius distabant illae partes; ergo sunt mutatae localiter, quod est contra hypothesim. Item omne quod per seipsum, & per partes suas intrin ecas, est praesens alicui quanto; ita quod totum est praesens toti, & partes partibus; per semetipsum, & per partes suas intrinsecas habet partem distantem à parte: omne inquam tale perse, & per partes suas est quantum: Sed substantia materialis per seipsam, & partes suas, est praesens alicui toti quanto, saltem illi quantitati informanti eam, si sit talis quantitas informans eam: Ergo per seipsam, & partes suas, habet partem situaliter distantem à parte; igitur per seipsam, & partes suas, est quanta. Item quod quantitas non sit tale accidens medium inter substantiam & qualitatem, quae sit subjectum qualitatum, potest probari per Sacramentum altaris. Quia si sic, qualitates remanentes in Sacramento altaris essent in quantitate subjective; quod falsum est, ut multis videtur; igitur & antecedens: falsitatem consequentis probo, quia tunc illae qualitates non essent per se subsistentes, quod est contra magistrum sententiarum lib. 4. distinctione 20. capitulo primo: qui loquens de sapore colore & hujusmodi qualitatibus, dicit, Quod talia accidentia sunt sibi subsistentia per se. Similiter si quantitas esset subjectum illarum qualitatum, illa quantitas vere esset ponderosa, alba, & sapida; sed consequens est contra glossam distinctione nona super illud capitulum. Si per negligentiam, ubi dicit glossa quod ponderositas remanet ibi cum aliis accidentibus, & tamen nihil est ibi ponderosum. Istae rationes probant quod quantitas longa; lata, & profunda, non est res distincta à substantia & qualitate. Quod autem linea non sit res distincta à superficie, probo sic: quia si linea sit aliqua res talis continuans superficies adinvicem, dividatur illa superficies; qua divisa, quaero, aut est aliqua linea nova, aut solum illa prior manet? Si est aliqua linea nova, erunt infinitae novae; quia diviso corpore erunt infinitae superficies habentes infinitas lineas, ergo divisa superficie erunt infinita puncta terminantia infinitas lineas. Si nulla sit linea nova, ergo solum remanet linea quae praefuit, & non magis cum una parte superficiei quam cum alia: ergo vel remanebit per se, vel remanebit in distinctis locis cum utraque superficie; quorum utrumque est absurdum, ergo & illud ex quo sequitur. Item si linea sit alia res à superficie, & punctus à linea, ergo Deus poterit conservare lineam, & destruere punctum: quo facto, quaero aut linea est finita, aut infinita? non infinita, manifestum est; ergo finita, & tamen sine puncto; ergo frustra ponitur punctus terminans lineam. Similiter, Deus posset conservare lineam, & destruere omnia puncta: quo facto, adhuc linea esset linea, & per consequens quantitas; & non quantitas discreta, ergo quantitas continua; ergo vere esset continua, quamvis non esset aliqua alia res à partibus lineae copulans partes adinvicem. Frustra ergo ponuntur talia puncta distincta à linea. Eadem ratione frustra ponuntur lineae distinctae à superficiebus: & eadem ratione superficies distinctae à corporibus. Ideo est alia opinio quae mihi videtur de ment Aristot. sive sit haeretica, sive catholica, quam volo nunc recitare, quamvis nolim eam asserere: & ideo, quia istam opinionem ●osui quando scripsi super Philosophiam, non scripsi eam tanquam meam, sed tanquam Aristot. expositioni magis consonam, ut mihi videtur; & eodem modo sine assertione nunc recitabo eam. Est igitur illa opinio quam multi catholici ponunt, & theologi tenent, & tenuerunt; quod scilicet nulla quantitas est realiter distincta à substantia & qualitate; sive tales propositiones, Substantia est quantitas, Quantitas est qualitas, sint concedendae, sive non. Et de quantitate, quomodo dicitur continua, tenetur per hunc modum; quod scilicet Quantitas continua permanens nihil aliud est, nisi Res una habens partem distantem situaliter à parte: ita quod ly quantitas continua permanens, & illa oratio, aequivalent in significando, & sunt termini convertibiles; nisi aliquis modus syncategorematicus, vel aliqua determinatio inclusa aequivalenter impediat convertibilitatem, & praedicationem unius de alio. Et ideo eum substantia habeat partem situaliter distantem à parte, & similiter qualitas; aliqu● quantitas non erit alia res à substantia & qualitate. Nec videtur multum consonum Theologiae dicere, quod Deus non possit facere illas partes substantiae distare situaliter, nisi aliam rem absolutam conjungat eisdem. Quod si potest facere, vere illa substantia habebit partem distantem à parte sine re absoluta addita eye; & per consequens erit quanta sine re de novo addita. Et idem argumentum potest fieri de qualitate. Et ideo cum substantia possit esse quanta sine quantitate quae sit alia res; & similiter qualitas; talis res media inter substantiam & qualitatem videtur omnino superflua. Propter quod dicunt, quod nulla quantitas est alia à substantia & qualitate; sicut nulla res est habens partem distantem situaliter à parte nisi substantia vel qualitas. Unde de Sacramento altaris dicunt, quod, post consecrationem corporis Christi, una quantitas quae praecessit erat eadem realiter cum substantia panis, & illa non manet: sed praeter illam manet una quantitas quae est eadem cum qualitate, in qua tamen quantitate non est aliqua qualitas subjective, sed omnia accidentia remanentia post consecrationem remanent simul cum corpore Christi sine omni subjecto, quia sunt per se subsistentia. Sic ergo dicunt de quantitate continua. De quantitate autem discreta dicunt, quod numerus nihil aliud est quam res numeratae. Unde dicunt quod sicut unitas non est accidens additum rei quae est una; ita numerus non est aliquod accidens, additum rebus quae sunt numeratae. Quod autem unitas non sit accidens additum rei quae est una, potest sic ostendi. Quia si sit accidens, secundum omnes oportet quod sit accidens absolutum, vel respectivum: sed non est accidens respectivum, quia nullum terminum realem habere potest. Unde ad hoc quod aliquid sit unum, non oportet quod sit alicujus unum, nec quod sit alicui unum, & sic de aliis casibus sub quibus dicitur aliquid ad aliud. Nec est accidens absolutum; quia tunc vel esset qualitas, quod patet esse falsum; vel quantitas, & tunc vel continua, vel discreta, quorum utrumque patet esse falsum. Relinquitur ergo quod unitas non est aliquod accide●● realiter distinctum ab uno, additum sibi, & eadem ratione nec numerus erit accidens additum rebus numeratis. De loco etiam & tempore dicunt, quod non sunt res aliae: sed hoc in lib. Phys. tractatum est. De oratione dicunt, quod non est nisi voces prolatae. Istis visis habent positores hujus opinionis ponere, quod punctus, linea, superficies, corpus, et numerus non sunt res totaliter et realiter distinctae, nec inter se, nec à substantia et qualitate. Veruntamen secundum eos, non obstante identitate omnium illorum quae importantur, omnia illa praedicabilia sunt distinctae species quantitatis. Aliqua enim praedicabilia habent eadem penitus fignificata, et tamen in tantum distinguuntur quod praedicatio unius de alio est impossibilis: sicut isti termini homo et homines idem significant, et tamen haec est impossibilis, Homo est homines: ita est in proposito, quod licet ista easdem res significet, tamen sunt distinctae species, et distincta praedicabilia. CAP. XLV. De quibusda●● objectionibus contra praedictam opinionem. UT autem magis pateat intentio sic opinantium, ponendae sunt aliquae objectiones propter quas videtur quod praedicta opinio sit contra mentem Aristot. et suorum sequacium. Primo videtur Philosophus oppositum dicere in lib. praedicamentorum, ubi dicit, quod Album non est quantum nisi per accidens; si tamen qualitas esset quantitas, album esset quantum per se, imo esset per se quantitas. Item. 5. meta. videtur dicere idem per hunc modum dicens, Secundum vero accidens dictorum quantorū, haec quidem sic dicuntur sicut dictum est, quod musicum est quantum, & album est quantum; quia per se quidem quantum est cui insunt. Ex quo sequitur quod album inest alicui quod est quantum per se, et album est tantum quantum per illud. Item ibidem Alia dicuntur secundum se quanta, alia secundum accidens; ut linea quantum aliquid secundum se est, musicum vero sedundum accidens. Item Aristo. in praedicamentis ponit, quod aliquae sunt quantitates habentes positionem, quarum partes copulantur ad aliquem terminum communem; sicut partes lineae ad punctum, partes superficiei ad lineam, & partes corporis ad superficiem: sed partes alicujus totius non copulantur ad aliquam partem ejusdem totius; ergo punctus distinguitur à linea, et linea à superficie, et superficies à corpore. Item in lib. posteriorum dicit, quod Punctus est indiusibilis: quod non competit lineae nec superficiei. Item vult quod unitas sit indivisibilis; et per consequens non est linea nec superficies, nec corpus: ergo est aliquid praeter numerum, quia unitas non est numerus. Item primo physicorum Philosophus contra Parmenidem et Melissum probans, plura esse dicit: Si subsiantia et quantitas sunt, duo sunt, et non unum, quod non esset si substantia esset quantitas. Sed istis non obstantibus mihi videtur quod praedicta opinio s●quitur ex principiis Airistot. sive sit vera sive falsa. Est tamen intelligendum primo, quod Philosophus in diversis locis aequivoce utitur istis vocabulis per se, et per accidens. Quantum autem ad praesens sufficit, Aristot. in locis allegatis non accipere per se, & per accidens, ita generaliter sicut accipit primo posteriorum: sed illam propositionem dicit esse per se, quae vera est, et similiter cum hoc praedicatum nihil connotat, quin aliquid consimile consimili modo significandi connotatur per substantiam; ita quod evidentem contradictionem includit illam propositionem esse falsam simul cum veritate propositionis enuntiantis esse de subjecto: vel propositionem per se veram vocat illam praecise, in qua praedicatur pars definitionis de definito, vel definitio de definito, vel idem de se, vel synonymum de synonymo. Aliam autem propositionem vocat per accidens. Et per istud patet ad illas instantias. Quando enim Philosophus dicit quod album non est quantum, nisi per accidens; intendit dicere, quod haec est per accidens, Album est quantum, propter hoc quod hoc praedicatum quantum, connotat vel signat partem distare à parte, hoc autem subjectum album, nihil tale significat: propter quod hoc praedicatum, quantum, non debet poni in desinitione albi, nec è converso: cum hoc tamen stat quod album vere et realiter sit quantum; et similiter, quod sit vere quantitas. U●de Philosophus non plus intendit quod album est quantum, quam quod album est quantitas: sicut ergo vere et realiter album est quantum quamvis per accidens; ita vere et realiter, secundum intentionem Philosophi, album est quantitas, quamvis per accidens. Quod autem haec sit intentio Aristot. patet ubi prins. Unde postquam enumeravit species quantitatis, et disserentias earum dicit sic. Proprie autem quantitates sunt hae solae quas dicimus; ali● autem omnia secundum accidens: ad haec autem aspicientes, et alia dicimus quantitates esse; ut multum album dicimus, eo quod superficies multa sit. Ex quo patet quod de aliis ab illis ibi numeratis vere dicitu● hoc praedicabile quantitas; ut album vere dicitur quantitas, quamvis non per se, sed per accidens. Unde dicit, ' Ad haec a●picientes, et alia dicimus quantitates esse, igitur de aliis dicitur hoc nomen quantitas, quamvis non per se, sed per accidens. De illis autem dicitur proprie et per se; quia hoc praedicabile quantitas ponitur in definitione eorum: non sic autem ponitur in definitione albi, nec musici, nec hominis, nec lapidis. Unde sciendum est, quod nunquam Philosophus facit distinctionem quantum ad significationem inter illa duo nomina, quoram unum est abstractum et aliud concretum, quantum et quantitas; sed quicquid concedit de uno hoc concedit de reliquo, et indifferenter ponit unum vel aliud. Unde apud eum sunt synonyma, nisi forte abstractum includat aliquod syncategorema vel aliquam aliam dictionem aequivalentem. Per idem patet ad Secundam authoritatem, quod quando dicitur quod album et musicum dicuntur quanta per accidens, intelligatur quod illae propositiones Album est quantum, et Musicum est quantum, et consimiles non sunt per se; ita quod in eis praedicetur pars definitionis de definito. Et cum dicit quod sunt quanta per illud cui insunt, non accipit inesse per realem inexistentiam, sed per praedicationem. Unde haec non est vera, Album est quantum, nisi quia superficies quae praedicatur de albo est quanta. Et propterea quia album praedicatur de superficie vel è converso, ideo haec est vera per accidens, Album est quantum. Per hoc etiam ad aliam authoritatem patet quod ideo dicit, alia esse quanta per se, puta lineam, corpus, & hujusmodi; quia tales propositiones sunt per se, Linea est quantitas, Corpus est quantitas, & hujusmodi. Alia autem sunt quanta per accidens; quia tales propositiones sunt per accidens, Album est quantitas, Musicum est quantitas. Ad Aliud de praedicamentis dicendum est, quod non est mens Philosophi dicere, quod quantitates habentes propositionem habeant partes copulatas ad aliquam rem distinctam totaliter ab illis partibus, quia tale rei secundum eum non posset substantiam assignari: Oporteret etiam quod esset per se in genere, cum non possit poni pars alicujus in genere existentis; & ita esset quantitas, vel substantia, vel qualitas, quorum quodlibet patet esse falsum. Sed intendit Philosophus quod una pars extenditur ad aliam, ita quod nihil penitus est medium inter illas duas partes. Et sic patet quod est de ratione continui permanentis quod partes sint ad se protensae mutuo; ita quod si una non sit protensa usque ad aliam non erit ex eis unum continuum. Et ista est differentia inter quantitatem continuam & discretam secundum Aristot. quia ad quantitatem discretam nihil refert an illa quae constituunt illam sint distincta loco & situ, vel non: an etiam inter illa sit medium, vel non. Unde ad hoc quod duo homines sint duo, nihil refert an inter illos sit medium, vel non: ita enim sunt duo quando nihil est medium inter eos, sicut quando distant per centum leucas. Nec in aliquo, propter illam distantiam vel propinquitatem variatur praedicatio hujus praedicati Duo de istis: imo si simul essent in eodem loco essent duo, sicut si non sint in eodem loco. Non sic autem est de partibus continui, quia ad hoc quod partes sint continuae adinvicem, oportet quod nihil sit medium inter illas, & quod una sit protensa usque ad aliam; & tamen quod distent situ & quod faciant unam rem numero, quia aliter non sunt continuae. Si enim non constituant unam rem numero, vel non sint usque ad se protensae, vel non sint distantes situ & loco, non sunt continuae. Nullum autem praedictorum requiritur ad quantitatem discretam, propter quod dicit Aristot. quod partes continui copulantur ad aliquem terminum communem; hoc est, quod sunt ad se protensae, & simul cum hoc quod non sunt in eodem loco, in tantum quod si esset aliquod indivisible terminaret utrumque. Non autem sic est de quantitate discreta, quia partes ejus non sunt necessario mutuo protensae ad se: imo possunt ita constituere quantitatem discretam si aliquid sit medium, sicut si nihil sic medium. Propter idem dicit quod partes quantitatis continuae haben● positionem; quia ad hoc quod sint partes continuae oportet quod situaliter distet una ab alia, ita quod contingat vere dicere quod una pars est ibi, & alia hic, & alia alibi. Ad quantitatem vero discretam non requiritur talis distantia situalis, sicut dictum est. Unde materia & forma sunt duae res, & tamen situaliter non distant. Ad Aliud quando dicit Philosophus punctum esse indivisible, dico quod loquitur secundum opinionem famosam, vel loquitur conditionaliter; quod scilicet punctus esset indivisibilis si esset alia res à quantitate: Vel per illam propositionem, Punctus est indivisibilis, intendit quod una pars continui protenditur ad aliam sine aliquo indivisibili medio inter illas partes. Sicut per illam, Partes lineae copulantur ad terminum communem, intendi● illam, Partes lineae protenduntur ad se sine aliquo medio intercepto. Ad Aliud dicendum est, quod Philosophus non intendit quod unitas sit quaedam res omni parte carens; quia nulla res talis potest esse in istis inferioribus secundum eum: sed per illam propositionem, Unitas est indivisibilis, intendit istam, Illud quod unum est non est plura. Et quod haec est intentio sua declaravi per eundem secundo Phys. ideo caus● brevitatis hic omitto. Ad Ultimum dicendum est, quod Philosophus non intendit probare multa esse si substantia & quantum sunt, per hoc scilicet quod substantia non est quantitas: sed per hoc quod impossibile est quod aliquid sit quantum nisi contineat partium pluralitatem: & ita necessario si substantia & quantum sunt, multa sunt, quia scilice● partes istius quanti sunt. Et hoc sufficit contra antiquos. Sic ergo dico quod intentio Aristot. fuit negare omne indivisibile in istis inferioribus, nisi forte ponat animam intellectivam indivisibilem. Voluit enim ponere quod omnis res est substantia vel qualita●. Et si invenietur aliquando dicere substantiam non esse quantitatem, vel qualitatem non esse quantitatem, intendit quod haec propositio non est pe● se, Substantia est quantitas, nec etiam illa est per se, Qualitas est quantitas; & hoc quia si hoc nomen Quantitas, accipitur pro quantitate continua permanente, connotat unum partem situaliter distare ab alia; non sic autem hoc nomen Substantia vel Qualitas. Dico ergo quod intentio Aristot. & illorum multorum fuit quod omnis quantitas non est aliqua res totaliter distincta à substantia & qualitate; nec punctus, linea, superficies, & corpus, sunt inter se secundum se tota distincta. Tenentes autem communem opinionem modernorum dicerent, quod punctus est aliqua res totaliter distincta à linea, copul●ns & continuans partes lineae adinvicem: Linea autem est alia res à superficie, continuans & copulans partes superficiei: & Superficies est alia res à corpore, continuans & copulans partes corporis adinvicem. Numerus quoque est alia res à rebus numeratis, & accidens existens in eis. E● similiter oratio est alia res à voce prolata, & quantitate ejus. Idem etiam dicerent de loto et tempore, quod sunt distinctae res inter se ab omnibus supradictis. CAP. XLVI. De his quae ponuntur in praedicamento quantitatis, secundum opinionem ponentem quantitatem non distingui à substantia & qualitate. VIsa varietate opinionis circa diversitatem et identitatem quantitatis à substantia et qualitate secundum utramque opinionem; videndum est de illis quae ponuntur in genere quantitatis. Et primo secundum opinionem primam, quae mihi videtur esse Philosophi, Unde secundum illam opinionem dico, quod omne illud per quod potest responderi ad quaestionem factam per quantum, est in genere quantitatis. Et accipio hoc nomen quantum interrogativum, secundum quod est commune et generale ad quantum stricte sumptum, et ad quot. Potest autem tale interrogativum quaerere de pluribus, ita quod interrogativum est etiam expressivum plurium; sicut si quaeratur, Quot sunt hic intus; et tunc illud per quod respondetur ad talem quaestionem est inter quantitates discretas numerandum, quia scilicet exprimit pluralitatem; ut si quaeratur, Quot sunt isti homines, et respondeatur tres, illud quod respondetur exprimit plura; ideo etiam illo modo oratio est quantitas discreta. Quaerendo de oratione quanta est, intelligitur quantum ad pluralitatem syllabarum. Aliter autem contingeret aequaliter quaeri de una litera, et de una syllaba, cum possit esse brevis vel longa; et ideo illud per quod respondetur dicitur esse expressivum plurium, et propter hoc inter quantitates discretas connumerabitur. Si autem interrogativum quantitatis non est expressivum plurium; oportet quod sit expressivum unius habentis plures partes distantes situaliter abinvicem; et tunc vel exprimit distantes secundum longitudinem, et sic est linea; vel secundum latitudinem, et sic est superficies; vel secundum profunditatem, et sic est corpus: vel quaerit de loco et tempore, et sic sunt locus et tempus, quae quodammodo reponuntur in genere quantitatis. Ad cujus evidentiam sciendum quod locus & tempus non ita pertinent ad genus quantitatis sicut alia; sed de tempore et loco diversa ratio quaerenda est. Unde tempus ideo non ponitur per se in genere quantitatis sicut alia, quia tempus non significat praecise existentia in re●um natura sicut alia. Unde linea, superficies, corpus, et numerus signific ●t praecise res existentes, non consignificando vel connotando aliquid nisi rem existentem. Tempus autem sicut et motus connotat rem n●n existentem vel in actu, vel in potentia. Unde secundum illam opinionem tempus non est alia res à motu, nec motus est alia res realiter distincta à rebus permanentibus: imo motus non importat aliud nisi quod una res habet unam rem post aliam, vel quod una conjungitur uni post aliam, vel quod conjungeretur sibi si alia res quiescens esset sibi approximata. Et ideo motus non est res realiter distincta à rebus permanentibus, & eodem modo nec tempus; & propter hoc non ponitur tempus, nisi quasi per accidens, vel quasi passio rerum permanentium existentium in genere quantitatis; sicut etiam ponitur vel poni potest motus in genere quantitatis, sicut ponit Aristot. 5. Met. De loco autem alia ratio danda est. Unde locus non est per se in genere quantitatis; quia locus non est aliquid distinctum à superficie, & simul cum veritate propositionis enuntiantis locum de aliquo subjecto, non potest locus cum variis determinationibus connotantibus quantitatem successive verificari de eodem, absque consimili variatione superficiei, lineae, vel corporis. Verbi gratia, Sit haec modo vera, A est locus, stante illa veritate, A est locus, non possunt verificari tales propositiones successive, A est major locus, A est minor locus, A est long●or locus, A est brevior locus, & sic de consimilibus: nisi tales etiam successive verificentur, A est major superficies, A est minor superficies; vel A est major linea, A est minor linea; vel A est majus corpus, A est minus corpus; & ita de similibus. Ex istis patet ratio quare non obstante quod illa opinio ponat quod linea, corpus, superficies, non sunt res distinctae; sic nec locus distinguitur ab eis, tamen magis pertinent ad genus quantitatis quam locus; quia non obstante quod significent eandem rem, possunt tamen tales verificari successive, A est longius, A est brevius; quamvis tales non verificentur, A est latius, A est minus latum, A est profundius, A est minus profundum. Et per hoc patet etiam quod Locus est distinctum praedicabile a linea, superficie, & corpore; sicut illa sunt distincta inter se. Ex praedictis etiam colligi potest, quod prima & essentialior divisio & distinctio eorum quae sunt in genere quantitatis sumitur per hoc, quod illud per quod respondetur ad quaestionem factum per quantum, large accipiendo quantum, vel est expressivum plurium, & sic est numerus; vel est expressivum unius compositi ex pluribus situaliter distantibus, & sic sumitur magnitudo, quae dividitur in lineam, superficiem, & corpus. Et ita nec oratio, nec tempus, nec locus continentur sub praedicta divisione; sed magis sunt passiones vel accidentia eorum. Et illo modo dividendi utitur Philosophus 5. Met. ubi enumerando illa quae sunt quanta per se & primo, non ponit nisi lineam, superficiem, numerum, & corpus. Unde describens quantum, dicit sic. Quantum vero dicitur quod est divisibile in ea quae insunt, quorum utrumque aut singulum unum aliquid & hoc aliquid natum est esse. Per primam particulam scilicet divisibile in ea quae insunt, excluduntur tempus oratio & motus, quia quodlibet illorum importat aliquid quod non est, vel importat quod est negative; & hoc vel respectu alicujus, vel simpliciter. Et ille modus loquendi est Anselmi de casu diaboli, qui est multum necessarius in diversis difficultatibus; & propter hoc illa non ponuntur primo quanta. Per secundam particulam possunt excludi omnia accidentia, omnes formae, & omnes materiae, quia talia non sunt nata esse hoc aliquid. Sed tunc accipitur quantum stricte, pro Illo scilicet quod est per se existens non in existens alteri, neque tanquam pars neque tanquam accidens; & sic secundum illam opinionem sumendo quantum stricte sola substantia composita ex materia, & forma, vel etiam secundum Aristot. corpus caeleste, est quantum. Et ideo Philosophus postea enumerando ea quae sic dicuntur quanta, dicit sic: Multitudo autem quantum aliquid est si numerabilis fuerit; magnitudo autem si mensurabilis fuerit. Dicitur autem magnitudo Quoddam divisibile potestate in continua: Magnitudo autem quae quidem ad unum continua, longitudo; quae quidem ad duo, latitudo; quae autem ad tria, profunditas; horum autem pluralitas finita, numerus. Ex quo patet quod illa quatuor lineam, superficiem, corpus, & numerum, per se ponit in genere quantitatis: & nec tempus, nec orationem, nec locum propter rationes prius positas. Post praedicta sciendum est eorum quae ponuntur in genere quantitatis, quaedam sunt per quae convenienter respondetur ad quaestionem factam per quantum, & sic Bicubitum tricubitum duo tria, & sic de consimilibus, sunt in genere quantitatis. Alia dicuntur in genere quantitatis, quia sunt communia per se primo modo ad talia; & sic linea superficies corpus & numerus sunt in genere quantitatis. CAP. XLVII. De proprietatibus quantitatis juxta praedictam opinionem. JUxta praedictam opinionem videndum est de proprietatibus quantitatis. Unde ponit Aristot. tria esse propria quantitati, quorum primum est, quod Quantitati nihil est contrarium, sicut linea non est contraria ad superficiem, nec bicubitum contrariatur tricubito. Sed ex hac proprietate videtur evidenter haberi quod quantitas non est substantia, nec qualitas; quia si quantitas esset qualitas, cum alicui qualitati aliquid sit contrarium, Quantitati aliquid esset contrarium. Ad hoc dicendum est, sicut dictum est prius, istum terminum contrarium multipliciter accipi posse. Veruntamen Philosophus in negando quantitati aliquid esse contrarium, accipit contrarium pro termino aliquo importante res contrarias alii praecise, quae scilicet ideo dicuntur contrariae, quia non possunt simul in eodem existere, sed successive & simul cum hoc partibiliter acquiri possunt. Sic autem accipiendo contraria manifestum est quod nulla per se in genere quantitatis contenta contrariantur. Nam nullum est concretum de genere quantitatis, cujus quodlibet significatum vel consignificatum contrariatur vel repugnat significato vel consignificato alterius: patet inductive. Et ita concederent sic opinantes quod hoc est verum, quod Alicui quantitati aliquid contrariatur, accipiendo contrariari pro repugnare realiter in esse eidem simul, quamvis non successive. Haec tamen est vera, Nulla contenta per se in genere quantitatis contrariantur; quia isti termini bicubitum tricubitum non contrariantur; nec isti, duo & tria; nec isti, linea superficies; & sic de aliis. Licet albedo tricubita contrarietur nigredini bicubitae, quia bicubitum significat albedinem eodem modo quo significat nigredinem. Dicendum est ergo quod intentio Aristot. est quod haec est vera, Quantitas quantitati contrariatur, si termini supponant pro re extra: tamen haec est vera, Nulli termini per se contenti in genere quantitatis contrariantur, sic quod semper important res contrarias. Et illam propositionem intendit Aristot. quando dicit, quod Quantitati nihil est contrarium. Secunda proprietas est, quod Quantitas non suscipit magis & minus, hoc est, Nullum contentum in genere quantitatis praedicatur de aliquo aliquando cum hoc adverbio magis, aliquando cum hoc adverbio minus; sic quod aliqua res est aliquando magis bicubita, ad modum quo dicimus quod hoc corpus est aliquando magis album, & aliquando minus album; nec dicimus quod illa tria sunt magis tria quam alia tria, sicut dicimus quod hoc est magis album quod illud. Tertia proprietas est quod Quantitas dicitur esse aequalis vel inaequalis alteri quantitati; sicut unum corpus dicitur esse aequale vel inaequale alteri; similiter est in aliis. Ex ista proprietate patet quod non est intentio Philosophi negare qualitatem esse quantitatem. Nam secundum Philosophum haec proprietas est maxime propria quantitati, & per consequens est convertibilis cum quantitate: ergo de quocunque dicitur haec proprietas de eodem dicitur quantitas. Sed haec est vera simpliciter quamvis non sit per se vera, Unum lignum est aequale alteri, & Una nigredo est aequalis alteri nigredini: ergo similiter haec est vera, Una substantia est quantitas, & Una qualitas est quantitas, quamvis sit per accidens. Nec valet dicere quod non omne aequale vel inaequale est quantitas, quia non est proprie proprium quantitati esse aequale vel inaequale; sed est proprium quantitati quod Secundum quantitatem aliquid dicitur aequale vel inaequale. Quia non dicit Philosophus quod secundum quantitatem aliquid dicitur aequale vel inaequale; sed dicit quod est proprie proprium quantitati quod Quantitas est aequalis vel inaequalis. Unde dicit sic, Proprium est quantitati maxime, quod Aequale vel inaequale dicitur, singulum enim earum quae dictae sunt quantitatum & aequale vel inaequale dicitur; ut Corpus aequale vel inaequale dicitur, & Tempus aequale vel inaequale; similiter autem & in aliis singulis quae dicta sunt aequale & inaequale dicitur. Ex istis verbis apparet quod dicit illas quantitates esse aequales vel inaequales: & non aliquid secundum eas esse aequale vel inaequale. Et ideo dicendum est, quod sicut albedo vel substantia est aequalis vel inaequalis alteri, quamvis per accidens: ita substantia, secundum opinionem Aristot. & similiter qualitas est quantitas, quamvis per accidens. Nec istis obstat illud quod postea dicit Philosophus, quod in aliis praedicamentis non dicitur aliquid aequale vel inaequale, quia non intendit negare quin de contentis in aliis praedicamentis praedicetur aequale vel inaequale: sed intendit dicere quod de aliis non dicitur per se aequale vel inaequale, sed per accidens tantum. Et hoc insinuat cum dicit, In caeteris vero quae quantitates non sunt (supple per se) non multum videtur aequale vel inaequale dici; quia de illis non per se, sed solum per accidens aequale vel inaequale dicitur. Cum hoc tamen stat quod vere de aliis dicitur aequale vel inaequale. Et eodem modo quantitas praedicatur de eisdem. CAP. XLVIII. De proprietatibus quantitatis secundum opinionem ponentem quantitatem rem absolutam aliam à substantia & qualitate. SEcundum autem opinionem quae ponit quantitatem rem absolutam à substantia & qualitate; & quod punctus, superficies, linea, & corpus, inter se realiter distinguuntur; nunc aliqualiter dicendum est. Unde secundum opinionem istam dimensiones sunt quaedam res informantes substantias, & sustentantes qualitates corporales; ita quod substantia non est dimensio sed est subjectum dimensionum. Et tunc quantitas vel habet partes copulatas ad aliquem terminum communem; vel non habet partes copulatas ad aliquem terminum communem. Si detur primum, vel illae partes sunt permanentes, & tunc vel sunt extensae secundum longitudinem tantum, & sic est linea; vel secundum longitudinem & latitudinem, & sic est superficies; vel secundum longitudinem, latitudinem & profunditatem, & sic est corpus. Locus à multis ponitur esse idem realiter cum superficie. Si autem non omnes partes sunt permanentes, sic est tempus. Si vero partes non copulantur ad aliquem terminum communem, vel ergo illae partes sunt permanentes, & sic est numerus; vel non sunt permanentes, & sic est oratio: ita ponuntur in genere quantitatis linea, superficies, corpus, locus, tempus, numerus, & oratio. Punctus autem & instans, & unitas non ponuntur in genere quantitatis per se sed per reductionem. Aliter autem dividitur quantitas, quod quaedam est habens positionem, & sic sunt illae species linea, superficies, corpus, & locus. Quaedam autem non est habens positionem, & sic sunt illae species tempus, numerus, & oratio. Prima autem proprietas quantitatis est non habere contrarium; quia licet qualitas existens subjective in quantitate habeat contrarium, illa tamen quantitas non habet contrarium, sicut inductive patet. Secunda proprietas est quod quantitas non suscipit magis nec minus, quia una quantitas non est magis quantitas quam alia. Tertia proprietas est quod secundum quantitatem aliquid contingit aequale vel inaequale dici; ita quod illa quantitas per se & primo est aequalis vel inaequalis, & secundario & per aecidens substantia sustentans quantitatem, & qualitas existens in quantitate subjective, est aequalis vel inaequalis. Et de quantitate ista sufficiant. CAP. XLIX. De praedicamento relationis sive ad aliquid, & quod relatio non sit distincta ab absolutis. TErtium praedicamentum quod ponit Aristoteles vocatur relatio, sive ad aliquid. Et est primo sciendum quod sicut sunt opiniones contrariae de quantitate, ita sunt contrariae opiniones de ad aliquid, sive de relatione. Quidam enim ponunt quod relatio non est alia res extra animam distincta realiter & totaliter à re absoluta, & à rebus absolutis. Et de illa opinione reputo fuisse Aristot. & alios sequentes ipsum. Alii autem ponunt quod relatio est quaedam res, quae non plus est res absoluta quam homo sit asinus: sed est distincta realiter & totaliter à re absoluta, & à rebus absolutis. Et de illa opinione sunt multi Theologi, quam aliquando credidi esse opinionem Aristotelis; sed nunc mihi videtur, quod opinio contraria sequitur ex principiis suis. Unde materiam de relativis volo primo prosequi secundum opinionem primam: Secundo secundum opinionem secundam. Tractando autem istam materiam juxta primam opinionem, Primo ponam modum ponendi; & ostendam quod opinio illa est Aristot. Secundo confirmabo eam per alias rationes. Et Tertio objiciam contra eam, & respondebo eo modo quo responderet Aristoteles ut mihi videtur. Quarto prosequar de illis quae in isto praedicamento ponuntur. Est autem opinio illa quod praeter res absolutas, scilicet substantias & qualitates, nulla res est imaginabilis nec in actu nec in potentia; veruntamen illas easdem res diversa nomina diversimode significant. Quia Aliqua nomina sic sua significata significant, quod absolute pessunt de aliquo praedicari absque hoc quod addatur eis casus obliquus alterius dictionis; sicut aliquis est homo, quamvis non sit alicujus homo; & sic de aliis casibus obliquis. Alia nomina sic sua significata significant, quod de nullo verificari possunt nisi vere & convenienter posset addi els casus obliquus alterius dictionis; sic impossibile est quod aliquid sit pater, nisi sit alicujus pater, & impossibile est quod aliquid sit simile, nisi alicui fit simile; ita quod ista nomina, pater, filius, causa, simile, & hujusmodi, de nullo possunt affirmari vere si significative sumantur, nisi vere & convenienter possit eis addi respectu ejusdem aliquis casus obliquus. Et omnia talia nomina vocantur nomina relativa. Et secundum unam opinionem omnis res pro qua potest tale nomen supponere in propositione vera, est vera relatio; si ly relatio, non sit nomen secundae impositionis vel intentionis, sed nomen primae intentionis. Et sic haec est vera, Homo est relatio, Socrates est relatio, ex hoc ipso quod Socrates vel homo est similis vel pater alterius. Et quamvis secundum usum Theologorum oporteat concedere, quod aliqua res extra animam, quae non est signum incomplexum alterius ex quo nata est componi propositio, sit relatio: tamen puto quod Aristot. nihil ponit relativum, nec ad aliquid, nec relationem, nisi solum nomen ex quo nata est propositio mentalis, vel vocalis, vel scripta componi. Et ideo secundum opinionem Aristot. ut existimo sive ad aliquid, sive relatio, sive relativum est nomen secundae intentionis, sive impositionis; & non nomen primae impositionis, sive intentionis. Et ideo secundum suam opinionem non debet dici sive concedi, Homo est relatio, vel Albedo est relatio: sed debet concedi quod hoc nomen Pater, est relativum, & non Ille qui est pater. Et quod illa opinio sit Aristot. potest persuaderi. Quia Philosophus in praedicamentis diffiniens ad aliquid dicit. Ad aliquid talia dicuntur quaecunque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur, vel quodlibet aliter ad aliud. Et exemplisicat quomodo aliquid dicitur ad aliud diversimode; quia aliquid sub habitudine casus genitivi, dativi, vel ablativi. Ex quo arguo sic. Nihil dicitur alterius sub habitudine casus genitivi vel sub alio casu nisi nomen: Sed omne ad aliquid dicitur ad aliud sub aliqua tali habitudine casuali: Ergo omne ad aliquid est nomen. Unde etiam omnes expositores dicunt quod ad aliquid sub aliqua habitudine casuali ad aliud dicitur: tale autem non nisi nominibus competere potest. Relinquitur ergo secundum Philosophum, quod ad aliquid est nomen importans suum significatum sic quod non potest pro eo supponere, nisi convenienter sibi posset addi aliquis casus obliquus: Nec valet dicere quod Philosophus illam definitionem relativorum reprehendit versus finem capituli; quia Philosophus ibidem non intendit quod illa definitio ab aliquibus relativis removetur: sed dicit ibidem quod illa definitio convenit omnibus relativis, non tamen est convertibilis, sed est in plus, sicut patebit inferius. Et ita omne relativum secundum eum est tale nomen, sicut patet per ipsum ibidem. Propter quod etiam patet, ut ibidem, quod primas substantias & secundas vocat nomina substantiarum, quia aliquas substantias ponit quae dicuntur aliorum; sed res illae non dicuntur aliorum quamvis sint aliorum, sed nomina tantum. Item Philosophus in praedicamentis ponit quod omnia relativa dicuntur ad convertentiam si convenienter assignentur. Ubi etiam ponit quod ubi deficiunt nomina, licitum est fingere nomina ad quae alia relativa dicuntur. Ex istis ergo patet quod ita non assignamus nisi nomina, sicut non utimur nisi nominibus: ergo cum assignamus nomina relativa, ipsa nomina erunt relativa. Praeterea secundum intentionem Philosophi nos fingimus relativa ad quae dicuntur alia; sed non fingimus nisi nomina; ergo ipsa nomina sunt relativa. Et si dicatur secundum Philosophum quod non fingimus relativa, sed nomina relativa. Unde dicit Philosophus aliquotiens, Et forte nomina fingere necesse est, si non fuerit nomen impositum ad quod convenienter assignaretur. Ubi videtur velle quod possumus fingere nomen relativum & non ipsum relativum. Sed istud non valet ad intentionem Philosophi, quia ipse intendit quod fingimus ipsum relativum; quando enim non est nomen impositum relativo ad assignandum correspondens alteri relativo, tunc licitum est fingere nomen relativum. Unde dicit quod necesse est fingere si non fuerit nomen impositum ad quod convenienter assignetur, & per consequens ad nomen fictum assignatur relativum; sed non contingit assignare nifi nomen, ergo ipsum nomen est relativum. Et hoc idem patet per eundem ibidem. Nam postquam exemplificavit quomodo relativa aliqua dicuntur ad convertentiam, subdit, Similiter autem & in aliis, sed casu aliquotiens differunt secundum locutionem. Ex quo patet quod dicit relativa casu differre: sed sola nomina differunt casu: ergo secundum eum sola nomina sunt relativa. Item quod non ponat relationem esse aliam rem ab absolutis, potest si● persuaderi. Si relatio esset alia res, tanc quandocunque adveniret alicui illud vere haberet novam rem in se; & per consequens vere mutaretur. Quod est contra eum 5. Phys. ●bi ponit relationem advenire illa nihil mutante. Item secundum Aristot. 5. Meta. calefactivum dicitur relative a● calefactibile, ergo si relatio esset alia res in calefactivo, esset talis res ad illud calefactibile, quod est impossibile. Nam tunc essent in eodem actualiter res infinitae. Nam illa res quae est calefactiva istius ligni, est etiam infinitorum aliorum calefactiva; sicut sol secundum Philosophum. Si ergo relatio sit alia res, tot erunt res actualiter existentes in sole, quot erunt calefactibilia à sole; & per consequens infinitae res quarum quaelibet secundum se totam est distincta ab alia modo sunt in sole. Quod est contra Philosophum 3. Phys. negantem talia infinita esse in rerum natura. Nec valet dicere quod ad omnia ista calefactibilia est una relatio, & non variantur relationes secundum variationem terminorum. Quia eadem facilitate dicetur quod respectu omnium non oporter ponere nec unam relationem; sed sufficit quod sit una res quae possit appellari pluribus nominibus vel eodem nomine adjectis sibi diversis casibus obliquis. Similiter qua ratione dicit quod respectu omnium ejusdem ●●tionis sufficit unica relatio; eadem ratione & aeque faciliter dicam, quod respectu quorumcunque etiam specie & genere distinctorum sufficit una relatio, ita quod non oportet ponere tales relationes extra animam distinctas specie. Sic ergo mihi videtur quod opinio Aristot. fuit, quod sola nomina sunt ad aliquid, sive relativa. Et isti opinioni concordant Grammatici ponentes ad aliquid, vel relativum, esse speciem nominis. Unde Priscianus in majori volumine lib. 3. cap. de nomine enumerans multas species nominis, inter alias enumerat ad aliquid, dicens, Ad aliquid dictum est quod sine intellectu illius ad quod dicitur proferri non potest; ut Pater, filius, dominus, servus. Nam dicendo filium, & patrem intelligo; & dicendo dominum, servumque intelligo. Quod si intereat unum, interit & illud quod ab illo intelligitur. Et eandem sententiam dicunt alii Grammatici sequentes eundem authorem. CAP. L. Adducit aliquas rationes ostendentes relationem non esse distinctam à re absoluta, vel rebus absolutis. PRo hac opinione multae possunt rationes adduci, sive concludant sive non, ad praesens non curo. Unde arguitur sic. Si relatio esset res extra animam distincta realiter à re absoluta, sequitur quod potentia materiae primae qua potest recipere formam esset alia à materia: consequens est falsum, quia tunc essent in materia res infinitae ex quo potest successive infinitas formas recipere. Item si esset res aliqua talis, tunc quandocunque asinus moveretur localiter hic inferius, quodlibet corpus caeleste mutaretur & reciperet aliquam rem de novo in se, quia aliter distaret nunc ab illo asino quam prius; & per consequens si distantia esset alia res, vere perderet unam rem, & aliam de novo reciperet. Item tunc in illo corpore essent infinitae res, quia à qualibet parte alterius corporis distat realiter: sed partes alterius corporis sunt infinitae: ergo in illo copore sunt distantiae infinitae ad infinitas partes alterius corporis. Item patet quod lignum est duplum ad suam medietatem. Si ergo illa dupleitas ●it res talis alia ab illo duplo, eadem ratione relatio qua illud lignum excedit medietatem suae medietatis erit res alia existens in illo ligno; & eadem ratione ad quamlibet medietatem cujuscunque medietatis erit alia res in illo ligno: cum ergo in illo sunt tales partes ejusdem proportionis infinitae, & non est eadem proportio istius totius ligni ad quascunque duas partes illarum partium; sequitur quod in isto ligno erunt relationes infinitae distinctae specie. Et si dicatur quod illae partes illius ligni non sunt actu sed in potentia, ideo relationes illae non sunt actu infinitae. Contra. Illae partes sunt in rerum natura, quia aliter ens componeretur ex non ente: ergo relationes correspondentes istis partibus sunt in rerum natura, & per consequens res infinitae distinctae specie sunt in toto ligno. Praeterea Hoc lignum est realiter duplum ad suam medietatem, ergo in hoc ligno est realiter & actualiter relatio dupleitatis ad suam medietatem: sed non plus est una pars in actu quam alia, quia omnes partes sunt simul: ergo quaelibet alia pars est in actu, ita quod ad eam potest esse relatio realis; ergo ad quamlibet erit relatio realiter & actualiter, & illae partes sunt in ligno; ergo in illo ligno sunt infinitae relationes. Praeterea si aliqua relatio sit talis res, dupleitas erit talis res. Tunc quaero an illa dupleitas ipsius A ad B, erit accidens divisibile, aut indivisibile. Non potest dici quod sit accidens indivisibile. Tum quia in illo ligno non est accidens indivisibile quod denominet totum illud lignum: tum quia quaero de subjecto istius accidentis, aut est divisibile, aut indivisibile; non indivisibile ut manifestum est, ergo oportet quod sit divisibile, sed subjectum divisibile non potest esse primum subjectum accidentis indivisibilis, ergo illud accidens non est indivisibile. Nec potest dici quod sit accidens divisibile & extensum, quia quaero de partibus illius accidentis, aut sunt similes, aut dissimiles. Si similes, ergo conveniunt in nomine & definitione totius; & per consequens quaelibet pars dupleitatis est dupleitas; & per consequens quaelibet erit dupla ad illud ad quod totum est duplum, quod est absurdum. Si sint partes dissimiles, ergo differunt specie; & per consequens si componant unam rem oportet quod una illarum rerum sit actus & alia potentia, & ita dupleitas erit composita ex actu & potentia. Item si una illarum partium esset actus & alia potentia, & quando actus & potentia faciunt unum non distant situaliter, oporteret quod illae partes non distarent situaliter; & per consequens non constituerent unum extensum nisi ponantur aliae partes praeter illas. Item pro illa opinione potest argui Theologice sic. Omnem rem quam Deus potest facere mediante causa secunda efficiente, potest per se facere sine omni causa secunda efficiente. Cum ergo in illo efficiente ponatur quidam talis respectus efficientiae causatus à Deo, mediante causa secunda; poterit Deus istum respectum facere sine hoc quod aliqua causa efficiat aliquid simul cum Deo. Ponatur igitur in esse si sit possibile; quo posito probo quod positum est impossibile. Quia fi Deus efficit istum respectum efficientiae in isto, ergo istud est efficiens, quia sicut in quocunque est albedo iliud est album, ita illud in quo erit ille respectus efficientiae erit efficiens; & si illud est efficiens, & non est efficiens nisi ipsius respectus, ergo non solum Deus efficit illum respectum. Et ita ex posito, sequitur suum oppositum; & per consequens positum non est possibile. Praeterea. Omnem rem quam Deus conservat sine alia re, potest Deus de novo producere, etiamsi illa res alia non sit, vel nunquam fuisset. Si ergo paternitas qua refertur pater ad filium sit alia res à patre & filio, & Deus eam conservat sine generatione, quia illa praeterita est: ergo potest, vel potuit Deus illam paternitatem de novo producere etsi nunquam fuisset illa generatio; & per consequens poterit aliquid esse pater illius quem non genuit. Item ponatur quod Deus creet de nihilo unum hominem, & postquam creavit illum creet alios homines, & postea ab illis generentur alii, quo posito arguo sic. Qualis res est in aliquo illorum hominum genitorum potest Deus de potentia sua absoluta facere in illo homine primo creato; sed filiatio est in aliquo illorum hominum; ergo potest Deus facere talem vel consimilem in illo. Et per consequens illo posito ille erit filius, & non nisi hominis, & non est aliquis homo alius ab illo nisi junior eo per casum; ergo ille erit filius junioris se, quod videtur includere contradictionem. Aliae rationes innumerabiles possunt adduci pro hac opinione, quas causa brevitatis pertranseo. CAP. LI. Est de illis quae ponit praedicta opinio in genere Relationis. ISta opinione sic declarata quae mihi videtur fuisse Aristotelis, videndum est secundum opinionem istam de iliis quae illa opinio ponit esse in genere relationis. Et est primo sciendum quod secundum illam opinionem, sicut dictum est, nihil est in genere relationis nisi nomen mentale, vocale, vel scriptum; & non nisi nomen cui potest convenienter addi in propositione casus obliquus. Sed sciendum est quod talia nomina quibus potest convenienter addi casus obliquus sunt in duplici differentia. Quaedam enim sunt quibus semper quandocunque vere praedicantur de aliquo, convenienter potest addi eis solum abstractum, quod est abstractum primo modo abstractorum. De quo modo dictum est prius in 5 cap. Sicut est de talibus concretis, album, calidum, dulce, animatum; nam nihil est album nisi sit album albedine, nec aliquid est calidum nisi sit calidum caliditate, & sic de aliis; & talia licet ponantur connotativa, tamen non dicuntur relativa. Alia sunt nomina quae non possunt de aliquo verisicari nisi convenienter & vere possint addieis, non nomina abstracta eorum, sed alii casus obliqui qui non sunt eorum abstracti: cujusmodi sunt talia nomina, dominus, seruus, pater, filius, & sic de aliis. Nullus enim est pater nisi sit alicujus pater, nec aliquis est similis nisi sit alicui similis. Et illa vocat Philosophus relativa secundum esse; quia impssibile est quod verificentur de aliquo, nisi cum eis convenienter addi possint casus obliqui. Et de istis relativis quando sunt talia quod contingenter verificantur de illis de quibus praedicantur, posita constantia subjecti, impossibile est scire aliquid verificari de uno nisi sciatur determinate ad quod dicitur. Sicut impossibile est scire aliquem esse servum, nisi sciatur cujus est seruus; & impossibile est scire aliquid esse simile, nisi sciatur cui est simile. Et de istis intendit Philosophus in predicamentis, dicens, quod Qui scit determinate unum correlativorum scit determinate reliquum. Si autem tale relativum sic verificatur de aliquo quod non potest non verificari, posita constantia subjecti, tunc non oportet quod qui determinate scit unum correlativorum, sciat determinate reliquum. Alia autem sunt nomina quibus quandoque addi potest casus obliquus, hoc tamen non semper requiritur. Unde quandoque contingit vere dicere, quod Ille asinus est asinus Socratis, & quod est asinus alicujus; quandoque autem, quamvis haec sit vera Ille asinus est asinus, haec tamen falsa est Ille asinus est alicujus asinus. Et illa possunt vocari secundum dici relativa. Haec enim aliquando possunt dici aliquorum vel sub alia habitudine casuali; hoc tamen non semper requiritur, ideo non sunt per se in genere relationis. Talia etiam nomina sunt manus, caput, & hujusmodi. Unde illa manus est alicuando manus hominis & aliquando non est manus hominis, quando scilicet est abscisa. Sed nota quod si tunc non vocatur manus, hoc nomen manus vere erit in genere relationis; & sic de consimilibus. Sic ergo patet nomen quod de nullo significative sumpto potest verificari, nisi vere & convenienter posset sibi adjungi aliquis casus obliquus alicujus alterius dictionis quam sui abstracti, esse in genere relationis: Et talia nomina possut vocari relativa secundum esse. Alia autem possunt vocari relativa secundum dici, quia aliquando adduntur eis casus obliqui convenienter, aliquando non. Veruntamen istis vocabulis, Relativa secundum esse, & Relativa secundum dici philosophi non utuntur. Sicut nunc utimur aliis verbis quibus veteres magistri non utebantur scilicet relatione reali, & relatione relationis. Unde talis distinctio nunquam invenitur in philosopho; & ideo secundum eum ita vere & realiter sunt illa relativa, causa, Dominus, & hujusmodi, sicut quaecunque alia. Unde semper vel frequenter exemplificat de domino, & hoc quia non potest esse dominus nisi sit alicujus servi dominus; & ideo apud Arist nulla erit talis distinctio inter relationem realem, & relationem relationis: distinguit tamen diversos modos relativorum in. 5. meta. de quibus non est modo tractandum. Sed sufficiat nunc scire quod Arist. omne nomen, vel habens vim nominis, cujusmodi est participium quod de nullo significative sumpto potest verificari, nisi vere & convenienter contingat sibi addere vel adjungere casum obliquum alterius dictionis quam sui abstracti, est vere ad aliquid & in praedicamento relationis; sive significet substantiam praecise, sive qualitatem, sive utrumque; sive etiam connotet aliquid aliud in actu, sive in potentia; sive affirmative, sive negative; sive qualitercunque. Et ideo omnia talia dominus, servus, fignum, signatum, causa, causatum, efficiens, effectus, activum, passivum, producens, productum, agens, patiens, & hujusmodi, in praedicamento relationis sunt collocanda. Ex quibus sequitur ulterius, quod quanquam verba sunt in genere actionis vel passionis vel in aliquo alio praedicamento; tamen participia & nomina verbalia correspondentia eis sunt in praedicamento relationis secundum principia Aristo. Et quod haec fit intentio sua satis insinuat. 5. meta. cap. de ad aliquid; ubi enumerans modos relativorum dicit. Alia scilicet dicuntur relativa, ut calefactivum & calefactibile, & secativum & secabile, & omne activum & passivum. Et postea seqüitur: Activa vero & passiva secundum potentiam activam & passivam sunt, & actiones potentiarum, ut calefactivum & calefactibile, quia potest & calefaciens ad id quod calefit, & secans ad illud quod secatur tanquam agentia. Ecce quod calefaciens potest esse de secundo modo relativorum. Unde puto, Quod apud Aristo. omnia nomina & pareipia, quae non possunt de aliquo verificari nisi convenienter posset addi eis casus obliquus correspondens secundum significationem verbis activis & passivis, quae non tantum secundum vocem & formam verborum sunt activa & passiva, sed vere significant quod aliquid realiter agit, & quod aliquid realiter patitur, vel quod aliquid facit vere, vel quod aliquid vere fit vel potest facere, sunt relativa de secundo modo: cujusmodi sunt agens & patiens, calefactivum, creans, creativum, activum, & passivum, & hujusmodi. Quod etiam Aristo. ponat nomina vel participia in genere relationis, & verba correspondentia eye in aliis praedicamentis, patet per eum in praedicamentis capitulo de ad aliquid; ubi dicit sic, Similiter igitur accubitus & statio & sessio positiones quaedam sunt; positio vero ad aliquid, jacere vero vel stare vel sedere, ipsa quidem positiones non sunt; sed denominative ab his quae dictae sunt positionibus nominantur. Ex quo patet quod stare non est in genere relationis, sed tamen statio in genere relationis est; quia si sit statio alicujus est statio. Unde ultimate oportet resoluere talem propositionem in talem, Partes talis corporis sunt sic distantes: & in tali resolutione habebitur expresse aliquod nomen sive participium quod de nullo verificari potest, nisi ei convenienter posset addi casus obliquu● CAP. LII. De proprietatibus quas attribuit praedicta opinio relativis. VIso quid Aristot. sentit de relativis, videndum est de proprietatibus quas attribuit eis. Et est prima proprietas, quod Aliquibus relativis inest contrarietas, non tamen omnibus. Quod aliquibus in sit contrarietas patet n●n● virtus & vitium sunt relativa, & tamen sunt contraria. Unde sciendum est quod contraria relativa vocantur hic, Illa quae non possunt eidem simul competere per praedicationem, sed cuicunque competit unum, eidem successive potest competere aliud. Et illo modo pater & filius non sunt contraria, quia idem potest simul esse pater & filius, quamvis non respectu ejusdem▪ sic etiam nihil contrariatur triplo, quia cuicunque competit triplum, eidem potest simul alia relatio competere, vel nunquam. Secunda proprietas relativorum est, quod Suscipiant magis & minus, quamvis non omnia. Nam aliqua sumpta cum istis adverbus magis & minus, possunt de aliquo praedicari successive; sicut aliquis est primo magis similis alicui, & postea minus similis, vel è converso: sed hoc non est possibile de triplo nec de duplo, & sic de multis aliis. Tertia proprietas est quod Relativa dicuntur ad convertentiam, hoc est, cuicunque relativo potest addi casus obliquus sui correlativi (nisi contingat quod nomina nobis deficiant, & tunc licitum est fingere nomen ad quod dicatur) sicut si ille sit dominus, oportet quod sit serui dominus, & si sit similis, oportet quod sit alicui similis. Similiter si ala sit relativum, ita quod non sit possibile quod aliquid sit ala nisi sit alicujus ala, tunc licitum est fingere nomen sibi correspondens ad quod dicatur secundum convertentiam, ut dicatur quod est ala alati; & è converso, quod alatum est ala alatum, & sic de omnibus aliis. Sciendum est tamen, quod aliquando idem nomen ponitur in recto & in obliquo. Et ista vocantur relativa similium nominum, sive relationes aequiperantiae; ut Simile est simili simile, & Aequale est aequali aequale, ubi idem nomen ponitur in recto & in obliquo. Quandoque autem aliud nomen ponitur in recto, & aliud in obliquo, ut Pater est filii pater, & non oportet quod sit patris; & Seruus est domini seruus & non oportet quod sit serui seruus. Et ista vocantur nomina relativa dissimilium nominum sive disquiperantiae. Hoc tamen generale est quod semper licitum est addere obliquum recto secundum Damascen in logica sua cap. 29. Quarta proprietas est quod Relativa sunt simul natura, quae est sic intelligenda, quod esse existere non potest verificari de uno nisi verificetur de reliquo, si propositio formetur; sicut si haec sit vera Duplum est, haec erit vera Dimidium est; & si haec sit vera Pater est, haec erit vera Filius est; & è converso. Et eodem modo intelligendum est quando dicitur, quod relativa posita se ponunt & perempta se perimunt, hoc est, si negativa sit vera in qua esse negatur ab uno illorum, alia negativa erit vera in qua esse negabitur à reliquo; sicut si haec sit vera Pater non est, haec erit vera Filius non est; & è converso. Est tamen sciendum quod illae regulae non sunt generales secundum Philosophum in praedicamentis, ubi probat ex intentione quod illa proprietas non competit omnibus relativis. Sicut probat de scientia & scibili, de sensu & sensibili: & quamvis non probet de aliis nec de aliis exemplificet, tamen in multis aliis capit instantiam sicut de illis. Nam calefactivum & calefactibile sunt correlativa, tamen non sequitur Calefactivum est, ergo calefactibile est, nec è converso; similiter non sequitur Dealbabile non est, ergo dealbativum non est; & ita in multis. CAP. LIII. Adducit quasdam rationes ostendere praedictam opinionem non fuisse Aristot. Et eas solvit. SEd quod haec non sit opinio Aristot. fortasse quis objiciet. Primo quidem ex dictis in categoriis, ubi Philosophus numerans praedicamenta dicit. Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut substantiam significat etc. Ex quo videtur intendere distinctas res distinctis generibus importari, & ita relatio, cum sit unum praedicamentorum, aliam rem ab his quae per alia genera importantur significat. Praeterea in eodem lib. dicit. ' Ad aliquid vero dicuntur quaecunque▪ hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur; & excludit substantias à praedicta definitione. Haec autem non videntur posse intelligi de terminis, vel de rebus extra, quas absolutas dicimus; relinquitur ergo aliquid esse aliud ab his cui competit esse ad aliquid. Praeterea quaero unde oritur quod Aristot. ibidem docet de relativis; Dicens quod contrarietas inest in relatione, & quod relatio suscipit magis & minus, & quod relativa sunt simul natura: Haec enim nec de terminis nec de rebus absolutis, ut videtur, verificari possunt. Praeterea idem persuaderi potest ex rationibus deductis ex principiis Aristot. Nam impossibile est idem simul esse & non esse, sed absoluta manent relatione transeunte, ergo necesse est ea esse distincta. Item passio differt realiter à subjecto ●um demonstretur de eo, & idem non distinguitur realiter à seipso. Aequale enim & inaequale & multa alia relativa sunt passiones quorundam subjectorum; cum proprium sit quantitati aequale vel inaequale dici, & qualitati simile vel dissimile dici; ut dicit Aristot▪ in praedicamentis, igitur. Item, Quod'est principium operationis realis necesse est esse reale: Relatio autem est hujusmodi, igitur. Aliqua enim aliter & aliter ordinata & proportionata faciunt delectationem, quam non facerent in alia proportione vel ordinatione. Amplius quomodo servabitur distinctio decem praedicamentorum, quorum ponuntur septem respectiva, & tria absoluta? Similiter divisio entis in absolutum & respectivum? Aut entis extra animam in decem categorias? Quomedo etiam salvari poterunt locutiones communes & consuetae, scilicet, Pater paternitate est pater, & Filius filiatione est filius, & quod Est relatio similitudinis, & quod Relatio est accidens; & his similia? Item impossibile videtur sine respectu unionis videre, quomodo unitur forma materiae; pars parti in continuo; accidens suo subjecto; et species naturae corporeae. Unionem enim spirituum ad naturas corporeas non solum lex Christiana, sed omnis natio, ritus, et secta fatetur; et hoc ipsum apud et caeteres superstitionum sectatores familiarissimum est. Item, si praedicta opinio esset vera, tunc idem erit in diversis praedicamentis: quod Aristot. non recipit, ut videtur, cum apud eum propositio, in qua unum praedicamentum negatur ab alio, sit immediata. Ex his forsitan put●bit aliquis Philosophum esse opinatum aliter quam superius ostensum est. Sed diligenter consideranti non debet propter has rationes videri ambiguum, Aristotelem talia entia extra animam nullatenus posuisse; quinimo talia esse sic distincta omnino negavit. Quod enim primo inducitur, non arguit distinctionem illarum rerum distinctis incomplexis correspondentium. Nam in Deo, sine pluralitate rerum distinctis incomplexis correspondentium, dicimus nominum d●vinorum, alia significare justitiam, alia sapientiam, et sic de aliis. Similiter dicimus nominum de Deo dictorum, alia significare potestatem, alia voluntatem, etc. Per quod non intendunt, qu●d alia res sit justitia, alia sapientia, alia potentia, et alia voluntas in Deo: Sed intendunt quod quaedam important quod Deus est justus, quaedam quod est sapiens, quaedam quod est potens, et quaedam quod est volens. Eod●m modo in proposito, cum dicit Philosophus singulum incomplexorum aut significat substantiam, aut quantitatem, etc. Sensus est, quod terminorum significantium res, quidam significant quid est res, quid●m qualis est, quidam quanta est res, et sic de aliis praedicamentis; qu●d manifestat Aristot. ●5. Meta. dicens, Quoniam igitur praedicamentorum quaedam significant quid, alia quale, alia quantum, alia ad aliquid, et sic de aliis. Est igitur mens Aristot. ostendere, quod aliqui termini sunt absoluti, aliqui connotativi, aliqui relativi; sicut alibi est ostensum. Eodem modo dicendum est ad aliud, quod secundum Aristot. ipsi termini proprie dicuntur ad aliquid sive relativi, quia hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur, hoc est, ex hoc quod sunt tales termini, sic significant quod aliquid aliud dant intelligere, ita quod nulla propositio in qua ponitur aliquis talis terminus de aliquo potest sciri, nisi sciatur determinate illud quod dat intelligere. Et propter hoc tales termini, caput, ala, & caeteri non sunt ad aliquid; quocunque enim horum viso potest sciri quid sit tale, utpote caput, ala, quamvis nesciatur cujus sit. Quomodo autem sit in relatione contrarietas, considerandum est qu●d contraria quandoque dicuntur Quorum unum non compatitur se cum alio realiter, ita quod ad utrumque potest esse motus per se; sicut albedo & nigredo, sunt contraria. Quandoque vero dicuntur contraria, Termini qui non possunt simul de eodem respectu ejusdem verificari; & illo modo contrarietas est in terminis relativis, ut simile & dissimile, aequale & inaequale. Suscipere magis & minus sumitur aliquotiens pro vera additione rei ad rem; sicut albedo vel lux suscipit magis & minus. Quandoque vero pro praedicatione cum adverbiis, magis & minus; quando scilicet aliquod nomen recipit comparationem. Et sic relatio suscipit magis & minus: quod tamen non semper contingit propter additionem rei ad rem, sed quandoque propter solam ablationem; sicut inaequale fit magis inaequale propter ablationem suae partis. Unde sicut contingit aliquid denominari nomine relativo propter solam mutationem in altero: ita contingit magis & minus sic denominari propter mutationem in altero, sive ablationem, seu augmentationem alicujus absoluti. Similiter Relativa dicuntur simul natura, Non quia sint aliquae res quarum una necessario exigat aliam, & è converso; Sed ex hoc, quod si esse existentiae praedicatur de uno significative sumpto, necessario verificatur de alio eodem modo sumpto. Sequitur enim duplum est, ergo dimidium est, & è contra. Ad aliud dicendum est concedendo conclusionem; quod scilicet absoluta realiter distinguuntur à rebus extra, & à relativis. Saepe tamen hic modus arguendi decipit imperitos, ut cogat ponere pluralitatem rerum, quam in rei veritate non oportet ponere; ut creatio non est conservatio, ergo creatio distinguitur à conservatione. Sed quando talis modus teneat, in sequentibus patebit. Si dicas quod album Sit realiter aliter simile circumscripto omni termino, ergo habet aliquid quod prius non habuit. Dico quod album sit realiter alteri simile per hoc, quod fit unum simile ad ●lbum; & non per adventum cujuscunque novae rei in ipso. Quemadmodum enim de non creante fit creans, & de columna non dextra fit dextra, sine quacunque nova re recepta in eis; sic in proposito existimandum est. Quod vero inducitur de passione & subjecto faciliter solvitur, praecognito quid est passio demonstrabilis; quae non est aliquid realiter existens extra in subjecto, sed est quoddam praedicabile per se secundo modo de subjecto, natum supponere pro eodem pro quo subjectum. Hoc modo aequale vel inaequale, simile vel dissimile, sunt passiones qualitatis & quantitatis. Ex hoc etiam, quod exprimitur diversos effectus causari à causis aliter & aliter dispositis & ordinatis, non est putandum relationem esse causam illorum effectuum; sed absoluta potius, quae sic & aliter proportionantur. Sicut enim causa nunc potest causare quod prius non potuit, ex hoc solum quod est approximata passo, non propter additionem cujuscunque novae rei: (Sicut in musicis & picturis aliqua diversimode proportionata causant delectationem quam aliter non causarent.) Sic in proposito. Quod vero consequenter dicitur de distinctione praedicamentorum non facit difficultatem, nam Avicen. dicit illam distinctionem esse famosam tantum: Et quod distinctio praedicamentorum non sumitur ex distinctione rerum importatarum, sed potius ex distinctione interrogationum de individuis substantiae, ut docet Comment. 7. Meta. Non enim putandum est decem genera esse decem res extra animam, aut significare decem res quarum nulla significatur nisi per unum illorum: sed doctrina peripateticorum assignat▪ decem genera fore decem terminos easdem res aliter & aliter importantes. Quemadmodum enim partes orationis possunt esse distinctae, & tamen significare idem; ut Album, Albescens: sic cum distinctione praedicamentorum potest stare identitas rerum quas important. Similiter distinctio entis per absolutum & respectivum non est entis in quantum ens, sed terminorum. Sicut distinctio per abstractum & concretum, proprium & appellativum, adjectivum & substantivum, cum nulla res proprie dicatur absoluta aut respectiva. Aut enim diceretur res absoluta, quia distinguitur ab alio; & sic relatio quam moderni ponunt extra animam erit absoluta, cum ponant eam distingui realiter à quolibet alio. Aut quia non exigit aliquid aliud, sive non dependet ad aliquid aliud; & sic nullum accidens erit absolutum, nec forma substantialis, nec aliqua creatura, nam quodlibet tale alio indiget & ab alio dependet. Nec etiam dicitur res absoluta, quia potest per se intelligi, non requirens terminum suae cognitionis; quia tunc materia, accidentia, & divinitas non essent absoluta, quia secundum opinionem multorum, nec materia sine forma, nec accidens sine subjecto, nec divinitas sine personis potest intelligi. Et quod subjungitur de divisione entis extra animam patet ex litera 6. Meta. quod non est divisio rerum extra animam, sed terminorum. Tum quia dicit compositionem & divisionem aliud esse ab his quae mens copulat & dividit: Tum quia postremo subjungit quod ens multipliciter dicitur, sicut dicendum est in his quae quotiens dicuntur. Aut enim significat hoc aliquid, aut quale, aut quantum, etc. Constat autem quod hoc non competat rebus, sed solum terminis quorum proprie est compositio divisio & significatio. Quae vero consueta sunt dici de relationibus, multa sunt falsa, & multa impropria, sicut latissime patet perscrutanti ea quae de relationibus à modernis dicuntur & aedita sunt; licet aliqua eorum habeant verum intellectum. Ut quod Pater paternitate est pater, & Filius filiatione filius, & ita de aliis; in quibus locutionibus non oportet fingere rem aliquam per quam pater sit pater, & filius sit filius; sicut nec in istis, Columna est dextreitate dextra, & Deus est creatione creans, Accidens inhaeret inhaerentia, Subjectum subjicitur subjectione, Chimaera est nihil nihiltate, Caecus est caecus caecitate, & ita in aliis. Similiter igitur & absque ambiguitate dicendum est, quod illae propositiones sunt falsae; vel quod quaelibet illarum resolvenda est in duas, ponendo scilicet definitionem quid nominis, loco abstracti; ut Pater est pater paternitate, id est Pater, est pater quia genuit filium, & sic de aliis confimiliter. Si vero hic modus displiceat, possunt aliter salvari locutiones praedictae absque rerum multitudine, ponendo quod abstractum & concretum, ut Pater & Paternitas, Filius & Filiatio, & hujusmodi; idem significant: & tunc erit sensus, pater est pater paternitate id est seipso. Nec illud quod subjungitur in materia & forma, subjecto & accidente, toto & partibus, & spiritibus unitis corporibus, cogit ponere relationem rem mediam inter unita. E●dem enim ratione quaereretur de illa re superaddita, Aut unitur seipsa, & eadem ratione standum fuit in primis unibilibus: Aut alia re, & tunc procedetur in infinitum. Ideo dicendum est breviter sicut Aristot. docet 8. Meta. quomodo materia & forma faciunt unum, reddit causam dicens, quod Illud est actus & illud potentia, vel utrumque actus vel potentia: non quidem semper actus informans; sed quandoque actus movens, quandoque regens & gubernans, & aliis modis. Ex praedictis quoque manifestum est quod nullum est inconveniens apud Aristot. per diversa praedicamenta eandem rem importari, cum ponat scibile & scientiam, sensibile & sensum in diversis praedicamentis scilicet in praedicamento relationis & qualitatis. Nec obstat quod dicit propositionem immediatam in qua unum praedicamentum removetur ab alio: quia hoc non est propter diversitatem rerum quas important; sed quia unum non praedicatur de alio praedicatione directa in primo modo dicendi per se; sed per accidens. Sicut licet eadem res importetur per ista nomina creatio & conservatio, & tamen unum praedicatur per accidens de altero. Sic ergo Aristot. opinatus est de relativis, ut dictum est. Opinio autem contraria duplicem videtur habere radicem. Una radix est, quia nonnulli nimis innituntur proprietati sermonis vulgaris Philosophiae quae praebuit multis occasionem erroris: tum quia defectuose translata propter obscuritatem Graeci sermonis in Latinum male intelliguntur: tum quia dicta authorum falso saepissime allegantur, quibus tamen si veraciter allegarentur non semper expedit adhibere fidem propter multos errores labe respersos. Secunda radix est multiplicare entia secundum multitudinem terminorum, & quod quilibet terminus habeat quid rei, quod tamen absurdum est & à veritate maxime abducens. Non enim quaerendum est in omnibus terminis quid rei, sed in multis tantum quid nominis; quales sunt omnes termini relativi & nonnulli alii, quorum quilibet aequivalet in significando uni longae orationi, & ideo propositiones in quibus ponuntur resolvendae sunt & exponendae utendo aliquotiens descriptione loco nominis. CAP. LIV. Pertractat de relativis secundum contrariam opinionem praecedenti. HActenus dictum est de relativis secundum opinionem quae mihi videtur esse Aristot. nunc dicendum est de relativis secundum opinionem contrariam praecedenti. Unde ponit haec opinio quod quaelibet relatio est res distincta realiter à suo fundamento; ita quod ponit quod similitudo, qua Socrates albus est similis Platoni albo, est quaedam res realiter & totaliter distincta à Socrate & ab albedine quae fundat eam similitudinem. Et consimile est de paternitate & filiatione & omnibus aliis quae ponuntur in genere relationis. Unde quamvis illud vocabulum fundamentum relationis non sit verbum Philosophicum secundum Philosophiam Aristot. tamen dicunt quod quaedam relatio habet fundamentum & terminum à quorum utroque realiter distinguitur; quod probatur multipliciter. Primo quia est distinctum praedicamentum, igitur. Item albedo potest manere ●ine similitudine, ergo albedo non est similitudo. Item si relatio esset eadem cum suo fundamento; sicut fundamenta sunt in diversis praedicamentis, scilicet substantiae qualitatis & quantitatis; ita aliquae relationes essent in praedicamento qualitatis, aliquae in praedicamento substantiae, & aliquae in praedicamento quantitatis, & ita relatio non esset distinctum praedicamentum. Item, per idem fundamentum Socrates albus est similis Platoni albo, & dissimilis Socrati nigro: si ergo relatio esset eadem cum suo fundamento, similitudo & dissimilitudo essent eadem res; & per consequens non essent distinctae relationes. Item si relatio esset eadem suo fundamento, & ad fundamentum est motus, sicut ad albedinem est motus, ad relationem esset motus; quod est concra Philosophum 5. Phys. Item unitas universi consistit in ordine partium; si ergo relatio non est alia res, ille ordo non erit alia res, & ita universum non esset unum. Item divisis partibus componentibus aliquando manent partes, & non manet unio, ergo unio est alia res à partibus. Item in natura sumpta à verbo non est aliud absolutum, quin consimile sit in natura mea, cum ergo illa sit unita & non mea, aliquid habebit illa natura quod non habet mea: sed illud non potest esse absolutum, ergo est aliquod respectivum, quod est intentum. Propter has rationes & multas alias quas causa brevitatis omitto, creditur à multis quod relatio est res extra animam realiter distincta ab omni re absoluta. Distinguunt tamen de relationibus, quia quaedam sunt reales, & quaedam sunt rationis: cujusmodi sunt relationes Dei ad creaturam & aliae quae non sunt sine omni opere intellectus. Istis autem relationibus attribuuntur praedictae proprietates, nam aliquae sunt contrariae, sicut virtus & vitium; aliquae non sunt contrariae, sicut triplo nihil contrariatur. Item relativa suscipiunt magis & minus, non tamen omnia sicut dictum est. Item omnia relativa dicuntur ad convertentiam. Veruntamen aliquando uni relationi reali correspondet realis relatio in alio, sicut similitudini Socratis correspondet relatio realis in aliquo cui est similis. Aliquando vero relationi reali in uno non correspondet relatio realis in alio, sed relatio rationis tantum; sicut relationi reali qua dependet creatura à Deo non respondet relatio realis in Deo, sed rationis tantum. Similiter relationes ponuntur simul natura, ita quod si una relatio sit, oportet quod alia sit. Et haec proprietas intelligitur quando utraque relatio est realis: si vero una sit realis, & alia rationi●, non oportet; sicut ponitur de scientia & scibili, & sensu & sensibili. CAP. LV. De praedicamento qualitatis. QUartum praedicamentum ponitur praedicamentum qualitatis, & sicut de praecedentibus, ita de illo, primo procedendum est secundum opinionem quae mihi videtur esse consona principiis Aristot. ●ive sit vera ●ive falsa: Secundo dicendum est de eo secundum opinionem contrariam. Videtur autem mihi quod secundum principia Aristot. debet poni quod praedicamentum qualitatis est quidam conceptus vel signum continens sub se omnia per quae respondetur ad quaestionem factam per q●ale de substantia, quae non exprimunt partem substantialem substantiae. Utrum autem magis proprie debent poni concreta quam abstracta in praedicamento qualitatis, non est ad praesens disputandum. Sunt autem quaedam in genere qualitatis quae important res distinctas à substantia, ita quod illa res non est substantia, sicut sunt albedo, nigredo, color, lux, scientia, & hujusmodi. Quaedam vero sunt quae non important alias res à praedictis qualitatibus & substantia, cujusmodi sunt figura, curvitas, rectitudo, densitas, raritas, & hujusmodi. Ad sciendum autem quando qualitas debeat poni alia res à substantia & quando non, hac arte convenit uti; quod quando talia praedicabilia possunt successive verificari de eodem, quae non possunt simul verificari propter solum motum localem, non oportet quod talia praedicabilia res distinctas à substantia significent, sicut talia praedicabilia, curvum, rectum, propter solum motum localem possunt de eodem verificari successive. Nam quando aliquid est curvum, si postea, nulla re adveniente sibi, partes ipsius moventur per motum localem, dicetur rectum; & propter hoc rectitudo & curvitas non important alias res à rebus rectis & curvis. Et consimiliter est de figura, quod per solum motum localem aliquarum partium potest aliquid fieri diversae figurae; & ita etiam est de raro & denso, & de consimilibus. Sed non sic est de albedine & nigredine, de calore & frigore, & hujusmodi: Non enim per hoc solum quod aliquid vel partes ejus moventur localiter, fit aliquid calidum vel frigid●m; & ideo omnia talia important res distinctas à substantia. Hoc viso sciendum est quod Aristot. ponit quatuor modos, sive quatuor species qualitatis. Primus modus est Habitus & dispositio: & vocatur Habitus, omnis qualitas de difficili mobilis, ●ive sit spiritualis ●ive corporalis. Dispositio vero vocatur omnis qualitas de facili mobilis, ●ive spiritualis ●ive corporalis; & secundum hoc, qualitas ejusdem speciei in uno est habitus, & in alio est dispositio. Et est sciendum quod sub hoc modo non tantum comprehenditur illud quod importat aliam rem à substantia; sed etiam illud quod quardoque non importat aliam rem. Unde omne illud sub hoc modo continetur, quod difficulter vel faciliter propter mutationem rei removetur à subjecto. Et ut breviter dicam, omnis qualitas sub hoc modo continetur. Et dicitur species qualitatis non quia aliqua sit qualitas quae non sit habitus nec dispositio, sed quia aliqua qualitas non est habitus & aliqua qualitas non est dispositio: vel dicitur species, quia aliquid specialius connotat quam hoc nomen qualitas. Alia species qualitatis ponitur Potentia naturalis vel impotenti●. Unde omnis res, qua aliquid potest agere vel resistere actioni, in hoc genere ponitur. Tertia species ponitur Passio & passibilis qualitas, omnis enim qualitas sensibilis ponitur in tertia specie qualitatis. Quarta autem species qualitatis ponitur forma, & circa aliquid constans figura, ut curvum rectum, & hujusmodi. Et sciendum quod forma potest hic vocari illa qualitas propter quam aliquid dicitur pulchrum vel turpe; & ita illa nomina non important alias res à qualitatibus praedictis & substantia. Unde notandum est quod secundum intentionem Philosophi, idem est in diversis speciebus qualitatis, sicut patet; quia ponit quod calor & frigiditas sunt in prima specie qualitatis. Ex quo patet quod non est intentionis suae ponere quod illae species à se mutuo universaliter removeantur; sed solum particulariter: & sicut ponit de speciebus ita ponit de praedicamentis, quod de se mutuo particulariter negantur. Qualitati autem Philosophus multas trib●it proprietates, quar●m prima est, quod Qualitati inest contrarietas; una enim qualitas alteri contrariatur, & similiter nomina concreta importantia illas qualitates in obliquo contrariantur: Non tamen omni qualitati contrariatur qualitas. Nam aliqua est qualitas quae non habet contrarium, sicut lux non habet contrarium. Secunda proprietas est, quod Qualitas suscipit magis & minus, quia concretum qualitatis quandoque de aliquo praedicatur cum hoc adverbio magis, & quandoque cum hoc adverbio minus: Sed illa proprietas non inest omnibus qualitatibus, non enim unus triangulus est magis triangulus quam alius, nec unum est magis quadratum quam aliud. Tertia proprietas qualitatis est, quod Secundum qualitatem aliquid dicitur simile vel dissimile, duo enim alba sunt similia, & similiter duo nigra; sed album & nigrum sunt dissimilia. Et de qualitate secundum opinionem Aristot. ista sufficiant, quia in praedicamentis diffuse tractavi de qualitate secundum opinionem Aristot. Quicquid enim super Physicam scribo non tanquam meum, sed tanquam Aristot▪ ut mihi videtur, dico. CAP. LVI. Pertractat opinionem quae ponit quod quaelibet qualitas est res distincta à substantia, quantitate, & rebus respectivis. ALii autem ponunt quod quaelibet qualitas est res distincta à substantia, & quantitate, & rebus respectivis. Et assignantur quatuor species qualitatis quorum concreta inter se distinguuntur. Unde ponunt quod Habitus & dispositio constituunt primam speciem qualitatis; quae distinguuntur, quia Habitus est de difficili mobilis, Dispositio vero est de facili mobilis. Secundam speciem ponunt Potentiam naturalem vel impotentiam, quae distinguuntur ab habitu & dispositione. Tertiam speciem ponunt Passiones & passibiles qualitates esse, scilicet qualitates sensibiles. Quartam speciem ponunt figuram & formam, quam ponunt distingui realiter à substantia & qualitatibus aliarum specierum. Unde dicunt quod quando aliquod corpus curvatur, vere unam rem absolutam amittit, & aliam rem absolutam novam acquirit. Proprietates autem ipsas quas ponit Aristot. artribuunt tali qualitati, quae est res distincta à substantia, et quantitate, et rebus respectivis. CAP. LVII. De praedicamento actionis, & de duplici opinione circa actionem. DE sex ultimis praedicamentis Aristot. breviter se expedit, de quibus tamen ad juniorum utilitatem latius est disser●ndum. Unde quintum praedicamentum ponitur Actio, quod tamen Philosophus quando praedicamenta enumerat, vel etiam tractat de ipso praedicamento, non per nomen, sed per hoc verbum fatere, nominavit. Et consimiliter per verbum, & non per nomen, Damascenus in Logica sua nominat hoc praedicamentum. Unde mihividetur quod opinio Aristot. erat, quod praedicamentum istud non est nisi quaedam ordinatio verborum importantium quod aliquid facit, vel agit aliquid; ita quod unum verbum de alio verbo sumpto cum hoc pronomine, qui, praedicatur sic dicendo, Qui calefacit agit, et sic de consimilibus. Et illo modo potest salvari esse genus generalissimum. Et si praecise essent in usu talia verba, & participia eis correspondentia, & nomina supponentia pro eisdem pro quibus supponunt eorum participia, de hoc praedicamento sicut de multis aliis paucae forent difficultates; tunc enim clarum esset quod actio supponeret proeodem pro quo supponit agens, & actio esset res absoluta & substantia sicut agens, tamen illa substantia contingenter esset actio, sicut contingenter est agens: & ita verbum esset in uno praedicamento & nomen in alio, sicut agens est in praedicamento relationis secundum opinionem Aristot. sicut probatum est prius, quia agens semper potest recipere convenienter obliquum adjunctum sibi; sed agere non est in illo praedicamento. Et sic hoc praedicamentum non importaret aliquam rem quae non esset de praedicamento qualitatis vel substantiae, sed importaret tam rem de praedicamento qualitatis, quam rem de praedicamento substantiae. Unde sic dicendo, Ignis calefacit lignum, hoc verbum, calefacit, importat calorem, quamvis non nominaliter sed verbaliter; propter quod non oportet quod praedicetur de calore; sicut album importat albedinem & non praedicatur de albedine. Pro hac opinione, sive sit vera, si ve falsa, possunt adduci aliquae persuasiones. Quod enim cum dicitur Ignis calefacit vel agit, non importetur aliqua res quae non sit substantia vel qualitas, potest persuaderi. Primo sic, quia si aliqua alia res importaretur, quaero ubi est illa res; aut est per se existens, aut est alteri inherens: si sit per se existens ergo est substantia, & habetur intentum: si sit alteri inherens, aut ergo calefaciente, aut ligno calefacto: si detut primum, ergo omne agens & movens recipiet novam rem in se quandocunque ageret ve● moveret; Et ita corpus celeste & intelligentia continue reciperent novas res in agendo, similiter Deus in agendo & producendo reciperet novas res in se. Et si dicatur quod non est simile de Deo & de creaturis. Contra, si Deus vere & realiter agit nihil recipiendo, ergo est ibi simpliciter actio sine tali re alia, ergo frustra ponitur in alio agente, cum possit vere & realiter esse agens sine tali alia re Si autem illa res recipitur in calefacto, ergo non denominaret agens, nec ratione ejus ignis diceretur agens. Similiter tunc calefactum reciperet plures in se, scilicet calorem, & illam rem quae ponitur Actio, & illam rem quae ponitur passio; quod videtur esse absurdum, quia ponitur pluralitas sine necessitate, & sine ratione. Item potest argui sic, illa res aut est creata, aut non. Si non est creata, ergo est Deus: si est creata, quaero à quo; Et non nisi ab agente, ergo agens producit illam rem. Quo dato quaero de productione illius rei, sicut prius, & erit processus in infinitum, vel stabitur quod una res producitur sine productione alia; & eadem ratione fuit standum in prima, quod calor producitur in ligno sine alia re nova in calefaciente. Item Theologice potest argui sic. Omnem rem quam producit Deus mediante causa secunda potest per se immediate producere; ergo illam rem quae ponitur esse actio quando ignis agit, potest Deus producere immediate sine hoc quod ignis agat. Quo facto quaero, aut ignis agit, aut non? si sic, tunc non solus Deus agit: si non, Contra, ibi est actio formaliter existens in igne, ergo ignis vere denominatur ab illa actione; & per consequens vere agit & non agit, quod est impossibile. Propter istas rationes & multas alias posset aliquis tenere, quod Actio non est alia res distincta ab agente, passo, & producto. Et haec opinio, sive sit vera, sive falsa, est opinio Aristot. ut mihi videtur: Et ideo ponit quod hoc nomen, actio, supponit pto ipso agente; ut haec sit vera, Actio est agens, & consimiliter, Agere est agens: vel ponit quod talis propositio est resolvenda in qua ponitur verbum sinc tali nomine; ut ista, actio est agens, aequivaleat isti, Agens agit; & illa, Calefactio est actio, aequivaleat isti, quod calefacit agit, & sic de consimilibus. Hoc ostenso sciendum est secundum opinionem Aristot. quod agere sive facere multipliciter accipitur: Quandoque idem est quod aliquid producere, creare, vel destruere: quandoque idem est quod aliquid in aliquo facere: quandoque accipitur communiter & large secundum quod est commune ad praedicta duo, & ad movere; et sic potest poni praedicamentum. Convenit autem isti praedicamento contrarietas, nam calefacere & frigefacere contraria sunt: & dicuntur verba ista contraria, quia important qualitates contrarias, et non possunt eidem simul competere, saltem respectu ejusdem. Suscipit etiam hoc praedicamentum magis & minus, hoc est, istis verbis convenienter adjungitur magis & minus; quamvis forte non omnibus. Unde convenienter dicitur, Hoc calefacit magis quam illud, & illud minus quam illud; & unus gaudet magis, & alius minus. Haec dicta sunt secundum opinionem quae mihi videtur consona doctrinae Aristot. Alii autem ponunt quod Actio est quaedam res distincta ab agente, producto, & passo, & a caeteris rebus absolutis: & est quidam respectus qui ab aliquibus ponitur esse subjective in agente, & ab aliquibus ponitur esse subjective in passo. Dicunt tamen quod aliquando Actio est respectus realis, aliquando autem est respectus rationis: Et proprietates praedictas, scilicet habere contrarium, suscipere magis & minus, dicunt tali respectui convenire. CAP. LVIII. De praedicamento Passionis, & de duplici opinione circa passionem. Seutum praedicamentum dicitur praedic●mentum passionis, quod Aristoteles nominat per verbum, sicut patet in praedicamentis capitulo primo, & capitulo de facere & pati: & secum videtur concordare Damascenus in Logica sua, ubi vocat hoc praedicamentum per verbum. Et sicut est de praecedenti praedicamento, quod in eo secundum Aristot. reponuntur verba, ita in hoc praedicamento verba aliquid pati significautia reponuntur: Unde omnia quae dicta sunt de agere, proportionabiliter dicenda sunt de pati. Et ideo secundum viam suam pati, & passio, et illa substantia quae patitur unum et idem sunt, sicut videtur dicere Damascenus. Unde dicit, ‛ Facere autem et pati, quaedam substantia est taliter operans vel' patiens. Ita quod propositio in qua ponitur verbum infiniti modi loco nominis, vel hoc nomen passio; resolvenda est in propositionem in qua ponitur verbum sine tali nomine et infinitivo, mediante hoc relativo, quod: ut illa, Calefieri est pati, aequivalet isti, Quod calefit patitur; et similiter illa, Calefactio est passio, aequivalet illi eidem. Sed notandum quod pati secundum eum mulipliciter accipitur. Uno modo pro recipere aliquid ab aliquo; et sic subjectum patitur, et materia recipiens formam patitur. Secundo modo accipitur magis generaliter, s●cundum quod est commune ad pati primo modo, et motui, quamvis in se nihil recipiat subjective; sicut quando aliquid movetur localiter. Tertio modo accipitur secundum quod est commune ad pati praedictis modis, et ad creari; et sic est praedicamentum. Brevitur igitur secundum Aristot. ut mihi videtur, dicendum est; quod ipse ponit omnia verba activa mentalia in praedicamento de facere, Et omnia verba mentalia passiva in praedicamento de pati; sive illa verba significent substantias, sive qualitates, sive tam substantias quam qualitates. Alii autem dicunt, quod Passio est quidam respectus existens subjective in passo correspondens respectui actionis. CAP. LIX. De praedicamento quando, & de duplici opinione circa ipsum. SEptimum praedicamentum ponitur Quando, quod est ordinatio adverbiorum vel aliorum eis aequivalentium, quibus convenienter respondetur ad questionem factam per hoc interrogativum quando, ut hodie, heri, cras. Unde secundum viam Aristot▪ ut mihi videtur, Hoc praedicamentum non importat aliquam rem distinctam à Substantia et qualitate; sed importat illas easdem res, quamvis non nominaliter, sed adverbialiter tantum. Et pro illa opinione, sive sit vera sive falsa, potest argui. Nam si Quando fit talis res inhaerens rei temporali, non plus debet poni talis res respectu unius temporis quam alterius; ergo respectu temporis futuri est talis res, consequens est falsum: quia si sit talis res in aliquo quod erit cras, sine qua non potest dici quod erit cras, sicut non potest aliquid esse album sine albedine; ergo respectu cujuslibet instantis istius temporis in quo erit, erit aliqua talis res in illo; et cum illa instantia ponantur infinita, sequitur quod in illo erunt res infinitae. Similiter illud fuit in infinitis temporibus, quia in infinitis partibus ejusdem proportionis, sive infinitis instantibus; ergo in eo sunt derelictae tales res infinitae. Et si dicatur quod illa instantia non fuerunt in actu. Contra, aut aliquod instans unquam fuit in actu, aut nullum: ●i nullum, ergo nihil est instans: si aliquod, & non plus unum quam reliquum; ergo infinita fuerunt in actu. Item de omni re contingit determinate dicere quod est vel non est; ergo in illo homine vel est determinate talis res (accipio illam rem quae debet derelinqui ex adjacentia crastinae diei) vel non est in illo homine: Si est in ipso, ergo haec est determinate vera, Ille homo erit cras: Si non est in eo, ergo sua opposita est determinate vera; quae videntur esse contra Aristot. quia in futuris contingentibus negat veritatem determinatam. Et potest argui Theologice sic, Aut in isto homine est talis res, aut non est: si est in eo, & sequitur formaliter●, talis res respectu crastinae diei est in illo homine, ergo ille homo erit cras; sicut sequitur formaliter, In illo subjecto primo est albedo, ergo Hoc est album; & illud antecedens, Illa res est in isto homine, est sic verum, quod non potest contingere etiam per potentiam divinam, quin postea fuit verum dicere, Haec res fuit: Ergo semper necessario verum fuit dicere, Ille fuit futurus in illa die; & per consequens Deus non potest facere quin erit in illa die. Si autem illa res non sit in illo homine, ergo haec erit necessaria postea, illa res non fuit in illo homine, ergo ille non erit futurus in illa die; & antecedens est necessarium, ergo consequens est necessarium; & per consequens, Deus non potest continuare vitam istius hominis usque ad diem craftinam. Item si quando esset talis res sicut illi opinantes contrarium imaginantur, tunc sicut calidum est calidum calore, ita temporale esset temporale per illam rem; & per consequens, sicut est impossibile aliquid esse calidum sine calore, ita impossibile esset aliquid esse temporale sine illa re inherente sibi: sed consequens est falsum. Nam haec est vera, Antichristus erit ante diem judicii, et tamen in Antichriste, cum nihil sit, non est talis res. Si dicatur ad omnia ista, quod ex tempore futuro non derelinquitur talis res antequam fuerit in illo tempore; et i●●o nec ille homo, nec Antichristus habet talem rem in se derelictam ex tempore futuro. Contra. Si sine tale re res erit cras et in tempore futuro, eadem ratione sine tali re vere fuit in tempore praeterito, et etiam vere nunc est; et per consequens frustra ponuntur tales res. Probatur consequentia sic, si in illo homine qui fuit heri est talis res derelicta per quam dicitur fuisse heri, sicut lignum dicitur calidum per calorem; ergo impossibile est quod haec sit vera, Ille homo fuit heri sine tali re, sicut impossibile est quod lignum sit calidum sine calore: Sed hoc v●detur falsum, quia Deus potest illum hominem per suam potentiam absolutam conservare, et illam rem destruere. Ponatur igitur in esse, tunc quaero, aut ille fuit heri, aut non fuit: si fuit, ergo vere fuit sine tali re, et per consequens per illam rem non dicitur fuisse heri; quod est intentum. Si non fuit heri, Contra, propositio talis de praeterito est necessaria, ita quod Deus non potest facere quin homo ille prius fuerit. Propter ista et multa alia quae causa brevitatis omitto, posset aliquis tenere quod Quando non est talis res. Et haec fuit opinio Aristot. ut mihi videtur, et ideo hoc praedicamentum nunquam per nomen, sed per adverbium nominavit. Alii autem dicunt quod quando vel quandeit as est quaedam res respectiva derelicta in re temporali ex adjacentia temporis, propter quam dicitur quod res fuit, vel erit, vel est. CAP. LX. De praedicamento Ubi, & de varia opinione circa ipsam. OCtavum praedicamentum ponitur ubi. Et de illo dico sicut de praecedenti, quod, ut mihi videtur, consonum est doctrinae Aristot. quod ubi non est alia res distincta à loco et caeteris rebus absolutis, sed semper Philosophus hoc praedicamentum per adverbium interrogativum loci nominavit. In quo praedicamento ponuntur illa per quae convenienter respondetur ad quaestionem factam per hoc adverbium ubi: Unde si quaeram ubi est Socrates, convenienter respondetur, quod Est in civitate, vel in domo, ideo illas propositiones cum suis casualibus ponit in praedicamento ubi. Pro hac opinione potest argui sic. Quia non videtur includere contradictionem quod Deus destruat illam rem, si ponatur, non destruendo locum, nec illud quod locatur, nec transferendo locum vel locatum de loco ad locum. Quo facto, quaero aut illud corpus est in hoc loco, aut non: si est in hoc loco, et non habet talem rem, ergo locatum est in loco sine tali re; et per consequens frustra ponitur: si non est in loco, et fuit in hoc loco, et non est corruptum, nec locus; ergo aliquid est motum localiter, quod est contra positum. Alii autem ponunt quod ubi sive ubitas est quidam respectus fundatus in locato, procedens ex circumscriptione loci; et quod locatum fundat talem respectum, et locus terminat eum. CAP. LXI. De praedicamento positionis, & de opinione Aristot. circa ipsum. NOnum praedicamentum ponitur Positio, quae secundum opinionem Aristot. non significat rem distinctam à rebus absolutis; sed Significat quod partes rei sic vel sic ordinantur, et situantur, et approximantur. In hoc autem praedicamento sunt sedere, stare, inclinari, jacere, et hujusmodi; et nihil in hoc praedicamento competere potest alicui, nisi quando ejus partes possunt diversimode approximari: propter quam diversam approximationem diversa et contraria dicibilia, quae sunt incompossibilia, possunt eidem successive competere. Isti autem praedicamento non habemus aliquod proprium interrogativum correspondens, Et hoc est propter vocabulorum penuriam. Alii autem tenent quod est, Quidam respectus toti inhaerens vel partibus, ita quod ex hoc quod surgit qui sedit, habet unam rem in se quam prius non habuit, et unam aliam quam prius habuit perdidit. CAP. LXII. De habitu & de duplici opinione circa ipsum. DEcimum praedicamentum ponitur habitus, & de illo sicut de prioribus, dico quod Aristot. non ponit quod Significet aliquam rem distinctam à rebus absolutis, sed Significat quod una res sit circa aliam mobilis ad modum ipsius, nisi contingat aliquod impedimentum, quae non est pars ejus nec simul cum ea, sed loco & situ distincta ab ea. In quo praedicamento ponit talia, Armatum esse, Calciatum esse, & sic de aliis. Tamen, Habere, secundum Philosophum mul●is mod●s dicitur sicut in praedicamentis exposui. Alii autem ponunt quod habitus est quidam respectus in ipso corpore contento: Et de istis praedicamentis ista sufficiant. CAP. LXIII. De Suppositione & de varia acceptione ejus. DIcto de significatione terminorum, restat dicere de suppositione, quae est proprietas conveniens termino▪ sed nunquam nisi in propositione. Est autem primo sciendum quod suppositio accipitur dupliciter, scilicet large & stricte. Large accepta non distinguitur contra appellationem, sed Appellatio est unum contentum sub Suppositione: Aliter accipitur stricte secundum quod distinguitur contra appellationem, sed sic non intendo loqui de suppositione, sed primo modo tantum: & sic tam subjectum quam praedicatum supponit, & universaliter quicquid potest esse subjectum propositionis, vel praedicatum supponit. Dicitur autem suppositio, id est, pro aliis positio, ita quod quando terminus in propositione stat pro aliquo, utimur illo termino pro illo scilicet de quo, sive pronomine demonstrante ipsum, ille terminus, vel rectus illius termini si sit obliquus, verificatur: Et hoc saltem verum est quando terminus supponens significative accipitur. Et universaliter terminus supponit pro illo de quo, vel de pronomine demonstrante illum per propositionem, denotatur praedicari; si terminus supponens sit subjectum. Si autem terminus supponens sit praedicatum, denotatur quod subjectum subjicitur respectu illius, aut respectu pronominis demonstrantis ipsum, si propositio formetur: sicut per illam, Homo est animal, denotatur quod Socrates est animal, ita quod haec sit vera si formetur, Homo est animal, demonstrando Socratem: per illam autem, homo est nomen, denotatur quod haec vox, homo, sit nomen, ideo in illa supponit homo pro illa voce. Similiter in illa, Album est animal, denotatur quod illa res quae est alba sit animal, ita quod haec sit vera, homo est animal, demonstrando illam rem quae est alba, & propter hoc subjectum supponit pro illa. Et sic proportionabiliter dicendum est de praedicato, nam per istam, Socrates est albus, denotatur quod Socrates est illa res quae habet albedinem: & si nulla res haberet albedinem nisi Socrates, tune praedicatum supponeret praecise pro Socrate. Est autem una regula generalis, quod Nunquam terminus in propositione, saltem quando significative accipitur, supponit pro aliquo nisi de quo praedicatur vere. Ex quo sequitur quod falsum est quod aliqui ignorantes dicunt, quod concretum à parte praedicati supponit pro forma; videlicet quod in illa, Socrates est albus, ly albus supponit pro albedine. Nam haec est simpliciter falsa, Albedo est alba, qualitercunque termini supponant; ideo nunquam concretum tale supponit pro forma tali significata per suum abstractum, secundum viam Aristot. In aliis autem concretis de quibus dictum est, hoc est bene possibile. Eodem modo in illa, Homo est Deus, homo supponit vere pro filio Dei, quia ille vere est homo. CAP. LXIV. De divisione suppositionis in suppositionem simplicem, personalem, & materialem, & de definitionibus earundem. ESt autem primo sciendum quod suppositio primo dividitur in suppositionem simplicem, personalem, & materialem. Suppositio personalis universaliter est illa Quando terminus supponit pro suo significato, sive illud significatum sit res extra animam, sive vox, sive intentio animae, sive scriptum, sive quodcunque aliud imaginabile; ita quod quandocunque est subjectum sive praedicatum propositionis supponit pro suo significato: ita Quod significative tenetur, semper est suppositio personalis. Exemplum dicendo sic, Homo est animal, ly homo, supponit pro suis significatis, quia non imponitur ad significandum nisi illos homines, Non proprie enim significat aliquid commune eis, sed ipsosmet homines secundum Damascenum. Exemplum secundi sic dicendo, Omne nomen est pars propositionis, ly nomen, non supponit nisi pro vocibus, quia quando imponitur ad significandum, imponitur ad significandum illas voces. Exemplum tertii sic dicendo, Omnis species est universale, vel Omnis intentio animae est in anima, Utrumque subjectum supponit personaliter, quia supponit pro illis quibus imponitur ad significandum. Exemplum quarti sic dicendo, Omnis dictio scripta est dictio, Subjectum non supponit nisi pro significatis suis, puta pro scriptis, ideo supponit personaliter. Ex quo patet quod sufficienter describunt suppositionem personalem, dicentes quod Suppositio personalis est quando terminus supponit pro suo significato & tenetur significative. Suppositio simplex est quando terminus supponit pro intentione animae, sed non tenetur significative. Verbi gratia dicendo sic, Homo est species, ille terminus homo, supponit pro intentione animae, quia illa intentio est species, & tamen proprie loquendo ille terminus homo, non significat illam intentionem, sed illa vox & illa intentio animae sunt tantum signa subordinata in significando secundum modum alibi expositum. Ex hoc patet falsitas opinionis communiter dicentium quod Suppositio simplex est quando terminus supponit pro suo significato. Quia suppositio simplex est quando terminus supponit pro intentione animae, quae proprie non est significatum termini, quia talis terminus significat veras res & non intentiones animae. Suppositio Materialis est quando terminus non supponit significative, & supponit vel pro voce, vel pro scripto, sicut patet hic, Homo est nomen, ibi ly homo, supponit pro seipso, & tamen non significat scipsum. Similiter, Homo scribit, potest ibi esse suppositio materialis, quia terminus supponit pro illo quod scribit. Et sciendum est quod sicut illa triplex suppositio competit voci prolatae, ita potest competere dictioni scriptae. Unde si scribantur illae quatuor propositiones, Homo est animal, Homo est species, Homo est vox dissyllaba, Homo est dictio scripta, quaelibet illarum poterit verificari; & tamen non nisi pro diversis, quia illud quod est animal nullo modo potest esse species, nec vox dissyllaba, nec dictio scripta. Similiter illud quod est species non est animal, nec vox dissyllaba, etc. & sic de aliis: & tamen in duabus propositionibus ultimis habet ille terminus suppositionem materialem, licet illa possit sic distingui quod potest supponere pro voce vel pro scripto; & essent diversae species suppositionis si essent nomina imposita; quemadmodum distinguitur suppositio pro voce, & pro significato, vel pro significato, & pro intentione. Unde sicut talis diversitas suppositionis potest competere termino vocali & scripto, ita posset competere termino mentali, si intentio possit supponere pro illo quod significat, & pro seipsa, & pro voce, & pro scripto: quarum unam vocaremus personalem, aliam simplicem, aliam materialem. Est etiam sciendum quod non dicitur suppositio personalis eo quod supponat pro persona, nec simplex quia supponit pro simplici, nec materialis, quia supponit pro materia; sed propter causas dictas, & ideo isti termini, materiale, simplex, personale, aequivoce usitantur in Logica & in aliis scientiis, in Logica tamen non usitantur frequenter nisi cum illo addito, Suppositio. CAP. LXV. Quod terminus in quacunque propositione ponatur, possit habere suppositionem personalem. NOtandum est etiam, quod terminus, in quacunque propositione ponatur, potest habere suppositionem personalem, nisi ex voluntate utentium arctetur ad aliam: Sicut terminus aequivocus in quacunque propositione potest supponere pro quolibet significato, nisi arctetur ex voluntate utentium ad significatum certum. Sed terminus non in omni propositione potest habere suppositionem simplicem vel materialem; sed tunc tantum quando talis terminus comparatur alteri extremo, quod respicit intentionem animae, vel vocem, vel scriptum. Verbi gratia in hac propositione, Homo currit, ly homo non potest habere suppositionem simplicem, nec materialem, quia currere non respicit inten●ionem animae, nec vocem, nec scripturam. Sed in illa propositione, Homo est species, quia species significat intentionem animae, potest supponere simpliciter; & est talis propositio distinguenda penes tertium modum aequivocationis, eo quod subjectum potest habere suppositionem simplicem, vel personalem. Si secundo modo, propositio est simpliciter falsa, quia tunc denotatur quod aliqua res significata per ly homo, sit species, quod est manifeste falsum. Si primo modo, est vera, quia tunc denotatur quod una species animae, sive intentio animae, sive conceptus, sit species; & hoc est verum. Eodem modo sunt tales distinguendae, Homo praedicatur de pluribus, Risibile est passio hominis, Risibile praedicatur de homine, tam à parte subjecti quam à parte praedicati. Similiter illa est distinguenda▪ Animal rationale est definitio hominis, quia Si subjectum habeat suppositionem simplicem est vera, si personalem est falsa, & sic est de muitis talibus. Similiter est de istis, Sapientia divina est attributum Dei, Bonitas praedicatur de Deo, Irascibilitas est proprietas patris, & hujusmodi. Similiter quando terminus comparatur ad aliquod extremum respiciens vocem vel scripturam, est propositio distinguenda, eo quod talis terminus potest habere suppositionem personalem vel materialem: & illo modo sunt illae distinguendae, Socrates est nomen. Homo est vox dis●yllaba, Paternitas significat proprietatem patris. Nam si paternitas materialiter supponat sic est vera, quia hoc nomen paternitas, significat proprietatem patris: Si autem supponit personaliter sic est falsa, quia paternitas non significat proprietatem patris, sed est ipse pater. Et illo modo distinguendae sunt illae, animal rationale significat quidditatem hominis, rationalis significat partem hominis, homo albus significat aggregatum per accidens, homo albus e●t terminus compositus, & sic de ●●●tis talibus. Potest ergo regula ista dari, quod Quando terminus potens habere istam triplicem suppositionem comparatur extremo communi vocibus prolatis, sive scriptis, tunc propositio in qua ponitur est distinguenda, eo quod talis terminus potest habere suppositionem personalem, vel materialem. Quando vero comparatur extremo significanti intentionem animae, est distinguenda, eo quod potest habere suppositionem personalem vel simplicem. Quando vero comparatur extremo communi omnibus praedictis, tunc est distinguenda, eo quod potest habere suppositionem personalem, simplicem, vel materialem; & sic haec est distinguenda, Homo praedicatur de pluribus, quia si Homo habet suppositionem personalem, tunc est falsa, quia denotatur quod aliqua res significata per hunc terminum homo praedicatur de pluribus. Si vero habeat suppositionem simplicem vel materialem, sive pro voce, sive pro scripto, est vera; quia tam intentio communis, quam vox, quam illud quod scribitur, praedicatu● de pluribus. CAP. LXVI. Objicit contra praedicta aliquibus rationibus. SEd contra praedicta potest objici multipliciter, primo sic. Haec est vera, Homo est dignissima creaturarum, quaero quam suppositionem habet ly homo. Non personalem, quia quaelibet singularis est falsa, Ergo habet suppositionem simplicem; sed si suppositio simplex esset pro intentione animae illa esset falsa, quia intentio non est dignissima creatura creaturarum; ergo suppositio simplex non est pro intentione animae. Praeterea haec est vera, Color est primum objectum visus, & quaelibet singularis est falsa, ergo habet simplicem suppositionem; sed si supponeret pro animae intentione illa esset falsa; ergo suppositio simplex non est pro animae intentione. Similiter haec est vera Homo est primo rationalis, & non pro re singulari, nec pro intentione animae, ergo pro aliquo alio. Idem potest argui de ista, Ens est primo unum, Deus est primo Persona, quia quaelibet talis est vera, & non pro singulari, nec pro intentione animae, ergo pro aliquo alio; & tamen subjectum habet suppositionem simplicem, ergo suppositio simplex non est pro intentione animae. Praeterea vox non praedicatur de voce, nec intentio de intentione, quia tunc quaelibet talis propositio, Homo est animal, Socrates est homo, esset simpliciter falsa. Ad primum istorum dicendum, quod Opinio dicentium quod si in illa Homo est dignissima, etc. subjectum Habet suppositionem simplicem, est falsa. Immo habet tantum suppositionem personalem, nec ratio ●orum valet, sed est contra eos. Nam probant sic, quia si haberet suppositionem personalem quod tunc esset falsa, quia quaelibet singularis est falsa. Sed illa ratio est contra ipsos; quia si Homo stet simpliciter in illa, sed non pro aliquo singulari, ergo pro aliquo alio, & per consequens illud esset dignissima creatura creaturarum; sed hoc est falsum, quia tunc esset nobilius omni homine, quod est manifeste contra eos; quia nunquam commune vel species est nobilius suo singulari, cum secundum eos inferius includat suum superius, secundum modum loquendi eorum, & plus: ergo illa forma communis cum sit pars istius hominis, non est nobilior illo homine; & ita si subjectum in illa Homo est dignissima, etc. supponeret pro aliquo alio ab homine singulari, illa esset simpliciter falsa. Ideo dicendum est quod si Homo supponat personaliter, est de virtute sermonis falsa, quia quaelibet singularis est falsa; tamen secundum intentionem ponentium eam est vera, quia non intendunt quod homo est nobilior creatura universaliter, sed quod sit nobilior omni creatura alia quae non est homo: & hoc universaliter verum est inter creaturas corporales, non autem in substantiis separatis verum est. Contingit enim frequenter quod propositiones authenticae & magistrales sunt falsae de virtute sermonis, & verae in sensu in quo fiunt; hoc est, illae propositiones quas intendebant per eas sunt verae: & ita est de praedicta. Ad secundum dicendum est, quod omnes tales, Color est primum objectum visus, Homo est primo risibilis, Ens est primo unum, Homo est primo animal rationale, Triangulus primo habet tres angulos, etc. Sonus est primum & adaequatum objectum auditus, & caeterae tales multae, sunt simpliciter falsae de virtute sermonis; tamen illae quas intendebat Philosophus per eas sunt verae. Unde sciendum quod sicut Philosophus & multi alii accipiunt saepe concretum pro abstracto, & è converso: ita frequenter actum exercitum pro actu signato, & è converso. Est autem actus exercitus qui importatur per hoc verbum est, vel aliud hujusmodi, quod non tantum significat aliquid praedicari de aliquo, sed exercet praedicando unum de alio, sicut dicendo Homo est animal, Homo currit, Homo disputat, & ita de aliis. Actus autem signatus est ille qui per hoc verbum praedicari, importatur; vel per hoc verbum, subjici, vel verificari, vel competere, vel aliquid hujusmodi. Verbi gratia, Animal praedicatur de homine, Hic non praedicatur animal de homine, quia ibi animal subjicitur & non praedicatur, & ideo est actus signatus; & non est idem dicere, Animal praedicatur de homine, & Homo est animal, quia una est multiplex & alia non; sicut non est idem dicere, genus praedicatur de hoc communi homo, & hoc commune homo est genus. Nec est idem dicere, Genus praedicatur de specie, vel haec vox animal praedicatur de hac voce homo, & Species est genus, vel haec vox homo est haec vox animal. Nam primae duae sunt verae & secundae duae sunt falsae. Et tamen hoc non obstante Philosophus accipit aliquando actum exercitum pro actu signato, & aliquando è converso; & ita faciunt multi alii: & hoc facit multos incidere in errores; & ita est in proposito. Nam illa propositio, Homo est primo risibilis, accipiendo ly primo, sicut accipit Philosophus primo posteriorum, est falsa; sicut illa, Homo est species: sed tamen actus signatus loco cujus ponitur est simpliciter verus, sicut illa est vera, De homine praedicatur primo hoc praedicatum risibile, & in illo actu signato tam homo quam risibile supponunt simpliciter, & pro intentione animae; nam de hac intentione animae homo, praedicatur primo risibile, non tamen pro se, sed pro singularibus; Et debet ille actus sic exerceri, Omnis homo est risibilis, & Nihil aliud ab homine est risibile. Ibi in actu signato ●omo supponit simpliciter & pro intentione animae; sed in actu exercito correspondente, ly homo supponit personaliter & pro rebus singularibus, quia nulla res potest ridere nisi res singularis. Et ideo in actu signato bene ponitur hoc incomplexum primo, sed in actu exercito correspondente non debet ponit primo; & hoc quia ly primo, dicit illud quod praedicatur de aliquo universaliter, & de nullo nisi de quo illud praedicatur: & tali actui signato debent correspondere duo actus exerciti, sicut est de illa, Sonus est primum & adaequatum objectum auditus; nam haec falsa est de virtute sermonis, quia aut sonus ibi supponit pro re singulari, aut communi. Si pro re singulari, sic est falsa, quia quaelibet singularis est falsa. Si pro re communi, tunc adhuc est falsa, quia secundum eos nulla res apprehenditur à sensu nisi singularis; & ideo illa est simpliciter falsa de virtute sermonis. Tamen forte secundum communiter loquentes & bene intelligentes, intelligitur per illam unus actus signatus verus qui est iste, De son● praedicatur primo esse apprehensibile à potentia auditiva; qui debet sic exerceri, Omnis sonus est apprehensibilis à potentia auditiva, & nihil aliud à sono est apprehensibile à potentia auditiva: ita quod in actu signato hoc commune sonus supponit simpliciter pro intentione animae, sed in actu exercito supponit personaliter & pro singularibus▪ hoc est, pro suis suppositis sive significatis. Exemplum pro praedictis est manifestum in Theologia. Nam haec conceditur esse vera, Substantia intellectualis completa non dependen● ad aliud suppositum est primo persona; & eadem ratione haec conceditur, Homo est primo risibilis, quia eadem est ratio de una & de alia. Tunc quaero aut subjectum istius propositionis supponit personaliter & pro singularibus, & tunc est falss, quia quaelibet singularis est falsa, patet inductive: aut supponit simpliciter & pro forma communi, & tunc etiam est falsa, quia Nulla forma communis, nec primo, nec non primo est persona, quia omni communi etiam secundum eos repugnat ratio personae. Idem est de istis, Singulare est primo unum numero, Individuum primo distinguitur à communi, & sic de multis talibus quae sunt falsae de virtute sermonis, & tamen actus signati correspondentes sunt veri. Ideo dicendum est sicut prius quod suppositio simplex est quando terminus supponit pro intentions animae, quae aliquando est communis pluribus per praedicationem, aliquando vero est propria uni. Et ratio hujus est, quia nihil est à parte rei quin sit simpliciter singulare. Unde error illorum qui credebant aliquid esse in re praeter singulare, & quod Humanitas distincta à singularibus est aliquid in individuis, & de essentia eorum; induxit eos in illos errores, & multos alios logicales. Hoc tamen ad Logicum non pertinet determinare, sicut dicit Porphyrius in prologo. Sed Logicus habet tantum dicere quod suppositio simplex non est pro suo significato: sed quando est terminus communis supponens simpliciter, habet dicere quod suppositio simplex est pro aliquo communi suis significatis; utrum autem illud commune sit in re vel non, ad eum non pertinet. Ad tertium dicendum est, quod vox praedicatur de voce, & similiter intentio de intentione, non tamen pro se, sed pro re. Et ideo per talem propositionem Homo est animal, quamvis vox praedicetur de voce, vel intentio de intentione, non denotatur quod una vox sit alia, vel quod una intentio sit alia; sed denotatur quod illud pro quo stat vel supponit subjectum, sit illud pro quo stat vel supponit praedicatum. Si autem adhuc objiciatur contra praedicta, quia haec est vera, Piper videtur hic & Romae, & tamen nulla singularis est vera nisi secundum quod supponit simpliciter & non pro intentione animae; ergo suppositio simplex non est pro intentione animae. Dicendum est quod illa propositio, si sit de copulato extremo, est simpliciter falsa, quia quaelibet singularis est falsa, etiam secundum quod habet suppositionem simplicem, quia nullus vult emere illud commune Piper, sive esset res extra animam sive in anima; sed quilibet intendit emere rem singularem quam non habet: Sed illa propositio est vera si sit copulativa, sicut illa, Piper venditur hic, & Piper venditur Romae, quia ambae partes sunt verae pro singularibus; unde non plus haec est vera, Piper videtur hic & Romae, quam illa, Piper singulare venditur hic & Romae. CAP. LXVII. De suppositione materiali in speciali. PRaemissa divisione suppositionis dicendum est de membris in speciali, primo de suppositione materiali. Circa quam sciendum est quod suppopositio materialis cuilibet quod potest esse pars propositionis competere potest, Omne enim tale potest esse extremum propositionis et pro voce vel pro scripto supponere. Et de nominibus quidem manifestum est, sicut patet in istis, homo est nomen, homo est numeti singularis. Hoc etiam idem patet de adverbiis, verbis, pronominibus, conjunctionibus, praepositionibus, et interjectionibus; sicut patet ●e istis, Bene est adverbium; Legit est indicativi modi, ●ege●s est participium; Ille est pronomen, Si est conjunctio, Ex est praepositio, Heu est interiectio. Similiter autem propositiones et orationes talem suppositionem habere possunt, quod patet in istis, Homo est animal, est propositio vera, Hominem currere est oratio vera, et sic de corsimilibus. Et potest illa suppositio non tantum comperere voci sed etiam scripto, et parti propositionis mentalis, sive si● propositio, sive pars propositionis; et breviter omni complexo et incomplexo competere potest. Potest autem dividi Suppositio materialis, quia quaedam est, quando vox vel scriptum supponit pro se, sicut in istis, Homo est nomen, Hominis est genit●vi casus, Homo est animal est proposicio vera, ●e●e est adverbium, et hujusmodi. Quandoque autem vox vel scriptum vel conceptus non supponit pro se, sed pro voce vel scripto, quam tamen vocem vel scriptum non significat. Sicut in illa propositione vocali, Animal praedicatur de homine, haec vox homine, non supponit pro hac voce homine; sed ibi illud incomplexum homine supponit pro h●c voce homo, quia de hac voce homo, praedicatur ly animal▪ sic dicendo, Homo est animal. Similiter in illa, Hominem currere est verum, illud subjectum hominem currere, non supponit pro se, sed supponit pro illa propositione Homo currit; quam tamen non significat. Similiter in talibus, Homo praedicatur de asino in obli●uo, ly homo supponit pro obliquo tali, hominis, vel homin●m, vel hujusmodi; quia in illa propositione, Asinus est hominis, non praedicatur haec vox homo, sed haec vox Hominis. Similiter hic, Qualias praedic●tur de subjecto in concreto, ly qualitas supponit pro concretis praedicabilibus de subjecto. CAP. LXVIII. Ostendit suppositionem materialem posse competere tam complexo, quam incomplexo. SIcut autem cuilibet complexo, et incomplexo, potest competere suppositio materialis; ita cuilibet complexo significative, vel consignificativo, potest competere suppositio simplex. Nam quodlibet tale sive sit mentale, sive vocale, sive scriptum, potest suppon●re pro conceptu mentis, sicut patet inductive. Et sic quandoque suppositio materialis est pro illo quod supponit: quandoque non pro illo ●u●d supponit, sed pro alio, quod tamen non sign●fi●st. Ita terminus mentalis similiter quandoque supponit pro se, sicut in istis, Homo est species, Animal est genus, et sic de aliis: quandoque autem supponit pro ill● intentione animae, quam tamen non significat; sicut in t●li propositione mentali, Hominem esse animal est propositio vera. Et sic potest d●ci de multis aliis. CAP. ●XIX. De suppositione personali. NUnc accedendum est ad suppositionem personalem. Circa quam sciendum est, quod categorema solum quod est extremum propositionis significative acceptum, supponit personaliter. Per primum excluduntur omnia syncategoremata, sive sint nomina, sive conjunctiones, sive adverbia, sive quaecunque alia. Per secundum excluditur omne verbum, quia nunquam verbum potest esse extremum propositionis quando accipitur significative. Et si dicatur quod sic dicendo, Legere est bonum, ly legere accipitur significative tantum, & supponit personaliter. Dicendum est, quod ly legere, ibi non est verbum, sed est nomen. Et ita est ex usu quod modus infinitivus non tantum est verbum sed nomen. Unde si ly legere, remaneret ibi verbum, & non plus esset nomen quam ly legit; haec non magis esset vera, Legere est bonum, quam illa, Legit est bonum, sed unde est hoc? Dico quod est ex usu loquentium. Per tertiam excluditur pars extremi quantumcunque sit nomen & categorema, sicut hic, Homo albus est animal, nec ly homo supponit, nec ly albus supponit, sed totum extremum: Et ideo quantumcunque partes extremorum se habeant aliquando secundum superius, & inferius, non oportet tamen consequentiam esse bonam inter illas propositiones; quia illa regula debet intelligi, quando illa totaliter extrema quae supponunt in propositionibus ordinantur secundum superius, & inferius. Unde non sequitur, Tu es vadens ad forum, ergo Tu es existens in foro vel ad forum; & tamen ly vadens, & ly existens, ordinantur secundum superius, & inferius; sed extrema illa vadens ad forum, & existens ad forum, non sic ordinantur, ideo consequentia non valet: tamen aliquando consequentia valet, quia aliquando non possunt tales partes ordinari secundum superius, & inferius, nisi etiam tota extrema sic ordinentur, vel possint ordinari; sicut patet hic, Homo albus, animal album, videns hominem, & videns animal, & sic de multis. Et ideo frequenter est talis consequentia bona, sed non semper. Et ita pars extremi non supponit in tali propositione, tamen in alia propositione supponere potest. Per quartam particulam excluduntur categoremata talia quando supponunt simpliciter vel materialiter; tunc enim quia non accipiuntur significative, ideo personaliter non supponunt, sicut hic, Homo est species, & in consimilibus. CAP. LXX. De divisione suppositionis personalis in discretam, & communem, & de divisione suppositionis communis. SUppositio autem personalis potest dividi, primo in suppositionem discretam & communem. Suppositio discreta est, in qua supponit nomen proprium alicujus, vel pronomen demonstrativum significative sumptum; & talis suppositio reddit propositionem singularem, sicut hic, Socrates est homo, Ille homo est homo, & sic de aliis. Et si dicatur quod haec est vera, Haec herba crescit in horto meo, & tamen subjectum non habet suppositionem discretam. Dicendum est quod illa propositio est falsa de virtute sermonis; sed per ill●m intelligitur talis propositio, Talis herba crescit in horto meo, ubi subjectum non supponit discrete. Unde advertendum est, quandoque aliqua propositio est falsa de virtute sermonis, sed tamen aliquem sensum verum habet: tunc in illa accepta in illo sensu debent subjectum & praedicatum habere eandem suppositionem, qualem habent in illa quae est de virtute sermonis vera. Suppositio personalis communis est, quando terminus communis supponit, sicut hic, Homo currit, Omnis homo est animal. Suppositio personalis communis dividitur in suppositionem confusam, & determinatam. Suppositio determinata est, quando contingit descendere per aliquam disjunctivam ad singularia. Sicut bene sequitur, Homo currit, ergo ille homo currit, vel ille homo currit, & sic de singulis. Et ideo dicitur suppositio determinata, quia per talem propositionem denotatur, quod talis propositio sit vera pro aliqus singulari determinata, & quaelibet singularis sufficit ●d verificandum talem propositionem; sicut ad veritatem istius, Homo currit, requititur quod aliqua certa singularis sit vera, & quaelibet sufficit etiam posito quod quaelibet alia esset falsa, frequenter tamen multae vel omnes sunt verae. Est ergo certa regula, quod quando sub termino communi contingit descendere ad singularia per propositionem disjunctivam, & ex una singulari infertur talis propositio, tunc ille terminus habet suppositionem personalem determinatam: Et ideo in illa propositione, Homo est animal, utrumque extremum habet suppositionem determinatam; ●uia sequitur, homo est animal, ergo ille homo est animal, vel ille hom●●st animal, & sic de aliis. Etiam bene sequitur, Homo est animal, ergo homo est hoc animal, vel homo est hoc animal, & sic de singulis; id●o tam ly homo, quam ly animal, habent suppositionem determinatam. Suppositio personalis confusa est suppositio personalis termini communis quae non est determinata; & illa dividitur, quia quaedam est suppositio confusa tantum, & quaedam est confusa & distributiva. Suppositio confusa tantum est, quando terminus communis supponit personaliter, & non contingit descendere ad singularia per disjunctivam nulla variatione facta à parte alterius extremi, sed per propositionem de disjuncto extremo▪ & contingit eam inferri ex quacunque singulari. Verbi gratia in illa, Omnis homo est animal, supponit ly animal confuse tantum, quia non contingit descendere sub animali ad sua singularia per disjunctivam; quia non sequitur, Omnis homo est animal, ergo omnis homo est hoc animal, vel omnis homo est hoc animal, & sic de singulis; sed bene contingit descendere ad propositionem de disjuncto praedicato ex singularibus. Ut bene sequitur, Omnis homo est animal, ergo omnis homo est hoc animal, vel illud animal, & sic de aliis; quia consequens est una categorica composita ex illo subjecto, & hoc praedicato, Hoc animal, vel hoc animal, & sic de singulis: & manifestum est quod hoc praedicatum vere praedicatur de omni homine; ideo illa universalis est simpliciter vera. Similiter illa infertur ex quolibet supposito animalis. Nam bene sequitur, omnis homo est hoc animal, vel hoc animal, quocunque animali demonstrato, ergo omnis homo est animal. Suppositio confusa & distributiva, est quando contingit aliquo modo descendere copulative si terminus communis habeat multa contenta, & ex nullo uno formaliter infertur: sicut in illa, Omnis homo est animal, subjectum supponit confuse & distributive, quia sequitur, Omnis homo est animal, ergo ille homo est animal, & ille homo est animal, & sic de aliis. Et dixi aliquo modo, quia non semper eodem modo contingit descendere copulative. Nam aliquando contingit descendere nulla variatione facta circa propositionem, nisi quod in prima subjicitur vel praedicatur terminus communis, & postea accipiuntur singularia, sicut patet in exemplo praedicto: Aliquando autem contingit descendere aliqua variatione facta, imo aliquo dempto quod accipiebatur in alia, quod nec est terminus communis nec contentum sub termino communi. v. g. sic dicendo, Omnis homo praeter Socratem currit, bene contingit aliquo modo descerdere ad singularia copulative, nam bene sequitur, Omnis homo praeter Socratem currit, ergo Plato currit, & Cicero currit, & sic de singulis. Sed in ist●s singul●ribus aliquid dimittitur quod accipiebatur in universall, quod non fuit terminus communis, nec signum distribuens ipsum, scilicet dictio exclusiva cum parte exclusa; & ideo non eodem modo contingit descendere sub illa, Omnis homo praeter Socratem currit, & sub illa, Omnis homo currit. Unde prima vocatur suppositio confusa & distributiva mebilis, secunda vero suppositio confusa & distri●ntiva immobilis. CAP. LXXI. De regulis quibus ostenditur quando terminus habet unam suppositionem, & quando aliam. IStis visis videndum est, quando est quod terminus habet unam suppositionem personalem, & quando aliam. Et primo videndum est de terminis non relativis. Secundo de terminis relativis, quia diversae regulae dantur de istis, & de illis. Est ergo primo sciendum, quod quando in propositione categorica, nullum signum universale distribuens totum extremum propositionis additur termino communi, nec mediate, nec immediate (hoc est, nec à parte ejusdem extremi, nec ex parte extremi praecedentis) nec negatio praecedit, nec aliqua dictio includens aequivalenter negationem, semper talis terminus supponit determinate. Verbi gratia, in illa, Homo est animal, nullum signum universale additur, nec negatio, nec aliqua dictio aequivalenter negationem includens; ideo uterque terminus supponit determinate. Idem dicendum est de illa, Aliqu●s homo currit; quia signum particulare additum, vel non additum non variat suppositionem personalem, quamvis faciat frequenter terminum stare tantum personaliter. Similiter in illa, Animal est omnis homo, quamvis ponatur signum universale, non tamen praecedit hunc terminum animal, ideo ly animal supponit determinate. Similiter hic, Animal non est homo, quamvis negatio ponatur, quia tamen non praecedit ly animal, ideo ly animal stat determinate. Sed in illa, Omnis homo est animal, ly homo non habet suppositionem determinatam, quia distribuitur signo universali: nec ly animal habet suppositionem determinatam, quia sequitur mediate signum universale. Sed in ista, Videns omnem hominem est animal, quia hoc signum Omnem, non distribuit totum subjectum, ideo non facit illum terminum Animal stare nisi determinate. Unde bene sequitur, Videns omnem hominem est animal, ergo videns omnem hominem est hoc animal, vel videns omnem hominem est illud animal, & sic de aliis. Sed in illa, Omne hominem videns est animal, quia signum praecedit hoc totum, hominem videns, ideo praedicatum non stat determinate, sed confuse tantum; sicut in ista, Quilibet hominis asinus est currens, praedicatum supponit confuse tantum. In illa vero, Asinus cujuslibet hominis est currens, praedicatum stat determinate. Similiter in illa, Homo non est animal, quamvis ly homo supponat determinate, non tamen ly animal, quia quando negatio determinans verbum praecedit, non stat determinate. Similiter in ista, Socrates differt ab homine, ly homine non supponit determinate, quia hoc verbum, differt, includit negationem aequivalentem. CAP. LXXII. De dubiis quae fieri possunt circa suppositiones. CIrca praedicta potest dubitari Primo qualiter supponit ly homo, in ista, Socrates fuit homo, posito quod Socrates non sit. Similiter qualiter supponunt termini in illis de praeterito, & illis de futuro, & de possibili, & in aliis propositionibus de modo. Et est ratio dubitationis, quia dictum est prius quod terminus nunquam supponit pro aliquo, nisi de quo verificatur; sed ly homo, si Socrates non sit, non verificatur de Socrate quia tunc haec est falsa, Socrates est homo, ergo non supponit pro Socrate, & per consequens non supponit determinate. Secundo est dubium de istis, Homo albus est homo, Cantans missam est homo, Creans est Deus, posito quod nullus sit albus, & nullus cantet missam, & quod Deus non creet, pro quibus subjecta supponunt; quia videtur quod pro nulla re significata, quia de nulla tali verificantur; nec pro se ipsis, quia tunc haberent suppositionem materialem, ergo non supponunt determinate pro aliquo. Tertio, qualiter subjectum supponit in talibus, equus tibi promittitur, duodecim librae tibi debentur. Et est ratio dubitationis, quia si terminus supponat pro contentis videntur esse falsae, cum quaelibet singularis sit falsa; & ita si terminus supponat determinate propositio est falsa. Similiter Quarta dubitatio est de talibus, Ille privatur visu, & de similibus. Quinta est qualem suppositionem habet praedicatum in illa, Genera & species sunt substantiae. Sexta est de istis, Actio est res extra animam, Relatio est vera res, Creatio est idem realiter cum Deo, & de hujusmodi multis. Septima est de istis, Ille bis fuit albus, quia videtur quod album non supponat determinate. Similiter in illa, Tantum animal est homo, quomodo subjectum & praedicatum supponant. Item de talibus, Apostolus dicit hoc, Anglia pugnat, Ille bibit cyphum, prora est in mari, bonitas tua agit, clementia principis gubernat regnum, & hujusmodi. Ad primum illorum dicendum est quod in omnibus talibus termini supponunt personaliter. Pro quo est notandum quod tunc terminus supponit personaliter, quando pro significatis suis quae sunt, vel pro eis quae fuerunt significata, vel erunt, vel possunt esse, supponit; & sic intelligendum est quod prius dictum est, quia dictum est prius quod uno modo significare sic accipitur. Hoc tamen intelligendum est, quod non respectu cujuslibet verbi, si aliqua talia significet, supponit pro illis quae significat, stricte accipiendo significare, quia pro illis quae fuerunt sua significata non potest supponere nisi respectu verbi de praeterito. Et ideo quaelibet talis propositio est distinguenda, eo quod talis terminus potest supponere pro iis quae sunt vel quae fuerunt. Sed pro iis quae erunt non potest supponere nisi respectu verbi de futuro: & ideo illa propositio est distinguenda, eo quod talis terminus potest supponere pro iis quae sunt vel quae erunt. Similiter pro iis quae possunt esse significata & non sunt, non potest supponere, nisi respectu verbi de possibili vel de contingenti; & ideo omnes tales sunt distinguendae, Omnis homo fuit albus, Omne album erit homo, Omne album potest esse homo. Intelligendum est tamen quod illa distinctio non cadit à parte praedicati sed tantum à parte subjecti. Unde illa non est distinguenda, Socrates fuit albus, Socrates potest esse albus, & hoc quia praedicatum appellat suam formam. Quod sic est intelligendum, non quod supponat pro se vel pro conceptu, sed quod per talem propositionem denotatur, quod propositio in qua illud praedicatum sub propria forma, hoc est, ipsum, & non aliud praedicetur de illo pro quo subjectum supponit, vel pronomine demonstrante illud pro quo subjectum supponit, fuit vera, si talis propositio sit de praeterito. Vel quod talis erit vera, fi talis propositio sit de futuro; vel quod sit possibilis, si talis sit de possibili; vel per se, si talis propositio sit de per se; vel de impossibili, si etc. vel de necessario, si praedicta etc. & sic de aliis propositionibus modalibus. Unde ad veritatem istius, Album fuit nigrum, non requiritur quod haec unquam fuit vera, Album est nigrum, sed requiritur quod haec fuerit vera Hoc est nigrum, demonstrando aliquid pro quo subjectum supponit in illa, album fuit nigrum. Similiter ad veritatem istius, Verum erit impossibile, non requiritur quod haec unquam fit vera, Verum est impossibile; sed requiritur quod haec sit vel erit vera si formabitur, Hoc est impossibile, demonstrando aliquid pro quo supponit subjectum in illa, verum erit impossibile, similiter est in aliis. Sed de istis amplius dicetur in tractatu de propositionibus & consequentiis. Ad primum igitur illorum dico, quod in illa, Socrates fuit homo, praedicatum supponit pro Socrate; & similiter est de omnibus aliis de praeterito & futuro & de modo, quod termini supponentes personaliter, supponunt pro illis quae sunt, vel pro illis quae fuerunt, vel erunt, vel possunt esse supposita; & si non sit aliquod signum, nec negatio, nec aliquid tale impediens, supponit determinate. Sed nunc ad rationem in contrarium dicendum est, quod benedictum est quod terminus nunquam supponit pro aliquo nisi de quo verificatur, non tamen fuit dictum quod nunquam supponit pro aliquo nisi de quo verificatur per verbum de praesenti; sed sufficit aliquando quod verificetur per verbum de praeterito, quando supponit pro illo, respectu verbi de praeterito▪ vel per verbum de futuro, quando supponit respectu verbi de futuro, & sic de aliis. Sicut patet in illa, Album fuit homo, supposito quod nullus homo modo sit albus, sed quod Socrates fuerit albus, tunc album supponit pro Socrate; & sic accipitur pro iis quae fuerunt; & ideo album verificatur de Socrate, non per verbum de praesenti, sed per verbum de praeterito; nam haec est vera Socrates fuit albus. Sed adhuc restat dubitatio pro quo praedicatum supponit hic, Socrates fuit albus; si▪ pro iis quae sunt, est falsa. Dicendum est quod praedicatum supponit pro iis quae fuerunt, five eadem quae fuerunt sint, sive non; & ideo in illo casu capit instantiam illa regula quam dixi alias, scilicet quod terminus semper supponit pro iis quae sunt ubicunque ponatur, vel potest pro his supponere: nam istam regulam intellexi de termino à parte subjecti, sed quando ponitur à parte praedicati non est vera universaliter. Unde posito quod nullus homo modo sit albus, sed quod fuerunt homines albi ante; tunc in illa, Homo fuit albus, praedicatum non potest supponere pro iis quae sunt, sed tantum pro iis quae fuerunt. Unde generaliter praedicatum in illa de praeterito non supponit pro aliquo, quam pro illo quod fuit; & in illa de futuro pro illo quod erit; & in illa de possibili pro illo quod potest esse. Cum hoc tamen requiritur quod ipsummet praedicatum praedicetur de illo pro quo subjectum supponit modo praedicto. Ad secundum dubium dicendum est, quod de virtute sermonis concedendum est, si Nullus homo est albus, si Nullus cantet missam, & si Deus non creat, quod in praedictis propositionibus subjecta pro nullo supponunt; & tamen summuntur significative, quia sumi significative vel supponere personaliter potest dupliciter contingere: vel quia pro aliquo significato terminus supponit: vel quia denotatur supponere pro aliquo supposito; nam semper in propositionibus affirmativis denotatur terminus supponere pto aliquo, & ideo si pro nullo supponit, est propositio falsa. In propositionibus autem negativis non denotatur terminus supponere pro aliquo, à quo vere negatur praedicatum; & ideo talis negativa habet duas causas veritatis, sicut ista Homo albusnon est, habet duas causas veritatis; scilicet vel quia homo non est, & ideo non est albus: vel quia homo est, & tamen non est albus. In ista autem propositione, Homo albus est homo, si nullus homo sit albus subjectum sumitur significative & personaliter, non quia supponit pro aliquo, sed quia denotatur supponere pro aliquo; ideo est propositio simpliciter falsa, & ideo si aliquid prius dictum videatur isti repugnare, intelligendum est in propositione affirmativa & vera, quia semper in propositione affirmativa & vera, si terminus stat personaliter, supponit pro aliquo significato secundum modum primo expositum. Et si dicatur, illa non stant simul, supponit, & pro nullo supponit, quia sequitur Supponit, ergo pro aliquo supponit. Dicendum est quod non sequitur; sed sequitur Supponit; ergo pro aliquo supponit, vel denotatur pro aliquo supponere. Ad tertium dicendum est quod tales propositiones, Equus tibi promittitur, & similes, de virtute sermonis sunt falsae, quia quaelibet singularis est falsa, patet inductive; tamen si termini tales pon●ntur a parte paedicati possunt aliquo modo concedi: & tunc oportet dicere quod termini sequentes talia verba virtute eorum verborum habent suppositionem confusam tantum; & ideo non contingit descendere ad singularia disjunctive, sed tantum per disjunctum praedicatum connumerando non tantum praesentia sed etiam futura. Unde non sequitur Promitto tibi equum, ergo promitto tibi hunc equum, vel promitto tibi ●stum equum, & sic de singulis; sed bene secuitur promitto tibi equum, ergo promitto tibi hunc equum, vel istum, vel illum, & sic de ●l●●● comnumerando omnes equos tam praesente● quam futuros. Et hoc quia omnia talia verba aequivalenter includunt verba de f●●ur●; unde illa, Promitto tibi equum, valet illam, Tu habebis equum de dono meo, & ita in illa, Pro mitto tibi equum, ly equum supponere potest pro futuris, sicut in illa, Tu habebis equum. Sed nunquid in illa, Promitto tibi equum, ly equum supponit confuse tantum? Dicendum quod stricte loquendo de virtute ●ermonis ly equum non supponit confuse tantum, quia non supponit cum sit pars extremi: & praedicta regula de suppositione. data est de ii●, quae stricte loquendo supponunt, quae sunt extrema propositionum & non tantum partes extremorum; tamen extendendo nomen, potest dici quod ly equum supponit confuse tantum, & hoc quia sequitur tale verbum; & ita est universaliter quod terminus communis sequens verbum tale, licet sit pars extremi tantum, supponit confuse tantum, & non determinate, personaliter tamen. Unde sciendum quod quandocunque in aliqua prepositione tali de praeterito, vel futuro, vel de praesenti, ponitur verbum virtute cujus deno tatur quod aliqua propositio erit vera vel debet esse vera, in qua ponitur à parte praedicati terminus communis; & non denotatur de quacunque propositione, in qua à parte praedicati ponitur singulare contentum sub illo communi, quod erit vera: tunc ille terminus communis (illo modo accipiendo supponere quo pars extremi potest supponere) non supponit determinate, hoc est, non contingit descendere ad singularia per disjunctivam; sed tantum per propositionem de disjuncto extremo, vel de parte extremi disjuncta. Nam per illam, Ego promitto tibi equum, virtute istius verbi promitto, denotatur quod erit vera, vel quod debet esse vera aliquando, Ego do tibi equum, vel consimilis; & non denotatur quod aliqua talis, Do tibi equum illum, quocunque demonstrato, erit vel debet esse vera: & ideo non sequitur eo modo Promitto tibi equum, ergo promitto tibi illum equum, vel promitto tibi illum equum. Et consimiliter est de talibus Ego debeo tibi. 20. libras, Ille tenetur solvere in. 20. marchis! Et sic igitur patet quod illa potest concedi, Ego promitto tibi equum; & tamen illa de virtute sermonis nullo modo debet concedi, Equus tibi promittitur. Cujus ratio est, quia in illa, Equus tibi promittitur, ly equus est subjectum, & non est pars subjecti; & ideo oportet quod supponat determinate, cum neque signum, nec negatio, nec aliquid includenstale praecedat; & ideo oportet quod contingat descendere ad singularia disjunctive: sed in illa, Promitto tibi equum, ly equnm non est extremum sed est pars extremi, quia illud totum est praedicatum promittens tibi equum, quia illae equivalent, Promitto tibi equum, Ego sum promittens tibi equum, & ita ly equum est pars extremi; & ideo sicut non oportet quod supponat proprie loquendo, ita non oportet quod supponat determinate; & per consequens non oportet quod descendatur ad singularia per disjunctivam. Sed nunquid contingit descendere sub parte extremi? Dicendum est quod quandoque contingit descendere, sicut bene sequitur, Ille dat Socrati equum, ergo dat Socrati illum equum, vel illum, & sic de singulis; quandoque autem non contingit descendere propter aliquam rationem specialem qualis data est in ly promitto; & ita quamvis illa conceditur, Ego promitto tibi equum, alia tamen de virtute sermonis non est concedenda, Equus tibi promittitur; tamen illa conceditur quia communiter accipitur pro illa, Aliquis promittit tibi equum. Sed quare consequentia non valet, Aliquis promittit tibi equum, ergo equus tibi promittitur, dicetur in tractatu de propositione. Ad Quartum dicendum est quod in talibus, Ille privatur visu, ly visu quod est pars extremi non proprie supponit, ve●●ntamen illo modo quo pars extremi potest supponere supponit. Supponit enim confuse & distributive aliquo modo▪ & aliquo modo determinate, scilicet pro illis quae aliquando fuerunt, quia aequivalet isti, Ille nullum visum habet & aptus natus est habere visum, ubi visum in negativa confuse & distributive confunditur: & tamen non in qualibet propositione exponente illam, supponit confuse & distributive, quia non in affirmativa scilicet in illa, Ille aptus natus est habere visum; sed in illa aliquo modo supponit determinate; scilicet pro illis quae aliquando fuerunt possibilia; non tamen pro omnibus illis, sed pro illis quae poterunt infuisse. Ad Quintum dicendum est quod de virtute sermonis haec est falsa, Genera & Species sunt substantiae, & tunc ly substantiae, supponit personaliter & determinate, quia hoc nomen, substantia, non imponitur ad significandum intentiones animae, sed veras substantias: & ideo falsa est opinio quae ponit quod praedicatum potest habere suppositionem simplicem & supponere pro speciebus; licet ista posset concedi, Genera● & Species sunt secundae substantiae! Si tamen aliquando inveniatur in aliquo Authore quod Genera & Species sunt substantiae, debet auctoritas exponi, quod per actum exercitum intelligitur actus significatus. Ut per illam, Genera & Species sunt substantiae, intelligatur illa, De generibus & speciebus praedicatur substantia, quae debet sic exerceri, Homo est substantia, Animal est substantia. Vel debet auctoritas exponi, quod ly substantia est aequivocum. Aliquando enim significat veras res quae sunt distinctae realiter ab omni accidente reali, & ab omni intentione; & tunc accipitur substantia proprie. Aliquando significat ipsas intentiones importantes substantias primo modo dictas, & tunc sub tali intellectu conceditur ista, Genera & Species sunt substantiae, accipiendo praedicatum personaliter; sed tunc non accipitur proprie, sed improprie & transumptive. Ad Sextum dicendum est, quod diversi diversimode utuntur talibus abstractis. Nam aliquando utuntur eis pro rebus: aliquando utuntur eis pro nominibus. Si primo modo, debet dici quod supponunt pro illis pro quibus supponunt sua concreta, secundum opinionem Aristot. & tunc illae equivalent, Ignis est calefactivus, & Ignis est calefactio. Similiter, Homo est pater, & Homo est paternitas; i●o proprie loquendo talia concreta & abstracta, si abstracta imponantur ad significandum praecise res, sunt nomina synonyma, secundum intentionem Airistot. & multorum philosophorum. Et qued hoc non sit ita mirabibile potest suaderi. Nam accipiendo istam propositionem Creatio est vera res, quaero, Aut creatio supponit pro aliquo, aut pro nullo: Si pro nullo, erit propositio falsa. Si autem supponat pro aliquo; Aut pro re extra, aut pro re in anima, aut pro uno aggregato. Si pro re extra, quaero pro qua? Et non potest dari nisi Deus, ergo creatio supponit pro Deo sicut ly creans; & eadem facilitate poterit hoc dici de omni al●o. Si supponat pro aliquo in anima, sicut secundum aliquos supponit pro relatione rationis; hoc est impossibile, quia tunc haec esset falsa, Creatio est vera res: & similiter tunc nunquam esset creatio nisi in anima, nec Deus esset creans, nisi per actum animae formantis talem respectum rationis. Similiter eadem ratione de qualitate potest dici, quod calefactio supponit pro tali ente sive relatione rationis, nec potest esse aliqua ratio ad probandum talem relationem realem i● agente creato, magis quam in ●ncreato; & ideo secundum intentionem Philosophi, Nulla res est quae poterit significari per ●ale concetum, vel connotari; quin eod●m modo significatur, vel connotatur per abstractum. Et ideo apud eum, Si utrumque imponitur ad significandum ●em, erunt nomina synonym●▪ nec valet dicere quod modus significandi impedit synonymitatem; quia diversitas modi significandi non impedit synonymitatem, nisi quando propter diversum modum significandi aliquid significatur vel connotatur per unum, quod non connotatur per reliquum eodem modo. Sicut pater in istis, homo, hominis, homines▪ similiter, homo, risibilis; similiter, intellectus, & voluntas, & anima; similiter, creans, gubernans, dominans, beatificans; & sic de omnibus talibus quae verificantur de codem, & tamen non sunt synonyma. Si cnim solum diversitas significandi variaret synonymitatem, aequefaciliter dicerem quod ly tunica, & ly vestis non sunt synonyma, quia ly ●unica terminatur in A, & non ly vestis, & sic de alis. Et ita talis diversitas, nec quantum ad terminationem, nec quantum ad accidentia, cujusmodi sunt genus, & hujusmodi, nec quantum ad alia, cujusmodi sunt adjectivum & substantivum, & hujusmodi, evacuat synonymitatem. Tamen quando est varius modus significandi proprie loquendo, tunc non est synonymitas; sed hoc non erit in proposito; sicut manifeste patet quod cundem modum significandi omnino possunt habere concretum & abstractum, quando non sunt talia concreta & abstracta cujusmodi sunt illa de primo modo, sicut dictum est in principio istius tractatus: & ideo talia abstracta quando accipiuntur significative pro rebus sunt nomina synonyma cum concretis, secundum intentionem Aristot. sed secundum Theologos aliter oportet dicere de aliquibus, quamvis non de omnibus. Alii autem utuntur talibus abstractis ut significent illamet concreta, sicut faciunt privatio, negatio, contradictio, & hujusmodi; & sic in illa Homo est relatio, ly relatio supponit significative, & pro nominibus relativis. Similiter similitudo aliquando supponit pro nomine relativo, p●ta pro hoc nomine simile: similiter creatio pro hoc nomine creans, & quantitas pro hoc nomine quantum, & sic de multis talibus abstractis quae non habent concreta sibi correspundentia, quae supponunt pro rebus distinctis ab illis rebus quae significantur per abstracta, secundum intentionem Aristot. Et ideo de omnibus talibus abstractis eodem modo conceditur praedicari hoc praedicatum res extra animam, sicut debet de eis concedi suum concretum, & illud idem pro quo suum concretum supponit; quia, sicut frequenter est dictum, si talia abstracta sint praecise nomina primae intentionis, erunt nomina synonyma cum suis concretis secundum opinionem Aristot. ut mihi videtur▪: & illa est causa quare pauca abstracta talia inveniuntur ab Aristot▪, quia omnia talia, Homo, humanitas, equus, equinitas, & sic de talibus, ternarius, ternitas, duo, dualitas, & hujusmodi quae sunt nomina primae intentionis, synonyma reputavit; sed secundum usum loquentium abstracta sunt nomina secundae intentionis, vel secundae impositionis, & tunc non sunt nomina synonyma. Alii autem dicunt quod omnia talia nomina abstracta significant res distinctas, vel relationes rationis, & pro illis supponunt. Ad Septimum dubium dicendum est, quod in illa, Socrates bis fuit albus, ponitur una dictio aequivalenter includens negationem, scilicet haec dictio bis; unde virtute istius dictionis bis, illa, Socrates fuit bis albus, habet unam negativam exponentem quae aequivalet isti, Socrates primo fuit albus, & aliquo tempore post non erat albus, & postea fuit albus; & propter istam negativam aequivalenter inclusam non stat mere determinate, ut contingat descendere per disjunctivam ad pronomina vel nomina propria exprimentia illa pro quibus praedicatum supponit: & consimiliter est de istis, Socrates incipit esse albus, Homo desinit esse Grammaticus, & universaliter de talibus habentibus negativam exponentem. Per idem ad aliud, quod illa Tantum animal est homo, habet dictionem exclusivam, propter quam habet unam negativam exponentem, & ideo nec subjectum, nec praedicatum supponit determinate. CAP. LXXIII. De suppositione confusatantum & regulis ejus. VIso quid est suppositio determinata, videndum est de suppositione confusa tantum. Circa quam diversae regulae dantur. Una est. Quando terminus communis sequitur signum universale affirmativum mediate▪ tunc stat confuse tantum, hoc est, semper in universali affirmativa praedicatum stat confuse tantum, sicut in illa, Omnis homo est animal, Omnis homo est albus, & sic de aliis; sed quantumcunque signum universale ponitur à parte subjecti, si tamen propositio non sit universalis affirmativa, nec signum universale distribuit totum subjectum, praedicatum non supponit confuse tantum. Verbi gratia, in illa Videns omnem hominem est animal, ly animal stat determinate, quia signum universale non distribuit totum subjectum, nec reddit ipsam propositionem universalem; ideo praedicatum non stat confuse tantum. Similiter est de ista, Creator omnium creabilium est ens, Quod ly ens stat determinate, & non confuse tantum. Alia regula datur▪ Quando signum universale, vel includens aequivalenter signum universale praecedit terminum à parte ejusdem extremi, ita tamen quod non determinat totum praecedens copulam, facit illud quod sequitur à parte ejusdem, stare confuse tantum. Illo modo loquendo quoque pars extremi potest supponere, ita quod tunc non contingit descendere per disjunctivam; sicut patet hic, Omni tempore aliquid fuit creabile. Similiter hic, Omni tempore post Adam aliquis fuit homo, hic ly homo supponit confuse tantum; quia si supponeret determinate, vel confuse & distributive, esset falsa; quia quaelibet singularis est falsa, sicut patet inductive. Similiter idem patet hic, Usque ad finem mundi aliquod animal erit, vel aliquis asinus erit: similiter idem posset dici hic, Usque ad finem mundi homo erit: & haec, Tota die fuit aliquis homo hic intus; posito quod diversi homines diversis horis fuerunt hic intus. Similiter in talibus, Semper fuit homo, Semper est homo, & sic de multis talibus. Sed utrum illud sit tenendum de virtute sermonis vel non, non curo; tamen secundum usum loquentium, propter quem multum valet talia scire, oportet sic dicere. Dixi autem, quando talis dictio syncategorematica non determinat totum extremum; quia si determinaret totum extremum quod ponitur ab una parte verbi, tunc non esset verum, sicut patet in illa, Omnis asinus hominis currit, ly omnis determinat hoc totum, asinus hominis, & non distribuit tantum ly asinus, nec tantum ly hominis, sed hoc totum, asinus hominis. Unde isti termini, asinus hominis sunt ita distribuibiles unica distributione, sicut isti termini, homo albus, animal album, & sic de aliis; sed ita non est in istis, Tota die fuit homo hic intus, Omni tempore post Adam aliquis fuit homo: nam nec hoc totum, omni tempore post Adam, nec illud totum, tota die aliquis homo, potest esse subjectum respectu cujuscunque verbi, sicut hoc totum, asinus hominis, potest esse subjectum respectu cujuslibet verbi: five autem hoc sit proprie dictum sive non, non curo. Hic tamen sciendum est, quod quando à parte ejusdem extremi signum tale affirmativum praecedit mediate terminum communem, non contingit descendere ad contenta sub illo termino communi copulative, nec disjunctive, plusquam si ille terminus communis esset extremum propositionis & supponeret confuse tantum. Et hoc est intelligendum quando termini immediate sequentes non sunt ejusdem casus, vel quando non se habent sicut substantivum & adjectivum; quia si sic se haberent, ad neutrius contenta omnia contingerent descendere. Sicut quando sic dicitur, Omnis homo albus est animal album, ad neutrius omnia contenta contingit descendere copulative, sicut est in primo casu; quia in illo casu contingit descendere ad omnia contenta termini immediate sequentis signum, & non ad omnia contenta alterius: neutrum tamen proprie supponit, sed compositum ex illis duobus; patet in illa, Cujusliber hominis asinus currit, & in illa, Omnem hominem videns est animal. Tertia regula potest dari, quod semper subjectum exclusivae affirmativae supponit confuse tantum; sicut in illa, Tantum animal est homo, ly animal supponit confuse tantum, sicut in universali affirmativa convertibili cum illa exclusiva. CAP. LXXIV. De suppositione confusa & distributiva, & regulis ejus. CIrca suppositionem confusam & distributivam dantur regulae diversae, & primo de suppositione confusa & distributiva mobili, quarum Prima est, Quod in omni propositione universali affirmativa & negativa, quae non est exclusiva, nec exceptiva, stat subjectum confuse & distributive mobiliter. Sicut patet in istis, Omnis homo currit, Nullus homo currit. Secunda est, quod in omni tali universali negativa praedicatum, si sit distribuibile non impeditum, stat confuse & distributive. Tertia est, quod quando negatio determinans compositionem principalem praecedit, praedicatum stat confuse & distributive. Sicut in illa, Homo non est animal, ly animal stat confase & distributive, & ly homo stat determinate. Quarta regula est, Illud quod sequitur immediate hoc verbum differt, vel hoc verbum distinguitur, vel participia eis correspondentia, vel hoc nomen aliud, vel ei aequivalens, stat confuse & distributive. Sicut bene sequitur, Socrates distinguitur ab homine, ergo Socrates distinguitur ab hoc homine, quocunque homine demonstrato. Similiter in illa, Socrates differt ab homine, vel Socrates est differens ab homine, vel Socrates est alius ab homine. Veruntamen sciendum est quod praedictae regulae verae sunt, quando sine negatione, vel tali verbo, vel nomine dempto praedictus terminus non staret confuse & distributive; quia si aliquo praedictorum dempto terminus staret confuse & distributive, tun● per adventum talis dictionis idem terminus staret determinate: sicut patet in istis, Socrates est omnis homo, hic praedicatum homo stat confuse & distributive, ideo si praecedat negatio stabit determinate: sicut patet sic dicendo, Socrates non est omnis homo; nam sequitur Socrates non est ille homo, quocunque homine demonstrata, ergo Socrates non est omnis homo. Et ideo ista regula vera est, quicquid mobilitat imm●bilitatum, immobilitat mobilitatum, hoc est, quicquid additum termino stanti immobiliter facit illum stare mobiliter; idem additum termino stanti primo mobiliter facit illum stare immobiliter, postquam sibi additur. Sicut in illa propositione, Socrates est homo, ly homo stat immobiliter; & si addatur negatio dicendo Socrates non est homo, negatio facit ly homo stare mobiliter: & si primo terminus stet mobiliter sine negatione, postquam illi addetur negatio stabit immobiliter. Sicut in ista, Socrates non est omnis homo, ly homo stat mobiliter; ideo in illa, Socrates non est omnis homo, stat ly homo immobiliter. Et eodem modo dicendum est de istis, Socrates differt ab omni homine, Secrates est alius ab omni homine. Est igitur universaliter dicendum quod Quicquid facit terminum stare confuse & distributive, est signum universale, vel negatio, vel aliquid aequivalens negationi; non tamen semper quando aliquid includit negationem facit terminum sequentem stare mobiliter. Sicut patet de dictione exclusiva in propositione affirmativa; quia subjectum illius supponit confuse tantum, & praedicatum confuse & distributive. Circa suppositionem confusam & distributivam immobilem est sciendum, quod semper subjectum talem suppositionem habet in propositione exceptiva. Sicut patet in ista, Omnis homo praeter Socratem currit, nam ly homo supponit confuse & distributive; non tamen mobiliter, quia non contingit descendere nulla variatione facta per propositionem singularem loco termini communis & signi: nam non sequitur, Omnis homo praeter Socratem currit, ergo ille homo praeter Socratem currit; quia consequens est improprium, sicut post patebit. Hic tamen sciendum quod aliquo modo contingit descendere ad omnia singularia; non tamen eodem modo, sed ad unam negative, & ad omnes alias affirmative. Nam bene sequitur Omnis homo praeter Socratem currit, ergo Socrates non currit; & de omnibus aliis sequitur affirmative, ergo ille homo currit, & ille homo currit, & sic de singuli excepto solo Socrate: & hoc facit dictio exceptia addita. CAP. LXXV. Qualiter supponit praedicatum in propositionibus de incipit & desinit. POtest autem dubitari de talibus de quibus tractatum est, Socrates desinit esse albus, Socrates bis fuit Romae, Socrates incipit esse Grammaticus, & hujusmodi, quomodo praedicata in eis supponunt. Quod enim non supponunt determinate patet, quia non contingit descendere per disjunctivam. Non enim sequitur, Socrates incipit esse Grammaticus, ergo Socrates incipit esse hoc, vel incipit esse illud, demonstrando omnia pro quibus praedicatum supponit; quia antecedens potest esse verum qualibet parte consequentis existente falsa; ergo non supponit determinate: Nec supponit confuse & distributive, quia non sequitur, Socrates incipit esse Grammaticus, ergo Socrates incipit esse ille Grammaticus, demonstrando Platonem; & ita non supponit confuse & distributive: nec supponit confuse tantum, quia non contingit descendere ad singularia per propositionem de disjuncto praedicato. Non enim sequitur, Socrates incipit esse Grammaticus, ergo Socrates incipit esse ille, vel ille Grammaticus, & sic de singulis Grammaticis; quia antecedens potest esse verum sine consequente. Potest dici quod terminus praedicatus in talibus propositionibus, vel etiam illud quod sequitur verbum adjectivum vel substantivum, non habet suppositionem nec determinatam, nec confusam & distributivam; sed unam aliam pro qua tamen nomen non habemus. Unde illa suppositio convenit cum confusa tantum; quia sicut, quando tetminus supponit confuse tantum, à quolibet pronomine demonstrante aliquod singulare contentum sub subjecto, ad terminum communem contingit ascendere, sic contingit in propositio. Sicut sequitur, Omnis homo est hoc animal, demonstrando quodcunque animal, ergo omnis homo est animal. Ita sequitur, Socrates incipit esse Grammaticus, demonstrando quodcunque Grammaticum, ergo Socrates incipit esse Grammaticus. Distert autem à suppositione confusa tantum, quia non contingit descendere ad disjunctum ex nominibus propriis tantum illorum pro quibus terminus communis supponit. Non enim sequitur Socrates incipit esse Grammaticus, ergo Socrates incipit esse ille, vel ille, demonstrat do omnes Grammaticos. Differt autem praedicta suppositio à suppositione determinata, quia non contingit descendere per disjunctivam. Ratio aurem quare talis terminus non habet aliquam praedictarum suppositionum est ista; quia semper illa propositio aequivalet uni copulativae ex duabus vel pluribus propositionibus, quarum una est negativa & alia est affirmativa de eodem subjecto, in quibus idem tetminus habet diversas suppositiones; & ideo nullam illarum habet in illa una propositione, cujus exponentes sunt illae partes. Verbi gratia illa, Socrates incipit esse albus, aequivalet isti copulativae, Socrates nunc primo est albus, & ante non erat albus: nunc autem in illa, Socrates est albus, ly albus supponit determinate; & in ista, Socrates non fuit albus, ly albus supponit confuse & distributive propter negationem praecedentem. Et si dicatur quod in illa, Tantum animal est homo, secundum illam rationem subjectum non habet suppositionem confusam tantum, eo quod illa aequivalet uni copulativae, cujusuna pars est affirmativa & alia negativa, in quibus subjectum habet diversam & non eandem suppositionem. Dicendum est, quod in illa exclusiva affirmativa, subjectum habet suppositionem confusam tantum, quia quamvis suae exponentes habeant subjecta quae habent diversas suppositiones; quia tamen illa subjecta non sunt illud idem subjectum quod est subjectum exclusivae (quia aliud est subjectum negativae exponentis & affirmativae;) ideo poterit subjectum exclusivae habere aliquam suppositionem illarum trium. Sed in talibus propositionibus, Socrates incipit esse Grammaticus, Socrates desinit esse albus, Socrates bis fuit niger, idem est subjectum es● ponentium & propositionis expositae. CAP. LXXVI. De suppositione terminorum relativorum. IStis visis de suppositione terminorum absolutorum, videndum est de suppositione relativorum; non accipiendo relativum illo modo quo Logicus accipit, sed quo Grammaticus accipit, secundum quod dicimus quod relativum est rei ante latae recordativum. Est autem primo sciendum quod relativum, secundum quod Grammatici utuntur relativo, quoddam vocatur relativum substaatiae, & quoddam accidentis. Relativum substantia vocatur, is, ille, idem. Relativum accidentis vocatur illud quod imponitur aliquo modo, vel derivatur à praedicabilibus accidentalibus, sicut, tantus, talis, tot, & hujusmodi. Relativorum substantiae quaedam sunt identitatis, quaedam diversitatis. Relativorum identitatis quaedam sunt reciproca, quaedam sunt non reciproca. Non reciproca sunt sicut, ille, idem, & sic de aliis. Et de istis datur talis regula, quod semper supponunt pro illo pro quo upponunt sua antecedentia, ita quod supponunt pro illo eodem pro quo verificatur propositio antecedentis, si verificatur. Sicut patet hic, Socrates currit & ille disputat, ad hoc quod illa copulativa sit vera, requiritur quod secunda pars verificetur pro eodem pro quo prima pars verificatur. Similiter hic, Homo est species & ille praedicatur de pluribus. Unde sciendum quod tale relativum nunquam debet poni in eadem categorica cum suo antecedente, sic dicendo, Socrates est ille; quia hic ly ille, est pronomen demonstrativum, & non relativum. Similiter sciendum quod nunquam, dum antecedens relativi est terminus communis supponens personaliter, est licitum ponere antecedens loco relativi ad habendum propositionem convertibilem & aequivalentem; sicut illae non aequivalent, Homo currit & ille disputat, & Homo currit & homo disputat. In aliis autem casibus hoc contingit; nam illae aequivalent, Socrates currit & ille disputat, & Socrates currit, & Socrates disputat. Similiter sciendum, quod negatio nunquam facit relativum stare confuse & distributive, sed semper supponit pro illo praecise pro quo verificatur suum antecedens vel denotatur verificari: ut haec est vera Aliquis homo est Plato, & Socrates non est ille; & non sequitur ergo Socrates non est homo, sed sufficit quod haec sit vera, Ergo Socrates non est Plato. Et ita de virtute sermonis istae sunt simul, Aliquis homo currit, & Socrates non est ille, & aliquis homo currit, & Socrates est ille; quia si Socrates & Plato currant, utraque illarum copulativarum est vera. Circa relativa identitatis reciproca est sciendum, quod differunt in hoc ab aliis, quia possunt poni in eadem categorica cum suo antecedente, & in alia; sicut patet de istis, se, suum vel suus. Nam bene dicitur, Socrates videt se, & videt suum asinum. Similiter bene dicitur Socrates disputat, & videt se. Et similiter bene dicitur Socrates currit, & suus asinus ambulat. Et est sciendum, quod aliquando relativum est pars, aliquando est extremum, ita scilicet quod immediate sequitur vel praecedit verbum; & tunc pro illo supponit pro quo supponit suum antecedens. Sicut in istis, Socrates videt se, Omnis homo videt se. Sed quando est pars extremi, tunc non supponit pro illo pro quo suum antecedens supponit; sed supponit pro aliquo quod importatur per illud cui additur: sicut patet hic, Socrates disputat, & suus asinus currit, in qua ly suus non supponit pro Socrate, sed supponit pro afino Socratis, & non pro alio asino. Est etiam sciendum, quod semper tale relativum habet talem suppositionem, & supponit pro eis, pro quibus supponit suum antecedens: id est, si suum subjectum supponit confuse & distributive, vel determinate, habet consimilem suppositionem, & hoc sigillatim scilicet reddendo singula singulis; & ideo non contingit descendere nec copulative, nec disjunctive, nec aliquo modo nisi respectu alicujus contents sub antecedente. Verbi gratia in ista Omnis homo videt se, hic ly se supponit pro omni homine confuse & distributive, & mobiliter, & sigillatim; quia non contingit descendere non variando aliud extremum. Sicut non sequitur Omnis homo videt se, ergo Omnis homo videt Socratem; sed sic descendendo sequitur, Omnis homo videt se, ergo Socrates videt Socratem, & sic de aliis. Similiter in illa, Homo videt se, ly se supponit determinate & sigillatim; quia contingit sic descendere, Homo videt se, ergo Socrates videt Socratem, vel Plato videt Platonem, & sic de singulis. Similiter non contingit ascendere sic, Homo videt Platonem, ergo homo videt se; sed sic, Socrates videt Socratem, ergo homo videt se. Ex istis patet, quod tale relativum sequens signum mediate habet suppositionem confusam & distributivam, & sigillatim. Similiter relativum in aliqua categorica, sive sit relativum reciprocum, sive non, habet suppositionem confusam & distributivam, propter additionem signi universalis ad suum antecedens. Eodem modo talis terminus habet suppositionem confusam tantum, quamvis in illa categorica nullum signum universale ponitur; propter hoc quod in categorica praecedenti praecedit mediate signum universale suum antecedens, sicut patet hic, Omnis homo est animal, & Aliquis asinus videt illud. Circa relativum diversitatis est sciendum, quod dicitur ideo relativum diversitatis, quia non verificatur pro eodem pro quo suum antecedens. Sicut patet hic, demonstratis duobus contradictoriis haec est vera Alterum illorum est verum & reliquum falsum, ly reliquum verificatur pro illo pro quo non verificatur hoc antecedens, alterum illorum est verum. Circa relativa accidentium cujusmodi sunt, tantus, tot, talis, & hujusmodi, quae non dicuntur ideo relativa accidentium, quia supponunt pro accidentibus secundum opinionem Aristot.; sed quia supponunt pro aliquo de quo tale praedicabile non praedicatur in quid. Et est sciendum quod tale relativum non supponit, nec verificatur, pro illo pro quo suum antecedens supponit; sed pro alicuo simili vel aequali pro quo supponit suum antecedens. Sicut patet in ista, Socrates est albus, & talis est Plato, ly talis non supponit pro Socrate, sed pro aliquo simili Socrati. Similiter hic, Socrates & Plato currunt, & tot disputant, ly tot non necessario supponit pro Socrate & pro Platone, nec necessario pro illis pro quibus supponit ly currunt; sed potest supponere pro aliis. Similiter est hic, Socrates est bicubitus, & tantus est Plato. Unde sciendum est, quod aliquando tale relativum potest supponere pro codem; sed hoc non oportet. Similiter sciendum est, quod suum antecedens frequenter est, vel semper aliquod nomen in genere quantitatis, vel qualitatis, vel in alio praedicamento accidentium. CAP. LXXVII. De varîa suppositione impropria. OPortet autem cognoscere quod sicut est suppositio propria, scilicet quando terminus supponit praecise pro eo quod significat proprie, ita suppositio impropria est quando terminus accipitur improprie. Multiplex autem est suppositio impropria, scilicet antonomatica, quando supponit praecise pro illo cui maxime convenit, sicut in talibus, Apostolus dicit hoc, Philosophus negat hoc, et similibus. Alia est synecdochica, quando pars supponit pro toto. Alia est metaphorica, quando continens supponit pro contento, vel quando abstractum supponit pro subjecto, et sic de aliis. Et ideo multum utile est cognoscere quando terminus accipitur proprie, vel propositio accipitur de virtute sermonis; vel quando secundum usum loquentium, vel secundum intentionem authorum: & hoc quia vix invenitur aliquod vocabulum quin in diversis libris Sanctorum & Philosophorum aequivoce accipiatur, & penes aliquem medum aequivocationis. Ideo volentes semper accipere vocabulum univoce, frequenter errant circa intentiones authorum & inquisitionem veritatis, cum fere omnia vocabula aequivoce accipiantur. Ex praedictis potest patere de istis, Esse intelligibile creaturae fuit ab aeterno, Esse album convenit Socrati, & de hujusmodi multis, quomodo in istis termini supponunt; quia aut supponunt pro re, aut pro voce, aut pro intentione animae, aut pro aggregato; & quodcunque istorum detur, faciliter potest videri de his an sit vere, vel false, quando termini supponunt propria significatione. Nam si in illa, Esse intelligibile creaturae fuit ab aeterno, supponit subjectum pro re, vel ergo pro re creata vel increata: si pro re creata, manifestum est quod est falsa: si pro re increata, est quoque falsa, quia nulla res increata est esse intelligibile creaturae, nisi Deus sit ille; & tunc non haberent sic dicentes intentum. Si supponat pro aliquo aggregato ex utraque re, manifestum est quod est falsa. Si supponit pro intentione animae, vel pro voce, vel pro aliqua alia; neganda est tanquam falsa. Si autem tales propositiones non accipiuntur de virtute sermonis tunc accipiendae sunt illae quarum loco ponuntur, & secundum quod illae sunt verae, vel falsae, secundum hoc dicendum est de his. Unde quia per illam, esse intelligibile creaturae fuit ab aeterno, intelligitur illa, Deus ab aeterno intellexit creaturam, & illa secunda est vera, & ideo prima per quam intelligitur illa, potest concedi. Et ista de terminis sufficiant. Finit Prima Pars. GULIELMI OCCHAMI LOGICAE Pars Secunda. CAP. I. De propositionibus & earum divisionibus & definitionibus. POstquam dicta sunt aliqua de terminis, nunc dicendum est de propositionibus. Et primo ponendae sunt aliquae divisiones. Secundo videndum est de veritate propositionum quid requiritur & sufficit. Tertio de conversione propositionum. Circa primum sciendum quod una divisio proposationum est, quod propositionum alia est categorica, alia hypothetica. Propositio categorica est illa quae habet subjectum, & praedicatum, & copulam, & non includit plures tales propositiones. Propositio hypothetica est quae ex pluribus categoricis est composita. Et illa dividitur in quinque species, secundum communem opinionem scilicet in copulativam, disjunctivam, conditionalem, causalem, & temporalem. Copulativa est illa, quae componitur ex pluribus categoricis sive hypotheticis, vel altera hypothetica mediante hac conjunctione Et. Exemplum primi Socrates currit & Plato disputat. Exemplum secundi, ut hic Si Socrates est animal est, Socrates currit vel Plato disputat. Exemplum tertii Homo currit, & Plato est animal, vel Socrates disputat; sed quia tales raro sunt in usu, ideo intendo praecise loqui de primis, quae scilicet componuntur ex duabus categoricis. Disjunctiva propositio est illa quae componitur ex pluribus categoricis, mediante hac conjunctione vel. Conditionalis est illa quae componitur ex pluribus propositionibus, mediante hac conjunctione si; sicut hic, si Socrates currit animal currit, vel hic, Homo est si Socrates est; quia non refert illam conjunctionem si praeponere vel postponere primae propositioni, vel ponere eam inter duas propositiones. Causalis est illa quae componitur ex pluribus propositionibus mediante hac conjunctione quia; sicut patet hic, Quia homo currit homo movetur. Temporalis est illa quae componitur ex duabus propositionibus mediante adverbio temporis, sicut hic, Quando Socrates currit Plato disputat; similiter hic, Dum Socrates currit Socrates est homo, et sic de aliis. Alia divisio propositionum est, quia quaedam est propositio de in esse, & quaedam modalis. Modalis propositio est illa in qua ponitur modus. Propositio de inesse, est illa quae est sine modo. Et est sciendum quod quasi omnes Sophistae concordant in hoc, quod tantum sunt quatuor modi scilicet necessarium, impossibile, contingens, & possibile, qui faciunt propositiones modales; & hoc quia Philosophus plures modos non tetigit in libro priorum, tractando de conversionibus talium propositionum, & de syllogismis ex eis compositis; quia tamen alios non negavit, ideo generaliter potest dici quod plures sunt modi facientes propositiones modales, quam isti quatuor. Circa quod est sciendum, quod propositio dicitur modalis propter modum additum in propositione; sed non quicunque modus facit sive sufficit ad faciendum propositionem modalem, sed oportet quod sit modus praedicabilis de tota propositione. Et ideo proprie dicitur modus propositionis verificabilis de illa propositione, & à tali, vel ab adverbio talis, si habeat adverbium, dicitur propositio modalis: sed tales modi sunt plures quam quatuor praedicti. Nam sicut propositio alia est necessaria, alia impossibilis, alia contingens, alia possibilis; ita alia est vera, alia est scita, alia est falsa, alia ignota, alia scripta, alia prolata, alia concepta; similiter alia est credita, alia opinata, alia dubitata, & sic de aliis. Et ideo sicut propositio dicitur modalis, in qua ponitur modus ille, possibile, contingens, necessarium, impossibile, vel adverbium alicujus illorum; ita potest dici aeque rationabiliter propositio modalis in qua ponitur aliquis modorum praedictorum. Et ideo sicut haec est modalis, Omnem hominem esse animal est necessarium, & similiter Omnis homo de necessitate est animal; ita & illa est modalis, Omnem hominem esse animal est scitum, Omnis homo scitur esse animal, Omnem hominem esse animal est verum, & sic de aliis. Et si quaeratur quare Philosophus non tractavit de istis, nec illas connumeravit inter propositiones modales. Dicendum est quod Philosophus brevitati studens, quia illa quae de aliis dicit, possunt istis applicari; ideo nolu●t de istis pertractare: quod autem multa quae dicta sunt de aliis modalibus, istis poterunt applicari, in sequentibus apparebit. Tertia divisio propositionum categoricarum potest esse illa, quia alia propositio categorica est equivalens propositioni hypotheticae, quamvis sit categorica; alia non est sic aequivalens propositioni hypotheticae. Primae propositiones sunt exclusivae, & exceptivae, & reduplicativae, & quaedam aliae; quia quaelibet talis est propositio aequivalens propositioni hypotheticae, ut post patebit; aliae sunt sicut tales, Angelus est substantia, Dominus est Deus, Deus est pater, et hujusmodi. Alia divisio propositionum est, quod quaedam est affirmativa, et quaedam negativa. Alia divisio est, quod quaedam est universalis, quaedam particularis, quaedam indefinita, et quaedam singularis. Propositio universalis est illa in qua subjicitur terminus communis▪ signo universali determinatus, sive fuerit affirmativa, sive negativa; sicut Omnis homo est animal, Nullus homo est animal, Utrumque illorum currit, et sic de aliis. Propositio particularis est in illam qua subjicitur terminus communis signo particulari determinatus; sicut Aliquis homo currit, Quidam homo currit, et sic de aliis. Propositio indefinita est illa in qua subjicitur terminus communis sine signo, tam universali quam particulari; sicut Homo, est animal, Homo currit. Propositio singuraris est in qua subjicitur nomen proprium alicujus, vel pronomen demonstrativum sine vel cum termino communi. Exemplum primi, ut Socrates currit. Exemplum secundi, Ille currit, quocunque demonstrato. Exemplum tertii, Iste homo currit. Tamen de multis propositionibus potest esse dubium quantae sint; sicut de istis, Isti currunt, Alter illorum currit. Similiter de parte copulativae ubi subjicitur aliquod relativum, ut Socrates currit, et ille disputat. Similiter de istis Non omnis homo currit, Non nullus homo est animal: et de talibus, Homo est species, Animal est genus, Homo est nominativi casus, et hujusmodi. Similiter de talibus, Homo generat, Deus est Pater, er Filius, et Spiritus sanctus, Ad primum Illorum dicendum est, quod illa est singularis Isti currunt, quia subjectum est pronomen demonstrativum, vel terminus communis sumptus cum pronomine demonstrativo. Et si dicatur quod nunquam propositioni singulari additur convenienter signum uversale, sicut non convenienter dicitur Omnis ille currit, vel Omnis ille homo est animal; sed convenienter dicitur Omnes isti currunt, ergo illa propositio Isti currunt, non erit singularis. Dicendum quod secundum communem modum loquendi, Termino pluralis numeri, quamvis sit pronomen demonstrativum, additur tale signum; quamvis stricte loquendo non deberet sibi addi, quia illae duae totaliter aequivalent, Isti currunt, et Omnes isti currunt. Si enim secunda sit propris, non plus importatur per unam quam per aliam: tamen sicut aliquando eadem dictio replicatur à parte ejusdem extremi, propter aliquam certam causam, (utpote propter majorem expessionem, vel impressionem, vel propter aliquam talem causam;) ita additur propositioni pluralis numeri tale signum universale, quamvis de virtute sermonis non debeat sibi addi. Ad iliud dicendum est, quod haec est indefinita Alterum illorum currit, sicut illa est universalis Utrumque illorum currit; quia tale signum universale distribuens totum pro duobus, potest addi pronomini in numero plurali, & facere propositionem universalem. Et ideo quod dictum est prius, quod illa propositio in qua subjicitur pronomen demonstrativum est singularis, debet intelligi, quando accipitur illud pronomen in recto; quando autem in obliquo, non oportet, sed potest esse universalis, vel indefiaita. Et eodem modo quando dicitur propositio universalis est illa in qua subjicitur terminus communis signo universali determinatus, debet etiam intelligi, quod additur signum universale pronomini in casu genitivo. Et ideo tales sunt universales, Utrumque illorum currit, Quodlibet illorum est animal, & sic de aliis. Similiter tales, Aliquis illorum currit, Aliquis illorum est animal, sunt particulares; quia additur signum particulare pronomini genitivi casus pluralis numeri, & signum accipitur in recto. Ad aliud dicendum, quod quando relativum refert nomen discretum, tunc reddit propositionem singularem; quando refert nomen commune, tunc reddit propositionem indefinitam. Et ideo illa, Socrates currit & ille disputat, est singularis: sed secunda pars istius copulativae Homo currit & ille disputat, est indefinita; & hoc quis relativum supponit pro eisdem ●el pro eodem, pro quo vel pro quibus supponit suum antecedens; ideo debet facere proportionabiliter propositionem singularem, vel indefinitam, secundum quod suum antecedens est nomen discretum, vel proprium, vel commune. Ad aliud dicendum est, quod illae sunt particulares, Non omnis homo currit, Non nullus homo est animal, et hoc quia negatio precedit signum universale; et ideo quando dicitur quod propositio universalis est illa in qua subjicitur terminus communis signo universali determinatus, etc. debet intelligi, Si negatio non praecedat signum universale. Et quando dicitur Propositio particularis est quando subjicitur terminus communis cum signo particulari, debet intelligi sine negatione praecedente. Et ideo tales sunt particulares, Non omnis homo currit, Non nullus homo est animal: Et tales sunt universales, Non aliquis homo currit, Non quidam homo non currit, et sic de aliis. Ad aliud dubium de talibus propositionibus, Homo est species, Animal est genus, Homo est nominativi casus, et universaliter quando terminus supponit materialiter vel simpliciter; potest dici quod est ad placitum quod sunt singulares, vel indefiaita; quia hoc magis dependet ex voluntate utentium istis terminis, propositio singularis, propositio indefinita, quam ex re. Et ideo qui vult dicere universaliter, quod illa propositio est indefinita, in qua subjicitur terminus communis sine signo et sine negatione, debet dicere quod omnes tales sunt indefinitae Qui autem aliter vult uti, debet dicere quod non sufficit quod &c subjiciatur terminus communis, sed oporter addere quod talis terminus communis supponat personaliter. Et tunc omnes tales, ubi termini supponunt simpliciter & materialiter, sunt singulares. Ad aliud dicitur per idem fere, qui vult nominare propositionem indefinitam, omnem propositionem in qua subjicitur terminus praedicabilis de suppositis distinctis realiter, debet dicere quod haec est indefinita, Deus generat, Deus creat, & hujusmodi; & hoc, quia Deus est terminus praedicabilis de pluribus. Qui autem vult dicere quod propositio non est indefinita nisi ponatur terminus communis de pluribus praedicabilis, quae non sunt una res singularis, oportet dicere quod haec est singularis, & non indefinita, Deus creat. Dicendum est igitur quod propositio universalis est illa in qua subjicitur terminus communis signo universali determinatus, sine negatione praecedente, propter tales, Non omnis homo currit, Non nullus homo est animal: vel in qua subjicitur terminus communis sine signo universali, cum negatione praecedente, propter tales, Non aliquis homo currit, Non homo est animal, quae sunt universales. Vel in quibus subjicitur pronomen demonstrativum genitivi casus signo universali, sine negatione praecedente, propter tales, Uterque illorum currit, Quilibet illorum est animal: vel in quibus subjicitur pronomen relativum referens suum antecedens, stans confuse & distributive, propter tales, Omnis homo currit & ille disputat, quia secunda pars copulativae est universalis, sicut prima. Et istis est addendum quod supponit personaliter secundum unam opinionem, & ideo secundum illam opinionem haec non est universalis, Omnis homo est terminus communis cum signo universali, nec illa Omnis homo componitur ex termino communi & signo universali: sed secundum illam opinionem debet concedi de virtute sermonis quod eadem propositio nunc est universalis, & nunc singularis; quia in eadem propositione numero, potest idem terminus supponere simpliciter sive materialiter, & personaliter. Si simpliciter vel materialiter, erit singularis: si personaliter, erit universalis. Verbi gratia ponatur quod non sint nisi duo respondentes, & quando uni eorum profero illam propositionem, Omnis homo est terminus communis signo universali determinatus, & volo quod hoc totum stat materialiter, tunc ille concederet quod illa est singularis: & alteri dico, volo quod subjectum stet personaliter, tunc ille concederet quod illa esset universalis. Hoc posit● unica propositio erit prolata, & tamen ●nus bene respondendo diceret quod est singularis, & alius quod est universalis; & per consequens una & eadem propositio erit universalis, & singularis, sive particularis. Nec est hoc magis inconveniens, quam dicere quod eadem propositio numero est nota, & ignota; quia nota uni, & ignota alteri. Et isto modo debet concedi de virtute sermonis, secundum illam opinionem, ●uod eadem propositio numero est vera, & falsa, necessaria & impossibilis; & quod idem syllogismus est Demonstrativu● & Sophisticus. Quid tamen est dicendum de istis, in sequentibus patebit. Ex praedictis potest ●ciri, quae propositio est universalis, quae particularis, quae indefinita, & quae singularis. Est etiam alia divisio propositionum, quia quaedam propositiones sunt de praesenti, sicut illae, Homo est animal, Homo currit, & hujusmodi. Quaedam de praeterito, sicut illa, Homo fuit albus, & hujusmodi. Quaedam de futuro, ut Homo erit albus, & hujusmodi. Quaedam secundum formam vocis sunt de praesenti, & tamen aequipollent propositionibus de praeterito, vel de futuro; ut tales, Hoc est praeteritum, Hoc est futurum, & hujusmodi. Alia divisio est, quod quaedam propositiones sunt de recto, & quaedam de obliquo: & quandoque obliquus ponitur à parte subjecti, ut Hominem videt asinus, quandoque à parte praedicati, ut Asinus est hominis. CAP. II. De veritate propositionum, & in speciali de veritate propositionis singularis. POsitis praemissis divisionibus propositionum, quae tamen non sunt subordinatae, videndum est quid ad veritatem propositionis requiritur. Et primo de singularibus. Secundo de particularibus, & indefinits. Tertio de universalibus. Quarto de illis de praeterito. Quinto de modalibus. Sexto de categoricis aequivalentibus multis propositionibus. Septimo de hypotheticis. Primo igitur dicendum de singularibus de inesse, de praesenti, & de recto tam à parte subjecti quam à parte praedicati, & non aequivalentibus propositionibus hypotheticis. Circa quod sciendum est, quod ad veritatem propositionis singularis quae non aequivalet multis propositionibus, non requiritur quod subjectum & praedicatum sint idem realiter, nec quod praedicatum à parte rei sit in subjecto, vel in sit realiter ipsi subjecto, nec quod uniatur ipsi subjecto à parte rei extra animam. Sicut ad veritatem istius, Ille est angelus, non requiritur quod illud commune angelus sit realiter idem cum hoc quod ponitur à parte subjecti, nec quod insit illi realiter, nec aliquid tale; sed sufficit & requiritur quod subjectum, & praedicatum supponant pro eodem: & ideo si in illa Hoc est angelus, subjectum & praedicatum supponant pro eodem, propositio erit vera. Et ideo non denotatur quod Ille habeat angelitatem, vel quod in eo fit angelitas, vel aliquid hujusmodi; sed denotatur quod iste sit verus angelus: non quidem quod fit illud praedicatum, sed illud pro quo supponit praedicatum. Similiter per tales propositiones, Socrates est homo, Socrates est animal, non denotatur quod Socrates habeat humanitatem vel animalitatem, nec denotatur quod humanitas vel animalitas fit in Socrate, nec quod homo vel animal sit in Socrate, nec quod homo vel animal sit de esse, vel de quidditate Socratis, vel de intellectu quidditativo Socratis; sed denotatur quod Socrates vere sit homo, & vere animal: non quidem quod Socrates sit hoc praedicatum homo, vel animal; sed quod est aliqua res pro qua stat, vel supponit hoc praedicatum homo, & hoc praedicatum animal; ita quod pro Socrate stet utrumque illorum praedicatorum. Ex istis patet quod illae de virtute sermonis sunt falsae, Homo est de quidditate Socratis, Homo est de essentia Socratis, Humanitas est in Socrate, Socrates habet humanitatem, & multae tales propositiones, quae quasi ab omnibus conceduntur. Falsitas earum patet. Nam accipio unam illarum, scilicet Humanitas est in Socrate, & quaero pro quo stat ly humanitas, aut pro re; aut pro intentione: hoc est, aut denotatur per eam, quod vera res extra animam sit in Socrate; vel quod intentio animae sit in Socrate. Si supponat pro vera re, quaero, pro qua re; aut pro Socrate, aut pro parte Socratie; aut pro re quae nec est Socrates, nec pars Socratis. Si pro Socrate, tune est falsa, quia nulla res quae est Socrates, est in Socrate; quia Socrates non est in Socrate, quamvis Socrates sit Socrates. Et eodem modo humanitas non est in Socrate, sed est Socrates. Si ly humanitas stat pro re quae est pars Socratis, hoc est falsum; quia quaelibet res quae est pars Socratis, vel est materia, vel forma, vel compositum ex materia prima & forma hominis, & non alia; vel est pars integralis Socratis: sed nulla talium partium est humanitas, sicut patet inductive; quia anima intellectiva non est humanitas; quia tunc vera humanitas remansit in Christo in triduo, & fuisset humanitas unita verbo in triduo; et per consequens vere fuisset homo: quod est falsum. Similiter nec materia prima est humanitas; nec corpus Socratis est humanitas; nec pedes, nec caput, et sic de aliis partibus Socratis; quia nulla pars Socratis est humanitas, sed tantum pars humanitatis; et per consequens non potest supponere pro parte Socratis. Si autem supponat pro re quae nec est Socrates, nec pars Socratis, cum talis non sit nisi accidens vel aliqua alia res quae non est in Socrate, humanitas supponeret pro accidente vel pro alia re quae non est in Socrate: quod est manifeste falsum. Si autem humanitas supponeret pro intentione animae, tunc est manifeste falsa; quia intentio animae non est in Socrate. Et ita patet quod ista est omnino falsa, Humanitas est in Socrate. Eodem modo potest argui de omnibus illis aliis; quia si humanitas vel homo sit de essentia Socratis, quaero pro quo supponit ly homo vel humanitas; aut pro Socrate, et tunc denotatur quod Socrates sit de essentia Socratis: quod non est verum. Si pro alia re à Socrate; aut igitur pro parte Socratis, et hoc non; quia nulla pars Socratis est homo, nec humanitas. Si pro alia re, quae nec est Socrates, nec pars Socratis, patet quod talis res non est homo, nec humanitas; nisi sit ille, vel Plato, vel alius homo. Et manifestum est quod nullus homo à Socrate, est de essentia Socratis. Si autem supponat pro intentione animae, vel Pro voce, manifestum est quod tunc non est de essentia Socratis. Et ita patet Quod omnes tales de virtute sermonis sunt falsae. Et si dicatur quod humanitas est in Socrate, et est de essentia Socratis; et tamen nec est Socrates, nec materia Socratis, nec forma, nec pars integralis; sed est una natura communis componens cum differentia individuali Socratem; et ita est pars Socratis, et tamen nec est materia, nec forma. Contra illam opinionem arguitur in multis locis, scilicet in primo sententiarum Di. 2. et in lib. Porphyrii, et lib. Praedicamentorum. Alia argumenta facio ad praesens contra eam. Primo sic. Si humanitas sit alia res à singularibus, et sit de essentia singularium, ergo idem non variatum esset in pluribus; et ita unum non variatum numeraliter esset in diversis locis, quod est falsum. Similiter idem non variatum esset damnatum in Juda, et salvatum in Christo; et ita aliquid esset damnatum, et miserum in Christo, quod est absurdum. Similiter tunc Deus non posset aliquod individuum annihilare, nisi destrueret omnia individua ejusdem generis; quia quando aliquid annihilatur nihil remanet quod est ejus; et per consequens talis natura communis non remanet; nec, per consequens, aliquod individuum in quo remaneret. Et ita quodlibet individuum annihilatur. Praeterea accipio illam humanitatem quam tu ponis in Socrate, et in omni alio homine, et asinitatem quam tu ponis in omni asino; et vocetur A humanitas illa, ita quod A stet praecise pro humanitate illa: Et illa asinitas vocetur B, ita quod B stet praecise pro illa asinitate. Tunc quaero, Aut A et B sunt praecise duae res, aut plures quam duae, aut non sunt plures res. Non potest dici quod non sint plures res, quia tunc necessario vel sunt una res, vel nec A, nec B est res, vel A non est res. Primum non potest dari: manifestum est, etiam secundum sic ponentes. Nec secundum; quia hi negant dicentes quod humanitas est vera res, & similiter asinitas. Nec potest tertium dari; Quia non est major ratio quare B non sit quam quod A, nec è converso; ergo oportet necessario dare quod A & B sunt plures res. Et non potest dici quod sunt plures res quam duae; quia si sint plures res quam duae; & non sint plures res universales quam duae; ergo sunt plures res singulares, & per consequens non distinguuntur à rebus singularibus. Relinquitur igitur quod sint duae res, & non plures; & per consequens utraque earum est una numero, quia utraque sic erit una res, & non plures. Et hoc est esse unum numero, scilicet esse unam rem & non plures; nam ista debet esse descriptio unius numero; quia illa negata, ita faciliter dicetur quod Socrates non est unus numero, quantumcunque sit unum & non plura. Unde secundum Philosophum, hoc praedicatum Esse unum specie, vel esse unum genere, nunquam dicitur de individuo, vel de individuis; nisi quorum quodlibet est unum numero: unde haec est vera, Socrates & Plato sunt unum specie, Socrates & hic afinus sunt unum genere; & non est hic aliqua alia res praeter individua quae sit unum specie, vel genere. Constat igitur quod illa humanitas quae ponitur in omni homine, est res una, & non plures; & per consequens est una numero. Ex quo sequitur quod una res numero est in omni homine. Nec valet dicere quod humanitas Socratis non distinguitur à Socrate realiter, sed formaliter tantum; quia talis distinctio non est ponenda in creaturis, quamvis aliquo modo posset poni in divinis: & hoc quia in creaturis impossible est dare aliquam rem unam numero, quae sit realiter plures res, & quaelibet illarum, sicut est in divinis. Nam divina essentia est tres personae, & quaelibet illarum personarum; & tamen una persona non est alia: & non est aliud dicere quod essentia & persona distinguuntur formaliter, secundum unum intellectum, nisi quod Essentia est tres personae, & persona non est tres personae. Et similiter nihil intelligo per illam, Essentia & relatio, vel paternitas distinguuntur formaliter; nisi istam propositionem, Essentia est filiatio, & paternitas non est filiatio, et tamen Essentia est paternitas. Similiter, paternitatem et spirationem activam distingui formaliter non est aliud dicere, quam quod Paternitas non est filiatio, et Spiratio activa est filiatio, et tamen Paternitas est spiratio activa. Et universaliter ita est, quod de aliquibus verificari distingui formaliter, non est aliud quam de uno illorum aliquid affirmari, et de reliquo vere negari. Et tamen contingit unum illorum de reliquo vere affirmari, et de reliquo vere negari sine omni negatione, et sine omni aequivocatione alicujus, vel verificatione pro diversis; sicut contingit in particularibus et indefinitis. Sed hoc nunquam potest contingere nisi quando una res simplex est plures res; sicut unica divina essentia est tres personae, et Unica Spiratio activa est paternitas et filiatio. Et quia hoc non potest contingere in creaturis, scilicet quod una res sit plures, et quaelibet illarum; ideo in creaturis non debet poni distinctio formalis. Ita quod non debet dici quod humanitas Socratis distinguitur à Socrate formaliter, et non realiter. Et eodem modo dicendum est de talibus Animalitas distinguitur ab homine, et sic de aliis. Quomodo autem talis distinctio formalis non sit ponenda, probavi in primo libro Sententiarum, secunda distinctione. CAP. III. Ostendit quid requiritur ad veritatem propositionis indefinitae, & particularis. VIso quid sufficit ad veritatem propositionis singularis, videndum est quid requiritur ad indefinitae veritatem, & particularis. Et est primo sciendum quod si non vocetur propositio indefinita vel particularis, nisi quando terminus supponit personaliter, tunc semper indefinita & particularis convertuntur; ut Homo currit, Atiquis homo currit, Animal est homo, Aliquod animal est homo, Animal non est homo, Aliquod animal non est homo. Et ad veritatem talis sufficit quod subjectum & praedicatum supponant pro aliquo eodem, si sit propositio affirmativa, & non addatur signum universale à parte praedicati. Quod dico propter tales, Aliquod animal est omnis homo, Aliquis angeius est omnis angelus; licet si talis sit negativa requiritur quod subjectum & praedicatum non supponant pro omni eodem: imo requiritur quod subjectum pro nullo supponat, vel quod non supponat pro illo pro quo supponit praedicatum, sed pro aliquo alio. Et hoc quia ad veritatem affirmativarum sufficit veritas cujuscunque singularis; sicut ad veritatem istius Aliquod animal est homo, sufficit veritas istius Hoc animal est homo, vel Illud animal est homo. Similiter ad veritatem istius Animal non est Homo, sufficit veritas istius Hoc animal non est homo, quocunque demonstrato; quia ab inferiori ad superius est bona confequentia sine distributione: & hoc debet intelligi quando superius praedicatur de inferiori, quia aliter de virtute sermonis non arguitur ab inferiori ad superius. Et ideo si nullus homo sit, nec aliquod animal nisi asinus, haec consequentia non est bona, Hoc, vel hoc animal non est asinus, igitur Aliquod animal non est asinus. Similiter non sequitur, Homo albus non est animal, ergo Homo non est animal, nisi illa propositio sit vera Homo albus est homo: tamen affirmative bene sequitur, sive superius praedicatur de inferiori sive non; quia semper sive homo sit animal, sive non, bene sequitur Homo currit, ergo Animal currit. similiter bene sequitur Homo albus est animal, igitur Homo est animal, sive homo sit albus sive non. Sic ergo patet quod indefinita & particularis est vera, si subjectum supponat pro aliquo pro quo non supponit praedicatum. Hoc tamen non semper requiritur; sed aliquando sufficit quod subjectum indefinitae vel particularis negativae pro nullo supponat: sicut si nullus homo sit albus, haec est vera Homo albus non est homo, quia subjectum pro nullo supponit; quia nec pro substantia, nec pro accidente. Ex istis patet quod si illa propositio Deus generat Deum, sit indefinita, debet concedi; quia Deus qui est Pater generat Filium qui est Deus. Et eodem modo de virtute sermonis potest concedi ista, Deus non generat deum; quia habet unam singularem veram, scilicet illam, Filius non generat Deum. Similiter Spiritus Sanctus non generat Deum, igitur Deus non generat Deum. Sicut hic Ille angelus non intelligit, ergo Angelus non intelligit. Unde hic arguitur ab inferiori ad superius. Non tamen est intelligendum quod aliquid sit superius in Deo, & aliquod inferius; quia illa superioritas & inferioritas non est nisi in terminis, sive termini sint voces, sive conceptus, sive intentiones: tamen forte aliqui sunt qui negarent tales, Deus non generat Deum, Deus non spirat Deum, propter aliquos haereticos, ne viderentur negare illam, Deus generat Deum; tamen de virtute sermonis non oportet, secundum illam opinionem. Sed secundum aliam opinionem aliter debet dici. Primo sciendum quod qui ponit, quod Omnis propositio est indefinita in qua subjicitur terminus communis, sine signo, sive supponat simpliciter, sive personaliter, sive materialiter, debet consequenter dicere, quod non semper particularis, & indefinita convertuntur in hoc quando subjectum indefinitae suppponit simpliciter, & subjectum particularis supponit personaliter. Sicut illae duae non convertuntur, Homo est species, & Aliquis homo est species, quia in illa Homo est species, ly homo potest supponere simpliciter, sed in illa, Aliquis homo est species, ly homo (propter hoc quod additur sibi signum particulare, & non comparatur ad aliquid pertinens ad signum) non potest supponere nisi personaliter. Et ideo illa est distinguenda, Homo est species, eo quod ly homo potest supponere simpliciter, vel personaliter. Sed ista Aliquis homo est species, non est distinguenda, quia ly homo, propter hoc quod additur sibi signum, non potest supponere nisi personaliter; tamen in illa Aliquis homo componitur ex termino communi & signo particulari, potest supponere personaliter, vel materialiter; & ideo illa & consimiles sunt distinguendae, & non aliae. Sed quid sufficit ad veritatem talis indefinitae si sit indefinita? Dicendum est quod ad veritatem talis indefinitae sufficit, quod pro eodem supponant subjectum & praedicatum, si sit affirmativa, vel quod non supponant pro eodem si sit negativa; sicut hoc sufficit ad veritatem singularis propositionis, quia idem est judicium de tali propositione, & singulari. Et ideo communiter ponitur quod talis propositio sit singularis, & potest poni satis rationabiliter. Et si dicatur quod in tali propositione subjectum & praedicatum supponunt pro eodem, ergo praedicatur idem de seipso. Dicendumest quod non sequitur; quia qua mvis sit idem pro quo supponit subjectum & praedieatum, tamen illud quod supponit non est idem. Unde in ista propositione Socrates est iste homo, non praedicatur idem de se, quamvis subjectum & praedicatum supponunt pro eodem; quia nomen proprium & pronomen demonstrativum cum termino communi non sunt idem; & unum eorum praecise subjicitur, & alterum eorum praecise praedicatur, & ideo non praedicatur idem de se quamvis supponant pro eodem praecise. Similiter in ista, Omnis homo est risibilis, subjectum & praedicatum supponunt pro eodem, et tamen non praedicatur idem de seipso; et hoc, quia illud quod subjicitur non est idem cum illo quod praedicatur, quia aliud est quod supponit, et aliud pro quo supponit: et ideo quamvis illud pro quo supponit sit idem, non tamen illud quod supponit est idem. Ulterius est sciendum quod quamvis posuerim exempla de propositionibus aequivalentibus propositionibus hypotheticis, et vera sint de his; tamen vera sunt etiam de aliis, sicut de talibus, Deus creat, Dens gubernat. CAP. IU. Est de varietate propositionis universalis, & de hoc signo omnis. TErtio dicendum est de propositionibus universalibus .. Et est primo sciendum quod propositiones universales sunt in multiplici differentia, secundum multitudinem signorum universalium. Sunt enim aliqua signa universalia distributiva indifferenter tam pro substantia, quam pro accidente; sicut, omnis, quilibet, nullus, quisque, uterque, neuter, et sic de aliis. Alia sunt distributiva pro accidente; ut qualibet, quotienscunque, et si forte sint aliqua alia talia. Sed ista distinctio potest intelligi bene, et male. Si enim intelligatur quod ly qualibet sit signum distributivum pro accidente, sicut ly omnis vel aliquod tale, pro substantia, et accidente, falsum est, sicut patebit. Si autem intelligatur quod sit aliquo modo distributivum; scilicet disjunctive sub disjunctione, vel copulatione inter species, vel aliquo modo tali, potest concedi. Alia ponitur distinctio signorum universalium, quod quaedam sunt distributiva pro partibus subjectivis, et quaedam pto partibus essentialibus, vel integralibus. Prima sunt, sicut omnis, nullus, uterque, neuter, et hujusmodi. Secunda sunt, sicut totus. Sed qualiter hoc debeat intelligi dicetur in sequentibus. Alia ponitur divisio signorum quod quaedam possunt distribuere pro quocunque, sicut omnis, nullus, et hujusmodi; quaedam pro duobus tantum, sicut neuter, et uterque. Primo ergo dicendum est de illis quae distribuunt pro substantia et accidente, et pro partibus subjectivis, et pro quocunque, sicut sunt talia, omnis, nullus, et hujusmodi; & de propositionibus universalibus in quibus talia ponuntur. Et est primo sciendum quod nullum signum per se significat aliquid, nec imponitur ad significandum aliquid determinate; sed sic instituitur, ut faciat illud cui additur stare pro omnibus suis significatis, & non pro aliquibus tantum; & ideo dicitur syncategorema. Et sic est de multis aliis, & universaliter de omnibus quae non possunt esse extrema propositionis per se sumpta; & hoc si sumatur significative ut prius dictum est. Secundo sciendum est quod hoc signum omnis differt ab istis quilibet, unusquisque, quia hoc signum omnis non potest addi nisi termino consimilis casus; ita quod terminus cui additur, & signum sint consimilis casus; sicut bene dicitur, Omnis homo est animal, Socrates videt omnem hominem, Asinus est omnis hominis: sed illa signa quilibet, unusquisque, possunt addi termino consimilis casus, & dissimilis scilicet genitivi pluralis numeri. Unde bene dicitur, Quilibet homo currit, & Quilibet illorum currit. Et si quaeratur quae est causa istius diversitatis. Dicendum est quod istius, sicut etiam multorum aliorum, tam in Grammatica, quam in Logica, non est alia causa nisi voluntas instituentium & sic utentium. Tertio ponendae sunt aliquae regulae communes istis signis Omnis quilibet unusquisque, & si quae sint similia: & sunt communes multis propositionibus aequivalentibus propositionibus hypotheticis, sicut sunt illae, Homo est animal, Omne album currit, & hujusmodi; & etiam aliis non aequivalentibus hypotheticis, sicut sunt, Omnis Deus est, Omnis Angelus est, & hujusmodi. Est ergo primo sciendum quod ad veritatem talis universalis non requiritur quod subjectum & praedicatum sint idem realiter; sed requiritur quod praedicatum supponat pro omnibus illis pro quibus supponit subjectum, ita quod de illis verificatur: & si ita sit universalis, est vera; nisi aliqua causa specialis impediat. Et hoc est quod communiter dicitur, quod ad veritatem universalis sufficit quod quaelibet singularis sit vera. Ex hoc patet falsitas quorundam dictorum quae à quibusdam ponuntur. Unum est quod hoc signum omnis exigit tria appellata. Nam ponatut quod unus Angelus solus intelligat, & nullus homo; tunc haec est vera Omne intellectivum creatum est Angelus; & tamen non sunt tres de quibus verificetur hoc nomen intellectivum creatum. Quod autem ista sit vera probo, quia quaelibet singularis est vera: similiter praedicatum supponit pro quolibet pro quo supponit subjectum, & verificatur de quocunque de quo subjectum verificatur, ergo est vera simpliciter. Similiter sint tantum duo homines, & illi sint albi; haec est vera Omnis homo est albus, quia nullam habet singularem falsam; & tamen non habet tria appellata. Ex quo patet quod aliqui solvunt male hoc sophisma Omnis Phaenix est, dicentes istam est falsam eo quod ly omnis exigit tria appellata; & hanc est veram Aliqua Phaenix non est, eo quod Phaenix indifferenter supponit pro ente, & pro non ente. Quia quaero qualiter ly omnis exigit tria appellata? aut in rerum natura, & tunc haec est falsa Omne coloratum est, si esset tantum unum coloratum; quod non potest concedi, quia ejus contradictoria est falsa scilicet Aliquod coloratum non est, quia nullam singularem habet veram: nec potest concedi quod coloratum aequaliter supponit pro ente, & pro non ente; quia manifestum est quod non supponit pro non ente, sicut nec praedicatur de non ente. Unde sicut haec est falsa Non ens est coloratum, ita haec est falsa Coloratum supponit pro non ente; quia dictum est prius quod nunquam terminus supponit pro aliquo pro quo non verificatur, & non nisi de quo verificatur. Si autem ly omnis exigit tria appellata, ita quod terminus cui additur supponat pro tribus; sic non est haec falsa Omnis Phaenix est, propter hoc quam tantum una Phaenix est; quia secundum illam opinonem Phaenix aequaliter supponit pro ente, & pro non ente; & non magis pro uno non ente, quam pro duobus; igitur pro tribus supponit ad minus, & ita ly omnis habet haec tria appellata. Similiter s● Phaenix supponat aequaliter pro ente, & pro non ente; eadem ratione animal; & per consequens haec est falsa Omne animal est: quod alibi negatur. Et ideo dicendum est quod haec propositio Omnis Phaenix est, nec aliqua alia est falsa propter praedictam causam; nec sua contradictoria propter praedictam causam est vera. Unde si nullus homo rideat nisi Socrates haec non est vera Aliquid ridens non est homo; imo est falsa, & per consequens sua contradictoria est vera Omne ridens est homo. Similiter si nullus homo sit albus nisi Socrates, haec erit falsa Aliquis homo abus non est; & per consequens haec erit vera Omnis homo albus est homo; & tamen non sunt tres albi homines. Nec valeret protervire quod illo posito illa non contradicunt, Omnis homo albus est homo; Aliquis homo albus non est homo; quia mutatio rei non variat formam propositionis; & per consequens non facit quod aliquae propositiones contradicant in uno tempore, & non in alio. Ex istis etiam sequitur quod falsum est quod aliqui dicunt, quod si s●● unum album tantum, & tantum unum nigrum, & tantum unum medium; quod quaelibet istarum est falsa. Omne album est. Et Omne nigrum est. Et Omne medium est. & negant istum syllogismum, Omne coloratum est. Omne album est coloratum. Igitur, Omne album est. Similiter posito quod nullus sit albus nisi unus homo, tunc negant istum syllogismum, Omne animal est. Omnis homo albus est animal. Ergo, Omnis homo albus est, dicentes quod esse aequivocatur. In primis enim majoribus, ut dicunt, accipitur Esse quod est operatio entis; & hoc est esse ejus quod est. In minoribus autem accipitur Esse habitudinis, sive consequentiae; cujusmodi esse est cum dicitur, Si est album est coloratum. Istud est omnino irrationabiliter dictum, quia hoc est destruere omnem formam syllogisticam; dicam enim quandocunque placet mihi, quod esse aequivocatur in propositionibus, & ad placitum assig●●bo fallaciam aequivocationis in quocunque modo vel syllogismo. Similiter sicut syllogismus tenet in omnibus terminis, ita tenet quantumcunque res varietur. Unde secundum Aristot. est hic bonus syllogismus, Omne coloratum est. Omne album est coloratum. Ergo, Omnem album est. Similiter iste syllogismus nunc est bonus de facto, Omne animal est homo. Omnis asinus est animal. Ergo, Omnis asinus est homo; quia quaelibet istorum regulatur per dici de omni, & certe qui negat tales syllogismos ipse non percipit quamcunque veritatem; ergo quamquam omnia alba corrumpantur, & omnes asini, adhuc essent boni syllogismi, & regularentur per dici de omni tunc, sicut nunc. Et ideo distinctiones tales, quod esse vel est operatio entis; vel habitudinis, & consimiles sunt frivolae, & ponuntur ab illis qui nesciunt distinguere inter propositionem categoricam, & conditionalem. Unde istae propositiones distinguuntur, Asinus est animal. Et Si asinus est, animal est, quia una est categorica, & alia hypothetica; nec convertuntur, sed una potest esse vera reliqua existente falsa; sicut haec est modo vera Deus est non creans; & tamen ista conditionalis est falsa, Si Deus est, non creans est Deus. Similiter nulla potest inveniri ratio quare esse dicat habitudinem vel consequentiam in una propositione categorica, magis quam in alia; & ita vel semper, vel nunquam dicet habitudinem consequentiae in simili propositione; & ita quaelibet erit convertibilis cum conditionali, vel nulla: sed nonnulla per istum; ergo quilibet, & per consequens isto casu posito haec est falsa Omne animal est homo; quia ista est falsa per eum, Si animal est, homo est; & ita in eodem passu manifeste dicit contradictionem. Ex praedictis etiam patet quod omnes tales de virtute sermonis sunt falsae, Omne animal est sanum, posito quod unus leo sit sanus, & unus ●os, & unus homo, & sic de aliis. Similiter & ista Omne animal fuit in arca Noae, & sic de multis aliis; quia habent multas singulares falsas, nec praedicatum competit omnibus illis pro quibus supponit subjectum. Tamen quando ponuntur ab Authoribus debent glossari, quamvis de virtute sermonis sint falsae; sicut frequenter sermones authentici sunt falsi in sensu quem faciunt proprie loquendo; tamen veri sunt in sensu in quo fiunt; & hoc quia authores frequenter aequivoce, sive metaphorice, sive improprie loquuntur. Et ideo in expositionibus authoritatum Philosophorum principaliter est in initendum rationi, & processui eorum, & etiam intentioni, & non verbis, sicut sonant ad literam. Et pro talibus Authoribus valet ista distinctio quae ponitur ab aliquibus, quod quando hoc signum omnis additum termino communi continenti sub se multas species, quod potest fieri distributio pro singulis generum, vel pro generibus singulorum; sive pro partibus propinovis, sive remotis; sive pro partibus secundum speciem; sive pro partibus secundum numerum; sive pro speciebus, sive pro individuis, sive pro remotis speciebus, vel propinquis. quae non debent intelligi de virtute sermonis, quia signum nunquam distribuit terminum nisi pro illis pro quibus terminus supponit: nunc autem dictum est quod talis terminus non supponit nisi pro individuis. Et ideo ista distinctio debet sic intelligi; quod vel per tales propositiones denotatur praedicatum competere omnibus individuis, et hoc est de virtute sermonis: vel denotatur convenire speciebus sumptis personaliter, hoc est, denotatur praedicatum praed. ca●i de qualibet specie particulariter sumpta, et non de qualibet specie universaliter sumpta; et per consequens non denotatur competere omnibus individuis. Sed hoc non est de virtute sermonis, sicut secundum intellectum Aristot. per istam, Omae animal est sanum, de virtute sermonis denotatur, quod omnis homo est sanus, et quod omnis bos sit sanus, et sic de singulis. Aliter enim syllogismus regulatus per dici de omni in primo modo primae figurae, non valeret: scilicet Omne animal est sanum. Omnis homo est animal. Ergo, Omnis homo est sanus; qui tamen est optimus. Sed tamen secundum intellectum alicujus potest denotari quod valeat istas, Homo est sanus, Bos est sanus, et sic de aliis; ita quod sanum praedicetur de qualibet specie particulariter, vel indefinite; non tamen per se, sed pro individuo, quia nulla species est sana, sed tantum individuum. Sed iste sensus non habetur de virtute sermonis, et ideo in eodem sensu iste discursus non valet, Omne animal est sanum. Omnis homo est animal. Ergo, etc. Nec est inconveniens quod syllogismus qui de virtute sermonis est perfectus, secundum alicujus intellectum non sit bonus. Secundo sciendum quod omnis propositio universalis in qua praedicatum sumitur universaliter est falsa, sicut dictum est; si praedicatum et subjectum verificetur de pluribus contentis. Si autem praedicatur praecise de uno solo contento, et similiter subjectum, tunc posset esse propositio vera; sicut si non esset nisi unum animal, puta unus homo, haec esset vera Omnis homo est omne animal; similiter ista Omne animalest omnis homo. Sed si essent plures homines vel plura animalia, tunc propositio esset falsa; et ideo haec est falsa Omnis Phaenix est omne animal; haec autem est vera Omnis Phaenix est omnis Phaenix. Quandoque tamen potest indefinita vel particularis esse vera in qua tenetur praedicatum universaliter, quamvis subjectum habeat multa supposita; sicut si non esset nisi unus homo, quamvis essent plura animalia, haec est vera Aliquod animal est omnis homo. Tertio sciendum, quod hoc signum omnis quando accipitur in plurali numero potest accipi collective; vel distributive. Si tenetur distributive, tunc denotatur quod praedicatum competat omnibus illis de quibus praedicatur vere subjectum; sicut per istam Omnes Apostoli Dei sunt duodecim, denotatur quod hoc praedicatum duodecim, vere dicatur de quolibet de quo vere praedicatur hoc subjectum Apostoli; et ita cum Petrus et Paulus sint Apostoli, sequitur quod Petrus et Paulus sint duodecim. Si autem tenetur collective, tunc non denotatur quod praedicatum competat cuilibet de quo vere dicitur subjectum; sed quod competat omnibus simul sumptis de quibus verificatur subjectum: unde denotatur quod isti Apostoli, demonstratis duodecim, vel omnes Apostoli sint duodecim. CAP. V. Est de propositionibus nniversalibus de signis distributivis pro duobus. COnsequenter determinandum est de signis distributivis, non pro quibuscunque, sed pro duobus tantum, cujusmodi sunt uterque, et neuter. Et est sciendum quod ad veritatem talis requiritur quod praedicatum vere competat utrique illorum demonstratorum, si sit affirmativa: vel negatur ab utroque, si sit negativa; sicut ad veritatem istius Uterque istorum currit, sufficit quod iste currat, et iste currat: et ad veritatem istius Neuter istorum currit, requiritur et sufficit quod nec iste, nec iste currat. Et est sciendum quod in hoc differt propositio universalis in qua ponitur hoc signum uterque ab illa in qua ponitur hoc signum omnis; quia nunquam potest talis universalis in qua ponitur hoc signum uterque à parte subjecti, esse vera ubi ponitur praedicatum universaliter sumptum, sive praedicatum sumatur cum hoc signo omnis, sive cum hoc signo uterque. Unde ista nullo modo potest est vera Uterque istorum est omnis homo, et Uterque istorum est uterque istorum, quibuscunque demonstratis: et haec tamen potest esse vera Omnis homo est omnis homo, et similiter ista Omne album est omne album, et Omne animal est omne animal; quia si esset tantum unus homo, vel tantum unum animal, vel tantum unum album esset vera. Et causa hujus diversitatis est. Quia hoc signum omnis potest addi termino habenti unum suppositum; sed ly uterque requirit semper duo supposita, sive duo demonstrata; et ideo si praedicatum non habet nisi unum suppositum, ista Uterque istorum est omnis homo, esset manifeste falsa propositio, quia in isto subjecto oportet quod duo demonstrentur, et non duo homines, et quodcunque demonstretur manifeste esset propositio falsa. et ita patet de omnibus aliis. CAP. VI Est de propositionibus ex signis distributivis pro partibus integralibus. DE signo distributivo pro partibus integralibus, cujusmodi ponitur hoc signum totus, est sciendum quod hoc signum totus, potest aliquando sumi categorematice; vel syncategorematice. Si sumatur categorematice, sic significat idem quod perfectum, vel compositum ex omnibus suis partibus; & sic quantum ad veritatem sermonis tantum valet addere, quantum valet non addere. Unde quicquid dicitur de aliquo termino sumpto cum hoc signo totus categorematice sumpto, dicitur de illo sumpto sine hoc signo totus; sicut si totus Socrates currit, Socrates currit; & Si totus Homo est animal, homo est animal. Tamen possit dici quod non convenienter additur nisi termino importanti aliquo modo aliquod compositum; ideo forte non potest dici Totus Deus videtur, quia hoc videtur importare Deum componi ex partibus; & tunc non valet consequentia à termino sumpto sine toto ad terminum sumptum cum toto; sicut non sequitur, Deus videtur, ergo Totus Deus videtur; quia tunc in consequente importaretur Deus componi ex partibus distinctis. Si autem ly totus tenetur syncategorematice, sic est unum signum distributivum pro partibus integralibus, imo pro partibus proprie dictis importatis per terminum cui additur; ut ista propositio, Totus Socrates est minor Socrate, aequivalet isti, Quaelibet pars Socratis est minor Socrate; & ista, Totus Socrates currit, aequivalet isti, Quaelibet pars Socratis currit. Et tunc quaelibet talis propositio non posset esse vera nisi praedicatum conveniret cuilibet parti ipsius totius importati per terminum cui additur; & tunc totus est proprie signum, & dicitur distribuere pro partibus integralibus. Alia vero signa distribuunt pro partibus subjectivis; quod est sic intelligendum, quod alia signa distribuunt pro partibus contentis sub termino quae non sunt proprie partes illius termini, sed tantum large & extensive capiendo partes. Sed hoc signum totus distribuit pro partibus proprie loquendo de partibus, sive sint pattes ejusdem rationis, sive alterius, & hoc pro partibus illius quod importatur per terminum cui additur hoc signum totus; sicut in ista, Totus Socrates est pars Socratis, sic distribuit pro qualibet parte Socratis: scilicet pro materia & forma, & pro manibus, & pro pedibus, & sic de omnibus aliis. Veruntamen est sciendum quod aliquando, sive ex usu, sive ex virtute sermonis, vel ex beneplacito utentis, totùs, tantum distribuit pro partibus integralibus; non pro essentialibus, cujusmodi sunt materia & forma: quandoque autem distribuit pro omnibus partibus, sive sunt essentiales, sive integrales, sive qualescunque sunt. De signis autem quae sunt distributiva accidentium est sciendum, cujusmodi sunt talia, quamlibet, qualecunque, & quantumlibet & hujusmodi; non sunt proprie signa sed sunt aequivalentia uni composito ex aliis signis. Sicut quantumlibet, idem est quod habens de omni specie quantitatis aliquam quantitatem; & ideo convenienter sibi additur aliud signum scilicet Quilibet, quantustibet currit; sicut convenienter dicitur, Quilibet habens de omni specie quantitatis aliquam quantitatem currit; & tunc patet quod requiritur ad veritatem talis propositionis. Ista autem signa non sunt multum usitata in Theologia, ideo pertranseo de eis. CAP. VII. Est de veritate propositionum de praeterito & futuro. QUuarto videndum est de prositionibus de praeterito & futuro. Pro quo sciendum est, quod quaelibet propositio de praeterito vel futuro, in qua subjicitur terminus communis vel pronomen demonstrativum cum termino communi, vel termino discreto est distinguenda; eo quod subjectum potest supponere pro eo quod est, vel pro eo quod fuit si sit propositio de praeterito; aut pro eo quod est, vel pro eo quod erit si sit propositio de futuro. Et sive sic; sive sic, si propositio sit affirmativa, requiritur quod praedicatur sub propria forma, hoc est ipsum praedicatum praedicetur de eo pro quo supponit subjectum; ita quod propositio in qua praedicatur praedicatum de pronomine demonstrante illud pro quo subjectum supponit, aliquando fuerit vera si sit propositio de praeterito; vel quod aliquando erit vera si sit propositio de futuro. Verbi gratia si illa propositio sit vera, Album fuit Socrates, & si album supponat pro eo quod est album, non requitur quod haec aliquando fuerit vera Album est Socrates; sed requiritur quod haec fuerit vera Hoc est Socrates, demonstrando illud pro quo supponit subjectum in ista, Album fuit Socrates. Unde si Socrates nunc primo sit albus, haec est vera Album fuit Socrates, accipiendo subjectum pro eo quod est; & tamen haec nunquam fuit vera, Album est Socrates; sed haec fuit vera Hoc est Socrates, demonstrando Socratem qui nunc est albus: Et quia in illa, Album fuit Socrate, s album supponit pro Socrate, ideo haec modo est vera. Similiter illa est modo vera, Creans ab aeterno fuit Deus; & tamen haec non fuit vera, Ab aeterno creans est Deus; sed illa ab aeterno fuit vera, vel fuisset vera, si fuisset formata, Hoc est Deus, demonstrando illud pro quo subjectum, ut pote creans, supponit in illa, Creans ab aeterno fuit Deus. Similiter illa est vera, Puer erit; & tamen haec nunquam erit vera, Puer est senex; sed illa erit vera, Ille est senex, demonstrando illum qui modo est puer. & ita est de aliis. Unde illa est differentia inter propositiones de praesenti, & propositiones de praeterito, & futuro; quod praedicatum in propositione de praesenti stat eodem modo quo stat subjectum, nisi aliquod additum impediat. Sed in propositione de praeterito, & futuro est variatio, quia praedicatum non tantum supponit pro illo vel illis pro quo vel quibus verificatur in propositionibus de praeterito vel futuro: quia ad hoc quod talis propositio sit vera non sufficit quod illud de quo praedicatum verificatur, sive per verbum de praesenti, sive per verbum de futuro, sit illud pro quo subjectum supponit; sed requiritur quod ipsum praedicatum verificetur de illo pro quo subjectum supponit, secundum quod denotatur per illam propositionem. Sicut supposito quod Socrates sit modo albus, vel fuerit per totum diem hodiernum albus & non ante; tunc haec est falsa, Socrates fuit heri albus, & tamen album vere praedicatur de Socrate, & tamen heri non praedicatur de Socrate; ideo haec est modo falsa de praeterito Socrates fuit heri albus. Similiter si Socrates nuc primo sit albus, haec est falsa Socrates fuit albus; tamen Socrates fuit illud de quo modo album praedicatur; quia tamen haec non fuit vera, Socrates est albus, ideo haec est modo falsa Socrates fuit albus, & hoc quia praedicatum appelllat suam formam modo praeexposito: sed subjectum non sic appellat, quia ad veritatem propositionis de praeterito non semper requiritur quod aliqua praedicatio in qua ponitur verbum de praesenti, vel illud pro quo supponit praedicatum de ipso subjecto fuit vera; sicut si Socrates nunc primo fuerit albus, tunc est haec vera Album fuit Socrates. Tamen nulla propositio de praesenti in qua ponitur hoc praedicatum Socrates vel illud pro quo supponit praedicatum de hoc subjecto album, fuit prius unquam vera; quia haec nunquam fuit prius vera Album est Socrates. vel Album est hoc. demonstrando illud pro quo praedicatum in illa Album fuit Socrates, supponit: aliqua tamen propositio in qua praedicatur Socrates de pronomine demonstrante illud praecise pro quo subjectum supponit in ista Album fuit Socrates, fuit vera; nam in ista Album fuit Socrates, ly album hic supponit pro Socrate qui nunc est albus, & haec prius fuit vera Hoc est Socrates, demonstrando Socratem. Ex istis Patet quod haec est concedenda Creans semper fuit Deus, quia semper propositio in qua praedicatur Deus de pronomine demonstrante illud pro quo supponit creans in ista Creans semper fuit Deus, semper fuit vera, vel fuisset si fuisset formata. Nam haec semper fuit vera Hoc est Deus; haec tamen non fuit semper vera, Creans est Deus, quia ante creationem mundi fuit falsa: sed ista Deus semper fuit creans, est simpliciter falsa propter causam dictam. Et ita est de multis aliis consimilibus. & sicut dictum est de propositionibus de praeterito, proportionabiliter dicendum est de propositionibus de futuro. CAP. VIII. Est de veritate propositionum de terminis obliquis. QUia autem quae dicta sunt non sufficiunt ad cognoscendum quando propositio, cujus alterum extremum est terminus obliquus, est vera vel falsa; ideo circa hoc oportet habere regulas speciales, & sunt hic utiles regulae grammaticales de quibus breviter me expediam. Unde sciendum, quod sicut in propositione affirmativa cujus uterque terminus est rectus, ad propositionis veritatem requiritur quod subjectum & praedicatum supponant pro eodem; ita ad veritatem propositionis cujus alterum extremum est terminus obliquus, requiritur quod subjectum & praedicatum non supponant pro eodem, vel saltem non pro omni eodem; aliquando tamen possunt supponere pro eodem secundum diversitatem verborum, & regiminis casus obliqui. Unde quando obliquus casus regitur ex vi possessionis, ad veritatem talis propositionis requiritur quod subjectum & praedicatum supponant pro distinctis, quamvis hoc semper non sufficiat; & ideo haec est falsa Socrates est Socratis, tamen haec poterit esse vera Aliquis asiaus est Socratis, & sicut est in illo obliquo casu, ita est in multis aliis. Aliquando poterit propositio esse vera non obstante quod subjectum & praedicatum supponant pro eodem, sive non obstante quod rectus & obliquus supponant pro eodem: sicut haec est vera, Socrates videt Socratem. Et sic potest contingere de multis aliis, nec est facile in his gener●lem regulam, & certam dare. CAP. IX. Est de veritate propositionum modalium. POst propositiones de inesse dicendum est de propositionibus modalibus. Et primo sciendum quod aliquando dicitur propositio de modo, quia accipitur dictum talis propositionis cum tali modo; sicut patet de istis Omnem hominem esse animal est necessarium, Hominem currere est contingens, Omnem hominem esse coloratum est verum, Omnem hominem esse animal est per se, primo modo dicendi per se, Omne necessarium esse verum est scitum, Socratem currere est ignotum, & sic de aliis. Alia autem dicitur propositio modalis in qua ponitur modus sine tali dicto propositionis. Propositio modalis primo modo dicta semper est distinguenda secundum compositionem & divisionem; & in sensu compesito denotatur semper quod talis modus verificatur de propositione illius dicti; sicat per istam Omnem hominem esse animal est necessarium, denotatur quod ille modus necessarium, verificatur de illa propositione Omnis homo est animal, cujus dictum est hoc quod dicitur Omnem hominem est animal: quia dictum propositionis dicitur quando termini propositionis accipiuntur in accusativo casu, & verbum in modo infinitivo. Sed sensus divisus talis propositionis semper aequivalet tali propositioni acceptae cum modo sine tali dicto; sicut in ista Omnem hominem esse animal est nocessarium, in sensu divisio aequivalet isti Omnis homo de necessitate, vel necessario est animal. Similiter ista in sensu diviso Socratesm esse animal est scitum, aequivalet isti Socrates scitur esse animal, & sic de aliis. Unde de talibus modalibus acceptis in sensu composito, Primo aliqua pauca sunt dicenda: Secundo de aliis. Primo igitur sciendum, quod sicut dictum est, quod semper per tales propositiones denotatur quod talis modus verificatur de tota propositione correspondente dicto. Ex quo sequuntur aliqua, Quod talis universalis de necessario poterit esse necessaria & vera; quamvis tamen quaelibet ejus singularis sit contingens vel falsa: sicut haec est vera & necessaria in sensu composito Omne verum contingens esse verum est necessarium▪ & tamen quaelibet singularis est falsa: nam haec est falsa Hoc verum contingens esse verum est necessarium, quocunque demonstrato; quia hoc verum contingens potest esse falsum; & per consequens nullo modo est necessaria, quod tamen denotatur per talem singularem. Similiter haec est vera & necessaria Omne falsum contingens esse falsum est necessarium; & tamen quaelibet ejus singularis est falsa, sicut patet inductive. Similiter aliquando est talis propositio universalis impossibilis; & tamen quaelibet singularis est possibilis & contingens; sicut pater de ista Utrumque istorum esse verum est verum, demonstratis duobus contradictoriis contingentibus. Similiter patet de ista Quodlibet istorum esse verum est verum, demonstratis omnibus futuris falsis contingentibus; tamen quaelibet singularis est contingens. Sed ad ista omnia potest dici quod nulla talis propositio est universalis, sed quaelibet talis est singularis; quia in omni tali subjicitur una propositio singularis, vel aliquod supponens pro propositione singulari. Dicendum est ad hoc, quod sive proprie, sive de virtute sermonis loquendo talis propositio sit universalis, vel particularis, sive quaelibet est singularis, non est multum curandum ad praesens; quia saltem Aristot. vocabat tales propositiones particulares & universales, sicut postea ostendetur; & illo modo loquor in proposito. Utrum autem Aristot. loquitur ex intentione; sive stricte & proprie non multum curo. Et dico quod propositio tunc dicitur universalis, quando subjicitur dictum propositionis universalis, respectu compositionis minus principalis; ita tamen quod respectu compositionis minus principalis subjicitur terminus communis cum signo universali: sicut in ista Omnem hominem esse animal est necessarium, hoc totum Omnem hominem esse animal, subjicitur respectu verbi indicativi, quod est ly est; & tamen respectu compositionis infinitivi modi sc. ly esse, supponit hic terminus homo cum signo universali; & hoc sufficit ad propositionem universalem. Et ideo qui vult tenere quod tales sunt proprie universales, potest leviter dicere, quod sufficit quod terminus communis subjiciatur respectu verbi infinitivi modi. Ex istis patet quod sufficit scire quid requiritur ad veritatem talium propositionum, in sciendo quid requiritur ad hoc quod aliqua propositio sit necessaria, & ad hoc quod sit contingens; vel vera, vel impossibilis: vel scita, vel ignota, vel credita; & sic de aliis, de quibus omnibus nimis longum esset pertractare. Tamen de propositione necessaria sciendum est, quod propositio non dicitur propositio necessaria, quia semper sit vera; sed quia est vera si sit, & non potest esse falsa. Sicut propositio ista in ment Deus est, est necessaria; non quia semper sit vera, quia si non est, non est vera: sed si sit, est vera, & non potest esse falsa. Similiter haec propositio in voce Deus est, est necessaria; & tamen non semper est, nec fuit vera; quia quando non est, non est vera vel falsa: si autem sit prolata est vera, & non potest esse falsa, nisi terminus aliter instituatur ad significandum. Et proportionabiliter debet dici de propositione impossibili, Quod est illa quae si sit est falsa, & non potest esse vera; non tamen est falsa nisi sit propositio. Et ita proportionabiliter debet dici de propositionibus contingentibus & possibilibus. Sed ad hoc quod propositio sit scita, & credita, & sic de aliis requiritur plus; sed quid requiritur pertinet ad librum posteriorum. CAP. X. Est de veritate propositionum modalium sine dicto. CIrca propositiones modales sine dicto propositionis, quae omnino aequivalent propositionibus sumptis cum dicto in sensu divisionis, est dicendum. Et est sciendum quod tales non convertuntur cum primis; imo potest una illarum esse vera sine alia, & è converso: sicut, secundum viam Aristot. haec est vera in sensu compositionis, Omnem hominem esse animal est necessarium; & tamen haec est falsa Omnis homo de necessitate est animal. Similiter secundum viam Aristot. haec est vera Omnem verum esse verum est necessarium; & tamen haec est falsa Omne verum necessario est verum; & ita de multis aliis. Propter quod est sciendum, quod ad veritatem talium propositionum requiritur quod praedicatum sub propria forma competat illi pro quo subjectum supponit; ita scilicet quod modus expressus in tali propositione, vere praedicetur de tali propositione de inesse, in qua ipsummet praedicatum praedicatur de pronomine demonstrante illud pro quo subjectum supponit. Proportionabiliter, sicut dictum est de propositionibus de praesenti, ita dicendum est de propositionibus de praeterito & de futuro; sicut ad veritatem istius Omne verum de necessitate est verum, requiritur quod quaelibet propositio sit vera in qua hoc praedicatum verum praedicatur cum modo necessitatis de quodlibet pro quo hoc subjectum verum supponit; puta quod quaelibet talis sit vera Necessario hoc est verum, demonstrato quocunque pro quo, hoc, subjectum supponit: Et quia non quaelibet talis est vera, ideo haec est simpliciter falsa Omne verum de necessitate est verum. Similiter per istam Creans potest non esse Deus, non denotatur quod haec si● possibilis Creans non est Deus, quia tunc haec esset vera de possibili; sed denotatur quod haec sit possibilis Hoc non est Deus, demonstrato illo pro quo creans supponit in ista Creans potest non esse Deus: & ista est simpliciter impossibilis, quia creans in ista Creans potest non esse Deus, supponit pro Deo; & certe haec est impossibilis Hoc non est Deus demonstrato Deo. Similiter per istam Creans necessario est Deus, denotatur quod haec sit necessaria Hoc est Deus, demonstrato illo pro quo supponit creans in praedicta propositione de necessario: & hoc est verum; & ideo illa propositio de necessario est vera, non tamen necessaria, sed est contingenter vera; quia posito quod Deus cessaret creare, tunc esset falsa; sicut sua de inesse est falsa, haec scilicet, Creans est Deus: nec est aliquod inconveniens quod propositio de necessario sit contingenter vera, sicut in exemplo praedicto. Et sicut propositio vera de necessario potest esse contingens; ita propositio de per se potest esse vera per accidens, & contingens: sicut haec est vera Creans per se est Deus, & tamen est per accidens vera, & contingenter &; ita est de multis aliis, Tamen non obstante quod tales sint verae; tamen tales sunt falsae, Deus necessario est creans; & tales verae, Deus contingenter est creans, Deus potest non esse creans, Deus potest esse non creans, & hujusmodi; & hoc quia nulla propositio in qua praedicatur hoc praedicatum creans de pronomine demonstrante illud pro quo hic terminus Deus supponit est necessaria; sed contingens, quia quaelibet talis est contingens, sc. Hoc est creans demonstrando Deum, Hoc est non creans. Similiter dicendum est de talibus propositionibus, Deus potest assumere suppositum humanum, Deus potest uniri supposito humano, Deus potest se solo facere actum meritorium, Deus potest facere album siae albedine, & hujusmodi; quae omnes sunt falsae, quia quaelibet propositio in qua praedicatur aliquid praedicatum praedictorum de pronomine demonstrante illud pro quo subjectum supponit est simpliciter impossibilis; sicut ista, Suppositum est assumptum. Nam sequitur Suppositum est assumptum, igitur Suppositum unitur alteri; & ultra, igitur, Suppositum non est suppositum; & tamen implicatur esse suppositum: igitur haec est impossibilis, Suppositum est assumptum. Similiter haec est impossibilis Hoc est unitum supposito, demonstrato Deo, & ista similiter, Deus facit se solo actum meritorium; quia sequitur; Deus facit se solo actum meritorium, ergo Actus meritorius fit à solo Deo; & per consequens non fit à voluntate, cujus est; & ultra, igitur Non est actus meritorius. Et tamen hoc non obstante, nisi aliquis modus Logicalis vel Grammaticalis impediat, istae sunt verae, Suppositum potest assumi à verbo, Suppositum potest uniri verbo, Actus meritorius potest fieri à solo Deo; quia per nullam istarum denotatur nisi quod propositio in qua praedicatur praedicatum de pronomine demonstrante illud pro quo subjectum supponit sit possibilis: & hoc est verum. Nam in ista pr●positione Suppositum potest assumi à verbo, hoc subjectum suppositum supponit pro natura humana; quia natura humana ex eo quod non dependet, nec innititur alteri vere est modo suppositum; & ita suppositum supponit pro hac natura; sicut in illa Album currit, album vere supponit pro Socrate si Socrates sit albus: sed demonstrando illam naturam humanam, haec propositio est possibilis Hoc est assumptum à divino supposito; ergo haec est vera Suppositum potest assumi; sicut haec est vera Album potest esse nigrum. Similiter omnes illae sunt verae sub eodem sensu, Homo potest assumi, Causatum ab agente creato potest causari à solo Deo, Visum à Socrate & à Platone potest videri à solo Socrate, & hujusmodi; & tamen illae sunt impossibiles, Homo est assumptus, Causatum ab agente creato causatur à solo Deo, Visum à Socrate & à Platone videtur â solo Socrate; & sic de aliis. Secundo notandum quod tales propositiones de modo consimiliter se habent ad suas singulares, sicut propositiones de inesse; & ideo impossibile est quod talis universalis sit vera, vel falsa, vel contingens, vel necessaria; nisi quaelibet singularis sit necessaria, vel contingens. Similiter sicut propositio de inesse potest esse impossibilis non obstante quod quaelibet singularis sit possibilis; sicut patet de ista Utrumque illorum est verum, demonstrantis duobus contradictoriis contingentibus: sic aliquando, quamvis raro, potest universalis de modo esse impossibilis; & quaelibet singularis possibilis, sicut patet de ista Utrumque illorum necessario est verum, demonstratis istis Socrates fuit in A, Socrates non fuit in A, haec Universalis est impossibilis; & quae libet singularis est possibilis. Nam est haec possibilis Haec est necessario vera, Socrates fuit in A; & similiter alia est possibilis. Praedicta etiam sunt intelligenda de aliis propositionibus modalibus, sicut de istis, Omnis homo scitur à te esse animal; num ad veritatem illius requiritur quod quaelibet talis sit vera, Ista est scita à te, Ille homo est animal, & ille homo est animal, & sic de singulis; & ideo haec est falsa de virtute sermonis Omnis homo scitur à te esse animal; & similiter haec est falsa Omnis homo ignoratur à te esse animal, & ita de multis aliis. CAP. XI. Est de propositionibus aequivalentibus propositionibus hypothetieis. DIcto de propositionibus categoricis quasi simplicibus, dicendum est de propositionibus aequivalentibus propositionibus hypotheticis. Et est sciendum quod quaelibet categorica ex qua sequuntur plures propositiones categoricae tanquam exponentes eam, hoc est, exprimentes quid illa propositio de sua forma importat, potest dici propositio aequivalens propositioni hypotheticae. Hujusmodi sunt sicut dictum est prius, propositiones exclusivae, exceptivae, & reduplicativae; & hujusmodi sunt etiam omnes in quibus ponuntur termini connotativi & relativi; sicut sunt illae, Aliquod album currit, Omne▪ album est corpus, Omne agens producit aliquid, Omnis quantitas est in loco, Omnis similitudo est qualitas, & hujusmodi. Ideo de istis Primo est dicendum. Secundo de reduplicativis. Tertio de exclusivis. Et Quarto de exceptivis. Et Postea de aliis propositionibus etiam aequivalentibus hypotheticis. Circa primum sciendum est quod ille terminus proprie dicitur connotativus vel relativus qui habet quid nominis, hoc est, definitionem exprimentem quid nominis; ita quod non potest sciri quid nominis ipsius, nisi habendo orationem quae significat aliquid primario; & aliud secundario; sicu●pate● de istis, album, calidum; nam desinitio albi exprimens quid nominis est, habens albedinem, vel formatum albedine, ita quod album supponit pro aliquo quod est significatum vel consignificatum ipsius; & aliquid significat vel consignificat, pro quo tamen supponere non potest, neque distribui, etiam si distribuatur signo universali, & hoc virtute significationis vel distributionis. Et ita Quando aliquid per aliquem terminum connotatur vel consignificatur, pro quo tamen talis terminus supponere non potest, quia de tali non verificatur, Semper talis terminus vel est connotativus, vel relativus. ut ille terminus album, secundum unam opinionem significat principaliter albedinem; tamen non supponit pro albedine, sicut nec verificatur de albedine, nam haec est falsa Albedo est alba; & ideo ille terminus album est connotativus vel relativus. Similiter, creans significat vel consignificat creaturam pro qua non supponit, quia haec est falsa Creatur● est creans; ideo ille terminus creans est relativus vel connotativus. Similiter est de simo, cavo, & quantitate, & hujusmodi, secundum Aristot. Omnia enim ista connotant vel important aliquo modo aliqua pro quibus non supponunt, quantitas enim importat unam partem distantem loco & situ ab alia; & tamen pro tali parte, vel tali situ, vel loco non supponit; si tamen supponit hoc accidit pro tanto quod quaelibet pars quantitatis est quanta. Quae autem sit propria differentia inter nomen relativum & connotativum alias forte dicetur. Istis suppositis sciendum est quod quaelibet propositio quae habet talem terminum, est habens exponentes exprimentes quid importatur per talem propositionem. Sed diversae propositiones habent diversas exponentes propter diversos terminos connotativos vel relativos; ideo sufficit dicere de aliquibus, ut per illas sciri possit proportionabiliter de aliis, quomodo expo●untur. Unde sciendum est quod quandocunque ponitur in propositione concretum cui correspondet abstractum importans rem informantem aliam rem, semper ad veritatem talis propositionis requiruntur duae propositiones quae possunt vocari exponentes ejus; & un● debet esse in recto, & alia in obliquo▪ Sicut ad veritatem istius Socrates est albus, requiritur quod haec sit vera Socrates est, & quod haec sit vera Socrati inest albedo; similiter ad veritatem istius Album currit, requiruntur illae duae, Aliquid currit, & Illud habet albedinem; & ita est de aliis. Similiter quando ponitur aliquod relativum in propositione, requiritur veritas plurium propositionum; sicut ad veritatem istius Socrates est similis Platoni, requiritur quod Socrates habeat aliquam qualitatem, & quod qualitatem ejusdem rationis habeat Plato. Unde ex hoc quod Socrates est albus, & similiter Plato, sine omni addito sequitur quod Socrates est similis Platoni. Similiter ad veritatem istius Homo est quantitas, requiritur quod homo habeat partes, & quod una pars distinguatur ab alia loco & situ. Sed dubitari potest an quaelibet propositio universalis habeat tales exponentes. Videtur quod sic, quia quaelibet talis habet plures singulares. Dicendum est quod propositio universalis in qua ponitur hoc signum uterque, vel neuter, de virtute sermonis aequivalet propositioni hypotheticae; sed illa in qua ponitur omne, vel nullus, vel quilibet, non sic▪ quia quamvis habeat multas singulares, tamen hoc non est necessarium; quia sicut demonstratum est prius, haec est vera Omnis Phaenix est, quamvis non sit nisi una Phaenix. Proportionabiliter debet dici de istis propositionibus, Nasus est simus, Homo est similitudo, Homo est caus●; & universaliter ubi connotativa vel relativa ponuntur. Idem etiam potest dici de nominibus collectivis cujusmodi sunt, numerus, tempus, motus, populus, exercitus, & hujusmodi▪ quia talia requirunt veritatem plurium propositionum. Unde est sciendum, secundum opinionem Aristot. quod nullus talis terminus, nec connotativus, nec relativus, nec collectivus, nec negativus praedicatur per se, vel in quid de pronomine demonstrante aliquam rem per se unam▪ tamen aliqua istorum, vel omnia sunt species, & per se in genere; sicut numerus est per se in genere quantitatis. Et secundum opinionem Aristot. praedicantur per se de pronomine demonstrativo sumpto cum termino communi: unde sicut haec est per se & in quid, Socrates est homo; ita haec erit per se & in quid, Hic numerus est numerus. Et similiter est de istis, Ista similitudo est similitudo, Ille motus est motus; & ita de aliis. Tamen intelligendum est quod proprie & stricte accipiendo praedicari per se & in quid, quod scilicet est necessario praedicabile; sic nulla talis species, homo, asinus, numerus, & hujusmodi praedicantur in quid, & de per se de aliquo, maxime in propositione de in●s●e, & de praesenti; & hoc quia nulla talis est necessaria, Socrates est homo, Asiaus est asinus, Iste numerus est numerus, Iste motus est motus, & hujusmodi. Sed accipiendo large praedicari in quid, & per se, quando scilicet praedicatum non connotat aliquod extrinsecum, nisi quod connotatur per subjectum; sic tales propositiones sunt per se, & in quid, Iste homo est homo, Iste asinus est asinus, Ist● similitudo est similitudo; & sic de aliis. Simpliciter ergo dicendum est quod ubicunque ponitur terminus connotativus, vel relativus, vel collectivus, quaelibet talis propositio aequivalet alicui propositioni hypotheticae, & p●test exponi per tales exponentes. Et de talibus propositionibus sunt etiam omnes propositiones in quibus ponitur hoc v●rbum incipit, vel desinit; similiter etiam ubi ponitur casus abl●tivus absolutus; & ubi ponitur numerus pluralis; & sic de multis aliis de quibus foret modo longum pertractare. CAP. XII. De propositionibus in quibus ponuntur termini privativi, & infiniti. NOn solum autem propositiones in quibus ponuntur termini connotativi vel relativi affirmativi aequivalent propositionibus hypotheticis; sed etiam propositiones in quibus ponuntur termini connotativi privativi & infiniti, sunt aequivalentes propositionibus hypothecis. Et etiam omnes tales sunt vere connotativi, eo quod in eorum definitionibus exprimentibus quid nominis debet poni aliquid in recto, & aliquid in obliquo; vel in recto cum negatione praecedente; puta definitio hujus nominis materiale est ista, Aliquid non habens materiam; & definitio istius termini caecum est ista, Aliquid carens visu, quod natum est habere visum; & definitio istius termini non homo, est ista, Aliquid quod non est homo; & sic de aliis. Et ideo quilibet talis terminus est vere connot ativus, quamvis non quilibet talis terminus ●●t relativus; eo quod talis terminus aliquando potest de aliquo verificari, quamvis terminus obliquus non posset vere & convenienter sibi addi. Sicut quod Angelus est immaterialis; & tamen non oportet quod alicujus sit immaterialis, vel alicui immaterialis, & sic de aliis. Quaelibet autem talis propositio in qua ponitur talis terminus, du●s ad minus habet exponentes, & aliquando plures; quod faciliter patet vi●endo definitionem exprimentem quid nominis ipsius termini. Unde quaelibet propositio in qua ponitur terminus infinitus duas habet exponentes; unam affirmativam in qua ille terminus aliquid in singulari vel plurali, vel aliquis alius terminus aequivalens tali subjicitur, vel praedicatur. Unde ista Asinus est non homo, aequivalet isti Asinus est aliquid, & Asinus non est homo. Similiter ista Angelus est immaterialis, aequivalet isti Angelus aliquid est & Non habet materiam. Et hoc intelligendum quando talis terminus nihil significat negative, nisi quod terminus oppositus significat affirmative; quod dico ad excludendum istam instantiam, quod illa copulativa, Essentia divina est aliquid, & non est genita, non aequivalet isti Essentia divina est ingenita. Ex isto patet quod ista de virtute sermonis est neganda Chimaera est non homo; quia habet unam exponentem falsam, scilicet istam Chimaera est aliquid. Similiter si nullus homo sit albus, haec est neganda de virtute sermonis Homo albus non est homo; quia aliqua exponens est falsa, scilicet Homo albus est aliquid. Si dicatur quod alterum contradictoriorum dicitur de quolibet. Si igitur haec est falsa, Chimaera est non homo; haec erit vera, Chimaera est homo. Dicendum est secundum Aristot. intentionem, quod non de quolibet termino significative sumpto dicitur alterum contradictoriorum; sicut de hoc nomine Chimaera significative sumpto, nec dicitur homo, nec non homo: tamen de omni termino significative sumpto, non includente aequivalenter aliquod syncategorema, vel aliquam aliam determinationem de quo praedicatur vere ens vel aliquid, dicitur alterum contradictoriorum. Unde si haec esset vera, Chimaera est aliquid; altera illarum esset vera, Chimaera est homo, Chimaera est non homo. Et ideo concedendum est quod non de quolibet significative sumpto dicitur alterum contradictoriorum; & tamen hoc non obstante de quolibet tali quodlibet ens vere affirmatur, vel vere negatur: & hoc intendit Aristot. quando dicit, De quolibet affirmatio vel negatio, de nullo eorum ambo. Unde quamvis nec homo, nec non homo, dicatur de Chimaera; Homo tamen vere affirmatur, vel vere negatur de Chimaera. Unde altera illarum est vera, Chimaera est homo, Chimaera non est homo. Et sic de istis, Homo albus est homo, Homo albus non est homo, Homo albus est non homo, Homo albus non est non homo. Quod autem neutra istarum est vera, Homo albus est homo, Homo albus est non homo, posito quod nullus homo sit albus, potest sic ostendi. Nam si haec sit vera Homo albus est non homo, cum sit affirmativa, oportet quod subjectum supponat pro aliquo: quo dato, quaero pro quo supponit. Nec pro voce, nec pro conceptu, cum supponat significative, & non materialiter vel simpliciter; ergo supponit pro aliquo, & per consequens ille terminus homo albus, significative sumptus praedicaretur de pronomine demonstrante illud pro quo supponit; & per consequens haec esset vera, Homo est homo albus, quod est manifeste falsum. Quia si sit vera, aut demonstratur ens; aut non ens. Si ens, ergo Aliquod ens esset homo albus; quod est contra positum. Si sit non ens, igitur aliquod non ens esset homo albus, & per consequens esset album; quod est manifeste falsum. Et ita patet quod haec est falsa Homo albus est non homo, si nullus homo sit albus: & per eandem rationem possunt probari consimiles esse falsae. CAP. XIII. De propositionibus in quibus ponuntur termini privativi non aequivalentes terminis infinitis. QUamvis propositiones in quibus ponuntur termini infiniti, vel eis aequivalentes, non habeant nisi duas exponentes; tamen propositiones affirmativae in quibus ponuntur termini privativi, qui non sunt aequivalentes terminis infinitis, plures habent exponentes quam duas. Unde ista Iste est caecus, habet istas exponentes, Iste est aliquid, Iste est natus videre, & Iste nunquam poterit videre. De talibus autem non potest dari certa regula, quia secundum varietatem terminorum talium propositiones in quibus ponuntur diversimode debent exponi. Unde ista Socrates est caecus, habet illas exponentes quae dictae sunt; ista autem propositio, Socrates est fatuus, habet istas, Socrates est aliquid, Socrates non habet sapientiam quam oportet habere; cum hoc tamen stat quod potest habere sapientiam. Unde ista stant simul, Socrates est fatuus vel insipiens, & Socrates per naturam potest esse sapiens; sed ista non stant simul, Socrates est caecus, & Socrates per naturam potest esse videns. Et ita patet quod alias exponentes habet una propositio, quam alia propositio; & tamen in utraque ponitur terminus privativus. Quomedo autem tales propositiones debent exponi, faciliter potest videri si accipiantur definitiones exprimentes quid nominis ipsorum relativorum privativorum, & ex ●is formando exponentes. CAP. XIV. De propositionibus in quibus ponuntur termini ficti. SIcut propositiones in quibus ponuntur termini negativi & privativi habent plures exponentes; ita propositiones ex quibus vel in quibus ponuntur figmenta, hoc est, in quibus ponuntur termini ficti quibus nihil correspondet in re quale finguntur significare, plures habent exponentes. Tales enim termini vere sunt connotativi, nec aliquod imaginabile per eos significatur; nec una res quae est in actu, vel potest esse, vel saltem potuit fuisse, vel fuit in actu. Unde sicut termini negativi vel privativi nihil significant, nisi quod significatur per terminos positivos; quamvis illud idem quod significatur per terminum positivum affirmative, vel per terminum affirmativum positive & construendo, significatur per terminum negativum vel privativum, destruendo vel negando, secundum modum loquendi Ansel● ita per tales terminos fictos cujusmodi sunt ly chimaera, vel ly tragelaphus, ly vacuum, ly infinitum & hujusmodi, nihil significatur, nisi quod significatur per aliquos alios terminos; sicut patet ex definitionibus exprimentibus qu●d nominis eorum. Tamen non eodem modo significantur res per tales terminos, sicut per alios; quia sic significantur per alios quod pro illis rebus alii termini supponere possunt: isti enim termini pro eis supponere non possunt; sicut nec definitiones exprimentes quid nominis eorum. Unde non est imaginandum quod sicut sunt talia entia significata per tales terminos, homo, animal, album, & hujusmodi; ita sunt quaedam non entia, & impossibilia distincta realiter ab entibus significata per tales terminos, chimaera, hircocervus, & hujusmodi; quasi esset unus mundus ex impossibilibus, sicut unus est mundus ex entibus. Sed quicquid imaginabile significatur per hoc nomen chimaera, significatur per alium terminum de quo in propositione de inesse vel de possibili praedicetur: tamen hoc nomen chimaera pro illo non potest supponere, propter quod propositio quaelibet affirmativa, in qua subjicitur hoc nomen chimaera, significative sumptum, de virtute sermonis est falsa; quia habet aliquam exponentem falsam. Unde illa est falsa de virtute sermonis, Chimaera est non ens, & quaelibet consimilis; quia quaelibet talis habet tales exponentes, Chimaera est aliquid, & Illud est non ens; quarum prima est falsa. Et si dicatur, nunquid ista est vera Chimaera est chimaera? & videtur quod sit vera, quia praedicatur idem de se: & Boetius dicit quod nulla est verior praedicatio quam illa in qua idem praedicatur de seipso. Dicendum est quod de virtute vocis illa est falsa, Chimaera est chimaera, si terminus supponat significative; eo quod falsum implicatur. Ad Boet. dico quod Boet. intendit quod nulla praedicatio in qua praedicatur aliquid de aliquo est verior illa in qua idem praedicatur de se; quia tamen illa est negativa, stat quod nulla sit vera; nec illa in qua praedicatur idem de se; nec illa in qua praedicatur aliquid de aliquo: si tamen illa esset vera in qua aliquid praedicatur de aliquo, tunc nulla esset verior illa, Chimaera est chimaera; & ita nulla propositio in qua praedicatur aliquid de hoc nomine chimaera significative sumpto potest esse verior illa in qua hoc nomen chimaera praedicatur de seipso, cum hoc tamen stat quod nec illa, nec alia sit vera. CAP. XV. De propositionibus in quibus ponitur hoc relativum qui. IN ovacunque autem propositione, quae secundum vocem est categorica, ponitur hoc relativum qui, pro illa dandae sunt plures exponeates; quia cuaelibet talis aequivalet uni copulativae: tamen aliter est de tali propositione quando est universalis; & quando est particularis, indefinita, vel singularis. Quando enim talis propositio est singularis, indefinita, vel particularis, semper illa propositio aequivalet uni copulativae compositae ex duabus propositionibus, scilicet ex antecedente, & hoc pronomine relativo illud; vel nomine proprio & altero extremo, nulla alia variatione facta. Sicut illa, Homo qui est albus currit, aequivalet isti, Homo est albus, & ille currit; vel Iste homo currit, & ille est albus: similiter illa, Socrates qui currit disputat, aequivalet isti, Socrates currit, & ille disputat. Sed si talis propositio est universalis, illa est distinguenda secundum amphibologiam, eo quod potest habere duplicem sensum. Unus sensus est per quem denotatur, quod de quocunque dicitur illud totum quod praecedit verbum principale, quod de eodem praedicatur praedicatum; & non plus denotatur: & ille sensus vocatur à multis sensus compositionis, vel convertibilis cum tali sensu. Alius sensus est per quem denotatur quod illud quod sequitur hoc incomplexum quod, vel qui, praedicatur universaliter de antecedente; & quod sequitur praedicatum, universaliter verificatur de eodem. Verbi gratia per istam, Omnis homo qui est albus currit, in uno sensu denotatur quod de quocunque praedicatur hoc totum Homo qui est albus, quod de eodem dicitur hoc praedicatum currit: & tunc ad veritatem talis propositionis duae propositiones requiruntur, scilicet quod Aliquis homo est albus, & quod Q●libet talis currit. In alio vero sensu denotatur quod illae duae sunt verae. Omnis homo est albus, & Omnis homo currit. Ve●untamen s●●endum est quod, sicut dicetur inferius, quod quandequ●●st relatio non personalis, etc. non oportet quod in copulativa correspondente idem habeat in utraque eandem suppositionem. Quandoque autem est relatio personalis; & tunc debet habere eandem suppositionem. CAP. XVI. De propositionibus reduplicativis. CIrca propositiones reduplicativas est Primo sciendum, quod vocatur reduplicativa in qua ponitur haec dictio in quantum, vel aequivalens, & tenetur reduplicative: quia secundum aliquos potest teneri specificative, & sic non facit propositionem reduplicativam; & aliquando potest teneri reduplicative, & sic▪ facit propositionem reduplicativam. Secundo sciendum quod in propositione reduplicativa, ipsa reduplicatio, sicut haec dictio in quantum, vel aequivalens, aliquando est affirmata; quando scilicet negatio non praecedit eam, ut Socrates in quantum homo non currit: aliquando est negata; quando scilicet negatio praecedit eam, sicut hic, Socrates non currit i● quantum homo. Si autem reduplicatio non sit negata, vel hoc est in propositione affimativa, sicut hic, Socrates in quantum homo est risibilis: vel in propositione negativa, ut hic, Socrates in quantum homo non currit. Primo igitur videndum est quid requiritur ad veritatem propositionis affirmativae reduplicativae. Secundo quid ad veritatem negativae, in qua tamen reduplicatio non est negata. Tertio quid requiritur ad veritatem propositionis, in qua reduplicatio est negata. Circa primum sciendum est quod talis propositio potest distingui, eo quod potest esse reduplicatio, gratia concomitantiae; vel gratia causae. Si fiat reduplicatio gratia concomitantiae, tunc ad veritatem illius requiruntur quatuor propositiones tanquam exponentes eam. Una in qua praedicatum principale vere praedicatur de subjecto principali. Alia in qua illud super quod cadit reduplicatio, praedicatur de subjecto principali. Tertia in qua praedicatum principale praedicatur de illo super quod cadit reduplicatio universaliter. Quarta erit una conditionalis in qua arguitur ab illo super quod cadit reduplicatio ad praedicatum principale; eodem modo quo ab inferiori ad superius dicitur esse bona consequentia; vel quo dicitur, quod ex uno convertibilium sequitur reliquum. Verbi gratia, ad veritatem istius Socrates in quantum homo est coloratus, requiritur veritas istius Socrates est coloratus, & istius Socrates est homo, & istius Omnis homo est coloratus, & istius Si ho no est coloratum est, vel istius, Si aliquid est homo, aliquid est coloratum: & quia talis conditionalis est falsa, ideo talis reduplicativa, Socrates in quantum homo est coloratus, est simpliciter falsa, quia habet unam exponentem falsam. Si autem fiat reduplicatio gratia causae, tunc ad veritatem talis reduplicativae praeter quatuor praedictas exponentes, requiritur quod illud supra quod cadit reduplicatio, exprimat causam rei importatae per praedicatum; vel quod sit illud cui primo inest praedicatum principale; vel quod illi prius insit praedicatum principale, quam pronomini demonstranti illud pro quo subjectum principale supponit. Sicut per illam Isosceles in quantum triangulum habet tres, etc. denotatur quod Isosceles habet tres angulos, etc. & quod si aliquid est triangulus habet tres, &c, & similiter cum hoc quod illud paedicatum habere tres, etc. prius verificatur de triangulo, quam de Isoscele, co modo quo Logicus utitur priori, & posteriort quae sunt conditiones propositionum. Similiter per istam, Ignis in quantum calidus est calefactivus, denotantur praedicta; & ideo est vera. Simliter haec est vera, Homo in quantum habens animam intellectivam est susceptibilis disciplinae; quia praeter quatuor praedictas exponentes, anima intellectiva est causa disciplinae, & hoc extendendo nomen causae ad subjectum alicujus: sed illa, Homo in quantum risibilis est susceptibilis disciplinae, est falsa; quamvis sit vera si fiat reduplicatio gratia concomitantiae; & hoc, quia praedictae quatuor exponentes sunt verae. Ex praedictis colligi potest regula talis, Quod à propositione reduplicativa ad suam praejacentem est semper consequentia formalis; quia semper sua praejacens est una exponens reduplicativae; & ideo sequitur formaliter, Homo in quantum animal est sensibilis, ergo Homo est sensibilis. Similiter sequitur, Ignis in quantum calidus est calefactivus, ergo Ignis est calefactivus. Ex istis sequitur quod multae propositiones quae à multis conceduntur, tam in Philosophia quam Theologia, sunt simpliciter falsae de virtute sermonis; cujusmodi sunt tales, Creaturae in quantum est in Deo est realiter divina essentia, Pater & Filius in quantum sunt unum spirant, Homo in quantum creatura est non ens, Objectum in quantum intelligible est habens esse diminutum; quia omnes tales habent exponentem falsam. Et eodem modo proportionabiliter dicendum est de consimilibus. Si autem aliquae tales vel consimiles inveniantur in scripturis, vel ab Authoribus, sive Sanctis, sive Philosophis, exponendae sunt; quia auctores frequenter loquuntur non de virtute sermonis, sicut patet inspicientibus libros eorum. Per praedicta possunt solui aliqua sophismata. Aliqua in quantum conveniunt differunt: Aliqua in quantum differunt conveniunt. Nam accipiendo convenire secundum quod verificatur de omnibus existentibus in rerum natura, & differre pro omnibus quae quocunque modo differunt, hoc est sunt, & non sunt idem. Sic omnes tales sunt verae si fiat reduplicatio gratia concomitantiae; quia, sicut manifeste patet, quatuor exponentes sunt verae. Si autem fiat reduplicatio gratia causae, sic sunt falsae; nam convenire non prius convenit nec dicitur de convenientibus, quam de differentibus; nec etiam importat talem causam, ideo falsae sunt, sic accipiendo eas. Sed secus est de istis, Aliqua in quantum sunt similia, sunt dissimilia: Alia in quantum sunt dissimilia, sunt similia, Nam illa consequentia non valet, Ista sunt similia, ergo Sunt dissimilia, nec è converso: nec etiam sequitur, Conveniunt in hoc praedicato simile, ergo, Sunt dissimilia; quia ad hoc quod sint similia, requiritur quod habeant qualitates ejusdem speciei specialissimae. Alia regula Quod arguendo ab inferiori ad superius sine distributione à parte subjecti principalis est bona consequentia. Unde illa consequentia est bona, Socrates in quantum homo est risibilis. ergo Animal in quantum homo est risibile; quia impossibile est quod exponentes antecedentis sint verae sine exponentibus consequentis; & hoc sive fiat reduplicatio gratia concomitantiae, sive gratia causae: & similiter à parte praedicati principalis est bona cunsequentia. Sed arguendo ab illo super quod cadit reduplicatio, ad suum superius est falsa consequentia; sicut hic, Socrates in quantum homo est risibilis, ergo Socrates in quantum animal est risibile. Nam si illa consequentia esset bona; sequeretur quod ista esset bona, Omnis homo est risibilis, ergo Omne animal est risibile; per istam regulam, Quando reduplicativa infert reduplicativam, exponentes antecedentis inferunt exponentes consequentis. Veruntamen sciendum quod aliquis utitur aliter ralibus propositionibus non de virtute sermonis, & tunc possent negari tales consequentiae. Secundo videndum est principaliter de reduplicativa negativa in qua reduplicatio non est negata, cujusmodi sunt tales propositiones, Homo in quantum rationalis non est asinus. Et est sciendum quod talis reduplicativa propositio gratia concomitantiae, habet quatuor exponentes; duas negativas; unam affirmativam; & alia conditionalem. Affirmativa exponens est illa, in qua illud super quod cadit reduplicatio vere affirmatur de subjecto principali. Negativarum propositionum una est praejacens illius propositionis reduplicativae, in qua scilicet praedicatum principale negatur de subjecto principali. Alia negativa exponens est illa, in qua praedicatum principale negitur ab illo super quod cadit reduplicatio universaliter sumpta. Conditionalis est illa in qua, à positione illius super quod cadit reduplicatio, sequitur negatio praedicari principalis; sicut ista, Homo in quantum risibilis non est asinus, habet istas exponentes, Homo est risibilis, Homo non est asinus, Nullum risibile est asinus. Si aliquod est risibile ipsum non est asinus. Et propter hoc tales sunt falsae de virtute sermonis Logicus in quantum Logicus differt à Grammatico; quia illa exponens est falsa, Omnis Logicus differt à Grammatico. Similiter tales sunt falsae, Intellectus in quantum intellectus non vult. Similiter Anima in quantum anima non vult, Anima in quantum activa non patitur, Anima in quantum passiva non egit, Ignis in quantum ca●idus non est ●iccus. Corpus in quantum alteratur non movetur localiter, & sic de multis talibus; quia omnis talis habet unam exponentem falsam. Si autem fiat reduplicatio gratia causae; sic requiritur quod praedicatum principale prius, vel primo negetur ab illo super quod cadit reduplicatio, quam à pronomine demonstrante illud pro quo subjectum principale supponit; & hoc semper supponendo quod habet quatuor exponentes praedictas: & propter hoc sic reduplicando haec est falsa, Homo in quantum risibilis non est asinus. Similiter intelligendum est sicut prius, quod semper à propositione reduplicativa ad suam praejacentem est consequentia formalis▪ ut ista est consequentia formalis, Logicus in quantum Logicus differt à Grammatico. ergo Logicus differt à Grammatico; ex qua sequitur quod Logicus non est Grammaticus. Tertio videndum est de reduplicativa in qua reduplicatio negatur. Et est sciendum quod talis propofitio est contradictoria talis propositionis reduplicativae in qua reduplicatio est affirmata; & ideo ad veritatem talis sufficit veritas contradictorii exponentis cujuscunque expositae reduplicativae cui contradicit; quia regula est, Quod quando aliqua propositio contradicit alicui habenti plures exponentes, tunc ad veritatem istius sufficit veritas cujuscunque exponentis oppofitae. Unde ad veritatem istius Socrates non est homo in quantum albus, sufficit veritas istius Socrates non est homo, & istius Socrates non est albus, & istius Aliquod album non est homo, & istius Non si Socrates est, album est. Notandum est etiam quod istae dictiones, Secundum, quod, ut, sub ratione, & hujusmodi sunt aequivalentes isti dictioni in quantum; & ideo faciunt propositiones reduplicativas: & ideo est dicendum de talibus propositionibus, sicut dicendum est de illia in quibus ponitur haec dictio, in quantum. Si autem talis dictio non tenetur reduplicative, sed specificative; tunc non requiritur quod illud cui additur talis dictio in quantum, subjiciatur universaliter praedicato principali; sed requiritur quod illud super quod cadit reduplicatio importet illud ratione cujus competit praedicatum principale primo subjecto. Verbi gratia, si in ista propositione, Igais in quantum calidus calefacit, ly quantum non tenetur reduplicative, sed specificative, non oporter quod haec sit vera Omne calidum calefacit; sed requiritur quod hoc nomen calidum, importet calorem per quem ignis calefacit primo, & cui prius & magis per se competit calefacere quam igni; vel saltem quod est principium calefaciendi: & ita ad veritatem talis propositionis requiritur quod praedicatum principale praedicetur de subjecto principali, & de illo cui additur talis dictio; & quod illud additum praedicetur de subjecto principali: sed non requiritur quod praedicatum principale universaliter praedicetur de illo cui additur talis dictio; sed oportet quod importet illud ratione cujus praedicatum principale competit vere per praedicationem subjecto principali. & sic verificantur tales propositiones. Socrates in quantum albus disgregat visum: Socrates in quantum habet liberum arbitrium peccat: Ens in quantum ens est subjectum Metaphysicae: & hujusmodi. de exemplo tamen non est curandum. Oportet etiam scire quod hoc vocabulum in quantum, & similiter talia vocabula, ut, secundum quod, sub ratione qua, & hujusmodi; aliquando in propositionibus aequivalent alicui adverbio temporis; sicut unus sensus istius propositionis Canis in quantum significat animal latrabile, facit istam propositionem esse veram, Omnis canis est animal; quia sensus est iste, quod haec propositio, Omnis canis est animal, non est vera nisi quando eanis stat pro latrabili animali. Et similiter dicimus quod haec est vera, Ista imago est homo, secundum quod homo accipitur improprie; sic etiam variis modis potest accipi haec dictio in quantum. CAP. XVII. De propositionibus exclusivis. CIrca propositiones exclusivas est primo sciendum, quid facit propositionem exclusivam. Secundo quid requiritur ad veritatem exclusivae. Tertio quomodo termini supponunt in propositionibus exclusivis. Quarto dandae sunt quaedam regulae. Circa primum sciendum est quod illae dictiones, tantum, solum, faciunt propositiones exclusivas. Sciendum tamen quod haec dictio solum, aliquando accipitur syncategorematice, & tunc est dictio exclusiva: aliquando tenetur categorematice, & tunc non est dictio exclusiva; sed tunc importat illud quod importatur per terminum sibi additum esse solitarium; sicut dicitur quod iste est solus, hoc est solitarius, quia in hoc loco non est cum alio. Similiter si dicatur sic, Socrates solus currit, si ly solus teneatur categorematice, significat quod Socrates qui est solitarius currit; & hoc poterit esse verum quam vis multi alii currant. Si autem teneatur syncategorematice, tunc denotatur quod nullus alius à Socrate currit. Secundo sciendum est quod quando istae duae dictiones, tantum, & solum possunt addi eidem, nihil refert addere unam vel aliam, dummodo ly solum teneatur syncategorematice; quia tales propositiones aequipollent; sicut istae aequipollent, Tantum Socrates currit, & Solus Socrates currit. Circa secundum sciendum est, quod aliquando dictio exclusiva ponitur à parte subjecti: & aliquando à parte praedicati, sive à parte compositionis, ita quod est determinatio totius compositionis. Et ideo primo videndum est de illo, quando dictio exclusiva ponitur à parte subjecti. Et est primo sciendum, quod sicut aliquando dictio categorematica significat unum primaria institutione, & aliud ex translatione & secundaria institutione; sicut homo primo significat illud quod componitur e● corpore & anima intellectiva, & secundario significat statuam vel imaginem talis compositi: sic est de dictione exclusiva, quod aliquando significat vel habet unum officium ex primaria institutione, & aliud ex secundaria institutione. Et ideo videndum est primo de ejus primaria institutione: Secundo de secundaria. Circa primum sciendum, quod quandocunque dictio exclusiva tenetur secundum primariam institutionem, & ponitur à parte subjecti, semper denotatur quod praedicatum vere praedicatur de subjecto, & quod removetur ab omni illo de quo non praedicatur subjectum, & hoc, si propositio sit affirmativa; & ideo quaelibet exclusiva habet duas exponen es unam affirmativam, & aliam negativam; sicut ista Tantum homo est animal, habet istas exponentes, Homo est animal, & Nihil ab homine est animal. Si autem sit negativa denotatur quod praedicatum vere removetur à subjecto, & quod inest omni illi à quo vere removetur subjectum; & ideo habet duas exponentes scilicet unam praejacentem negativam, & aliam affirmativam; sicut ista Tantum homo non est asinus, habet istas exponentes, Homo non est asinus, & Omne aliud ab homine est asinus. Per praedicta patet. quod omnes tales sunt falsae & includentes contradictoria, (accipiendo dictiones exclusivas secundum suam primariam institutionem,) Tantum homo est aliquid, Tantum aër est hic intus, Tantum animal est, Tantum pater est, Tantum individuum est, & hujus modi; quia ex illis sequitur praedicata verificari de partibus vere à quibus tota ren oventur; & ita tales contradictionem includunt. Similiter tales sunt falsae, Solus Pater est Deus, Solus Pater spirat Spiritum Sanctum, Solus Pater creat, Solus Pater est bonus, & hujusmodi. Similiter tales sunt falsae, Tantum omnis homo est rationalis, Tantum omne animal est sensibile; quia istae exponentes non stan● simul, si sint plures homines, Omnis homo est rationalis, & Nihil aliud ab omni homine est rationale: quia si Nihil aliud ab omni homine est rationale, & Iste homo non est omnis homo; ergo Iste homo non est rationalis, quae repugnat isti Omnis homo est rationalis. Et eodem modo est de ista, Tantum omne animal est sensibile. Secundo videndum est de dictione exclusiva secundum suam secundariam impositionem, sive institutionem. Et est sciendum quod triplex potest esse. Una est quae praecise excludit praedicatum ab omni distributo de quo non dicitur subjectum. Alia quando praecise excludit ea quae non importantur per ea quae importantur per subjectum, nec sunt partes eorum. Tertia est quando praecise excludit majorem pluralitatem quam sit expressa per subjectum. Et secundum hoc dantur tres regulae. Una est quod Quando dictio exclusiva additur termino communi distributo, vel potest esse exclusio proprie dicta, & tunc excluditur omne ●l●●d de quo non verificatur illud cui additur dictio exclusiva: aliter potest esse exclusio impropie dicta, secundum quod denotatur praedicatum removeri à quolibet alio communi cum signo particulari de quo non verificatur subjectum; & potest vocari exclusio Repugnantis communis cum signo particulari. Unde ista Tantum omnis homo currit, est distinguenda penes secundum modum aequivocationis; eo quod ly tantum potest teneri proprie, & tunc habet istas exponentes, Omnis homo currit, & Nihil aliud ab omni homine currit. Vel potest sumi improprie, ut sit exclusio cujuslibet communis repugnantis cum signo particulari; & tunc habet istas exponentes, Omnis homo currit, & Aliquis bos currit, & sic de singulis communibus; ut per t●lem exclusivam, cum dictione exclusiva improprie dicta, denotatur praedicatum verisicari de toto communi posito in illa propositione cum signo universali; & non verificatur de quolibet alio communi universaliter sumpto. Et ista distinctio non habet locum, nisi quando exclusiva additur termino commani universaliter sumpto. Juxta secundam acceptionem impropriam dictionis exclusivae accipitur una regula quae est ista, quod Quando dictio exclusiva additur termino importanti aliquid habens plures partes, illa propositio est distinguenda; eo quod potest esse exclusio proprie dicta, & tunc denotatur praedicatum convenire subjecto, & removeri à quolibet à quo removetur subjectum: Vel potest esse exclusio improprie dicta, secundum quod excluditur omne illud de quo non verificatur subjectum, nec importans partes subjecti; & potest vocari exclusio improprie dicta cujustibet importantis extrinsecum. Et secundum hoc, haec propositio est distinguenda, Tantum Socrates est albus, ex eo quod dictio exclusiva potest sumi proprie, & tunc includit contradictionem; quia tunc illae sunt suae exponentes, Socrates est albus, & Nihil aliud à Socrate est album, quae duae repugnant; quia sequitur, Socrates est albus, ergo Aliqua pars corporis Socratis est alba; & sequitur ex alia parte, Nihil aliud à Socrate est album, & Quaelibet pars Socratis est alia à Socrate, etc. ista certum est quod contradicunt, Aliqua pars corporis Socratis est alba, & Nulla pars corporis Socratis est alba. Si autem sumatur dictio exclusiva improprie, ut fiat exclusio praecise cujuslibet importantis aliquod extrinsecum Socrati, sic haec est possibilis, Tantum Socrates est albus; quia non denotatur nisi quod Socrates sit albus, & Nihil aliud à Socrate extrinsecum est album; & illae duae possunt simul stare. Et ista distinctio nunquam habet locum nisi quando dictio exclusiva additur termino importanti aliquod totum habens plures partes; sive sit totum proprie dictum, sive improprie dictum. Et si dicatur quod tunc omnes tales includunt contradictionem secundum utramque acceptionem, Tantum corpus est album, five Tantum homo est albus, Tantum ignis calefacit, Tantum aër est hic intus, Tantum quant● est in loco, et hujusmodi. Nam per primum excluditur superficies, cum sit aliquid extrinsecum Socrati, quia non est pars ejus; 〈◊〉 idem excluditur per secundum; & per tertium exemplum excluditur calor; & per quartum omnia accidentia; & per ultimum punctus. Dicendum quod omnia praedicta de praedictis exemplis, praeterquam de tertio, secundum opinionem Aristot. procedunt ex falsa imaginatione, scilicet quod linea, superficies, punctus, sunt quaedam res distinctae realiter à corpore, & à substantia: quod ostensum est falsum esse, & contra mentem Aristot. in libro praedicamentorum. Sed pro tertio exemplo supposito quod ignis non posset calefacere, nisi per calorem, aliter est dicendum. Quia dicendum est quod sumpta dictione exclusiva, sive proprie, sive improprie, haec includit contradictionem. Tantum ignis calefacit: & ideo si debeat salvari, debet accipi dictio exclusiva aliter quam proprie, & qu●m tribus praedictis modis; ut scilicet dictio exclusiva praecise includat illa quae nec important aliquod extrinsecum, nec aliquid inhaerens formaliter subjecto: & sub illa acceptione potest concedi quod ista est▪ ossibilis, Tantum ignis calefacit, quia tunc non excluditur calor, cum formaliter inhaereat igni. Juxta tertiam acceptionem impropriam dictionis exclusivae potest accipi tertia regula. Et est illa, quod Quando dicto exclusiva additur termino numerali, sive aequipolenti, sive connotanti numerum vel unitatem, illa propositio est distinguenda; eo quod potest esse exclusio proprie, vel improprie dicta. Primo modo excluditur omne illud de quo non verificatur subjectum. Secundo modo excluditur major pluralitas quam illa cui denotatur praedicatum competere; & potest vocari Exclusio majoris pluralitatis. Et secundum hoc ista propositio est distinguenda, Tantum quatuor homines sunt hic intus, posito quod sint quatuor homines & non plures. Nam si fiat exclusio, proprie accipiendo dictionem exclusivam, denotatur quod quatuor sunt hic intus; & per consequens, quod nec asini, vel equi, vel lapides sint hic intus; nec duo homines sint hic intus, quia duo homines sunt alii à quatuor hominibus. Si autem fiat exclusio majoris pluralitatis, tunc denotatur quod quatuor homines sunt hic intus, & non plures homines sunt hic intus quam quatuor; & sic est vera posito casu priori. Et sol●itur sic illud sophisma, Tantum unum est. Nam proprie accepta dictione exclusiva, illa est vera Tantum unum est; nam utraque exponens est vera, sc. Unum est, & Nihil ab uno est. Et similiter est de de illa, Tantum unum animal est homo. Sed si dictio exclusiva accipiatur improprie secundum quod est exclusio majoris pluralitatis, tunc est falsa, & suae exponentes sunt istae, Unum est, & Non sunt plura quam unum; & exponentes illius Tantum unum animal est homo, sunt illae, Unum animal est homo, & Non plura animalia quam unum animal sunt homines. Similiter est de ista Tantum alterum illorum est, demonstrando duo entia. Nam sumpta dictione exclusiva proprie, vera est; quia utraque exponens est vera, posito quod non sunt plura quam illa duo, scilicet Deus, & Angelus. Si autem dictio exclusiva sumatur improprie, falsa est; quia tunc denotatur, quod Alterum illorum est, & non Utrumque. Istis igitur modis capitur communiter dictio exclusiva, & forte sunt alii modi quibus potest sumi improprie; sed quia non sunt usitati sicut isti, ideo ipsos studiosis relinquo. Dicto de dictione exclusiva quando ponitur à parte subjecti, dicendum est de ea quando ponitur à parte praedicati. Et sciendum, est quod potest accipi proprie, & improprie. Si proprie, tunc denotatur quod praedicatum dicitur de subjecto, & quod omne illud, de quo non verificatur praedicatum, removetur à subjecto. Sicut per istam, Homo est tantum animal, denotatur quod Homo sit animal, & quod Non sit aliud ab animali. Quando vero accipitur improprie & transumptive, & additur verbo, tunc excludit omne aliud verbum à subjecto, quod importat actionem, vel passionem distinctam. Sicut per illam, Homo tantum videt, denotatur quod Homo videt, & non audit, nec percipit, & sic de singulis aliis. Unde illa propositio, Homo tantum currit, est distinguenda penes secundum modum aequivocationis; eo quod dictio exclusiva potest sumi proprie, tunc illae sunt exponentes, Homo currit, & Homo nihil aliud est à curreate; cum quo stat quod homo est videns, & sic de aliis comsimilibus: vel potest capi improprie, ut dictum est. Consimilis distinctio potest poni de talibus, Homo est tantum albus, Lac est tantum dulce, Ignis est tantum calidus, & sic de aliis; quia si sumatur dictio exclusiva proprie, tunc quaelibet earum est vera; quia tunc exponentes sunt istae, Homo est albus, & Homo non est aliud ab albo, Lac est dulce, & Non est aliud à dulci, & sic de aliis. Si autem dictio exclusiva sumatur improprie, tunc excludit omnia praedicabilia importantia accidentia distincta ab illo accidente quod importatur per praedicatum. Sicut per istam, Homo est tantum albus, denotatur quod Homo sit albus, & quod Nullum praedicabile importans accidens distinctum ab albedine praedicatur de homine; ita quod denotetur, quod homo non sit calidus, nec humidus, nec ●siccus, nec frigidus, nec lucidus, & sic de aliis. Circa tertium principale, Qualiter termini supponunt in propositionibus exclusivis, Est sciendum, quando dictio exclusiva ponitur à parte subjecti, & subjectum sumitur sine distributione, & est terminus communis, tunc subjectum supponit confuse tantum; quia suppositio confusa tantum est, quando non contingit descendere ad inferiora, nec per disjunctivam, nec per copulativam. Ut non sequitur, Tantum homo currit, ergo Tantum ille homo currit, & Tantum ille homo currit; nec sequitur, ergo Tantum ille homo currit, vel Tantum ille homo currit. Et ita terminus subjectus in tali propositione, ubi ponitur dictio exclusiva, sive negativa à parte subjecti, supponit confuse tantum; sed praedicatum supponit confuse et distributive, nam contingit descendere ad inferiora ejus per copulativam. Bene enim sequitur, Tantum homo est currens, ergo Tantum homo est hoc currens, quocunque currente demonstrato. Nam sequitur Tantum hemo currit, ergo Nihil aliud ab homine currit, vel Nullum currens est aliud ab homine; et ultra, ergo Hoc currens non est aliud ab homine: et manifestum est si currens est aliquid, ergo est homo; et per consequens Homo est hoc currens, ergo Tantum homo est hoc currens. Quia quando praedicatum est pronomen demonstrativum, vel aequivalens ei, semper ab indefinita ad exclusivam, respectu ejusdem praedicati, est bona consequentia, qualecunque sit praedicatum. Nam ista consequentia est bona, Tantum homo est risibilis, ergo Tantum animal est risibile; nam tenet per illam regulam, Ab inferiori ad superius sine distributione, sive superius supponat confuse tantum, sive determinate, est bona consequentia. sicut sequitur, Omnis homo est homo, ergo Omnis homo est animal. Secundo sciendum est, quod quando exclusiva est negativa, subjectum supponit sicut in exclusiva assirmativa, et praedicatum similiter; quia sequitur Tantum substantia non est accidens, ergo Tantum substantia non est hoc accidens. Tertio sciendum est de suppositione terminorum in exclusiva, quando dictio exclusiva ponitur à parte praedicati. Et est sciendum, quod subjectum supponit in illa sicut in sua praejacente; & idem est de praedicato. Ratio est, quia idem de eodem non potest vere affirmari, & negari; ideo ex praejacente sequitur semper exclusiva quando dictio ponitur à parte praedicati, quod est intelligendum si sit propositio de recto; nam si sit propositio de obliquo, tunc non est universaliter verum; i●o si propositio sit de obliquo, & dictio exclusiva sit determinatio praedicati, & non determinatio compositionis, tunc praedicatum stat confuse tantum. Nam ponatur quod Socrates videatur à multis hominibus, & à nullo alio animali nisi ab homine, vel hominibus; tunc ista est vera, Socrates videtur à solo homine, quia illae exponentes sunt verae, Socrates videtur ab homine, et Socrates videtur à nullo alio quam ab homine; et tamen non sequitur, Socrates videtur à solo homine, igitur Socrates videtur à solo isto homine, vel à solo isto; imo etiam nec sequitur Socrates videtur à solo homine, ergo Videtur ab isto homine. Et ideo praedicatum non stat nec confuse, nec distributive, nec determinate; sed confuse tantum. Si autem dictio exclusiva sit determinatio compositionis, tunc stat praedicatum sicut in praejacente, Unde in ista Homo videtur tantum ab homine, si ly tantum sit determinatio compositionis, tunc habet istas exponentes, Homo videtus ab homine, et Homo non est aliud quam visum ab homine. Ex quo patet quod termini non supponunt aliter in exclusiva quam in sua praejacente, quia semper talis exclusiva, et sua praejacens, convertuntur. Si autem subjectum exclusivae, in qua ponitur dictio exclusiva à parte subjecti, sumatur cum dictione distributiva, tunc subjectum supponit confuse & distributive, tam affirmative quam negative, quia includit contradictionem; ideo de isto non plus ad praesens. Est etiam notandum quod omnia praedicta intelligendi sunt, quando dictio exclusiva proprie accipitur; quando autem accipitur impropie non sunt omnia praedicta vera. Sed quae sunt vera, & quae non, patebet breviter inspicienti improprias significationes dictionis exclusivae; de quibus dictum est prius. Ulterius videndae sunt aliquae regulae circa propositiones exclusivas. Una est quod Ab exclusiva ad universalem de terminis transpositis est bona consequentia, & è converso; quia semper exclusiva & universalis de terminis transpositis convertuntur. Et est intelligenda regula, quando praejacens exclusiva & universalis de terminis transpositis sunt convertibiles, ita quod utraque potest converti vere & proprie: vel si praejacens sit convertibilis, nulla mutatione facta circa terminos praeter solam transpositionem, tunc debet accipi aliqua consimilis cum qua convertitur exclusiva; de quibus conversionibus, & de quibus modis dicetur in sequentibus. Per ista, & per illa quae dicentur infra de conversionibus, patet quod tales consequentiae non valent, Sola necessaria sunt necessario vera, igitur Omnia vera sunt necessario necessaria; quam vis haec consequentia sit bona, Sola necessaria sunt vera, igitur Omnia vera sunt necessaria. Similiter non sequitur, Tantum homo fuit albus, ergo Omne album fuit homo. Et ita de consimilibus de quibus in suo loco posterius dicetur. Alia regula est haec, Quod quaelibet exclusiva habet duas exponentes, unam affirmativā, & aliam negativā; & ideo opposita exclusivae habet duas causas veritatis, quia veritas utriusque oppositae exponentis est causa veritatis negativae exclusivae. Alia regula, quod Quando dictum propositionis exclusivae ponitur respectu alicujus modi, facientis positione modalem, illa propositio est distinguenda; sicut ista est distinguenda, Tantum hominem esse Socratem est verum, eo quod ly tantum, potest continue proferri cum hoc to●o hominem esse Socratem; vel discontinue. Si discontinue proferatur sic, Tantum hominem esse Socratem est verum, tunc est falsa; quia iste est sensus Tantum haec est vera, demonstrando istam propositionem, Homo est Socrates. Si vero ly tantum, continuetur cum hoc toto Hominē esse Socratem, & sit pars dicti; tunc iste est sensus Tantum hominem esse Socratem est verum, & aequivalet isti, Haec est vera tantum homo est Socrates. Si autem partes dicti non continuentur, tunc non denotatur quod haec sit vera, Tantum homo est Socrates; sed quod de aliquo contento sub homine verificatur Socrates cum dictione exclusiva. Unde simile est de verbis, & de nominibus sumptis cum dictione exclusiva. Tamen variatio est, quando praedicatum est singulare, & quando non. Unde ista, Tantum album currere est possibile, si ly tantum continuetur cum toto dicto, & partes dicti discontinuentur, est falsa; quia aliud quam album est possibile currere. Si autem continuentur, tunc est vora; quia tunc denotatur quod haec est possibilis, Tantum album currit. Per priorem autem propositionem denotatur, quod nulla propositio sit possibilis● qua praedicatur currere de aliquo pronomine demonstrante aliquid quod non est album; quod non est verum. CAP. XVIII. De propositionibus exceptivis. CIrca propositiones exceptivas est Primo sciendum quae propositiones sunt exceptivae. Secundo quid requiritur ad veritatem earum. Tertio de suppositionibus terminorum in propositionibus exceptivis. Quarto sunt dandae quaedam regulae de propositionibus exceptivis. Circa Primum sciendum, quod talia syncategoremata, praeter, nisi, & similia, faciunt propositiones in quibus ponuntur esse exceptivas. Et primo intelligendum est, quod ly nisi, aliquando tenetur executive; & tunc facit propositionem hypotheticam, sicut patet de ista, Socrates non potest currere nisi habeat pedes. Aliquando tenetur exceptive; & tunc non facit propositionem hypotheticam, sed exceptivam; sicut patet hic, Nullus homo currit nisi Socrates; & tunc haec dictio nisi, habet idem officium cum hac dictione praeter, quando haec dictio tenetur exceptive. Et est sciendum quod haec dictio praeter aliquando tenetur exceptive, & aliquando diminutive; sicut hic, D●cē praeter quinque sunt quinque. Circa secundum principale est sciendum, quod ad veritatem exceptivae requiritur quod praedicatum removeatur à parte extra capta; & quod insit cuilibet alii contento sub subjecto, si sit affirmativa: si sit negativa requiritur oppositum; & ideo quaelibet talis exceptiva habet duas exponeates, scilicet affirmativam et negativam; sicut ista, Omnis homo praeter Socratem currit, habet istas, Socrates non currit, ● Omnis homo alius à Socrate currit. Et ista, Nullus homo praeter Socratem currit, habet istas, Socrates currit, et Nullus alius à Socrate currit; ita quod impossibile est aliquam exceptivam esse veram, nisi utraque exponens sua sit vera. Et ideo ad falsitatem utriusque, sive cujuscunque exponentis sequitur falsitas exceptivae; quamvis non è contra. Circa terrium principale est sciendum, quod praedicatum in exceptiva affirmativa habet suppositionem confusan tantum, quia non contingit descendere ad inferiora, nec per disjunctivam, nec per copulativam; sed subjectum habet suppositionem confusan et distributivā. Tamen distinguendum est de suppositione confusa et distributiva; quia quaedam est absoluta, quando scilicet terminus distribuitur pro quolibet suo contento, ita quod non plus pro uno quam pto altero; et talem suppositionem confusam & distributivam non habet terminus sive subjectum in propositione exceptiva. Alia est limitata & articulata, quando scilicet terminus pro aliquo contento distribuitur; & hoc non accidit nisi quando illa propositio categorica aequivalet uni copulativae compositae ex una affirmativa, & alia negativa, sicut accidit in propositione exceptiva, sicut dictum est. Si autem illa exceptiva fuerit negativa, tunc tam subjectum quam praedicatum supponunt confuse & distributive, sed limitate. Ex praedictis patet, quod tales regulae A superiori distributo ad suum inferius est bona consequentia, & Ab universaliad singulare est bona consequentia, non sunt generaliter verae; sed oportet addere, quod illud inferius non sit extra captum; vel quod universalis non sit aequivalens uni copulativae compositae ex una affirmativa, & alia negativa. Circa quartum est sciendum quod multae dantur regulae de exceptivis. Quarum una est, Quod si praejacens exceptivae sit vera, exceptiva est falsa, & hoc pater per praedicta. Alia est, quod Nunquam exceptiva est propria nisi ejus praejacens sit universalis. Unde haec est impropria, Homo praeter Socratem currit; talis nec est vera, nec falsa. Ex ista sequitur alia regula, scilicet quod Non semper ab universali ad indefinitam vel particularem est bona consequentia. Unde non sequitur, Omnis homo praeter Socratem currit, ergo Aliquis homo praeter Socratem currit; nec ergo, Homo praeter Socratem currit. Alia regula est, quod Non cuilibet propositioni universali contradicit propositio indefinita, nec particularis ei correspondens: sicut nec istae contradicunt, Omnis homo praeter Socratem currit, & Hom ●raeter Socratem non currit; nec istae, Nullus homo praeter Socratem currit, & Aliquis homo praeter Socratem currit: & consimiliter est dicendum de indefinitis. Ex ista regula sequitur alia scilicet quod Non semper loco istius, non omnis, licitum est ponere aliquis non; non enim illae aequivalent, Non omnis homo praeter Socratem currit, & Aliquis homo praeter Socratem non currit; quia una est impropria, neque vera, neque falsa; alia est propria, & vera, vel falsa. Alia regula sequens est, quod Sunt aliquae propositiones universales contrariae; quae tamen non habent aliquas propositiones categoricas subcontrarias, quae sint indefinitae vel particulares habentes subjecta per se sumpta, vel determinata signis particularibus, hoc patet per praedicta. Alia regulae est, quod Semper illud quod excipitur in exceptiva debet esse aliquod contentum sub subjecto; & ideo quaelibet talis est impropria, Omnis homo praeter animal currit, Omne animal praeter substantiam est animatum. Alia regula est, Quando illud super quod cadit exceptio est commune, ad veritatem talis exceptivae non requiritur quod praedicatum infit universaliter illi super quod cadit exceptio, si sit exceptiva negativa; vel quod removeatur universaliter si sit affirmativa ex●ceptiv●. Sciendum est etiam quod ly praeter nunquam tenetur diminutive, nisi quando additur termino numerali, vel termino importanti aliquod totum; & tunc non denotatur praedicatum removeri ab illo cui additur; sed magis à subjecto▪ sicut per istam, Decem praeter quinque sunt quinque. Similiter per talem non denotatur praedicatum inesse illi cui additur; sicut per istam, Decen praeter quatuor sunt sex, non denotatur quod quatuor sint sex, sed quod residua à quatuor sint sex; & ita est de aliis. Et ista de exceptivis ad praesens sufficiant. CAP. XIX. De propositionibus de istis verbis incipit & definit. OMnis propositio in qua ponitur aliquod istorum verborum incipit, desiait, habet diversas exponentes; quia quaelibet aequivalet uni copulativae: tamen ab aliquibus diversimode assignantur exponentes respectu diversorum. Unde dicitur quod aliter exponitur respectu successivorum, & permanentium. Sed quamvis sic posset esse ad voluntatem utentium, non tamen videtur multum rationabile▪ ideo dico quod respectu cujuslibet possunt habere easdem exponentes. Sed aliae sunt in quibus ponitur hoc verbum incipit; & aliae in quibus ponitur hoc verbum desiait. Unde propositio in qua ponitur hoc verbum incipit habet duas exponentes, quarum una est de praesenti affirmativa; & alia de praeterito negativa▪ sicut exponentes istius, Socrates incipit esse albus, sunt istae, Socrates est albus, & Socrates ante immediate non erat albus. Non enim exponens sua negativa est talis, Socrates non fuit albus; quia talis propositio in qua ponitur incipit, potest esse vera; & ista de praeterito falsa. Sicut si Socrates nunc sit primo albus, & postea niger, & tertio fiat albus; tunc in aliquo instanti haec est vera, Socrates incipit esse albus; & tamen haec est falsa, Socrates non fuit albus, quia ponitur quod prius fuit albus: sicut etiam dicimus quod Haec arbor incipit modo florere; & tamen floruit anno praeterito. Veruntamen sciendum est, quod hoc verbum incipit potest duplicite● accipi scilicet stricte & proprie; & tunc exponitur sicut dictum est. A●●●er potest accipi large & improprie; & tunc sic exponitur, Est, & non diu ante fuit; sicut dicimus quod Haec arbor incipit florere, quando tunc floret, & non multum ante isto anno floruit, & tamen heri floruit; sicut etiam vulgariter dicimus Iste incipit missam, quamvis di●erit introitum. Et ista est distinctio consimilis illi quam Philosophus ponit Quarto physicorum de ly nunc, scilicet quod potest accipi dupliciter scilicet pro indivisibili, et pro tempore paruo propinquo praesenti. Intelligendum est etiam, quod quamvis talis propositio secundum virtutem sermonis habeat tales exponentes; tamen aliquando secundum usum loquentium non habet tales exponentes, sed ponitur pro alia quae talibus exponentibus earet; et tunc est talis propositio distinguenda secundum amphibologiam. Propter hoc potest videri quid est sciendum de talibus propositionibus, Deus incipit beatificare omnem hominem quem beatificat; Deus incipit punire omnes homines quos punit; Deus incipit beatificare istos, demonstratis quibusdam, quorum unum ante beatificavit; et alium non ante beatificavit: nam si tales secundum virtutem sermonis, hoc est secundum regulas generales per quas tales et consimiles judicari debent, exponantur, concedi possunt. Sicut ista, Deus incipit beatificare istos, concedi potest; quia utraque istarum est vera, Deus beatificat istos, & Deus non immediate a●te beatificavit istos: tamen alium sensum habere potest, ut istae sint exponentes, Deus beatificat istos, et Nullum prius beatificavit; et iste sensus est falsus. Similiter unus sensus istius Deus incipit beatificare omnes homines quos nunc beatificat, est iste, Deus beatificat omnes homines vel omnem hominem que nunc beatificat, et Deus non prius immediate omnem hominem quem nunc beatificat beatificavit: et iste sensus est verus. Alius sensus est iste, Deus beatificat omnem hominem quem nunc beatificat, et Nullum quem nunc beatificat immediate ante beatificavit: et iste sensus est falsus. Similiter est de istis, Deus incipit punire omnem hominem quem nunc punit. Similiter debet dici de talibus, Petrus incipit esse talis qualis est Paulus: ponatur quod uterque sit primo infidelis, et postea uterque fiat fidelis; tunc ista propositio Petrus incipit esse talis qualis est Paulus simpliciter potest concedi, quia nunc primo est talis qualis est Paulus, et aliquando non fuit talis qualis est Paulus; tamen haec est falsa de virtute sermonis Petrus incipit esse similis Paulo, quia prius erat similis ei: improprie tamen accipi potest sub hoc sensu, Petrus est similis Paulo; et prius non erat similis Paulo, secundum aliquam qualitatem secundum quam nunc est similis. Sic igitur patet quod illa propositio in qua ponitur hoc verbum incipit duas habet exponentes, et per consequens aequivalet uni copulativae. Et similiter illa propositio in qua ponitur hoc verbum desinit duas habet exponentes, Una est propositio de praesenti affirmativa; et alia de futuro negativa, non qualicunque, sed cum hoc addito, immediate post non erit, sicut ista, Socrates desinit esse albus, habet istas exponentes▪ Socrates est albus, et immediate post non erit albus. Et sicut dictum est de istis propositionibus in quibus ponitur hoc verbum incipit, quod possunt distingui secundum amphibilogiam, eo quod potest accipi proprie vel improprie; ita possunt propositiones, in quibus ponitur hoc verbum desinit, distingui secundum amphibologiam Circa suppositionem terminorū in talibus propositionibus est sciendum, quod subjectum▪ talium propositionum supponit eodem modo, sicut in suis praejacentibus; sed difficultas est de suppositione praedicati. Et est sciendum, quod praedicatum in tali propositione universali affirmativa supponit consuse tantum, quia non contingit descendere nec copulative, nec dis●unctive; non enim sequitur, Omnis homo desinit esse albus, igitur Omnis homo desinit esse hoc album, vel illud album; nec per consequens contingit descendere copulative. Similiter etiam in universali negativa stat confuse & distributive; sed in propositione non universali stat determinate. Veruntamen duo sunt hic dicenda. Primum quod suppositio determinata, et confusa, et distributiva duplex est. Una est quando contingit descendere ad illa pro quibus terminus supponit, vel supponere potest per pronomina demonstrativa; sicut in ista, Homo currit, ly homo supponit pro hoc homine, & pro illo homine, & sic de singulis; & sequitur bene, Homo currit, igitur Hic currit demonstrato illo homine, & Ille currit demonstrato alio; & sic de aliis. Aliquando autem contingit descendere non per pronomina demonstrativa sola; sed per pronomina demonstrativa simul sumpta cum illo termino communi sub quo debet esse descensus. Primo modo non supponit praedicatum in propositione ubi ponitur incipit, vel desinit determinate. Non enim sequitur, Socrates incipit esse albus, igitur Socrates incipit esse hoc, vel hoc quocunque demonstrato. Nam si Socrates mutetur de albedine in nigredinem, haec est vera, Socrates incipit esse niger; & tamen quocunque demonstrato, haec est falsa, Socrates incipit esse hoc; quia altera istarum est falsa, Socrates est hoc Socrates non fuit hoc. Secundo modo praedicatum supponit determinate. Nam bene sequitur, Socrates incipit esse albus, ergo Incipit es●e hoc album, vel illud album, & sic de singulis. Unde haec est vera, Socrates incipit es●e hoc album demonstrando Socratem; quia Socrates est modo hoc album, & nunquam prius fuit hoc album. Nec valet consequentia, Socrates incipit esse hoc album, ergo Socrates incipit esse hoc, demonstrando idem; sed est fallacia figurae dictionis, mutando quale quid in hoc aliquid. Nam arguendo frequenter ab aliquo termino connotativo, sive sit praedicatum totale, sive sumptum cum pronomine demonstrativo, ad pronomen demonstrativum per se sumptum, est fallacia figurae dictionis. Et si dicatur, quod hoc album, & hoc, demonstrando idem, convertuntur; igitur ab uno ad reliquum est bona consequentia. Dicendum est quod haec regula, Ab uno convertibili ad reliquum est bona consequentia, habet multas instantias. Primo quando termini non supponunt personaliter, & quando etiam additur aliquod syncategorema verbo; sicut non sequitur, Homo est per se secundo modo risibilis, ergo Hoc est per se secundo modo homo: maxime enim non valet in multis propositionibus de praeterito & futuro, quando illa convertibilia sunt convertibilia ut ●●nc; & non simpliciter, qualiter est de istis duobus, Hoc, & Hoc album; nam quando hoc non est album termini non convertuntur. Secundo sciendum est, quod aliquando est suppositio determinata, ita quod contingit descendere ad inferiora; & è converso contingit ascendere: aliquando autem non. Unde bene sequitur, Iste homo currit, vel Iste homo currit, ergo Homo currit. Sed non sic semper est de termino determinate sumpto à parte praedicati in propositione in qua ponitur incipit, & desinit; unde bene sequitur, Socrates incipit esse noc coloratum, ergo Incipit esse album vel nigrum, & sic de aliis; sed non è converso. Non enim sequitur, Socrates ●acipit esse a●bus, ergo Incipit esse coloratus; quia negativa exponens antecedentis non infert negativam exponentem consequentis; non enim sequitur, Socrates non fuit albus, igitur Socrates non fuit coloratus. Et est regula generalis, quod quando antecedens et consequens habent exponentes, si una exponens consequentis non sequitur ad aliam exponentem antecedentis, consequentia non valet inter antecedens et consequens. Ex praedictis colligi potest quod ab inferiori ad superius cum hoc verbo incipit, vel desinit, non valet consequentia; sicut non sequitur, Socrates incipit esse albus, ergo Socrates incipi● es●e coloratus. Similiter non sequitur, Filius Dei incipit esse homo, ergo Filius Dei incipit esse aliquid; sed est fallacia accidentis. Sicut enim est fallacia accidentis quando in prima figura major est affirmativa, et minor negativa; ita semper est fallacia accidentis quando in prima figura major est affirmativa, et minor habet aliquam exponentem negativam; sicut hic, Omnis homo est animal, Tantum risibile est homo, ergo T●●tū risibile est animal: sic est in proposito, nam ista, Filius Dei incipit esse homo, habet illam negativam exponentem, Filius Dei non s●it immediate ante homo; et ideo in tall discursu est fallacia accidentis. Similiter potest patere qu●d illa consequentia non valet, Filius Dei incipit es●e homo, ergo All●uis homo incipit esse filius Dei. Veruntamen sciendum est, quod quando Sancti concedunt tales propositiones non accipiunt eas proprie, et de virtute sermonis▪ sed secandum suum intellectum quem ipsi habebant. Veruntamen sciendum est, quod aliquando aliqua inferiora incompossibilia non possunt verificari successive de aliqu●, cum verificatione superioris de eodem: semper tunc arguendo à tali inferiori ad suum superius est bona consequentia▪ sicut bene sequitur, Socrates incipit esse homo, ergo Incipit esse a●i●al; et hoc quia impossibile est quod aliquid dum sit animal, non si 〈…〉, et postea sit homo. Similiter, secundum intentionem Aristot▪ bene sequitur, Socrates incipit esse rationalis, ergo Incipit esse sensibilis. Eodem modo bene sequitur, Socrates incipit esse homo, igitur Incipit esse ani●al; et tamen non sequitur, Asinus incipit esse niger, ergo Asinus incipit esse coloratus▪ CAP. XX. De propositionibus in quibus ponitur hoc verbum fit vel factum est. SIcut enim propositio in qua ponitur aliquod istorum duorum verborum habet duas exponentes: sic etiam propositio in qua ponitur hoc verbum fit, vel ei aequivalens, quale est hoc verbum factus est, vel factum est, vel hujusmodi, habet duas exponentes, quarum una est de praesenti, et alia de praeterito vel de futuro. Sicut Socrates fit albus, habet istas exponentes, Socrates est albus, et Non fuit semper albus. Similiter ista, Socrates fiet albus, habet istas, Socrates pro aliquo tempore non erit albus, et Socrates post erit albus. Et similiter de istis, Socrates factus est homo, Socrates factus est coloratus; et sic de consimilibus. Unde sicut quando in propositione ponitur hoc verbum incipit, vel desinit, propositio non convertitur nulla mutatione facta praeter sola transpositionem illius quod praecedit, et illius quod sequitur verbum: sic est de istis; et ideo de virtute sermonis, ista consequentia est neganda, Filius Dei factus est homo, igitur Homo factus est filius Dei; quamvis tales propositiones aliquando Sancti concedunt sub uno intellectu. Similiter non sequitur, Filius Dei fit homo, ergo Homo fit filius Dei; & hoc quia altera exponens non convertitur illo modo. Non enim sequitur, Filius Dei non semper fuit homo, ergo Non semper homo fuit filius Dei. Unde secundum veritatem sive proprietatem sermonis concedi debet, quod Homo semper fuit filius Dei. Unde Christus dixit, antequam Abraham fieret ego sum. Similiter etiam ab inferiori ad superius à parte praedicati non tenet consequentia in talibus propositionibus. Ut non sequitur, Socrates fit albus, ergo Socrates fit coloratus. Similiter secundum proprietatem sermonis non sequitur, Filius Dei fit homo, ergo Filius Dei fit existens; nec etiam sequitur, igitur Fit aliquid, secundum proprietatem sermonis. Et si dicatur, Filius Dei fit homo, vel Filius Dei factus est homo. Aut igitur fit aliquid, aut nihil: & non fit aliquid, ergo fit nihil. Dicendum est quod non sequitur, Filius Dei fit homo, ergo Filius Dei fit aliquid, vel nihil; sicut non sequitur, Socrates incipit esse albus, ergo Socrates incipit esse ens, vel incipit esse nihil; & ideo utraque pars talium disjunctivarum est neganda. Veruntamen sciendum, quod multae tales propositiones inveniuntur à Sanctis; sicut tales, Homo factus est Deus, Homo incipit esse Deus, quae non sunt verae secundum proprietatem sermonis, sed secundum intellectum Sanctorum. Similiter sicut talis discursus non valet, Omne album est coloratum, Socrates incipit esse albus, ergo Socrates incipit esse coloratus. Similiter talis discursus non valet, Omnis homo est aliquid, Filius Dei factus est homo, ergo filius Dei factus est aliquid; & hoc propter consimilem causam. Ista de propositionibus categoricis aequivalentibus propositionibus hypotheticis ad praesens sufficiant, quamvis restent multa dicenda, de quibus in diversis locis dicetur. CAP. XXI. De conversionibus, & primo d● conversione propositionum de inesse, & de praesenti. POstquam dictum est quid requiritut ad veritatem propositionum categoricarum, nunc restat dicere de conversionibus. Et primo de conversionibus propositionum de inesse. Secundo de conversionibus propositionum modalium. Circa primum dicendum est, primo de conversione propositionum de inesse de praesenti. Secundo de inesse de praeterito & de futuro. Est autem primo sciendum, quod conversio est quando fit de praedicato subjectum; & è converso. Aliquando autem fit talis transpositio nulla mutatione facta ex parte vocis: aliquando sit aliqua mutatione facta à parte vocis praeter transpositionem terminorum. Secundo sciendum est, quod propositio de inesse de praesenti, aliquando est in recto, aliquando in obliquo. Tertio sciendum est, quod conversio est triplex scilicet simplex, per accidens, & per transpositionem seu contrapositionem terminorum. Conversio simplex est, quando permanet eadem qualitas, & quantitas utriusque propositionis. Potest tamen magis large sumi conversio simplex, ut dicatur, Conversio simplex est, quando est mutua conversio: ita quod sicut ex ratione complexorum, ex convertente sequitur conversa; ita è converso frequenter accidit, quamvis sit diversa quantitas antecedentis & consequentis; sicut quando singularis convertitur in particularem, & è converso. Conversio per accidens dicitur illa, quando non manet eadem quantitas antecedentis, & consequentis. Potest tamen aliter vocari conversio per accidens scilicet quando non est conversio mutua: Sicut bene sequitur, Omnis homo est albus, igitur Album est homo; sed è converso non sequitur. Conversio per contrapositionem est, quando termini finiti mutantur in terminos infinitos. Quarto sciendum, quod Universalis negativa de recto convertitur simpliciter, large accipiendo conversionem simplicem, & hoc nulla mutatione facta ex parte vocis praeter transpositionem terminorum; nisi forte vox mutetur secundum genus Grammaticale: sed stricte accipiendo conversionem simplicem non semper sic convertitur. Sicut non sequitur: Nullus asiaus est Socrates, ergo Nullus Socrates est asinus; sed sequitur, ergo Socrates non est asinus. Similiter singularis affirmativa convertitur in particularem, & indefinitam, & singularem. Sicut sequitur, Socrates est homo, igitur Homo est Socrates & Aliquis homo est Socrates, & è converso. Similiter singularis negativa convertitur in universalnegativam; vel singularem negativam. Sicut sequitur, Socrates non est albus, ergo Nullum album est Socrates, et è converso. Similiter Socrates non est Plato, igitur Plato non est Socrates, & è converso. Et ita singularis, secundum quod praedicatum est terminus communis vel singularis, in diversas propositiones convertitur conversione simplici. Similiter tam indefinita, quam singularis sive particularis affirmativa convertitur tam in propositionem particularem quam singularem vel indefinitam; secundum quod habet pro praedicato terminum communem vel singularem. Sicut sequitur, Homo est albus, ergo Aliquod album est homo: & Album est homo, ergo Homo est albus. Similiter sequitur, Homo est Socrates, igitur Socrates est homo. Similiter sequitur, Aliquis homo est Socrates, ergo Socrates est aliquis homo, & è converso. Similiter universalis affirmativa convertitur per accidens, quia non est ibi conversio mutua; & hoc quando terminus praedicatus est terminus communis; & tunc convertitur per accidens tam in particularem quam indefinitam. Sicut sequitur, Omnis homo est animal, ergo Aliquod animal est homo, & Animal est homo; & non è converso. Quando autem habet praedicatum terminum singularem, tunc etiam convertitur per accidens in propositionem singularem. Bene enim sequitur, Omnis homo est Socrates, ergo Socrates est homo, & non è converso. Particularis negativa non convertitur, nec per accidens, nec simpliciter. Non enim sequitur, Aliquod animal non est homo, ergo Aliquis homo non est animal; nec sequitur, ergo Nullus homo est animal. Eodem modo indefinita non convertitur, quia semper indefinita & particularis convertuntur; & hoc saltem est verum quando utriusque subjectum supponit personaliter. Aliquas de praedictis conversionibus probat Philosophus in primo libro priorum; quia tamen planae sunt, ideo nunc duxi pertranseundum. Et si dicatur contra aliqua praedictorum, quia secundum Pophyrium & Philosophum Species non praedicatur de genere, Nec inferius de superiori; & singulare, five individuum non praedicatur nisi de uno solo; ideo tales conversiones non valent, Omnis homo est animal, ergo Aliquod animal est homo, & hujusmodi. Dicendum quod Porphyrius & Philosphus intendunt, quod inferius non praedicatur de superiori communiori ad plura supposita quam sit inferius, illo superiori universaliter sumpto, & hoc praedicatione vera. Unde non intendunt, nisi quod nulla talis sit vera, Omnem animal est homo, Omnis homo est Socrates, à & sic de aliis; quin tamen indefinitae vel particulares sint verae, non negant. Praedicta sunt dicta de propositionibus in recto. Sed de propositionibus in obliquo non est eodem modo dicendum; sed in illis oporter frequenter mutationem facere ex parte vocis praeter transmutationem terminorum; & cum hoc additur frequenter participium verbi. Sicut sic arguendo, Nullus homo est in domo, ergo Nullus exist●●s in domo est homo. Similiter sic arguendo, Nullus homo videt asinum, ergo Nullus videns asinum est homo. Et hoc est verum, quando obliquitas cadit a parte praedicati; quia si cadat a parte subjecti non oportet. Unde ista, Hominē videt asinus, debet sic converti, igitur Asinus videt hominem. Similiter Filium generat pater, igitur Pater generat filium. Circa praedicta est sciendum, quod quando in tali propositione ponitur adverbialis determinatio, vel aliqua determinatio aequivalens adverbiali determinationi, illa determinatio in conversa non debet esse determinatio verbi; sed potius participii ejusdem verbi: & sic in ●li casu, sive propositio convertibilis sit in recto, sive in obliquo, oportet resolvere verbum in suum participium, & in hoc verbum est: & ita oportet aliam variationem vocis sacere praeter transpositionem terminorum; & ideo hanc, Alteratum currit velociter, non oportet sic converti, ergo Currens est velociter alteratum. Nam ponatur quod currens tarde alteretur, & velociter currat; tunc est antecedens verum, & consequens falsum. Sed debet sic converti, ergo Velociter currens est alteratum, ubi ly velociter fit determinatio illius participii, currens, & non istius verbi est. Similiter ista, Creans semper est Deus, non debet sic converti, ergo Deus est semper creans; sed sic, ergo Aliquid quod semper est Deus, est creans. CAP. XXII. De conversione propositionum de praeterito, & futuro. CIrca conversionem de praeterito, & de futuro, est Primo sciendum, quod quaelibet propositio de praeterito, & de futuro, in qua subjicitur terminus communis, est distinguenda penes secundum modum aequivocationis; eo quod subjectum potest supponere pro eo quod est, vel pro eo quod fuit, si sit propositio de praeterito; hoc est, quod subjectum potest supponere pro eo de quo verificatur subjectum per verbum de praeterito. Sicut ista, Album fuit Socrates, distinguenda est; eo quod album potest supponere pro eo quod est album, vel pro eo quod fuit album. Si autem sit propositio de futuro, tunc est distinguenda; eo quod subjectum potest supponere pro eo quod est, vel pro eo quod erit; hoc est, pro eo de quo verificatur subjectum per verbum ●e praesenti, vel pro eo de quo verificatur per verbum de futuro. Et ista regula est intelligenda quando subjectum supponit personaliter, hoc est, significative. Secundo sciendum, quod quando subjectum talis propositionis supponit pro eo quod est, tunc illa propositio debet converti in aliquam propositionem de praesenti accepto subjecto cum hoc verbo fuit, & hoc pronomine qui; & non in propositionem de praeterito. Unde ista conversio non valet, Nullum album fuit homo, ergo Nullus homo fuit albus, si subjectum antecedentis sumatur pro eo quod est. Nam ponatur, quod multi homines tam vivi quam mortui fuerint albi, & quod multa alia fuerint alba, & modo sint, & quod nullus homo modo sit albus; tunc est antecedens verum, & consequens falsum. Nam haec est vera, Nihil quod est album fuit homo, quia quaelibet singularis per casum positum est vera: sed haec est falsa, Nullus homo fuit albus, qualitercunque subjectum accipiatur. Et ideo non debet praedicto modo converti, sed sic, Nullum album fuit homo, ergo Nullus qui fuit homo est albus: & eodem modo sequitur è converso, Nullus qui fuit homo est albus, ergo Nullum album fuit homo, subjecto consequentis supponente pro eis quae sunt alba, & non pro eis quae fuerunt alba. Si autem subjectum propositionis accipitur in tali propositione pro eo quod fuit, sic est simpliciter convertibilis in unam de praeterito, & non in unam de praesenti. Bene enim sequitur, Nullum album fuit homo, subjecto accepto pro eo quod fuit, igitur Nullus homo fuit albus; (& hoc si subjectum consequentis capiatur pro eo quod fuit.) Impossibile enim est, quod aliquis homo fuerit albus; & tamen nihil quod fuerit album fuerit homo. Si autem talis propositio de praeterito fuerit singularis, in qua subjicitur pronomen demonstrativum sine addito, vel nomen proprium; tunc convertens convertitur in propositionem universalem, singularem, vel indefinitam, vel particularem, subjecto consequentis accepto pro eo quod fuit; sicut bene sequitur, Socrates non fait albus, igitur Nihil quod fuit album, fuit Socrates. Sed subjecto consequentis accepto pro eo quod est non valet consequentia. Non enim sequitur, Socrates non fuit albus, ergo Nihil quod est album fuit Socrates. Nec etiam sequitur ista de praesenti, scilicet, Nullum album est Socrates, posito quod Socrates nunc primo sit albus; quia ista est vera, Socrates non fuit albus; & tamen utraque aliarum est falsa. Est etiam notandum, quod sicut talis propositio distinguitur quando subjectum est terminus communis: ita etiam potest distingui quando ponitur pronomen demonstrativum cum termino communi. Unde haec est distinguenda, Hoc album fuit Socrates; eo quod potest esse implicatio, mediante verbo de praesenti, & tunc iste est sensus, Hoc quod modo est album fuit Socrates: vel mediante verbo de praeterito, ut sit sensus, Hoc quod fuit album fuit Socrates; & est talis propositio convertibilis universaliter in propositionem de praeterito in qua subjicitur terminus communis. Ista autem quae dicta sunt de propositione de praeterito, applicanda sunt proportionabiliter propositioni de futuro juxta distinctionem prius datam. Sciendum est etiam, quod sicut dictum est prius, quod in propositionibus de praesenti adverbialis determinatio addenda est in consequente participio prioris verbi, & non verbo: ita faciendum est illis de praeterito & futuro. Per praedicta patet, quod tales consequentiae non valent, Deus non semper fuit creans, igitur Creans non fuit semper Deus. Antecedens est verum, scilicet haec, Deus non fuit semper creans, quia non fuit creans ante mundi creationem. Sed haec est falsi, Creans non semper fuit Deus, quia haec, Creans semper fuit Deus, vera est. Sicut enim haec est vera, Album fuit nigrum, & tamen haec nunquam fuit vera, Album est nigrum: ita haec est vera, Creans semper fuit Deus, & tamen haec non fuit semper vera, Creans semper est Deus. Et ita praedicta conversio non valet, sed debet sic converti, Deus non semper fuit creans, ergo Nihil quod semper fuit creans est Deus, vel Nihil quod semper fuit creans fuit Deus; & ista est vera, quia habet duas causas veritatis; vel quia nihil semper fuit creans; vel quia aliquid semper fuit creans, quod tamen non est Deus: & prima causa est vera, quamvis secunda sit falsa. Similiter ista consequentia, Nullus videns fuit caecus, igitur Nullus caecus fuit videns, non valet, subjecto antecedentis accepto pro eo quod est; sed debet sic converti, igitur Nullus qui fuit caecus est videas. Et ista propositio de praeterito, accepto subjecto pro eo quod est, convertitur in unam de praesentimodo praedicto: sicut, quando subjectum accipitur pro eo quod fuit convertitur in unam de praeterito, subjecto antecedentis accepto pro eo quod fuit. Similiter est de talibus, Nullum impossibile erit verum, sic convertitur, Nihil quod erit verum est impossibile, subjecto accepto pro eo quod est. Sed si subjectum accipitur pro eo quod erit convertitur sic, igitur Nullum verum erit impossibile. Sciendum est etiam, quod quando propositio talis est de praeterito vel de futuro, si subjectum sit terminus communis, vel includens terminum communem cum pronomine demonstrativo, & praedicatum sit pronomen demonstrativum sine addito, vel proprium nomen, tunc si subjectum accipitur pro eo quod est, convertitur in unam de praesenti sine alia mutatione: sicut sequitur, Album erit Socrates, ergo Socrates est albus; sed non est è converso, & hoc, si sit possibile dare ultimum rei permanentis inesse. Similiter bene sequitur, Aliquod album fuit Socrates, subjecto accepto pro eo quod est, igitur Socrates est albus: sed non sequitur è converso, si non sit dare ultimum rei permanentis inesse. Si autem accipitur subjectum pro eo quod est, vel fuit, convertitur absolute in unam de praeterito, vel de futuro, & est mutua conversio. CAP. XXIII. De conversione propositionum reduplicativarum, exclusivarum, & aliarum exponibilium. EX praedictis igitur duobus capitulis praecedentibus potest aliqualiter patere conversio propositionum reduplicativarum, exclusivarum, & exceptivarum, & aliarum in quibus ponitur hoc verbum desinit, vel incipit. Nam propositio habens exponentes habet consimilem conversionem cum suis exponentibus. Et si omnes exponentes eodem modo convertuntur; ita exposita eodem modo convertetur: si autem una exponens convertatur uno modo, & alia alio modo, scilicet una simpliciter, & alia per accidens, tunc habebit conversionem consimilem cum conversione unius, & non cum conversione alterius. Tamen magis in speciali videndum est de istis. Unde sciendum, quod propositio reduplicativa non convertitur in propositionem reduplicativam; sed convertitur in unam non reduplicativam, cujus subjectum erit unum aggregatum ex praedicato prioris, & illo super quod cadit reduplicatio, cum reduplicatione, mediante hoc pronomine quod. Sicut ista, Animal in quantum homo est risibile, convertitur in istam, Aliquid quod in quantum homo est risibile, est animal; & non in istam, Risibile in quantum homo est animal. Instantia patet hic, Socrates in quantum homo est risibilis, ergo Risibile in quantum homo est Socrates; quia antecedens est verum, & consequens falsum. Similiter ista, Nullum activum in quantum passivum est activum, convertitur in istam, Nihil quod est activum in quantum passivum est activum. Et similiter proportionabiliter ex dictis hic, & dictis in priori capitulo, dicendum est de conversione reduplicativarum de praeterito & de futuro. Circa conversionem propositionum exclusivarum est sciendum, quod exclusiva non convertitur in exclusivam. Non enim sequitur, Tantum animal est homo, ergo Tantum homo est animal; sed ista convertitur in universalem, sicut sequitur, Tantum animal est homo, ergo Omnis homo est animal. Similiter sequitur, Tantum homo non currit, ergo Omne currens non est homo. Et sicut dictum est de conversione propositionum de praeterito & futuro: ita dicendum est de conversione talium exclusivarum de praeterito & futuro. Unde non sequitur, Omne album fuit Socrates (subjecto accepto pro eo quod est) ergo Tantum Socrates fuit albus. Nam posito quod nihil sit modo album, nisi Socrates, & quod multi alii fuerunt albi; antecedens est verum, & consequens falsum. Et ideo non convertitur isto modo, sed sic, Omne album fuit Socrates, ergo Tantum Socrates est albus; non tamen est conversio mutua. Et sicut dictum est de ista, ita proportionabiliter dicendum est de aliis propositionibus exclusivis. Circa conversionem propositionum exceptivarum est sciendum, quod exceptiva non convertitur in exceptivam. Non enim sequitur, Omnis homo praeter Socratem currit, ergo Currens praeter Socratem est homo, & hoc quia consequens est improprium. Sed exceptiva convertitur in unam non exceptivam, cujus subjectum erit unum aggregatum ex praedicato exceptivae, & parte extra capta mediante hoc toto, Quod non est. Sicut Omnis homo praeter Socratem currit, convertitur in istam, Currens quod non est Socrates est homo: & ista, Nullus homo praeter Socratem currit, convertitur in istam, ergo Nullum currens quod non est Socrates est homo. Circa conversionem propositionum in quibus ponuntur haec verba, incipit, & desinit, est sciendum, quod non convertuntur in propositiones similes. Non enim sequitur, Aliquis homo incipit esse albus, ergo Aliquod album incipit esse homo. Sed debent tales propositiones sic converti, Aliquis homo incipit esse albus, ergo Aliquid quod incipit esse album est homo, & ita de aliis. Ex praedictis possunt elici modi conversionum quarumlibet propositionum de inesse, sive sint de praesenti, sive de futuro, sive de praeterito, sive sint categoricae, sive sint aequivalentes propositionibus hypotheticis, sive non sint aequivalentes eis. CAP. XXIV. De conversione propositionum modalium de necessario. VIso quomodo propositiones de inesse convertuntur, videndum est quomodo propositiones modales convertuntur. Et primo de conversione propositionum de necessario. Est autem Primo sciendum, quod sicut dictum est prius, quod quando modus ponitur cum dicto, illa est distinguenda secundum compositionem, & divisionem. Et ideo primo videndum est de conversione talium propositionum in sensu composito, & aequivalentium eis. Secundo de conversione talium propositionum in sensu diviso, & aequivalentium eis. Circa primum sciendum est, quod tales propositiones convertuntur sicut suae de inesse, quia in conversione talium arguitur semper per istam regulam, Si unum convertibilium est necessarium, & reliquum erit necessarium: vel per istam, Si antecedens est necessarium, & consequens erit necessarium. Unde in conversione simplici large sumpta arguitur per primam regulam: in conversione per accidens arguitur per secundam regulam. Verbi gratia sic arguendo, Nullum asinum esse hominem est necessarium, ergo Nullum hominem esse asinum est necessarium, arguitur per istam regulam, Si unum convertibilium, etc. cum ista convertitur sicut dictum est prius, scilicet, Nullus homo est asinus, ergo Nullus asinus est homo, si haec sit necessaria, Nullus homo est asinus, oportet quod haec sit necessaria, Nullus asinus est homo. Et sicut dictum est de istis, ita dicendum est de aliis; & hoc est universaliter verum, sive sint reduplicativae, sive exclusivae, sive quaecunque aliae propositiones categoricae. Sciendum est etiam, quod Philosophus primo priorum probat tantum istas de necessario converti in sensu composito, vel eye aequivalentes, & non alias; & neutra probatio sua procedit de aliis, sicut ibi patet. Unde ista probatio, Si unum convertibilium est possibile reliquum erit possibile, non valet, nisi quantum ad propositiones de possibili captas in sensu composito; nec etiam ista regula, Cuicunque actui repugnat necessitas, ejusdem actus porentiae repugnat eadem necessitas, hoc est, Cuicunque propositioni de inesse repugnat aliqua propositio de necessario, propositioni de possibili correspondenti propositioni de inesse repugnat eadem propositio de necessario. Unde si illae duae repugnant, Aliquis homo currit, &, Necesse est nullum animal currere: illae duae repugnabunt, Possibile est aliquen hominem currere, &, Necesse est nullum animal currere. Et hoc est verum generaliter quando utraque de modo accipitur in sensu composito, vel eidem aequivalenti. Si enim una acciperetur in sensu diviso regula non valeret. Nam instantiae sunt multae, sicut istae duae repugnant, Aliquod verum est impossibile, & Necesse est nullum verum esse impossibile; & tamen istae stant simul, Aliquod verum potest esse impossibile, &, Necesse est nullum verum esse impossibile, quia utraque illarum est vera; & ita Philosophus in libro priorum non loquitur de conversione propositionum de necessario, nisi quando sumuntur in sensu composito, vel aequivalenti. Circa conversionem propositionum de necessario sumptarum in sensu diviso, Est sciendum, quod non sunt convertibiles nulla mutatione facta ex parte vocis praeter transpositionem terminorum. Non enim sequitur per naturam conversionis, Nullus homo de necessitate est asinus, ergo Nullus asinus de necessitate est homo; quia non sequitur in sensu diviso acceptis illis propositionibus. Unde non sequitur, Nullum impossibile esse verum est necessarium, ergo Nullum verum esse impossibile est necessarium; quia antecedens est verum, & consequens falsum: Nullum enim impossibile potest esse verum; & tamen Aliquod verum potest esse impossibile. Haec enim modo est vera, Ego non fui Romae; & tamen potest esse impossibilis; si enim vadam Romam postea erit impossibilis. Similiter non sequitur, Creans de necessitate est Deus, ergo Deus de necessitate est creans; quia antecedens est verum, & consequens est falsum. Similiter non sequitur, Homo albus de necessitate est homo, ergo Homo de necessitate est homo albus. Similiter non sequitur, Homo de necessitate intelligitur à Deo, ergo Aliquod intellectum à Deo de necessitate est homo; quia antecedens est verum, & consequen● falsum. Et ideo tales praedicto modo converti non possunt; sed subjecto consequentis, quod fuit praedicatum antecedentis, addendus est modus necessitatis cum hoc toto, Aliquid quod: ut illa, Omne impossibile de necessitate non est verum, convertitur sic, Aliquid quod de necesstate non est verum est impossibile. Similiter ista, Creans de necessitate est Deus, convertitur in istam, ergo Aliquid quod de necessitate est Deus est creans: & ista, Homo de necessitate intelligitur à Deo, sic, ergo Aliquid quod de necessitate intelligitur à Deo est homo; & ita de caeteris. Ex quo patet quod stricte accipiendo propositionem de modo, & propositionem de inesse, propositio de necessario sumpta in sensu divisionis, vel aequivalens ei, non convertitur in propositionem de necessario; sed in propositionem de inesse. Patet etiam ex dictis, quod talis consequentia non valet, Tantum necessarium de necessitate est verum, ergo Omnem verum de necessitate est necessarium, quia ista non est universalis convertibilis cum praedicta exclusiva; sed ista, Omnem quod de necessitate est verum est necessarium; quia semper propositiones habentes exponentes diversas, diversimode convertuntur, secundum quod exponentes diversimode convertuntur. Unde secundum quod exponentes unius exclusivae aliter convertuntur quam exponentes alterius exclusivae, secundum hoc una exclusiva aliter convertitur quam alia. Similiter non sequitur, Tantum creans de necessitate est Deus, ergo Omne quod est Deus de necessitate est creans; sed sic, ergo Omne quod de necessitate est Deus est creans. Causa autem quare in praedictis consequentiis antecedens est verum, & consequens falsum, dicta est prius, ubi dictum est quomodo aliter appellat praedicatum suam formam quam subjectum; & ideo illud ibi dictum summe est imprimendum memoriae, ad sciendum quid requiritur ad veritatem propositionis de praeterito, de futuro, & de modo, & aequivalentibus eis. CAP. XXV. De conversione proposionum de possibili. CIrca conversionem popositionum de possibili est primo sciendum, quod in hoc capitulo accipiendum est semper, possibile, quod est commune ad necessarium, & ad contingens quod non est necessarium; ut possibile sit idem quod propositio non impossibilis. Et sic accipiendo possibile, concedendum est quod Deus potest esse Deus, & quod homo potest esse animal. Sic autem accipiendo possibile est sciendum, quod eaedem regulae quae dictae sunt de conversione propositionum de necessario, accipiendae sunt circa conversionem propositionum de possibili. Nam illa de possibili sumpta in sensu composito, & aequivalens illi, est eodem modo convertenda, sicut sua de inesse; quia in omnibus talibus conversion●bus arguitur per illam regulam, Si unum convertibilium est possibile, & reliquum: vel per istam, Si antecedens est possibile, consequens est possibile, quae regulae semper sunt verae. Sed si sumantur tales propositiones in sensu divisionis, vel aequivalentes; tunc non eodem modo convertuntur. Unde non sequitur, Deus potest non esse creans, ergo Creans potest non esse Deus, & hoc si subjectum consequentis accipitur pro eo quod est. Similiter non sequitur, Viator potest esse damnatus, ergo Damnatus potest esse viator; sed sequitur, ergo Aliquis qui potest esse damnatus est viator. Veruntamen ut verius pateat, qualiter tales propositiones de possibili debent converti, Est sciendum, quod quando subjectum propositionis de possibili est terminus communis, vel includens terminum communem propositio est distinguenda; eo quod subjectum potest supponere pro iis quae sunt, vel pro iis quae possunt esse, quia regula est intelligenda proportionabiliter, sicut dictum est prius, de propositionibus de praeterito, & de futuro. Si autem accipitur subjectum antecedentis pro iis quae sunt; tunc convertitur in unam de possibili, subjecto consequentis accepto pro iis quae possunt esse, & non accepto subjecto consequentis pro iis quae sunt. Unde bene sequitur, Aliquis qui est viator potest esse damnatus, ergo Aliquis qui potest esse damnatus potest esse viator. Similiter sequitur, Deus potest esse non creans, ergo Qui potest esse non creans potest esse Deus. Sed si subjectum antecedentis sumatur pro iis quae possunt esse, tunc sequitur una de possibili, subjecto consequentis accepto pro iis quae possunt esse; & non sequitur illa de inesse. Si autem praedicatum consequentis sit terminus singularis, vel pronomen demonstrativum sine addito, sequitur una de possibili absolute. Sicut sequitur, Creans potest esse Deus, ergo Deus potest esse creans, sive subjectum antecedentis accipitur pro iis quae sunt, sive pro iis quae possunt esse. Per praedicta patet quod tales consequentiae non valent, Videns potest esse caecus, ergo Caecus potest esse videns: Verum potest esse impossibile, ergo Impossibile potest esse verum: Nullum necessarium potest esse falsum, ergo Nullum salsum potest necessarium, & hoc si subjectum consequentis accipitur pro iis quae sunt: aliter consequentiae essent bonae. CAP. XXVI. De conversione propositionum de impossibili. CIrca conversionem propositionum de impossibili, Est sciendum, quod propositiones de impossibili acceptae in sensu composito convertuntur sicut suae de inesse, quando illae de inesse convertuntur simpliciter; quia tunc arguitur per illam regulam, Si unum convertibilium est impossibile, etc. quae regula vera est. Sed quando sua de inesse non convertitur simpliciter, sed tantum per accidens, tunc illa de impossibili in sensu composito, vel aliqua sibi aequivalens non est convertibilis; & hoc quia non posset tenere talis ●●i●versio nisi per istam regulam, Si antecedens est impossibile co 〈…〉 est impossibile, quae regula falsa est. Nam antecedens aliquando est impossibile, & consequens est necessarium, & ideo tales consequentiae su 〈…〉 ae, Nullum hominem esse animal est impossibile, igitur Nullum animal esse hominem est impossibile. Aliquem hominem esse asinum est impossibile, igitur Aliquem asinum esse hominem est impossibile. Deum esse corpus est impossibile, ergo Corpus esse Deum est impossibile. Sed tal●s consequentiae non sunt bonae, Omne animal esse hominem est impossibile, ergo Aliquen hominem esse animal est impossibile: Omne ens in actu vel potentia esse Deum est impossibile, ergo Deum esse ens in actu vel i. ● potentia est impossibile. sed tales consequentiae non valent. Si autem talis propositio de impossibili sumatur in sensu divisionis, vel aequivalens sibi, tunc convertibilis est sicut illa de necessario. Unde ista consequentia non valet, Aliquod album impossibiliter est homo, ergo Aliquis homo impossibiliter est albus, nam antecedens est verum, & consequens falsum: sed debet sic converti▪ ergo Aliquid quod impossibiliter est album est homo. Est ergo sciendum, quod quando negatio praecedit modum, non dicetur propositio de tali modo; & ideo ista, Nullus homo potest esse albus, non dicitur de possibili, sed magis de impossibili; quia aequivalet isti, Omnis homo impossibiliter est albus. Et ideo tales propositiones, in quibus negantur modi, aequivalent propositionibus affirmativis de aliis modis; ideo non convertuntur simpliciter, sed per accidens tantum. Unde ista, Nullum ens de necessitate creat, non convertitur in istam, ergo Nullum creans de necessitate est ens; quia hoc est falsum demonstrando Deum. CAP. XXVII. De conversione propositionum de contingenti. POst praedicta videndum est de conversione propositionum de contingenti. Et est primo sciendum, quod in isto capitulo semper capiendum est contingens ad utrumlibet, ut illa sola propositio dicatur contingens, quae nec est necessaria, nec impossibilis. Et quia talis propositio habet duas conversiones, unam in terminis, & aliam per oppositas qualitates, ideo primo videndum est de prima conversione, secundo de secunda. Est autem primo sciendum, quod propositiones de contingenti sumptae in sensu compositionis, & eye aequivalentes convertuntur sicut sua de inesse, quando suae de inesse convertuntur simpliciter; & hoc est, quia talis conversio tenet per hanc regulam, Si unum convertibilium est contingens, & reliquum, quae semper est vera. Et ideo bene sequitur, Homine esse album est contingens, ergo Album esse hominem est contingens. Similiter bene sequitur, Deum creare est contingens, ergo Creantem esse Deum est contingens. Et ita particularis affirmativa, & universalis negativa de contingenti, sumptae in sensu composito convertuntur simpliciter; bene enim sequitur, Haec est contingens, nullus homo est albus, ergo Haec est contingens, nullum album est homo, & ita est de aliis. Sed quando illa de inesse non convertitur simpliciter, sed per accidens tantum, tunc illa de contingenti in sensu composito non convertitur in terminis; quia talis conversio non potest tenere nisi per hoc medium, Si antecedens est contingens, & consequens est contingens, quod est simpliciter falsum, quia ex contingenti bene sequitur necessarium; & ideo non sequitur, Omnem homine esse album est contingens, ergo Aliquid album esse hominem est contingens: sicut non sequitur, Omnem substantiam existentem in actu esse Deum est contingens, ergo Deum esse substantiam existentem in actu est contingens, posito quod non sit substantia, nisi Deus; quia antecedens est verum, & consequens est falsum. Haec enim est contingens, Omnis substantia existens in actu est Deus, quia potest esse vera, vel falsa; & tamen haec est necessaria, Deus est substantia existens in actu. Si autem illa de contingenti sumatur in sensu diviso, vel aequivalens ei, oportet tunc, si illa propositio habeat pro subjecto terminum communem, vel aliquid includens terminum communem, cujusmodi sunt talia, hoc album, ille homo, iste asinus, vel etiam habeat pro subjecto participium, vel aequivalens ei, illa propositio est distinguenda; eo quod subjectum potest supponere pro iis quae sunt, vel pro iis quae contingunt esse. Si subjectum talis propositionis accipitur primo modo, sive etiam subjectum sit nomen proprium, sive pronomen demonstrativum, sic non convertitur in idem genus contingentis; sed convertitur in illam de inesse & in illam de possibili, subjecto consequentis sumpto cum illa additione, quod contingit esse. Primum patet, scilicet quod non convertitur in idem genus contingentis, nam non sequitur, Contingit Deum esse creantem, ergo Creantem contingit esse Deum: nec etiam sequitur, Quod contingit esse creatē, Contingit esse Deum; nam sibi repugnans est vera, ista scilicet, Quod contingenter creat necessario est Deus; & per consequens, non est contingenter Deus, secundum scilicet quod convertitur in illam de inesse praedicto modo. Patet, nam bene sequitur, Deus contingenter est creans, ergo Aliquid quod contingenter est creans est Deus. Ista conversio potest probari; quia si haec sit vera, Deus est contingenter creans, manifestum est, quod utraque illarum est vera, demonstrando illud pro quo subjectum supponit, Hoc est Deus, & Hoc est contingenter creans: nunc autem sequitur per syllogismum expesitorium, Hoc est Deus, Hoc est contingenter creans, ergo Aliquid quod est contingenter creans est Deus; & per consequens cum ista, Deus est contingenter creans, non stat opposita istius, Aliquid quod est contingenter creans est Deus: & per consequens illa sequitur ad primam, & ita conversio ista probatur per syllogismum expositorium; & sicut illa probatur per syllogismum expositorium, ita multae aliae priores quarum probationes sunt dimissae, eodem modo probantur. Est autem probatio sufficiens, quia syllogismus expositorius est ex se evidens, nec indiget ulteriori probatione; & ideo multum errant, qui negant talem syllogismum in quacunque materia, nisi possent ibi ostendere Fallaciam aequivocationis, vel amphibologiae, vel compositionis, vel divisionis, vel accidentis, vel figurae dictionis, vel secundum quid ad simpliciter, vel ignorantiam elenchi, vel petitionem principii. Nec potest ibi esse fallacia accidentis sicut multi dicunt. Et quia syllogismi expositorii qui sunt ex se evidentes frequenter negantur à modernis Theologis; ideo contra tales non est disputandum, cum negant per se nota. Ideo aliqualiter digrediendo à proposito ponam exempla in quibus non est syllogismus expositorius, quamvis videatur. Unde hic non est syllogismus expositorius, Hoc animal est canis, Hoc animal est sydus caeleste, ergo Sydus caeleste est canis; & hoc quia tam major quam conclusio est distinguenda penes aequivocationem. Similiter hic non est syllogismus expositorius, Isti vellent se accipere pugnantes, Isti vellent vincere, ergo Qui vellent vincere vellent se accipere pugnantes; nam major est distinguenda penes amphibologiam, sicut alibi patebit. Similiter hic non est syllogismus expositorius, Haec tu es asinus est falsa, Haec tu es asinus est vera, si est necessaria, ergo Aliquod verum si est necessarium est falsum; nam tam major, quam conclusio est distinguenda secundum compositionem, & divisione. Similiter hic non est syllogismus expositorius, Iste non vult pendere, Iste vult pendere, ergo Qui non vult pendere vult pendere; nam propositiones istae sunt distinguendae penes accentum. Similiter hic non est syllogismus exposicorius, Socrates est albus, Socrates est animal, ergo Animal est albus; sed est hic fallacia figurae dictionis. Similiter nec hic, Iste homo non est albus, Iste homo est substantia, ergo 〈◊〉 substantia non est albus. Similiter nec hic, Socrates est albus secundum dentes, Socrates est niger, ergo Aliquod nigr● est album, sed est fallacia secundum quid, ad simpliciter. Similiter nec hic, Socrates non est filius Platonis, Socrates est Pater, ergo 〈…〉 no● est filius; sed est ignorantia elenchi. Nec est hic syllogismus● positorius, Productivus Socrates est calidus, Socrates est productivus catoris, ergo Productivum caloris est calidum; quia est ibi petitio principii, ideo non probat, quamvis illatio sit bona. Et sicut est de istis, quae videntur esse syllogismi expositorii, & non sunt, quod est in eis magis defectus propter fallaciam accidentis; ita est de aliis. Unde sciendum, quod regula generalis est, Quando propositiones sunt mere de inesse, & de praesenti, & disponuntur in figura sine omni additione, vel diminutione ad subjectum, & praedicatum, quod nunquam est in tali discursu fallacia accidentis. Sicut nec in discursu disposito in primo modo primae figurae potest esse fallacia accidentis, sicut inferius ostendetur. Eodem modo quando aliquis discursus potest reduci ad syllogismum expositorium, vel per conversionem, vel per impossibile, vel per propositiones aequivalentes assumptas non est fallacia accidentis. Est tamen advertendum, quod ad syllogismum expositorium non sufficit arguere ponendo pro medio pronomen demonstrativum, vel proprium nomen alicujus termini singularis; sed cum hoc oportet quod illa res demonstrata, vel importata per tale nomen proprium non sit realiter plures res distinctae. Et propter hoc non est hic syllogismus expositorius, Haec essentia (demonstrando Divinam) est Pater, Haec essentia est Filius, ergo Filius est Pater; & hoc quia haec essentia est plures personae distinctae; & ideo in tali paralogismo est magis fallacia consequentis quam accidentis. Cum ergo in illo syllogismo, Hoc est Deus, Hoc est contingenter creans, ergo Aliquid quod est contingenter creans est Deus; non posset ostendi aliquis defectus, manifestum est ipsum esse evidentem syllogismum expositorium; & per consequens probatum est sufficienter quod ista, Deus contingenter creat, convertitur in istam, Aliquid quod contingenter creat est Deus. Ex qu 〈…〉 tiam patet quod convertitur in illam de possibili, Aliquid quod contingenter creat potest esse Deus, quia semper illa de inesse formal 〈…〉 in●●●t 〈◊〉▪ de possibili. Si autem subjectum talis propositionis de contingent sit pronomen demonstrativum, vel nomen proprium, tunc convertitur sicut prior, scilicet in unam de inesse, & de possibili. Sed si subjectum talis propositionis de contingenti sumatur pro iis quae contingunt esse, sic convertitur in idem genus contingentis, sumpto subjecto consequentis pro eo quod contingit. Unde bene sequitur, Contingit alique homine currere, ergo Contingit aliquod currens esse hominem, si subjectum utriusque sumatur pro eodem quod contingit, ut iste sit sensus, Aliquid quod contingenter est currens contingenter est homo; nam oppositum consequentis non stat cum antecedente, scilicet, Nihil quod contingenter est currens contingenter est homo. Nam si haec est vera, Aliquid quod contingenter est homo contingenter currit, sit illud A; tunc utraque istarum erit vera, A contingenter est homo; & similiter ista, A contingenter currit. Ex istis arguo sic, A contingenter est homo, A contingenter currit, ergo Aliquid quod contingenter currit est homo, quae est contradictoria prioris; ergo prior non stat cum ista. Et ita evidenter sequitur, Aliquid quod contingenter est homo contingenter currit; & ita ista consequentia est bona, Aliquis homo contingenter currit, igitur Aliquod currens contingenter est homo, subjecto utriusque accepto pro eo quod contingit. Et si dicatur quod tunc sequitur, Deus contingenter est creans, ergo Aliquod creans contingenter est Deus; quia sequitur, A contingenter est Deus, A contingenter creat, ergo Aliquid quod contingenter ceat, contingenter est Deus, hic similiter arguitur sicut in priori exemplo. Dicendum, quod iste ultimus syllogismus est bonus, non tamen probat istam conversionem; & hoc quia per istam, Deus contingenter creat non habentur tales propositiones, A contingenter est Deus, A contingenter creat; quia ad veritatem istius non requiruntur aliquae tales duae: sicut ad veritatem istius Aliquis homo contingenter currit, requiruntur tales duae, si subjectum sumatur pro iis quae contingunt; & ideo per unum syllogismum expositorium una conversio sufficienter probatur, & per alium non probatur alia. Unde quando subjectum ist us de contingenti est pronomen demonstrativun vel proprium nomen, non convertitur in idem genus contingentis, nec subjectum potest habere talem acceptionem, scilicet pro eo quod contingit. Sciendum tamen, quod praedicta distinctio de propositionibus de contingenti, de possibili de praeterito, & de futuro, debet sic intelligi, quod si subjectum accipitur pro eo quod est etc. vel denotatur accipi pro eo quod est tale, vel quod contingit esse tale vel fuit etc. Unde si nihil sit album, in ista, Aliquod album potest esse homo, subjectum non potest accipi pro eo quod est album, cum nihil sit album; potest tamen denotari accipi pro eo quod est album: & ideo si nihil sit album, illa est falsa, cum per illam denotatur falsum; quia per illam in illo sensu denotatur aliquid esse album, cum tamen nihil sit album. CAP. XXVIII. Deconversione propositionum de contingenti per oppositas qualitates. SEquitur videre de conversione propositionum de contingenti per oppositas qualitates. Et est sciendum, quod quaelibet propositio de contingenti ad utrumlibet, si sumatur in sensu divisionis, convertitur per oppositas qualitates, hoc est, Affirmativa convertitur in Negativam, & è converso: sicut sequitur, contingit B esse A, ergo Contingit B non esse A; similiter sequitur, Omnis homo contingenter currit, ergo Omnis homo contingenter non currit. Et est advertendum, quod quando propositio de contingenti convertitur per oppositas qualitates, in utraque propositione modus debet esse affirmativus, & non negativus. Et ideo non sequitur, Omnis homo contingenter currit, ergo Nullus homo contingenter currit; nec sequitur, Nullus homo contingenter currit, ergo Omnis homo contingenter currit: sed bene sequitur, Omnis homo contingenter currit, ergo Omnis homo contingenter non currit. Similiter non sequitur, Omnis homo contingenter non currit, ergo Nullus homo contingenter currit. Praedicta conversio patet, nam sequitur formaliter, Homo contingenter currit, ergo Homo potest currere. Similiter sequitur, Homo contingenter currit, ergo Non necesse est omnem hominem currere; ex qua sequitur ista, Aliquis homo potest non currere: nunc autem ex istis duabus Aliquis homo potest non currere, & Iste potest currere, sequitur quod Aliquis homo contingenter non currit; ergo ex prima sequitur illa per illam regulam, Quicquid sequitur ad consequens bonae consequentiae sequitur ad antecedens ejusdem, quae semper est vera. Propter autem protervos est sciendum, quod quandocunque dico tales propositiones, Homo contingenter currit, Homo contingenter non currit, intelligo talem, Contingit hominem currere, Contingit hominem non currere; ne potervi arguerent contra me dicendo, quod sequitur, Homo contingenter currit, ergo Homo currit. Sic igitur manifeste patet, quod quaelibet talis propositio de contingenti in sensu diviso, & aequivalens ei, convertitur per oppositas qualitates: sed talis propositio in sensu composito non convertitur per oppositas qualitates. Nam tunc argueretur per unam illarum regularum. Si una contrariarum est contingens, & reliqua est contingens: Si una sub contrariarum est contingens & reliqua, quae falsae sunt. Et ideo non sequitur, Nullum existens esse hominem est contingens, ergo Omne existens esse hominem est contingens: nec sequitur, Omne existens esse Deum est contingens, ergo Nullum existens esse Deum est contingens. Similiter non sequitur, Aliquod existens esse hominem est contingens, ergo Aliquod existens non esse hominem est contingens; quia in omnibus praedictis exemplis antecedens est verum, & consequens est falsum, si sumantur propositiones in sensu compositionis. CAP. XXIX. De conversione propositionum modalium quae non ab omnibus conceduntur modales. DIcto de conversione propositionum modalium quae ab omnibus conceduntur esse modales, restat dicere de conversione propositionum modalium quae non ab omnibus conceduntur esse modales, quae tamen vere sunt modales, sicut dictum est prius; & quia sunt quasi innumerabiles, ideo non intendo dicere de omnibus in speciali, sed volo dare aliquas regulas generales. Est igitur sciendum, quod quando aliquod nomen modale potest verificari de uno convertibilium sine hoc quod verificatur de reliquo, talis propositio modalis sumpta in sensu composito, vel aequivalens tali, non convertitur simpliciter, quamvis sua de inesse convertatur simpliciter. Si autem talis modus posset verificari de antecedente sine hoc quod verificatur de consequente, talis propositio sumpta in sensu composito vel aequivalens ei non convertitur per accidens, nec simpliciter, quamvis sua de inesse convertatur per accidens. Si autem talis modus non posset competere uni convertibilium, nisi conveniat reliquo, sempe● talis propositio & aequivalens ei in sensu composito convertitur simpliciter, si sua de inesse convertatur simpliciter, & proportionabiliter convertitur sicut sua de inesse. Si autem talis modus non potest competere antecedenti, nisi competat & consequenti, tunc illa propositio convertitur per accidens, sicut sua de inesse. Ex isto patet, quod ista conversio est bona, Hominem currere est verum ergo Currens esse hominem est verum. Similiter ista, Omnem hominem currere est verum, ergo Aliquid currens esse hominem est verum. Nam prima tenet per illam regulam, Si unum convertibilium est verum reliquum est verum. Et secunda per istam, Si antecedens est verum consequens est verum, quae ambae sunt verae. Similiter ista consequentia est bona, Nullum hominem currere est falsum, ergo Nullum currens esse hominem est falsum, quia tenet per illam regulam, Si unum convertibilium est falsum, reliquum est falsum. Sed ista conversio non valet, Omnem hominem currere est falsum, ergo Aliquod currens esse homine est falsum, quia tenet per istam regulam, Si antecedens est falsum consequens est falsum, quae est falsa. Ex istis patet, quod quando universalis affirmativa talis non convertitur per accidens, frequenter tamen particularis negativa, & similiter particularis affirmativa convertuntur per accidens, p●r istam regulam, Si consequens est falsum, ergo & antecedens. Per praedicta primo patet, quod tales consequentiae non valent, Nullum hominem currere est scitum, ergo Nullum currens esse hominem est scitum; quia ista regula non est generaliter vera, Si unum convertibilium est scitum, ergo Reliquum est scitum; potest enim unum convertibilium sciri quamvis aliud non sciatur, imo quamvis de alio non cogitetur. Similiter tales consequentiae non valent, Omnem hominem esse animal est per se primo modo, ergo Aliquod animal esse hominem est per se primo modo; quia non sequitur, Antecedens est per se primo modo, ergo Consequens est per se primo modo; nec valet Omnem hominem esse risibilem est per se secundo modo, ergo Aliquod risibile esse hominem est per se secundo modo. Et ideo in talibus semper aspiciendum est ad tales propositiones, unum convertibilium est tale, ergo Reliquum est tale: Antecedens est tale, ergo Consequens est tale. Et per illa potest universaliter sciri quae propositio in sensu composito, vel aequivalens illi, convertitur sicut sua de inesse; & quae non. Sed circa conversionem talium propositionum in sensu diviso, & eye aequivalentium est sciendum, quod semper vel frequenter convertuntur sicut aliquae propositionum modalium, de quibus dictum est prius in speciali. Sicut ista, Album scitur esse hominem, non convertitur in istam, ergo Aliquis homo scitur esse albus. Nam posito quod sciatur Socratem esse hominem, & quod sit albus, & tamen ignoretur quod sit albus; tunc haec est vera, Aliquod album scitur à me esse homo, quia iste syllogismus expositorius est bonus, Socrates scitur à me esse homo, Socrates est albus, ergo Albus scitur à me esse homo; & haec est falsa, Aliquis homo scitur à me esse albus, ponatur quod nesciam quod aliquis homo est albus: & ideo prima convertitur in istam, ergo Aliquid quod scitur esse homo est album. Similiter ista conversio non valet, Deus trinus & unus à philosophis scitur esse immortalis, ergo Aliquod immortale scitur à philosophis esse Deus trinus & unus; sed convertitur sic, igitur Aliquid quod scitur à philosophis esse immortale est trinus & unus. Et si dicatur quod haec est falsa, Deus trinus & unus à philosophis scitur esse immortalis, quia impossibile est quod philosophi naturaliter sciant istam, Deus trinus & unus est immortalis; ergo haec non est vera, Deus trinus & unus à philosophis scitur esse immortalis. Dicendum est, quod illa est vera, Deus trinus & unus scitur à philosophis esse immortalis; & tamen isti nesciunt illam, imo negarent eam & dicerent esse falsam; quia dicerent quod implicat falsum▪ scilicet Deum esse trinum & unum. Quod autem ista sit vera patet, quia per illam non plus denotatur, nisi quod de illo qui est trinus & unus (quamvis nesciatur ipsum esse trinum & unum) scitur à philosophis esse immortalem, vel quod est immortalis. Unde per istam Deus trinus & unus scitur à philosophis esse immortalis, non denotatur, nisi quod illa copulativa sit vera, Deus est trinus & unus, & de illo scitur à philosophis quod est immortalis, & hoc est verum; quia utraque pars istius copulativae est vera. Similiter quod haec sit vera patet: nam ista est vera, Aliquid quod scitur à philosophis esse immortale, est Deus trinus & unus; quia Deus qui scitur à philosophis esse immortalis, est Deus trinus & unus. Tunc arguendo per syllogismum expositorium, Deus est trinus & unus, Deus est aliquid quod scitur à philosophis esse immortale; ergo Aliquid quod scitur à philosophis esse immortale est Deus trinus & unus, praemissae sunt verae, ergo & conclusio. Similiter sequitur, Deus scitur à philosophis esse immortalis, Deus est trinus & unus; ergo Trinus & unus scitur à philosophis esse immortalis. Sic ergo patet evidenter veritas propositionis acceptae, & bonitas conversionis. Similiter ista, Intellectus cognoscitur esse anima intellectiva, non convertitur in istam, ergo Anima intellectiva cognoscitur esse intellectus; sed in istam, ergo Aliquid quod cognoscitur esse anima est intellectus. Similiter, Aliquis veniens cognoscitur à te esse choriscus, non convertitur in istam, ergo Choriscus cognoscitur à te esse veniens; sed in istam, ergo Aliquis qui cognoscitur à te esse choriscus est veniens. Similiter ista, Aliquis homo per se est animal, non convertitur in istam, Aliquod animal per se est homo; sed in illam, Aliquid quod per se est animal est homo. Similiter illa, Album per se aedificat, convertitur in istam, Aliquid quod per se aedificat est album. Similiter illa, Deus per accidens est creans, non convertitur in illam, Aliquod creans per accidens est Deus; sed in istam, Aliquid quod per accidens creat est Deus. Et sicut dictum est de istis, ita dicendum est de aliis, quod scilicet talis propositio convertitur, vel sicut propositio de necessario, vel de possibili, vel de impossibili, vel de contingenti. Et forte ista fuit causa quare philosophus specialem tractatum de talibus propositionibus, & de proprietatibus earum & conversionibus earum non fecit; quia ex illis quae scienda sunt circa propositiones de necessario, de possibili, de contingenti, & de impossibili, cum quibusdam paucis, potest faciliter sciri quid sciendum sit de istis modalibus, & earum proprietatibus: quarum tamen ignorantia, sicut & ignorantia propositionum, & proprietatum earum, facit multos modernos errare, & altercari in Theologia, & in aliis scientiis particularibus, tam speculativis, quam practicis. Ad evidentiam autem conversionum omnium modalium propositionum sciendum est, quod communiter propositiones modales in sensu diviso, & eye aequivalentes convertuntur sicut illae de inesse, ubi aliqua adverbialis determinatio additur verbo. Nam sicut in illis de inesse adverbialis determinatio non est eodem modo addenda compositioni sive copulativae in convertente, & conversa, sed in convertente debet poni praecise à parte subjecti, sicut dictum est: ita modus in consequente debet poni totaliter à parte subjecti, sicut exemplificatum est. CAP. XXX. De propositionibus hypotheticis, & earum proprietatibus. POstquam transcurrendo de propositionibus categoricis, & de proprietatibus earum est tractatum, nunc de propositionibus hypotheticis, & proprietatibus earum sunt aliqua pauca addenda. Est autem primo sciendum, quod illa propositio dicitur hypothetica quae ex pluribus componitur categoricis, mediante aliquo adverbio vel conjunctione conjunctis. Et potest non tantum unum adverbium, vel una conjunctio conjungere propositiones categoricas, & facere propositiones hypotheticas, imo etiam plures conjunctiones & plura adverbia. Unde illa est hypothetica, Socrates currit, vel Plato currit, vel Joannes currit. Similiter illa, Si Socrates currit, animal currit, & Plato disputat. Et secundum hoc, aliqua propositio hypothetica componitur ex pluribus quam ex duabus categoricis. Posset tamen dici, quod non est propositio hypothetica ubi concurrunt adverbium & conjunctio, vel etiam duae conjunctiones natae facere propositiones hypotheticas diversarum specierum; & similiter dici posset de adverbiis. Secundo sciendum est, quod propositionum hypotheticarum quinque assignantur species, conditionalis, copulativa, disjunctiva, causalis, & temporalis. Sed videtur quod praeter istas sunt aliae propositiones hypotheticae. Nam omnis propositio vera vel falsa, composita ex duabus categoricis est propositio hypothetica: sed hujusmodi sunt multae praeter praedictas, ergo, etc. Major est manifesta, & minor patet. Nam haec est hujusmodi, Socrates est currens ubi Plato disputat. Sed advertendum est; quod quamvis sint multae propositiones hypotheticae praeter praedictas, multae tamen quae videntur aliae à praedictis ad praedictas reduci debent. Unde ista, Socrates philosophatur ne sit ignorans, aequivalet isti, Quia Socrates non vult esse ignorans Socrates philosophatur. Et sic sicut est de illa, ita est de multis allis. CAP. XXXI. De conditionalibus. SEquitur videre de istis in speciali, sed quia conditionalis aequivalet uni consequentiae, ita quod tunc conditionalis est vera quando antecedens infert consequens, & non aliter, ideo differatur usque ad tractatum de consequentiis. Hic tamen sciendum est, quod illa hypothetica dicitur conditionalis quae componitur ex duabus categoricis conjunctis, mediante hac conjunctione si, vel tali aequivalenti, Propter illud ultimum dicendum est, quod ista est conditionalis, Socrates non legit nisi sit magister, quia aequivalet illi, Si Socrates non sit magister, Socrates non legit. Et universaliter, quando duae propositiones conjunguntur mediante aliqua conjunctione, & totum aequivalet uni conditionali, Illa propositio dicetur hypothetica conditionalis. Et est sciendum, quod ad veritatem conditionalis non requiritur veritas antecedentis, nec veritas consequentis. Imo est aliquando conditionalis necessaria, & quaelibet pars ejus est impossibilis, sicut haec, Si Socrates est asinus Socrates est rudibilis. CAP. XXXII. De copulativis, & proprietatibus earum. COpulativa est illa quae componitur ex pluribus categoricis conjunctis mediante hac conjunctione, &, vel mediante alia parte aequivalente tali conjunctioni. Sicut illa est copulativa, Socrates currit & Plato disputat. Similiter ista est copulativa, Socrates non est albus nec niger. Similiter ista, Socrates est tam albus quam calidus; quia Prima aequivalet isti, Socrates non est albus, & Socrates non est niger: & Secunda illi, Socrates est albus, & Socrates est calidus. Ad veritatem autem copulativae requiritur quod utraque pars sit vera; & ideo si quaecunque pars copulativae sit falsa, copulativa est falsa. Et ad necessitatem copulativae requiritur quod quaelibet pars sit necessaria. Et ad hoc quod sit possibilis, requiritur quod utraque pars sit possibilis, & alteri non incompossibilis. Sed ad hoc quod sit impossibilis non requiritur quod utraque pars sit impossibilis. Nam haec est impossibilis, Socrates sedet, & Socrates non sedet; & tamen utraque pars est possibilis. Sed ad hoc quod copulativa sit impossibilis, requiritur quod altera pars sit impossibilis, vel quod una sit incompossibilis alteri. Sicut haec est impossibilis, Socrates est asinus & asinus est; quia haec est impossibilis, Socrates est asinus. Et haec est impossibilis, Socrates sedet, & non sedet; quia partes sunt incompossibiles. Sciendum est etiam, quod opposita contradictoria istius copulativae est una disjunctiv● composita ex contradictoriis partium copulativae; & ideo idem requiritur & sufficit ad veritatem oppositae copulativae, quod sufficit & requiritur ad veritatem disjunctivae. Unde istae non contradicunt, Socrates est albus & Plato est niger, Socrates non est albus & Plato non est niger; sed illi copulativae contradicit ista, Socrates non est albus, vel Plato non est niger. Oportet autem scire, quod semper à copulativa ad utramque partem est bon● consequentia; sicut sequitur Socrates non currit & Plato disputat, ergo Plato disputat: & non è converso, sed è converso est fallacia consequentis. Tamen sciendum est, quod quandoque ab altera parte copulativae ad totam copulativam potest esse bona consequentia gratia materiae; puta si una pars copulativae inferat alteram partem, tunc ab illa parte ad totam copulativam est bona consequentia. CAP. XXXIII. De disjunctivis. DIsjunctiva est illa quae componitur ex pluribus categoricis mediante hac conjunctione, vel, aut mediante aliquo aequivalente sibi; sicut istra est disjunctiva, Tu es homo vel tu es asinus; similiter ista, Tu es homo, vel Socrates disputat. Ad veritatem autem Disjunctivae requiritur quod altera pars sit vera, & hoc est intelligendum quando propositiones sunt de praesenti, & non de futuro, nec aequivalentes propositionibus de futuro, & hoc diceret Philosophus. Tamen secundum veritatem, ad veritatem disjunctivae requiritur quod altera pars sit vera; quia secundum veritatem, propositio de futuro est vera vel falsa, quamvis non evidenter. Sed ad necessitatem disjunctivae non requiritur necessitas alterius partis; sicut ad hoc▪ quod haec sit necessaria, Socrates sedet, vel Socrates non sedet, non requiritur quod altera pars sit necessaria; tamen ad necessitatem disjunctivae requiritur necessitas alterius partis, vel quod partes sibi contradicant vel aequivaleant contradictoriis. Unde haec est necessaria, Socrates currit vel Deus est; quia altera pars est necessaria. Similiter haec est necessaria, Deus creat vel Deus non creat; quia partes contradicunt. Ad possibilitatem autem disjunctivae sufficit quod altera pars sit possibilis; sed ad hoc quod disjunctiva sit impossibilis requiritur quod utraque pars sit impossibilis, ut Homo est asinus, vel Homo est rudibilis. Sciendum est etiam, quod opposita contradictoria disjunctivae est una copulativa composita ex contradictoriis partium ipsius disjunctivae; & ideo idem requiritur & sufficit ad veritatem oppositae disjunctivae, quod sufficit & requiritur ad veritatem copulativae. Sciendum est etiam, quod ab aliqua parte disjunctivae ad totam disjunctivam est bonum argumentum: & è converso est fallacia consequentis, nisi sit aliquando aliqua causa specialis impediens fallaciam consequentis. Similiter à disjunctiva cum negatione alterius partis ad alterum partem est bonum argumentum; sicut bene sequitur, Socrates est homo, vel Socrates est asinus: sed Socrates non est asinus: ergo Socrates est homo. CAP. XXXIV. De causalibus. PRopositio causalis est illa quae componitur ex pluribus categoricis mediante hac conjunctione, quia, vel aequivalenti ei. Unde illa est causalis, Quia Socrates est homo, Socrates est animal. Similiter ista, Socrates laborat ut sanetur, aequivalet enim isti, Socrates laborat quia vult sanari. Similiter ista, Socrates deambulat post caenam ne infirmetur, quae aequivalet isti, Quia Socrates non vult infirmari deambulat post cai●m. Similiter ista, Socrates calefit in quantum movetur, quia aequivalet isti, Quia Socrates movetur calefit. Ad veritatem autem Causalis requiritur quod quaelibet pars sit vera, & simul cum hoc quod antecedens sit causa consequentis. Et ideo ista non est vera, Socrates est albus quia Plato est albus, quamvis enim utraque pars sit vera, quia tamen illa, Socrates est albus, non est vera propter hoc, quod Plato est albus; ideo illa propositio est falsa. Et est sciendum quod hic accipitur causa large, & non stricte. Non enim requiritur ad veritatem causalis, quod una propositio sit causa quare alia ponitur in esse; sed sufficit quod exprimat causam requisitam ad hoc, quod alia propositio sit vera. Sicut hic, Lignum calefit quia ignis est sibi praesens, per illud enim antecedens, Ignis est praesens ligno, exprimitur causa sine qua haec non esset vera, Lignum calefit, & ideo causalis illa est vera. Vel requiritur quod propositio illa sit prior alia, ita quod praedicatum antecedentis prius praedicetur de subjecto suo, quam praedicatum consequentis praedicatur de suo subjecto; & secundum hoc haec est vera Isosceles habet tres, etc. Quia triangulus habet tres, etc. Et est sciendum, quod, ut dictum est, accipitur hic causa large, sive sit causa per re, sive per accidens: sive voluntaria, sive naturalis. Ex istis patet, quod omnes tales sunt falsae, Asinus est risibilis quia est homo, Omnis homo peccat quia est liberi arbitrii. Unde ad necessitatem causalis requiritur necessitas utriusque partis. Sed ad impossibilitatem causalis non requiritur impossibilitas, nec falsitas alicujus partis; sed sufficit quod antecedens non possit esse causa consequentis, modo praedicto accipiendo causam. Et est advertendum, quod non dicitur hic antecedens illud quod secundum vocem praecedit; sed illa propositio quae immediate sequitur hanc conjunctionem, quia, dicitur antecedens. Similiter ad impossibilitatem causalis requiritur quod quaelibet pars sit possibilis, sed hoc non sufficit; sicut ad necessitatem causalis non sufficit necessitas utriusque partis. Ex praedictis patet quod à causali ad alteram partem est consequentia bona, sed non è converso. Similiter à causali ad copulativam est bona consequentia. Ut bene sequitur, Omnis homo peccat quia est liberi arbitrii, ergo Omnis homo peccat, & omnis homo est liberi arbitrii, sed è converso non sequitur. CAP. XXXV. De propositionibus temporalibus. PRopositio temporalis est illa quae componitur ex pluribus categoricis mediante aliquo adverbio temporis, sicut illa, Socrates currit dum Plato movetur. Similiter, Socrates fuit albus quando Plato fuit aiger. Ad veritatem aut Temporalis requiritur veritas utriusque partis, vel pro eodem tempore, vel pro diverso tempore. Unde aliqua sunt adverbia quae denotant propositiones quas conjungunt esse veras pro eodem tempore: & alia pro diverso tempore. Unde ad veritatem istius, Deus agit quando creatura agit, requiritur quod utraque illarum sit vera, & in eodem tempore. Similiter ad veritatem istius Apostoli praedicabaat dum Christus praedicabat, requiritur veritas utriusque partis, & quod in eodem tempore fuerint verae, vel fuissent verae si fuissent formatae. Sed ad veritatem istius, Paulus fuit conversus postquam Christus fuit pass●s, requiritur quod propositiones illae fuerint verae pro diverso tempore. Sciendum tamen est, quod ad hoc quod temporalis sit vera non requiritur quod semper fuerint partes verae pro eodem tempore, vel semper pro diverso tempore; sed quod aliquando fuerint verae pro eodem tempore, vel aliquando pro diverso tempore. Et ideo illae duae stant simul, Apostoli praedicaverunt dum Christus praedicavit, & Apostoli praedicaverunt postquam Christus praedicavit. Similiter ad necessitatem temporalis requiritur necessitas utriusque partis; & ideo nulla talis est necessaria, Lignum calefit quando ignis sibi approximatur, Creatura creatur quando Deus creat, Asinus est risibilis quando est homo. Et si in aliquo Authore inveniantur tales propositiones, & asserat eas esse necessarias, glossandae sunt dicendo, quod Author non loquitur de virtute sermonis, sed per temporalem intelligit conditionalem; & per talem, Creatura creatur quando Deus creat, intelligit illam, Si Deus creat creatura creatur. Unde illa propositio, Socrates est coloratus dum est albus, similiter; Socrates movetur dum Socraces currit, non est necessaria, sed potest esse falsa. Veruntamen per tales propositiones temporales intelliguntur aliquando conditionales quae semper verae sunt. Similiter ad impossibilitatem temporalis non requiritur impossibilitas alicujus partis; sed sufficit quod partes sint incompossibiles. Unde ista est impossibilis, Deus creat dum Deus non creat, quia partes sunt incompossibiles. Si autem sit adverbium quod denotet propositiones esse veras pro diverso tempore; tunc sufficit quod partes sint sibi connexae, ita quod una non potest esse vera sine alia, nec è converse. Ex praedictis patet quid requiritur ad hoc, quod temporalis sit possibilis vel contingens. Ex praedictis patet, quod à Temporali ad aliquam partem ejus est bona consequentia, sed non è converso. Non enim sequitur Adam fuit & Noa fuit, ergo Adam fuit quando Noa fuit. Nec sequitur Jacob ●●it & Esau fuit, ergo Jacob fuit postquam Esau fuit. CAP. XXXVI. De propositionibus localibus. PRopositio hypothetica localis potest vocari illa quae componitur 〈◊〉 pluribus categoricis conjunctis mediante adverbio locali, vel aliquo aequivalente ei, qualis est ista, Accidens est ubi subjectum suum est, & ista, Christus patiebatur ubi praedicavit. Ad veritatem talis hypotheticae requiritur veritas utriusque partis, & pro eodem loco, & non pro diversis; & in hoc differt à tempora●●, quia ad veritatem temporalis, requiritur veritas utriusque partis pro eodem tempore, vel diverso: ad veritatem localis requiritur veritas utriusque partis pro eodem loco, & non pro diverso. Est tamen sciendum quod tempus large accipitur, pro tempore proprie dicto, & pro aeternitate sive negatione temporis; quod qualiter debeat intelligi alibi expositum est, s●. super quarto Physicorum, & super secundo Sententiarum, hic autem dico pro talibus propositionibus, Deus fuit antequam mundus fuit & homo▪ Per praedicta de propositione temporali, patet quid est dicendum de propositione locali; quia omnia, vel fere omnia quae dicuntur de propositione temporali possunt dici proportionabiliter de propositione locali. Per praedicta etiam de propositionibus hypothetic●s praenominatis potest faciliter sciri quid sciendum est de aliis hypotheticis, si quae sint; cujusmodi forte sunt tales, Albedo est in Socrate in quo non est nigredo, Deus est à quo omnia sunt, & hujusmodi; tales enim possunt reduci ad copulativam. CAP. XXXVII. Qualiter conjunctiones vel adverbia quandoque ponuntur inter terminos, quandoque inter propositiones. PRo praedictis autem est advertendum, quod quando aliqua praedictarum conjunctionum, vel adverbiorum ponitur inter duos terminos ita quod propositiones categoricae non completae exprimuntur, talis propositio est distinguenda secundum compositionem & divisionem, eo quod potest esse categorica, vel hypothetica: sive secundum amphibologiam, & forte ista distinctio est planior & magis propria; tamen sive distinguitur secundum compositionem & divisionem, sive secundum amphibologiam, sensus non diversificatur. Unde ubi ponitur haec conjunctio, vel, illa propositio potest esse distinguenda, eo quod potest esse disjunctiva, vel de disjuncto extremo. Sicut haec est distinguenda, Omnis homo salvabitur, vel condemnabitur; eo quod tunc potest esse disjunctiva, & tunc aequivalet isti, Omnis homo salvabitur, vel Omnis homo damnabitur, quae est falsa: vel potest esse de disjuncto extremo, & tunc aequivalet isti, De quolibet contento sub homine verificatur hoc totum, salvabitur vel condemnabitur, & hoc est verum, & ideo prima est vera. Et est advertendum, quando talis propositio est singularis, tunc disjunctiva, & de disjuncto extremo aequipollent; non autem quando est universalis, ut patet in exemplo praedicto. Similiter ubi ponitur haec conjunctio, &, illa propositio est distinguenda, eo quod potest esse copulativa; vel de copulato extremo. Sicut ista est distinguenda, Tria & duo sunt quinque, quia si sit copulativa est falsa; & si sit de copulato subjecto est vera. Similiter est de tali propositione ubi ponitur haec conjunctio, si, quia talis propositio est distinguenda, eo quod potest esse conditionalis, vel de conditionato extremo. Sicut est ista, Omne possibile si est necessarium est verum, est distinguenda, eo quod potest esse conditionalis; & tunc est sensus, Si omne possibile est necessarium, omne possibile est verum, quod verum est. Sed si sit de conditionato subjecto, tunc aequivalet isti, De omni illo de quo verificatur hoc totum, possibile si est necessarium, verificatur hoc praedicatum verum, & hoc est falsum. Nam de ista propositione, Homo est asinus, verificatur hoc totum, Possibile si est necessarium, haec enim est vera, Te esse asinum est possibile si est necessarium, sive sit conditionalis, sive de conditionato subjecto; & tamen haec non est vera, Te esse asinum est verum. Similiter de conjunctione causali, quia, propositio in qua ponitur est distinguenda, eo quod potest esse causalis, vel de causali extremo. Sicut haec est distinguenda, Omnis homo est capax Dei, quia est homo habens animam rationalem, eo quod potest esse causalis, vel de causali praedicato; sed semper vei frequenter illi sensus convertuntur. Similiter ubi ponitur adverbium temporis illa propositio est distinguenda, eo quod potest esse temporalis, vel de temporali extremo. Sicut ista▪ est distinguenda, Omnis damnatus dum fuerit viator peccavit, eo quod potest esse temporalis, vel de temporali praedicato. Si sic temporalis tunc aequivalet isti, Dum omnis damnatus fuit viator omnis damnatus peccavit, quae est falsa; quia illae duae nunquam sunt simul verae. Si sit de temporali extremo, tunc aequipollet isti, De quolibet damnato verificatur hoc totum, dum fuerit viator peccavit, & hoc est verum, quia quaelibet singularis est vera. Similiter est de adverbio locali, sicut patet de ista, Omnis homo currebat ubi disputabat, ponatur quod quilibet homo in eodem loco currebat ubi disputabat, sed diversi in diversis; tunc patet quod prima sit vera, si sit de locali praedicato, & falsa si sit localis. Est etiam sciendum, quod talis distinctio non solum habet locum in praedictis; sed etiam consimilis distinctio potest poni quando hoc pronomen, qui, ponitur inter duos terminos; sicut hic, Omnis homo qui est albus currit. Nam in sensu diviso aequivalet uni copulativae, isti scilicet, Omnis homo currit & ille est albus: in sensu composito denotatur quod de quolibet verificatur hoc totum, Homo qui est albus, & de illo verificatur hoc praedicatum, currit. Et de propositionibus ista sufficiant. Finit Secunda Pars. GULIELMI OCCHAMI LOGICAE Pars Tertia. CAP. I. De divisionibus syllogismorum. COmpletis duobus tractatibus, nunc ad tertium tractatum de argumentis est accedendum; & quia inter omnes species argumentationis syllogismus obtinet principatum, ideo de syllogismo est primo dicendum: praemittendae sunt autem quaedam distinctiones ad propositum necessariae. Unde sciendum, quod syllogismus accipitur aliquando pro uno communi omni syllogismo, ita quod in propositione supponat pro uno communi, & non pro aliquo significato singulari; & sic accipiendo syllogismum, haec est falsa, Syllogismus est oratio, &c. & haec similiter, Syllogismus componitur ex tribus terminis, etc. Aliquando autem accipitur syllogismus significative, pro oratione in qua quibusdam positis, etc. Secunda distinctio est, quod syllogismorum quidam sunt demonstrativi, quidam topici, quidam nec topici, nec demonstrativi. Syllogismus demonstrativus est ille, in quo ex propositionibus necessariis evidenter notis potest acquiri prima notitia conclusionis, sive cognitio. Sed topicus est, syllogismus ex probabilibus. Et sunt probabilia quae videntur omnibus, vel pluribus, vel maxime sapientibus; & illa descriptio est sic intelligenda, quod probabilia sunt illa, quae cum sint vera & necessaria, non ●amen per se nota, nec ex per se notis syllogizabilia, nec etiam per experientiam evidenter nota, nec ex talibus sequentia; tamen propter sui veritatem videntur esse vera omnibus, aut pluribus, etc. Et ut sit brevis descriptio probabilium, sit ista, Probabilia sunt necessaria, nec principia, nec conclusiones demonstrationis, quae propter sui veritatem videntur omnibus vel pluribus, etc. Per primam particulam excluduntur omnia contingentia, & omnia falsa. Per secundam omnia principi●, & conclusiones demonstrationum. Et per tertiam excluduntur quaedam necessaria, quae tamen apparent omnibus falsa, vel pluribus. Et sic articuli fidei non sunt principia demonstrationis, nec conclusiones, nec sunt probabiles; quia omnibus, vel pluribus, vel sapientibus apparent falsi: & hoc accipiendo sapientes pro sapientibus mundi, & praecipue innitentibus rationi naturali; quia illo modo accipitur sapiens in descriptione scientiae, vel philosophiae. Ex istis sequitur, quod syllogismus topicus nunquam peccat in materia, vel in forma. Sequitur etiam aliud, quod nullus secundum communem cursum potest evidenter & demonstrative cognoscere de aliquo syllogismo topico illum esse topicum; quamvis possit habere fidem, quod est syllogismus topicus. Sequitur etiam aliud, quod nullus syllogismus topicus facit praecise dubitationem, & formidinem: sed etiam frequenter facit firmam fidem sine omni dubitatione; quia ita bene aliquando adhaeremus probabilibus, sicut evidenter notis. Syllogismus qui nec est demonstrativus, nec topicus, potest dividi; quia quidam est ex improbabilibus, quidam non ex improbabilibus; sive quidam syllogismus peccat in materia, & quidam non peccat in materia. Alia distinctio, quidam est syllogismus uniformis: quidam mixtus. Quidam est uniformis ex propositionibus de inesse: quidam e● modalibus; & illi sunt diversi, secundum quod invenitur diversitas in propositionibus modalibus. Quidam est mixtus ex necessario, & inesse; quidam ex necessario, & contingenti; & sic de aliis: de quibus omnibus dicetur inferius. Similiter syllogismus uniformis ex propositionibus de inesse, quidam est uniformis de propositionibus de praesenti, quidam de praeterito, quidam de futuro; quidam ex una de praesenti, & alia de praeterito, vel de futuro. Sciendum est tamen, quod definitio communis omnibus istis praedictis est ista: Syllogismus est oratio i●●●a ex duabus praemissis, dispositis in modo & figura, de necessitate sequitur conclusio. Et ad illam definitionem nihil refert an praemissae sint verae, vel falsae: hoc tamen est generale, quod nunquam praemiss● sunt verae, & conclusio falsa; quamvis possit esse è converso. Unde in ista parte 〈…〉, usque ad partem in qua tractabitur de syllogismo demonstrativo, vel semper vel frequenter volo loqui de conditionibus 〈…〉 requisitis ratione particularum praedictae definitionis, & non amplius. CAP. II. De uniformi generatione syllogismorum de inesse in generali. POsitis divisionibus & distinctionibus syllogismi, de quibusdam membris dividentibus in speciali est dicendum. Et Pri●●o de uniformi generatione syllogismorum de inesse. Secundo de uniformi modalium. Et Tertio de mixtis. Circa primum, est primo dicendum de syllogismis ex omnibus d● inesse, & de praesenti: Secundo de aliis. Sed antequam accedatur ad propositum videnda sunt quaedam praeambula. Primum est, quod tantum sunt duae praemissae, & una conclusio in syllogismo, & tantum tres termini; scilicet major extremitas, minor extremitas, & medium. Est autem Medium, quod ponitur in utraque praemissarum; Major extremitas, quod cum medio termino ponitur in majori propositione; Minor extremitas est quae ponitur cum medio in minori propositione, hoc est, in secunda propositione. Secundum est, quod tantum sunt 〈…〉 figurae. Prima est, in qua medius terminus subjiicitur in prima propositione, & praedicatur in secunda. Secunda figura est, in ●ua medius terminus praedicatur in utraque. Tertia figura est, in qua medius terminus subjicitur in utraque. Et non est apponenda quarta figura, quia si medius terminus praedicatur in prima propositione, & subjicitur in secunda, non erit nisi transpositio propositionum positarum in 〈…〉 figura; ideo non sequitur aliqua conclusio, quam illa quae 〈…〉 ur ex praemissis dispositis in prima figura. Et ideo non est nega●●●m 〈…〉 in syllogismus possit fieri ex duabus praemissis, in quarum prima medius terminus praedicatur, & in secunda subjicitur: sed illa conclusio quae 〈…〉 sequitur ex illis principaliter, erit eadem cum secunda quae sequitur e 〈…〉 dem praemissis dispositis in prima figura. Si enim arguatur 〈…〉 homo est animal: Omne animal est substantia: ergo O 〈…〉 homo est substantia; & illa eadem conclusio sequitur ex e 〈…〉 sic dispositis in prima figura, Omne animal est substantia: Omnes homo est animal: ergo Omnis homo est substantia. Tertium praeambulum est, quod omnis syllogismus immediate, vel mediate, regulatur per dici de omni, vel dici de nulla. Syllogismi autem secundae figurae, & tertiae reducuntur ad syllogismos primae figurae vel per conversionem, vel per impossibile, vel per transpositionem propositionum; & ideo mediate regulantur per dici de omni, vel per dici de nullo; & quandocunque sic est, quod aliquis discursus regulatur per dici de omni, vel dici de nullo, sive mediate, sive immediate, ille discursus est bonus. Per immediate intelligit syllogismos primae figurae, quia immediate regulantur▪ Per mediate intelligit omnes modos secundae figurae, & tertiae, quae omnes reducuntur ad quatuor modos primae figurae, & sic regulantur mediantibus illis. Est autem dici de omni, quando nihil est sumere sub subjecto, quin de eodem dicatur praedicatum: quod est sic intelligendum, non quod praedicatum vere conveniat cuilibet de quo dicetur subjectum, quia tunc non esset dici de omni nisi in propositionibus veris: sed sufficit quod per talem propositionem denotetur, quod nihil sit sumere sub subjecto, quin de eodem dicatur praedicatum; & hoc denotatur per omnem propositionem universalem affimativam. Dici de nullo est, quando per eam denotatur, quod de quocunque dicitur subjectum, quod ab eo removetur praedicatum; & hoc denotatur per omnem propositionem universalem negativam, sive sit vera, sive falsa. CAP. III. De syllogismis primae figurae. IStis visis, videndum est primo de syllogismis primae figurae. Et est primo sciendum, quod cum dictum sit syllogismos primae figurae regulari immediate per dici de omni, vel dici de nullo, oportet circa modos primae figurae servare duo. Primum est, quod major sit propositio universalis; si enim esset major particularis, manifeste patet, quod talis discursus non posset regulari per dici de omni, vel dici de nullo. Tunc enim aliquis syllogismus regulatur per dici de omni, quando per primam propositionem denotatur de omni illo, de quo dicitur subjectum, dici praedicatum: & per secundam propositionem denotatur subjectum primae propositionis dici de aliquo assumpto. Sicut per istam propositionem, Omnis homo est animal, denotatur, quod de quocunque dicitur homo, de eodem dicitur animal: per istam autem secundam, Socrates est homo, denotatur, quod ly h●●o, quod fuit subjectum primae propositionis, vere dicitur de Socrate, propter quod evidenter sequitur quod hoc praedicatum animal dicitur de Socrate; & ideo iste syllogismus est regulatus per dici de omni, Omnis homo est animal: Socrates est homo: ergo Socrates est animal. Et eodem modo proportionabiliter dicendum est de syllogismo regulato per dici de nullo; sed nihil tale potest denotari per propositionem particularem, ergo nunquam propositio particularis potest esse major in prima figura. Ex eodem patet, quod minor debet esse affirmativa, quia per minorem debet denotari, quod illud quod in prima propositione fuit subjectum vere praedicatur de aliquo determinate assumpto, quod non potest esse nisi per propositionem affirmativam tantum. Ex praedictis sequitur, quod in prima figura sunt tantum quatuor modi, in quibus fiunt utiles conjugationes. Nam combinando duas propositiones per universale & particulare; per affirmativum & negativum; erunt sexdecim combinationes, in quarum duodecim peccabitur contra praedicta principia. Quod patet sic; si sint duae propositiones, aut utraque est universalis, aut utraque est particularis, aut una est particularis, & alia universalis. Si autem utraque ●●t universalis, aut utraque est affirmativa, aut negativa. Si utraque est affirmativa, tunc est primus modus, & est utilis: si utraque sit negativa, sic est combinatio alia, sed est inutilis, quia habet minorem negativam. Si autem una sit negativa, & alia affirmativa; aut major est negativa, & minor affirmativa: vel è contra. Si primo modo, habetur tertia combinatio, & est utilis: si est è converso, est quarta, & est inutilis, quia habet minorem negativam. Si utraque propositio sit particularis, sic fiunt quatuor combinationes, per affirmativam & negativam, sicut prius; sed omnes erunt inutiles, quia omnes habebunt majorem particularem. Si autem una sit particularis, & alia universalis; aut major est universalis, & minor particularis: aut è converso. Si primo modo, aut utraque est affirmativa, & sic habetur nona combinatio, & utilis; aut utraque negativa, & sic habetur decima combinatio, & inutilis, quia minor est negativa. Aut una est affirmativa, & alia negativa; & tunc aut major est affirmativa, & minor negativa, & sic est conjunctio undecima, & inutilis, quia minor est negativa: aut major est negativa, & minor affirmativa, sic est duodecima combinatio, & utilis. Si autem major sit particularis, & minor universalis, sic fiunt quatuor combinationes per affirmativum & negativum; sed omnes erunt in●tiles; quia quaelibet illarum habet majorem particularem. Ex quibus omnibus manifeste patet, quod tantum sunt quatuor modi utiles, sive utilium combinationum; scilicet, primus, & tertius, & nonus, & duodecimus. Alii vero du●decim sunt inutiles; quia soli quatuor possunt regulari per dici de omni, vel dici de nullo: alii autem non possunt, quia semper habent majorem particularem, vel minorem negativam; quorum utrumque repugnat syllogismo regulato per dici de omni, vel per dici de nullo. CAP. IU. De modo probandi dictos syllogismos. ISta narrata non possunt probari, nisi per modum quo probat Aristot. probando quod sunt quatuor modi utiles per hoc, quod non contingit inferre instantiam. Unde servando talem modum arguendi ex duabus universalibus affirmativis, Omnis homo est animal: Omne risibile est homo: ergo Omne risibile est animal, impossibile est invenire instantiam, ubi praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Similiter est sic arguendo: Nullus homo est asinus: Omne risibile est homo: ergo Nullum risibile est asinus. Similiter sic, Omnis homo est animal: Aliquod corpus est homo: ergo Aliquod corpus est animal. Similiter hic, Nullus homo est asinus: Aliquod animal est homo: ergo Aliquod animal non est asinus. Alii autem modi sunt inutiles, quia contingit praemissas taliter dispositas esse veras, & conclusionem esse falsam. Unde quando utraque est universalis & negativa, patet instantia sic arguendo, Nullus homo est animal irrationale: Nullus asinus est homo: ergo Nullus asinus est animal irrationale, praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Eodem modo est de aliis, quia praemissae possunt esse verae, & conclusio falsa; sicut patet discurrendo: & ideo non valent. Et est hic advertendum, quod ●d probandam combinationem inutilem, vel modum inutilem, non op●rtet invenire instantiam in terminis substantialibus; sicut quidam errantes dicunt: sed sufficit invenire instantiam in quibuscunque terminis, sive substantialibus, sive accidentalibus, sive quibuscunque. Unde & Aristot. frequenter per tales terminos instat in primo priorum, sicut manifeste patet ibidem. Et ideo quatuor modi primae figurae tenent in omnibus terminis; nec refert si sumatur terminus substantialis, sive accidentalis, quale quid, vel hoc aliquid, quantum, sive ad aliquid▪ sive quodcunque aliud, dummodo per primam propositionem denotetur praedicatum removeri, vel di●i, de omni de quo dicitur subjectum: & per ●●cund●m propositionem denotetur illud, quod prius fuit subjectum n●n aequivoc● acceptum, dici de assumpto: & postea in conclusione concluditur ill●●, quod fuit praedicatum in una, sive in prima, dici, vel remov●ri, d●illo praecise, quod fuit subjectum in secunda propositione. Ex isto sequitur, quod tales syllogism sur● b●●i, Omne colora●um est: Omne album est coloratum: ergo Omne album est. Omne animal est homo: Omnis asia●s est animal: ergo Omni● asinus est homo. Et ideo errat Magister abstractionum, assignando in praedictis syllogismis fallaciam accidentis; cum isti syllogismi regulentur per dici de omni, & sint ex se evidentes. Similiter tales syllogismi su●t boni, nisi aequivocatio impediat, Omnis homo continetur in genere substantiae: Album est homo: ergo Album continetur in genere substantiae. ●ullus homo est aggregatum per accidens: Homo albus est homo: ergo Homo albus non est aggregatum per accidens. Et est aggregatum per accidens, homo habens aliquod accidens; sive quaecunque alia res habens accidens vocatur aggregatum per accidens. Similiter, Nullus homo distinguitur ab homine: Homo albus est homo: ergo Homo albus non distinguitur ab homine. Similiter, Nullus homo est genus: Animal est homo: ergo Animal non est genus; & caeteri hujusmodi: in quibus volunt aliqui novitii assignare fallaciam accidentis, nec scientes naturam syllogismorum, nec fallaciae accidentis. Advertendum tamen est, quod nunquam syllegismus est regulatus per dici de omni, vel per dici de nullo, quando aliquis terminus aequivocus sumitur: & ideo, quia in aliquibus exemplis praedictis potest terminus accipi aequivoce in altera praemissa, & in conclusione; ideo ibi potest assignari fallacia aequivocationis: & conclusione accepta in uno sensu est bonus syllogismus, & accepta in alio sens● non valet, sed est fallacia aequivocationis. Verbi gratia sic arguendo, Nullus homo est genus: Animal est homo: ergo Animal non est genus. Illa conclusio, Animal non est genus, est d●stinguenda; eo quod ly animal potest stare personaliter, sive pro suis significatis: vel potest stare simpliciter, sive pro intentione animae, sive pro conceptu. Si primo modo, sic est bonus syllogismus regulatus per dici de omni: si secundo modo, sic non valet, nec est regulatus per dici de omni, nisi solum vocaliter, propter hoc, quod animal accipitur aequivoce in minori, & in conclusione. Est igitur regula generalis, quod quando praemissae disponuntur in modo, & in figura; & propositiones sunt de praesenti; & adverbialis determinatio, vel aequivalens, uniformiter accipiatur, si aliqua ponatur▪ semper est bonus syllogismus, nisi aequivocatio impediat, vel amphibologia: & sic de aliis fallaciis. Et tunc in uno sensu est bonus sylligismus, & in alio sensu est fallacia. Unde quando est aequivocatio, vel amphibologia, vel alia fallacia, in illo sensu in quo fallit discursus, praemissae non disponuntur in modo & in figura praedicto modo. Unde sic arguendo, Quicquid est vivens semper est: Socrates est vivens: ergo Socrates est semper; si ly vivens componatur cum ly semper, ut sit sensus, quicquid est vivens semper est, praemissae non sunt dispositae in modo, & in figura; quia in propositione prima; subjectum est hoc totum, vivens semper: & in secunda propositione, hoc totum non est praedicatum, sed, vivens, tantum; & ita non est dispositio in figura. Sed si ly semper componatur cum ly est, tunc praemissae sunt dispositae in modo & figura, & sequitur illa regula generalis: ergo Socrate● semper est. Et ita illa est regula generalis, quod quando praemissae sunt dispositae in modo, & figura prima, si propositiones sint de praesenti, sive sint acceptae cum determinationibus adverbialibus, sive aequivalentibus determinantibus compositionem, sive non, dum illae determinationes ponentur in majore, & in conclusione, & semper determinent verbum, syllogismus est bonus, & regulatus per dici de omni, vel de nullo; nisi aequivocatio, vel amphibologia, vel alia fallacia impediat. Et hoc est verum qualecunque sit verbum, sive faciat propositionem modalem, sive non; sive etiam determinatio adverbialis faciat propositionem modalem, sive non; propter quod omnes tales syllogismi, secundum intentionem Aristot. sunt boni. Omnis veniens cognoscitur à te: Choriscus est veniens: ergo Choriscus cognoscitur à te. Omnis persona divina de necessitate est Deus: Creans est persona divina: ergo Creans de necessitate est Deus. Omnis homo est ens per se: Homo albus est homo: ergo Homo albus est ens per se. Omnis homo per se est animal: Album est homo: ergo Album per se est animal. Omnis ignis per se est calefactivus: Siccum est ignis: ergo Siccum per se est calefactivum. Omnis aedificator per se aedificat: Album est aedificator: ergo Album per se aedificat. Nulla persona divina intelligitur à me: Deus est persona divina: ergo Deus non intelligitur à me. Omnis Deus scitur à philosophis esse immortalis: Quaelibet persona divina est Deus: ergo Quaelibet persona divina scitur à philosophis esse immortalis. Omnis anima intellectiva, à ponentibus intellectum esse accidens, scitur esse substantia: Sed intellectus est anima intellectiva: ergo Intellectus scitur, à ponentibus intellectum esse accidens, esse substantia. Et multi tales syllogismi innumeri, qui negantur à modernis, sunt optimi syllogismi, & regulati per dici de omni, vel dici de nullo. Quod enim tales syllogismi sint regulati per dici de omni, vel dici de nullo, secundum intentionem Aristot. patet manifeste. Nam per illam propositionem, Omnis Deus scitur à philosophis esse immortalis, denotatur quod de quocunque subjecto dicitur Deus, quod de eodem dicitur hoc praedicatum, scitur à philosophis esse immortalis. Et per illam, Quaeabet persona divina est Deus, denotatur quod illud quod suit subjectum in prima propositione, scilicet Deus, dicitur de hoc subjecto, persona divina, universaliter accepto; ergo necessario sequitur conclusio, in qua denotatur illud quod fuit praedicatum in prima propositione dici de hoc subjecto, persona divina, quod fuit subjectum in secunda propositione; & hoc per virtutem dici de omni: iste enim syllogismus, Omnis homo currit, Omne album est homo, ergo Omne album currit, non tenet, nisi quia per majorem denotatur, quod de quocunque dicitur hoc subjectum homo, quod de eodem dicitur hoc praedicatum currit: & per minorem denotatur, quod homo dicitur de hoc subjecto album universaliter sumpto; & ideo cum aequaliter invenitur dici de omni, vel dici de nullo, in omnibus exemplis praedictis, & consimilibus; sicut invenitur in istis syllogismis, Omnis homo currit: Omne album est homo: ergo Omne album currit. Nullus homo currit: Omne nigrum est homo: ergo Nullum nigrum currit; aeque boni syllogismi regulati per dici de omni, & dici de nullo, erunt praedicti syllogismi, & consimiles; sicut isti ultimi, de quibus nullus dubitat, quin sint boni. Sic ergo praedicti syllogismi sunt boni; & similiter tales sunt boni: Omnis natura specifica est realiter communicabilis: Differentia individualis est natura specifica: ergo Differentia individualis est realiter communicabilis. Omnis differentia individualis est de se haec: Natura specifica est differentia individualis: ergo Natura specifica est de se haec. Omnis intellectus divinus est principium producendi filium: Voluntas divina est intellectus divinus: ergo Voluntas divina est principium producendi filium. Et si dicatur, quod tunc esset hic bonus syllogismus: Omnis essentia divina est Pater: Filius est essentia divina: ergo Filius est Pater. Similiter: Nullus Pater est Filius: Essentia divina est Pater: ergo Essentia Divina non est Filius. Dicendum est, quod Philosophus diceret tales syllogismos tenere, & regulari, per dici de omni, & per dici de nullo; & hoc, quia non ponit unicam rem simplicem esse plures res distinctas realiter: sed Theologi qui ponunt secundum veritatem unam rem numero esse plures, quia dicunt, quod essentia divina simplex & indivisibilis est plures personae distinctae realiter, habent dicere, quod praedicti discursus non valent, nec regulantur per dici de omni, vel dici de nullo. Et ratio est, quia per istam, Omnis essentia divina est Pater, non denotatur, quod de quocunque dicitur hoc subjectum, essentia divina, quod de eodem dicatur hoc praedicatum, Pater; tunc enim necessario ille syllogismus regulatur per dici de omni, Omnis essentia divina est Pater: Filius est essentia divina: ergo Filius est Pater: sed illa esset tunc falsa, Omnis essentia divina est Pater; sicut haec est falsa, De quocunque dic tur hoc subjectum essentia divina, de eodem praedicatur pater. Sed per istam, Omnis essentia divina est Pater, denotatur, quod omne illud quod est res absoluta, & omnis res respectiva quae est essentia, est pater; & hoc est verum: & tunc, si uniformiter accipitur minor, ipsa esset falsa; tunc enim per istam, Filius est essentia divina, denotatur, quod filius esset quaelibet res respectiva quae est essentia divina, quod est falsum; quia non est pater, & tamen essentia divina est pater. Sicut dictum est de illo syllogismo affirmativo, ita proportionabiliter dicendum de negativo adducto. Talis ergo modus arguendi nunquam fallit, nisi quando accipitur terminus qui importat aliquam rem unicam numero, quae tamen est plures res numero: & accipitur alia res, de qua, & una alia, vere dicitur, quod illa unica res est vere illae duae res. Sed istum defectum non contingit in aliis assignare, sicut manifeste patet. Unde hic non est talis defectus, Omnis Deus cognoscitur à philosophis esse immortalis: Quaelibet persona divina est Deus: ergo Quaelibet persona divina cognoscitur à philosophis esse immortalis. Nam per istam, Omnis Deus cognoscitur à philosophis esse immortalis, denotatur, quod de quocunque dicitur hoc subjectum, Deus, de eodem dicitur hoc praedicatum, Cognoscitur à philosophis esse immortalis; & ideo necessario praedictus syllogismus est regulatus per dici de omni, secundum viam Aristot. Et si dicatur, quod secundum ista sequitur, quod Philosophi cognoscerent tres personas esse in divinis. Dicendum, quod Philosophi non cognoverunt tres personas esse in divinis, quia ad notitiam illius propositionis, Tres personae sunt, nullo modo poterant devenire: tamen de illo quod est tres personae, poterant scire, quod ipsum est immortale; & hujusmodi multa. Et propter hoc potest illud verificari, Quaelibet persona scitur à philosophis esse immortalis; quia per istam propositionem non denotatur, quod haec propositio sit scita à Philosophis, Quaelibet persona divina est immortalis, illa enim propositio nullo modo potest sciri evidenter ex puris naturalibus; quia nec illa potest sciri ex puris naturalibus, Aliqua persona est Deus, accipiendo personam, sicut Theologi accipiunt. Sed per istam, Quaelibet persona divina scitur à philosophis esse immortalis, denotatur, quod de quolibet, quod est persona divina, scitur quod est immortale. Et si dicatur, quod tunc haec esset vera, De patre scitur à Philosophis quod est immortalis, & per consequens philosophi sciunt, quod pater est immortalis. Dicendum quod haec est vera, De patre scitur à philosophis quod est immortalis, quia per istam non denotatur, quod haec fuit scita à philosophis, Pater est immortalis, quia nec illam, nec aliam consimilem poterant scire: sed per illam denotatur, quod de aliquo, qui est pater, fuit scitum à philosophis, quod est immortalis: hoc est, de Deo fuit scitum ipsum esse immortalem, & ille est pater, & tamen non fuit scitum à philosophis ipsum esse patrem. Unde illa est vera, Pater scitur à philophis esse Deus, & tamen haec non est vera, Deus scitur à philosophis esse pater. Unde istae stant simul, Quaelibet persona divina scitur à philosophis esse immortalis: & tamen quod haec non est scita à philosophis, Quaelibet persona divina est immortalis. Quod potest declarari per exempla. Sit primum exemplum. Nam sit ita, quod illa nomina sint synonyma, gladius, ensis; & tamen quod Socrates hoc ignoret, sed sciat significationem istius nominis gladius, & nesciat quid significat hoc nomen ensis. Tunc haec est vera, Ensis scitur à Socrate esse unum genus armorum, vel Ensis scitur à Socrate esse acutus, vel Ensis scitur à Socrate esse ferrum; quia hoc praedicatum vere competit, & vere praedicatur de pronomine demonstrante illud pro quo supponit subjectum, ergo ista propositio est vera: & tamen nulla istarum propositionum est scita à Socrate, Ensis est unum genus armorum, Ensis est acutus, Ensis est ferrum. Ergo stant similiter simul, Quod quaelibet persona divina scitur esse à philosophis immortalis: & tamen quod illa non sit scita ab eis, Quaelibet persona divina est immortalis. Aliud exemplum est. Ponatur (sicut ponunt philosophi, & credo esse verum, & alibi est sufficienter probatum, ut mihi videtur) quod essentia divina, & intellectus qui est in Deo, sint idem omnibus modis ex natura rei. Tunc si haec sit vera, Essentia divina scitur ab omnibus esse essentia divina, haec est vera, Intellectus divinus scitur ab omnibus esse essentia divina; & tamen cum hoc stat, quod haec sit scita ab omnibus, Essentia divina est essentia, & non ista, Intellectus divinus est essentia divina: & hoc, quia ad veritatem illius, Intellectus divinus scitur ab omnibus esse essentia divina, non requiritur, nisi quod praedicatum vere praedicetur de pronomine demonstrante illud pro quo subjectum supponit. Hoc autem verum est in proposito, cum pro eodem subjectum supponit in ista, Intellectus divinus scitur esse essentia divina, & Essentia divina scitur esse essentia divina. Aliud exemplum est de generatione activa, & paternitate; quia si sint idem omnibus modis, impossibile est, quod paternitas credatur esse constitutiva patris, nisi credatur activa generatio esse constitutiva patris: & tamen à multis creditur ista esse vera, Paternitas est constitutiva patris, à quibus non creditur ista esse vera, Activa generatio est constitutiva patris. Similiter, si anima sensitiva in homine, & anima intellectiva sint simpliciter eadem forma, necessario, si anima intellectiva hominis scitur non esse distincta ab anima intellectiva hominis, anima sensitiva hominis scietur non esse distincta ab anima intellectiva hominis: & tamen haec est scita, Anima intellectiva hominis non est distincta ab anima intellectiva hominis; quamvis haec non sit scita, Anima sensitiva hominis non est distincta ab anima intellectiva hominis. Et ratio omnium praedictorum est, quia per talem propositionem, Anima sensitiva hominis scitur non esse distincta ab anima intellectiva hominis, non denotatur, nisi quod hoc praedicatum non esse distincta ab anima intellectiva hominis, scitur de illo, quod est anima sensitiva hominis, quamvis non sciatur de hoc subjecto, anima sensitiva hominis. Sicut per istam, Veniens scitur esse homo, denotatur, quod ille qui est veniens, scitur esse homo; quamvis nesciatur an hoc praedicatum homo sciatur de hoc subjecto veniens. Contra tamen praedicta exempla potest instari, quia in omnibus supponitur, quod duo subjecta duarum propositionum adductarum supponant pro eodem simpliciter; non sic autem est in istis, Quaelibet persona divina scitur esse immortalis: Deus scitur esse immortalis; quia subjectum unius supponit pro persona divina, & subjectum alterius non, sed pro essentia divina; & ita non est simile de istis, & de exemplis adductis. Sed illud non obstat; quia quantum ad hoc est simile, quia persona divina est essentia divina, propter quam identitatem, quicquid convenit essentiae divinae, convenit & personae divinae; nisi oppositum inveniatur in sacra Scriptura, vel sequatur evidenter ex talibus. Ideo si conceditur, quod Deus scitur esse immortalis, debet concedi quod persona divina scitur esse immortalis; nec ex hoc aliquo modo sequitur, quod aliquis potest scire ex naturalibus, quod tres personae sunt in Deo; quia per illam, & consimiles, persona divina scitur esse immortalis, non denotatur, nisi quod de illo, quod est persona divina, scitur quod est immortalis; & hoc est verum, quia de Deo qui est persona divina scitur quod est immortalis. Sic ergo nunquam talis discursus debet negari, nisi quando accipitur aliquis terminus importans aliquam rem, quae est plures res distinctae realiter: & adhuc non semper in tali casu; sed tunc solum quando non denotatur per majorem, quod praedicatum dicitur de omni illo quod est subjectum; sed quando solum denotatur, quod omne illud quod est formaliter illud quod importatur, quod de omni tali dicatur praedicatum. Quid autem sit esse formaliter aliquid, declaratum est alibi. Cum ergo inter creaturas hoc non possit reperiri, quod una res sit plures res, nunquam in creaturis talis modus arguendi debet negari; nisi forte aliquando terminus includat aliquod syncategorema, quo expresso patet quod talis discursus non valet. Unde si A significet idem quod hoc totum tantum animal, iste syllogismus non valebit, Omnis homo est substantia: A est homo: ergo A est substantia; quia expresso syncategoremate in ly A incluso, & etiam expresso termino incluso, manifestum est discursum non valere. Sicut non sequitur, Omnis homo est substantia: Tantum animal est homo: ergo Tantum animal est substantia. Si dicatur, quod talis syllogismus regulatur per dici de omni. Nam per istam majorem, Omnis homo est substantia, denotatur, quod de quocunque dicitur homo, de illo dicitur substantia: & per istam minorem, Tantum animal est homo, denotatur, quod homo dicitur de hoc toto tantum animal; sequitur ergo conclusio in qua substantia praedicatur de hoc toto tantum animal: igitur praedictus discursus regulatur per dici de omni. Dicendum quod non regulatur per dici de omni; & hoc, quia quamvis per minorem denotetur quod ly homo praedicetur de hoc toto tantum animal, tamen non tantum hoc denotatur; sed denotatur cum hoc, quod subjectum homo removetur à quolibet non animali, & propter hoc non sequitur conclusio praedicta; quia tunc arguitur per istam regulam, A quocunque removetur subjectum universalis, ab eodem removetur praedicatum, quae est falsa; & propter hoc non regulatur praedictus discursus per dici de omni. Similiter si A significet idem quod non omnis homo, tunc non regulabitur ille discursus per dici de omni, Omne album est substantia: A est album: ergo A est substantia; & ideo patet, quod sicut est in istis, ita in similibus. Et forte propter talem causam negantur aliqui syllogismi ab aliquibus authoribus: tamen aliter essent de se evidentes. Unde si abstracta concretorum substantialium includant aliqua determinata syncategoremata, sicut forte secundum modum loquendi aliquorum includunt, multi discursus apparebunt evidentes, cum tamen fallunt: sicut multae propositiones tunc essent falsae, quae tamen aliter essent verae. Si enim talia abstracta, humanitas, equinitas, animalitas, & hujusmodi aequivalenter includant talia syncategoremata, per se primo modo, vel necessario, vel aliquod hujusmodi; tunc erunt illae propositiones falsae, Humanit as est homo: Humanit as est animal: Humanitas est animalitas: Humanitas est alba: Humanitas currit: & hujusmodi; & hoc, quia, expresso syncategoremate aequivalenter incluso cum aliquo termino, patet falsitas earum. Haec enim est falsa, Homo necessario currit; & ista similiter, Homo necessario est home, vel Homo necessario est animal; & sic authores qui negant tales propositiones de talibus abstractis sunt glossandi eodem modo. Hoc supposito tales discursus non valebunt, Omnis homo currit: Humanitas est homo: ergo Humanitas currit. Nam iste discursus non valet, Omnis homo currit: Homo necessario est homo: ergo Homo necessario currit. Instantia enim patet in istis, Omnis persona divina est creans: Pater necessario est persona divina: ergo Pater necessario est creans: nam praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Et per istum modum multae authoritates cuae sonant quod humanitas non sit homo, & quod humanitas non sit alba, debent solvi. Sic ergo patet, quod omnis syllogismus regulatus per dici de omni, vel dici de nullo, est bonus, & de se evidens, nec indigens aliqua probatione: & non refert quale sit illud quod subsumitur in minore, sive sit terminus substantialis, sive accidentalis, sive dicatur quale, sive quantum, sive quodcunque aliud. Ex quo patet quod non semper quando mutatur quid in quale, vel aliquid aliud, vel in quale quid, vel in ad aliquid est fallacia figurae dictionis. Tunc enim esset hic fallacia si dicatur, Omnis homo currit: Album est homo: ergo Album currit. Similiter hic, Omnis homo est animal: Aliquod bicubitum est homo: ergo Aliquod bicubitum est animal: & in multis aliis evidentibus syllogismis. Quod est manifeste falsum. CAP. V. De re gulis quibus ostenditur an discursus regulatur per dici de omni, vel dici de nullo. QUando autem syllogismus non regulatur per dici de omni, vel de nullo, tunc non oportet, quod discursus valeat, sed est fallacia accidentis, vel aliqua alia fallacia. Ad videndum autem quando discursus non regulatur per dici de omni, nec de nullo, inteliigendae sunt hae regulae ad praesens infra scriptae. Prima est, quod quandocunque minor habet aliquam exponentem negativam, talis discursus non potest regulari per dici de omni, vel de nullo. Et ratio est, quia, sicut dictum est prius, per majorem non denotatur, nisi quod de quocunque dicitur subjectum de eodem dicitur praedicatum, vel ab eodem removetur: ergo si in minore denotatur subjectum removeri ab aliquo alio, vel aliquid aliud removeri ab eodem, nullo modo regulari poterit per dici de nullo, vel dici de omni; quia in minori non debet denotari, nisi quod subjectum primae propositionis dicitur de aliquo. Et ita patet manifeste, quod quando minor habet aliquam exponentem negativam, non poterit syllogismus regulari per dici de omni, vel de nullo. Per hanc regulam excluduntur propositiones exclusivae, & exceptivae, & quaecunque aliae quae habent exponentes negativas, ne possint esse Minores in tali syllogismo. Et ideo discursus talis non valet, Omnis homo est animal: Tantum risibile est homo: ergo Tantum risibile est animal. Nec talis, Omne album est corpus: Omne animal praeter corvum est album, ergo Omne animal praeter corvum est corpus. Nec ille, Omne ridens est homo: Socrates incipit esse ridens: ergo Socrates incipit esse homo. Nec talis; Omne sentiens est animal: Asinus desinit esse sentiens: ergo Asinus definit esse animal; & omnes alii habentes consimilem defectum non valent. Alia regula est, quod quandocunque in minori propositione denotatur praedicatum dici de subjecto, cum aliquo modo determinante compositionem non expresso in majore, qui modus positus vel non positus variat propositionem quantum ad veritatem vel falsitatem, talis discursus non regulatur per dici de omni, vel de nullo: modi autem tales sunt hujusmodi, necessario, contingenter, per se, velociter, bene, male, & hujusmodi. Nam haec est vera, Homo est albus, & haec falsa, Homo necessario est albus: similiter haec est vera, Homo est albus, & haec falsa, Homo per se est albus; & ita de multis aliis. Et ratio regulae est, quia per propositionem universalem majorem non denotatur, nisi quod de quocunque dicitur subjectum, de eodem dicitur praedicatum, vel removetur; & non denotatur, quod de quocunque dicitur subjectum cum aliquo modo, vel adverbio determinante compositionem, quod de eodem dicitur praedicatum cum eodem modo vel adverbio; & ideo accipere in Minore aliquod tale adverbium non est regulare talem syllogismum per dici de omni, vel de nullo. Et ita tales syllogismi non valent, Omnis homo est albus: Socrates necessario est homo: ergo Socrates necessario est albus. Nec tales, Omnis creans est Deus: Quaelibet persona divina contingenter est creans: ergo Quaelibet persona divina contingenter est Deus. Similiter, Omne currens est homo: Socrates est velociter currens: ergo Socrates velociter est homo. Et est diligenter animadvertendum, an in Minore accipiatur aliquis terminus includens aequivalenter talem determinationem adverbialem, vel aequivalentem, quamvis non exprimatur; quia si sic, non erit syllogismus regulatus per dici de omni, vel dici de nullo. Alia regula est, quod quandocunque per majo●em non denotatur praedicatum vere affirmari, vel vere negari de pronomine demonstrante quodcunque quod est realiter idem cum significato per subjectum; tunc accipiendo sub aliquid tale, non erit syllogismus regulatus per dici de omni, vel de nullo. Et ideo talis discursus non regulatur per dici de omni, Omnis essentia divina est communis tribus personis: Pater est essentia divina: ergo Pater est communis tribus personis; quia per istam, Omnis essentia divina est communis tribus personis, non denotatur, quod quaelibet res quae est realiter essentia divina sit communis tribus personis: sed praecise denotatur, quod quicquid est realiter & formaliter divina essentia est commune tribus personis; & ideo accipiendo sub essentia, patrem, nisi accipiatur sub essentia sic, Pater est realiter & formaliter essentia, non arguitur per dici de omni: Sicut est hic, Omnis homo currit: Album est homo: ergo Album currit. Nam per illam, Omnis homo currit, denotatur, quod quicunque est homo realiter, quod ille currat, & ideo accipiendo sub Album est homo, sequitur quod album currit. Sic autem non fit per istam, Omnis essentia divina est communis tribus personis; quia non denotatur, quod quicquid est essentia divina, quod sit commune tribus personis; hoc enim falsum esset. Et ita patet satis evidenter, supposito quod essentia divina unica & simplicissima sit tres personae▪ & tamen quod una non sit alia, quod ille syllogismus non regulatur per dici de omni: videlicet, Omnis essentia divina est communis tribus personis: Pater est essentia divina: ergo Pater est communis tribus personis. Et tamen ille regulatur per dici de omni, Omnis homo currit, Album est homo, ergo Album currit. Est autem sciendum, quod quamvis, propter rationem dictam, nullus discursus, ubi persona accipitur sub essentia vel è converso, regul●tur per dici de omni, vel dici de nullo: tamen multi tales valent & tenent; & multi non valent. Quando autem talis discursus valet, & quando non, non potest sciri; nisi quando in Scriptura Sacra, vel ex declaratione Ecclesiae, vel ex eis mediante syllogismo evidente, habetur quod praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Sicut oportet credere, quod Omais essentia divina est Pater, & quod Filius est essentia divina; & tamen haec est falsa, Filius est Pater: & ideo iste discursus non valet, Omais essentia est Pater: Filius est essentia: ergo Filius est Pater. Sed sic non est de isto discursu, Omais essentia divina est scita à philosophis esse immortalis: Pater est essentia divina: ergo Pater scitur à philosophis esse immortalis; non enim habentur praemissae in Sacra Scriptura, vel ex declaratione Ecclesiae, cum opposito conclusionis; nec illa consequentia sequitur ex illis evidenter. Ideo talis discursus est concedendus, nisi possit inveniri in Sacra Theologia, vel ex declaratione Ecclesiae, vel ex iis quae evidenter sequuntur ex talibus, quod praemissae sint verae cum opposito conclusionis: & ideo talis discursus in creaturis nunquam debet negari; quia inter creaturas impossibile est, quod una res numero simplex & singularis, sit realiter plures res distinctae. Alia regula est, Quando in minori propositione ponitur aliquis modus, qui denotatur comperere toti propositioni, si in majore hoc non denotetur, non semper talis discursus regulabitur per dici de omni, vel dici de nallo; sed quia hoc tangit syllogismos ex modalibus, ideo de hoc ad praesens supersedeo. Alia regula est, quod nullus terminus in praemissis, vel in conclusione sumatur aequivoce; si enim aliquis terminus, sive in praemissis, sive in conclusione sumatur aequivoce, non poterit regulari discursus per dici de omni, vel per dici de nullo: & ideo talis syllogismus, Omnis canis currit, Coel●ste sydus est canis, ergo Sydus coeleste currit, non regulatur per dici de omni, si ly canis sumatur aequivoce. Nam per illam propositionem, Omnis canis currit, quando canis supponit pro animale latrabili, non denotatur, nisi quod de quocunque dicitur hoc subjectum canis quando supponit pro animali latrabili, quod de eodem dicitur praedicatum, & non plus; & ideo accipere postea, quod sydus coeleste est canis, accipiendo pro sydere coelesti, non est arguere per dici de omni: & sicut est de isto, ita est de aliis. Alia regula est, quod nullum syncategorema, nisi forte signum universale vel particulare, additum subjecto, addatur vel auferatur in minore vel conclusione praeter illa quae sunt in majore. Et si aliquod tale syncategorema ponitur in majore, si in illa sit determinatio praedicati, oportet quod in illa propositione in qua debet poni sit determinatio praedicati: si autem sit in illa determinatio compositionis debet etiam esse in alia determinatio compositionis, quia aliter non regulatur per dici de omni, & dici de nullo. Et ideo tales syllogismi non valent, Omnis homo est tantum animal, Socrates est homo, ergo Tantum Socraates est animal; & multi tales deficiunt propter aliquem defectum ●actorum. CAP. VI Quomodo praemissae primae figurae possunt concludere plures conclusiones. SCiendum est etiam, circa syllogismos per dici de omni regulatos vel de nullo, quod cum quatuor sunt modi; quorum Primus est ex duabus universalibus affirmativis inferentibus universalem affirmativam per dici de omni; Secundus est ex majori universali negativa, & minori universali affirmativa inferentibus universalem negativam per dici de nullo; Tertius est ex majori universali affirmativa, & minori particulari affirmativa inferentibus particularem affirmativam; Quartus est ex majori universali negativa, & minori particulari affirmativa inferentibus particularem negativam: Istae conclusiones praenominatae sunt primo sequentes ex praemissis; mediate tamen, & secundario sequuntur aliae conclusiones. Nam in primo modo praeter universalem conclusionem sequentem sequitur conclusio particularis, & conversa conclusionis universalis: & ita tres conclusiones sequuntur in primo modo, & ultima conclusio ponitur sequi in illo modo qui dicitur Baralipto●. Ex praemissis autem dispositis in Secundo Modo sequuntur quatuor conclusiones. Prima, universalis negativa, in qua negatur major extremitas de minore. Secunda, conversa illius universalis, & tunc habetur ille modus qui dicitur Celantes. Tertia est particularis subalternata primae universalis. Quarta est particularis & negativa de terminis transpositis, quae est subalterna secunda conclusionis universalis. Ex praemissis vero in Tertio Modo sequuntur duae conclusiones, scilicet particularis directa, & secundario conversa illius, & tunc habetur ille modus qui dicitur Dabitis. Ex praemissis in Quarto Modo non sequitur, nisi una conclusio, & hoc, quia particularis negativa non convertitur: sed illa eadem conclusio particularis negativa sequitur ex universali affirmativa de terminis transpositis ipsius minoris, & universali negativa conversa majoris ipsius, propositionibus transpositis concludentibus conclusionem indirectam. Similiter ex conversa majoris & minoris, transpositis praemissis & indirecte concludentibus; & tunc habentur illi duo modi Fapesmo & Frisesmorum. Omnia autem praedicta probantur per istas regulas quae semper sunt verae. Quicquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecede●s: Quicquid sequitur ad consequens cum addita propositione, sequitur ad a●tecedens cum eadem propositione. Tales autem modi non possunt accipi penes aliquos modos per transpositionem propositionum. Nam affirmativi non possunt reduci per conversionem in modos affirmativos; propter hoc, quod nec universalis affirmativa, nec universalis negativa potest converti in universalem affirmativam. Et eadem ratio est, quare penes modum universalem non potest sumi talis modus concludens indirecte per transpositionem propositionum de terminis transpositis. CAP. VII. Solvit multa argumenta quae videntur esse contra praedicta. PEr praedicta possunt solvi multa argumenta quae videntur esse contra praedicta, & sunt talia. Non videtur, quod iste syllogismus sit bonus, Omne animal si est sensibile est corpus animatum: Lapis est animal si est sensibile: ergo Lapis est corpus animatum. Nec iste, Omnis homo, vel asinus est rationalis: Iste asinus est homo, vel asinus: ergo Iste asinus est rationalis: & alii tales non videntur valere. Et est dicendum breviter, quod major utriusque syllogismi est distinguenda secundum compositionem & divisionem, vel secundum amphibologiam; sicut in tractatu sequenti est declarandum. Unde major primi syllogismi est distinguenda, eo quod potest esse conditionalis; & tunc est vera, sed discursus non valet, quia major non est categorica: si sit de conditionato subjecto; tunc major est falsa, & syllogismus est bonus, & regulatur per dici de omni. Consimiliter est dicendum de secundo discursu; quia si major sit disjunctiva, tunc major est vera, sed discursus non valet, eo quod major non est categorica: si sit de disjuncto subjecto, tunc major est falsa; denotatur enim quod omne illud de quo dicitur hoc totum disjunctum, homo vel asinus, quod sit rationale; quod est simpliciter falsum. Et sicut dictum de talibus, ita proportionabiliter dicendum est de propositionibus, quae possunt esse de copulato extremo, vel temporali, vel de causali extremo. Consimiliter est dicendum, quando subjectum est compositum ex duobus terminis mediante hoc toto, qui est, vel quod est; sicut si sic arguas, Omnis homo qui est albus, potest disgregare visum: Socrates est homo: ergo Socrates qui est albus, potest disgregare visum; si sit Socrates niger praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Nam si hoc totum sit distributum, Homo qui est albus; tunc syllogismus non valet, cum non reguletur per dici de omni, sicut manifeste patet: si autem homo tantum sit distributum, tunc aequivalet tali copulativae, Omnis homo est albus, & ille potest disgregare visum; & tunc ille syllogismus est bonus, quamvis non syllogismus categoricus, sed potest reduci ad syllogismos categoricos. CAP. VIII. Ostendit, quod major in prima figura etiam possit esse singularis affirmativa, vel negativa. SCiendum est etiam, quod sicut arguitur evidenter ponendo talem universalem affirmativam vel negativam, pro majori in prima figura: ita etiam sequitur evidenter, si major sit singularis affirmativa, vel negativa. Bene enim sequitur, Socrates est albus: Omnis homo est Socrates: ergo Omnis homo est albus. Similiter bene sequitur, Socrates non currit: Omnis homo est Socrates: ergo Nullus homo currit. Et ita sequitur, Socrates non currit: Aliquid album est Socrates: ergo Aliquod album non currit. Et ratio illorum est, quia quando propositio singularis est vera, si si● affirmativa, subjectum non potest dici de aliquo, nisi de quo dicatur praedicatum: Si sit negativa, non potest removeri ab aliquo, nisi ab eo removeatur praedicatum. Et ideo talis syllogismus est bonus, sicut ille qui regulatur per dici de omni, vel de nullo: & hoc, quia subjectum universalis supponit actualiter pro omnibus suis significatis; ita etiam subjectum singulare supponit pro omni suo significato, cum non habeat nisi unum; & regulae quae dictae sunt prius, quando major est universalis, sunt etiam servandae quando major est singularis. Et propter hoc talis discursus non valet, Socrates est animal: Tantum homo est Socrates: ergo Tantum homo est animal. Pater distinguitur à filio: Essentia est Pater: ergo Essentia distinguitur à filio: & hoc, quia per illam, Pater distinguitur à filio, non denotatur quod omne illud quod est pater distinguitur à filio. Et sicut est de istis: ita est de aliis proportionabiliter, sicut est declaratum ibidem. Ultimo dicendum est, quod ea quae dicta sunt in istis capitulis de uniformi syllogizatione ex propositionibus de inesse, & de praesenti, sunt intelligenda, quando omnes propositiones sunt in recto, non in obliquo. Nam illae quae sunt in obliquo specialem habent difficultatem, de quibus dicendum est in sequenti capitulo. CAP. IX. Est de syllogismis ex obliquis in prima figurae. CIrca syllogismum de obliquis est sciendum, qued quando major est de obliquo & minor de recto, semper sequitur conclusio de obliquo, & regulatur per dici de omni vel de nullo: dummodo obliquitas cadat à parte ejusdem extremi in conclusione, à parte cujus cadit in majore; ita quod si subjectum majoris sit terminus obliquus, oportet quod subjectum conclusionis sit terminus obliquus. Unde omnes tales syllogismi regulantur per dici de omni, vel dici de nullo; Omnem hominem videt asinus: Socrates est homo: ergo Socratem videt asinus. Cujuslibet hominis est asinus: Socrates est homo: ergo Socratis est asinus. Omnis homo videt asinum: Socrates est homo: ergo Socrates videt asinum. Nullum asinum videt homo: Brunellus est asinus: ergo Brunellum non videt homo. Nullus homo est asini: Socrates est homo: ergo Socrates non est asini. Sciendum est etiam, quod variis modis esse potest terminus obliquus in syllogismo; quia aliquando utraque praemissarum est de obliquo: & aliquando altera tantum. Similiter aliquando utriusque subjectum est terminus obliquus; aliquando praedicatum utriusque: aliquando subjectum unius est terminus obliquus; aliquando praedicatum alterius. Et aliis modis possunt fieri combinationes, quas longum foret enarrare. Hoc tamen sciendum est, quod praeter praedictos modos regulatos per dici de omni, vel de nullo, in quatuor casibus est bonus discursus, & ubi aliqua praemissarum est de obliquo; & non in aliis. Primus est, quando major est universalis negativa, cujus subjectum est terminus obliquus, & minor est affirmativa habens terminum praedicatum obliquum; & tunc sequitur conclusio de recto, & non de obliquo. Bene enim sequitur, Nullum hominem videt asinus: Omne risibile videt hominem: ergo Nullum risibile est asinus. Similiter bene sequitur, Nullius hominis est asinus: Omne risibile est hominis: ergo Nullum risibile est asinus; quia impossibile est quod conclusio sit falsa, si praemissae sunt verae. Sed talis modus arguendi ex affirmativis non valet; non enim sequitur, Omnem hominem videt asinus: Omnis equus videt hominem: ergo Omnis equus est asinus. Secundus casus est, quando major est universalis negativa habens praedicatum obliquum, & minor est affirmativa habens subjectum obliquum, tunc sequitur conclusio de recto. Bene enim sequitur, Nullus asinus videt hominem: Omne risibile videt asinus: ergo Nullum risibile est homo. Sed si praemissae sunt affirmativae, non sequitur conclusio; non enim sequitur, Omnis homo videt asinum, Omnem equum videt homo, ergo Omnis equus est asinus. Tertius casus est, quando major est universalis affirmativa de recto, & minor est affirmativa habens subjectum obliquum, tunc sequitur conclusio habens subjectum obliquum. Sicut bene sequitur, Omnis asinus currit, Socratis est asinus, ergo Socratis est currens. Bene etiam sequitur, Omnis homo est animal, Socratem videt homo, ergo Socratem videt animal. Sed si major sit negativa non sequitur; non enim sequitur, Nullus equus est asinus, Cujuslibet hominis est equus, ergo Nullius hominis est asinus. Quartus casus est, quando major est affirmativa de recto, & minor habens praedicatum obliquum, et tunc sequitur conclusio habens praedicatum obliquum. Nam sequitur, Omnis homo est animal: Asinus est hominis: ergo Asinus est animalis. Similiter bene sequitur, Omnis homo currit: Socrates videt hominem: ergo Socrates videt currentem. Sed si major sit negativa non sequitur; non enim sequitur, Nullum risibile est asinus: Omnis homo videt risibile: ergo Nullus homo videt asinum. In aliis casibus non tenet processus, quando aliqua praemissarum est de obliquo; sed semper servandae sunt regulae positae in prioribus capitulis: propter quod talis discursus non valet, Omnis homo videt asinum: Tantum risibile est homo: ergo Tantum risibile videt asinum. Omnis homo est asinus: Omne album praeter Socratem est homo: ergo Omne album praeter Socratem est asinus; et hujusmodi: sive arguatur ex terminis praecise importantibus res creatas, sive increatas. CAP. X. De syllogismis secundae figurae ex rectis. POst praedicta videndum est, quomodo talis syllogismus in secunda figura habet fieri ex popositionibus de recto. Est primo sciendum, quod semper in secunda figura altera praemissarum debet esse negativa, nisi in duobus casibus de quibus dicetur inferius. Cujus ratio est, nam secunda figura est quando medius terminus praedicatur in utraque; sed nunc est ita, quod superius praedicatur universaliter de quolibet inferiori, ubi tamen unum inferius universaliter negatur de reliquo: ergo per tale medium quod praedicatur de utroque, nunquam potest concludi unum extremum affirmari de reliquo, ergo per talem discursum praecise potest concludi unum extremum negari de reliquo; & per consequens oportet quod altera praemissarum sit negativa, cum ex affirmativis nunquam sequatur syllogistice conclusio negativa. Secundo sciendum est, quod in secunda figura oportet quod major sit universalis; nam si major esset particularis, sive affimativa sive negativa, posset medium primo affirmari particulariter vel negari de superiore: & postea universaliter negari vel affirmari de inferiori ad illud superius; & tunc non sequitur illud superius universaliter nec particulariter negari ab inferiori. Verbi gratia, cum hoc quod animal particulariter affirmatur de substantia, & universaliter negatur à lapide; non sequitur quod substantia universaliter vel particulariter negatur à lapide. Non enim sequitur, Aliqua substantia est animal: Nullus lapis est animal: ergo Aliquis lapis non est substantia. Similiter ex hoc. quod animal particulariter negatur à substantia, & universaliter affirmatur ab homine, non sequitur, quod substantia negatur particulariter de homine. Non enim sequitur, Aliqua substantia non est animal: Omnis homo est animal: ergo Aliquis homo non est substantia. Et ideo, causa, quare major in secunda figura non potest esse particularis, est; quia unum inferius puta A, potest particulariter negari à suo superiori, puta à B; & illud praedicatum inferius, scilicet A, potest universaliter negari à C, quod est inferius ad B, & universaliter affirmari de D, quod est etiam inferius ad B: & tamen illud superius, scilicet B, à nullo suo inferiori vere negatur, nec universaliter, nec particulariter. Sicut animal particulariter negatur à substantia; & universaliter negatur à lapide; & universaliter praedidicatur de homine: & tamen substantia praedicatur de omnibus istis universaliter. Ex istis duobus etiam sequitur, quod in secunda figura non sunt nisi quatuor modi combinationum utilium directe concludentium. Nam si utraque praemissarum sit negativa, possunt fieri quatuor combinationes per universale & particulare, sed quaelibet erit inutilis; quia semper alteram praemissarum oportet esse affirmativam. Si etiam utraque sit affirmativa, possunt fieri quatuor combinationes per universale & particulare, sed quaelibet erit inutilis; quia dictum est, quod in secunda figura oportet alteram praemissarum esse negativam, & ita habemus quatuor combinationes inutiles. Si autem una sit affirmativa, & alia negativa; aut ergo major est affirmativa, & minor negativa: aut è converso. Si primo modo, possunt fieri quatuor combinationes per particulare & universale; quia aut utraque est universalis; & tunc habetur secundus modus utilis, scilicet Camestres, in quo major est universalis affirmativa, & minor universalis negativa: Aut utraque est particularis; & tunc est combinatio inutilis, quia dictum est quod semper major debet esse universalis: Aut major est universalis affirmativa, & minor particularis negativa; & tunc est quartus modus scilicet Baroco: Aut major est particularis, & minor universalis; & tunc est combinatio inutilis, quia dictum est quod major debet esse universalis. Si autem sit è converso; scilicet quod major est negativa, & minor affirmativa, adhuc possunt fieri quatuor combinationes per particulare & universale: quia aut utraque est universalis; & sic habetur primus modus secundae figurae, in quo major est universalis negativa, & minor universalis affirmativa, scilicet Cesare: aut utraque est particularis; & tunc est combinatio inutilis propter causam saepius dictam: aut major est universalis, & minor particularis; & sic est tertius modus, scilicet Festino: aut major est particularis, & minor universalis; & sic est combinatio inutilis propter causam saepius dictam. Sic ergo patet, quod, cum non possintfieri nisi sexdecim combinationes per istas quatuor differentias, universale, particulare, negativum, affirmativum, duodecim sunt inutiles, & quatuor utiles; quorum exempla sunt ista. Nullus lapis est animal: Omnis homo est animal: ergo Nullus homo est lapis. Omnis homo est rationalis: Nullus asinus est rationalis: ergo Nullus asinus est homo. Nullus homo est lapis: Quaedam substantia est lapis: ergo Quaedam substantia non est homo. Omnis homo est animal: Quaedam substantia non est animal: ergo Quaedam substantia non est homo. Exempla combinationum inutilium sunt ista. Omnis homo est animal: Omnis asiaus est animal: ergo Omnis asinus est homo; et hoc exemplum sufficit ad probandum, quod ex omnibus affirmativis, qualitercunque combinantur per universale et per particulare, non contingit arguere in secunda figura: ex quo, cum ambabus universalibus affirmativis stat universalis negativa; et cum eisdem particularibus stat negativa de eisdem terminis. Pro ambabus negativis sit illud exemplum; Nullum animal est albedo, Nullus homo est albedo, & stat cum hoc, quod Omnis homo est animal; et sic habemus octo combinationes inutiles. Pro aliis quatuor sunt ista exempla; Quaedam substantia non est animal, Omnis homo est animal, et stat quod Omnis homo est substantia. Quoddam animal est substantia, Nullus lapis est animal, et stat quod Omnis lapis est substantia. Et ista exempla sufficiant ad probandum quod alii duo modi, quorum uterque est ex una particulari affirmativa et particulari negativa, non valent. Et ideo sciendum est, quod quatuor praedicti modi ita tenent in terminis accidentalibus, sicut in terminis substantialibus. Nam nihil penitus refert ad bonitatem syllogismi, an termini sint substantiales, an accidentales: et ideo commutatio unius praedicamenti in aliud; vel quale quid, in hoc aliquid; vel è converso: non facit fallaciam figurae dictionis, nec accidentis, in praedictis, dummodo aliae circumst ntiae debitae observentur. Et ideo in talibus nulla est fallacia. Omnis essentia divina intelligitur à me: Nulla sapientia divina intelligitur à me: ergo Nulla sapientia divina est essentia divina. Omnis intellectus divinus est principium producendi Filium: Nulla voluntas divina est principium producendi Filium: ergo Nulla voluntas divina est intellectus divinus. Omnis voluntas divina est principium producendi Spiritum Sanctum: Nullum velle divinum est principium producendi Spiritum Sanctum: ergo Nullum velle divinum est voluntas divina. Nullum veniens cognoscitur à me: Choriscus cognoscitur à me: ergo Choriscus non est veniens. Nulla differentia individualis est realiter communicabilis: Omnis natura specifica est realiter communicabilis: ergo Nulla natura specifica est realiter differentia individualis. Veruntamen, si aliquis terminorum positorum in praedictis syllogismis, vel in aliquo eorum, includit aequivalenter aliquod syacategorema, quo expresso syllogismus non tenet, quia non convenienter ordinatur in modo, & in figura; tunc talis syllogismus non valet: Sed hoc posset ita contingere in terminis substantialibus, sicut in accidentalibus. Unde sic arguendo, Omnis homo est risibilis: Nulla humanitas est risibilis: ergo Nulla humanitas est homo, non valet, si ly humanitas includat aequivalenter hoe syncategorema, per se primo modo. Et talis defectus posset hic assignari, Nullus homo est animal: Omne risibile est animal: ergo Nullum risibile est homo, per alicujus determinati syncategorematis inclusionem. Ideo dicendum est, quod sicut in prima figura, quando praemissae sunt dispositae in modo & in figura, non potest aliquis defectus plus assignari, si omnes termini sint degenere accidentis, vel unus de genere substantiae & alius de genere accidentis; quam si essent omnes de genere substantiae, vel omnes de aliquo alio praedicamento: ita in secunda figura non plus peccat discursus, quando fit in terminis accidentalibus praecise, vel ex uno termino substantiali & aliis accidentalibus, sive è converso; quam si fieret in omnibus terminis substantialibus: & ideo ubicunque servatur talis modus arguendi est bonus syllogismus; nisi impediatur per aequivocationem, vel amphibologiam, vel compositionem & divisionem, vel per accentum; vel per hoc, Quod aliquis terminus est importans aliquam rem quae est plures res, cujusmodi est essentia divina; vel per aliquem talem defectum, quae ita potest inveniri in terminis substantialibus, sicut accidentalibus; & è converso. Et ideo Philosophus in lib. priorum, ad probandum aliquos modos combinationum inutilium, non tantum instat per terminos substantiales, sed etiam per terminos accidentales: sicut per hujusmodi, album, nigrum, corpus, curreas, movens, animal; & hujusmodi. Et ideo omnes syllogismi aeque valeant in terminis accidentalibus, sicut substantialibus. Unde errant qui volunt semper assignare fallaciam accidentis, quando aliquid primo attribuitur rei subjectae, & postea accidenti; sic enim esset hic fallacia accidentis, Omnis homo est animal: Aliquod album est homo: ergo Aliquod album est animal: & hic, Nullus homo est albus: Omne calidun est album: ergo Nullum calidun est homo; quod nullus diceret, nisi qui ignoraret modum argumentandi. Sciendum est etiam, quod illae regulae, quae dictae sunt prius circa primam figuram, sunt etiam servandae circa secundum; & ideo tot modis potest fallere discursus in secunda figura, & propter eosdem desectus propter quos in prima. Unde sicut ex praemissis in prima figura aliquando sequuntur plures conclusiones, & propter hoc ponuntur aliquī modi concludentes indirecte: ita est etiam in secunda figura. Unde ex praemissis syllogismorum universalium sequuntur quatuor conclusiones; scilicet duae directae, Universalis negativa, & sua subalterna: & duae indirectae; scilicet Conversa primae conclusionis universalis, & subalterna ejusdem. Ex praemissis autem syllogismorum particularium, sequitur una sola conclusio, scilicet Particularis negativa; quia illa non est convertibilis, nec simpliciter, nec per accidens. Sed ex praemissis transpositis terminis non sequitur aliqua conclusio in secunda figura; quia tunc praemissae essent in tertia figura dispositae. CAP. XI. De reductione syllogismorum secundae figurae in syllogismos primae. NOtandum est, quod syllogismi in secunda figura non sunt ex se apparentes, sed habent reduci ad syllogismos primae figurae; & hoc per conversionem, vel per impossibile. Per conversionem autem reducuntur tantum Tres Primi Modi. Unde Primus modus reducitur per solam conversionem majoris; quia conversa majore fit syllogismus insprima sigura: sicut de se patet. Et patet talis modus arguendi per conversionem, per istam regulam, Quicquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens ejusdem. Secundus modus reducitur per conversionem minoris propositionis, & transpositionem propositionum, & conversionem conclusionis. Tertius modus reducitur per solam conversionem majoris. Sed Quartus modus non potest reduci per conversionem: quia si sua major converteretur, praemissae disponerentur in prima figura; sed major esset particularis, & ita non disponeretur in modo; minor autem non potest converti cum sit particularis negativa, quae non potest converti. Sed ille quartus modus, sicut quilibet alius, reducitur per impossibile. Unde ille quartus modus reducitur ad primum modum primae figurae, arguendo ex contradictorio conclusionis & majore, inferendo contradictorium minoris. Ut si siat talis syllogismus in quarto modo secundae figurae, Omnis homo est animal: Quadam substantia non est animal: ergo Quaedam substantia non est homo, accipiatur contradictoria illius conclusionis, Quaedam substantia non est homo, quae est ista, Omnis substantia est homo: Et arguitur sic, Omnis homo est animal: Omnis substantia est homo: ergo Omnis substantia est animal, quae est contradictoria primae minoris. Et tenet omnis reductio per impossibile per istam regulam: Oppositum consequentis non stat cum antecedente: igitur consequentia est bona. Unde si talis syllogismus non valeret, tunc op-Positum conclusionis staret cum praemissis; sed hoc est falsum, quia tunc oporterer praemissas esse veras, & tamen oppositum conclusionis esset simul verum; & per consequens oppositum conclusionis, & una praemissarum, non inferret oppositum alterius praemissae, quia oppositum staret. Et ita universaliter, quando ex opposito conclusionis cum altera praemissarum infertur oppositum alterius praemissae, semper discursus bonus est, per hanc regulam: Oppositum consequentis non stat cum antecedente: ergo Consequentia est bona. Similiter Primus modus secundae figurae reducitur in secundum modum primae figurae, arguendo ex contraria conclusionis quae est universalis affirmativa, ponendo eam loco minoris, & majore negativa; inferendo contrariam minoris, quae est universalis negativa. Secundus modus reducitur in primum modum primae figurae, arguendo ex eadem majore qua prius, & contraria conclusionis, quae est universalis affirmativa inferendo contrariam minotis. Tertius modus reducitur in secundum modum primae figurae, arguendo ex eadem majore & contradictoria conclusionis, inferendo contradictoriam minoris. Sic ergo omnes syllogismi secundae figurae reducentur in syllogismos primae figurae: scilicet in duos primos modos, arguendo semper ex majore qua prius, & ex contraria vel contradictoria conclusionis, inferendo contrariam vel contradictoriam minoris, virtute illius regulae, Oppositum consequentis non stat cum antecedente; ergo prima consequentia bona. Unde sciendum est, quod nunquam valet syllogismus in secunda figura, nisi possit reduci in syllogismum primae figurae vel per conversionem, vel per impossibile: & propter hoc dictum est prius, quod omnis syllogismus regulatur per dici de omni, vel de nullo; mediate, vel immediate. CAP. XII. De syllogismis secundae figurae ex obliquis. EX istis dictis etiam patet, quando syllogismus ex obliquis valet in secunda figura. Primo, quia si utraque praemissarum sit de obliquo à parte subjecti, sequitur conclusio in recto: sic dicendo, Nullum equum videt asinus: Omnem hominem videt asinus: ergo Nullus homo est equus. Similiter sequitur, Cujuslibet hominis est asinus: Nullius risibilis est asinus: ergo Nullum risibile est homo. Similiter si utraque praemissarum haberet praedicatum obliquum, sequitur conclusio de recto: sic, Nullus asinus est hominis: Omnis bos est hominis: ergo Nullus bos est asinus. Similiter si major affirmativa sit in recto, & minor habens subjectum obliquum, sequitur conclusio habens subjectum obliquum: sic, Omnis asinus est animal: Nullius hominis est animal: ergo Nullius hominis est asinus. Similiter si major sit de recto, & minor negativa habens praedicatum obliquum, sequitur conclusio habens praedicatum obliquum; sicut, Omnis homo est animal: Nullus asinus est animalis: ergo Nullus asinus est hominis. Similiter si major sit negativa habens praedicatum obliquum, & minor de recto, sequitur conclusio habens subjectum obliquum. Unde bene sequitur; Nullus homo videt asiaū: Omne risibile est asinus: ergo Nullum risibile videt homo. In aliis casibus non sequitur conclusio. Praedicta patere possunt convertendo propositiones, & reducendo in primam figuram, vel arguendo ex opposito. CAP. XIII. Ostendit in quibus casibus contingit syllogizare ex ambabus affirmativis in secunda figura. QUamvis dictum sit superius, quod ex affirmativis non contingit arguere in secunda figura: tamen ab ilia regula generali, sunt Duo casus excipiendi. Primus, si medius terminus sit terminus discretus: tunc enim ex duabus affirmativis contingit inferre conclusionem affirmativam. Sicut bene sequitur, Omnis homo est Socrates: Plato est Socrates: ergo Plato est homo. Et potest talis syllogismus regulari; quia conversis propositionibus erit syllogismus expositorius in tertia figura. Secundus casus est, quando medius terminus sumitur cum signo universali: tunc semper contingit inferre conclusionem affirmativam, in qua major extremitas praedicatur de minori. Bene enim sequitur, Omnis homo est omne risibile: Socrates est omne risibile: ergo Socrates est homo. Iste autem discursus probatur per hoc, quod semper talis propositio Major convertitur in unam universalem affirmativam, quia conversione facta, patet quod discursus est in prima figura regulatus per dici de omni. Bene enim sequitur; Aliquis homo est omne animal: ergo Omne animal est homo. Et ideo talis discursus est bonus in secunda figura; Omne musicum est omnis homo: Socrates est omnis homo, vel homo: ergo Socrates est musicus. Nam conversa illa majore, Omne musicum est omnis homo, in illam, Omnis homo est musicus, syllogismus regulabitur per dici de omni in prima figura; sic arguendo, Omnis homo est musicus: Socrates est homo: ergo Socrates est musicus. Et est sciendum, quod in duobus praedictis casibus non solum contingit arguere ex universalibus affirmativis; sed etiam contingit arguer● ex omnibus affirmativis particularibus: & eodem modo probantur tales syllogismi ex particularibus sicut ex universalibus. Et ideo tales regulae generales, Ex particularibus nihil sequitur: Oportet alteram praemissarū in secunda figura esse negativā, intelligendae sunt, quod non semper contingit arguere ex particularibus, nec semper ex affirmativis; tamen in praedictis casibus contingit arguere tam ex particularibus, quam ex affirmativis. Et tenet talis discursus non gratia materiae; sed gratia formae: quia in omni materia, observato quod medius terminus sit terminius discretus, vel sumptus cum signo universali in majori, discursus est bonus. CAP. XIV. De syllogismis tertiae figurae ex rectis. POst haec videndum est, quomodo in tertia figura fit syllogismus. Est autem Primo sciendum, quod in tertia figura nunquam potest concludi conclusio universalis. Quod enim universalis affirmativa non possit concludi in tertia figura, patet: nam duo superiora ordinata secundum superius possunt universaliter praedicari de eodem contento; ergo ex hoc, quod aliqua praedicantur universaliter de eodem contento, non potest haberi quod unum praedicatur universaliter de reliquo. Quod etiam universalis negativa non potest concludi, patet: nam de eodem subjecto potest unum ordinatorum secundum superius & inferius universaliter negari, & reliquum universaliter affirmari; sicut de animali universaliter negatur lapis, & universaliter affirmatur substantia, & tamen lapis & substantia se habent secundum superius, & inferius: ergo ex talibus praemissis nunquam potest concludi unum extremum universaliter negari à reliquo. Secundo sciendum est, quod in tertia figura semper minor debet esse affirmativa, ita quod nullo modo potest esse negativa: & ratio est ista, quia de eodem potest aliquod superius praedicari universaliter, & postea inferius removeri universaliter; & tamen ex hoc non potest concludi superius removeri ab inferiori, nec universaliter, nec particulariter. Unde animal praedicatur de homine universaliter, & asinus removetur universaliter ab homine: & tamen animal non negatur ab homine, nec universaliter, nec particulariter. Ex praedictis, & etiam duobus principiis convenientibus omni syllogismo, quorum unum est, Quod semper altera praemissarum debet esse universalis, vel singularis: & aliud, Quod semper altera praemissarum debet esse affirmativa; sequitur quod non sunt nisi sex modi utiles in tertia figura. Nam hic, sicut in aliis, per istas quatuor differentias universale, particulare, affirmativum, negativum, possunt tantum fieri sexdecim combinationes. Scilicet octo in quibus semper utraque praemissarum est negativa, vel utraque est particularis. Restant ergo aliae, Quia si utraque sit universalis, Aut utraque est affirmativa, & habetur primus: Aut major est negativa, & minor affirmativa; & habetur secundus modus: Aut è converso; & est tertius modus peccans contra principium proprium istius figurae. Si autem non utraque praemissarum sit universalis, sed altera; tunc aut major est universalis, & minor particularis: vel è converso. Si primo modo, aut major est affirmativa, & minor negativa; & non valet sicut patet: Aut è converso, & habetur sextus modus: Aut utraque praemissarum est affirmativa; & habetur quartus modus. Si autem major sit particularis, & minor universalis: Aut utraque est affirmativa; & est tertius modus: Aut major negativa, & minor affirmativa; & est quintus modus: Aut major affirmativa, & minor negativa; & non valet, quia peccat contra principium istius figurae. Exempla praedictorum possunt esse ista: Omnis homo est animal: Omnis homo est substantia, ergo Aliqua substantia est animal. Nullus homo est asinus: Omnis homo est animal: ergo Quoddam animal non est asinus. Quidam homo est animal: Omnis homo est substantia: ergo Quaedam substantia est animal. Omnis homo est animal: Quidam homo est risibilis: ergo Quoddam risibile est animal. Aliquis homo non est asinus: Omnis homo est animal: ergo Aliquod animal non est asinus. Nullus homo est asinus: Quidam homo est animal: ergo Quoddam animal non est asinus. Sciendum est etiam, quod praedicti modi ita tenent in terminis accidentalibus, sicut in terminis substantialibus. Unde tales syllogismi sunt boni: Nullus homo est ens per accidens: Aliquis homo est homo albus: ergo Aliquis homo albus non est ens per accidens. Nullus homo distinguitur secundum rationem ab homine: Aliquis homo est homo albus: ergo Aliquis homo albus non distingitur secundum rationem ab homine. Nulla essentia divina distinguitur secundum rationem ab essentia divina: Essentia divina est sapientiaa divina: ergo Sapientia divina non distinguitur secundum rationem ab essentia divina. Omnis intellectus speculativus informatur habitu speculativo: Intellectus speculativus est intellectus practicus: ergo Intellectus practicus informatur habitu speculativo. Veruntamen in quibusdam praedictis potest assignari fallacia aequivocationis: sed hoc non obstat, quin ibi teneatur forma syllogistica in terminis accidentalibus, sicut in terminis substantialibus; quia talis defectus, scilicet aequivocatio, non potest contingere, quando termini sunt substantiales. Et ideo si de praedictis, vel aliquo consimili, inveniatur in aliquo Authore, quod praemissae sunt verae, & conclusio falsa, Authoritates sunt glossandae; vel quod loquitur aequivoce, vel non de virtute sermonis. Unde quando arguitur sic, Nullus homo distinguitur ratione ab homine: Homo est homo albus: ergo Homo albus non distinguitur ratione ab homine; conclusio potest distingui, eo quod ly homo potest supponere personaliter & significative, & tunc est discursus bonus, & conclusio vera: vel potest supponere materialiter, & simpliciter; & tunc syllogismus non valet, propter hoc, quod unus terminus aequivoce accipitur in una praemissarum, & conclusione. Et sicut dictum est de isto; ita potest dici de multis aliis consimiliter. Notandum est etiam, quod regulae datae de prima figura, & secunda, sunt etiam servandae in tertia: & propter hoc iste discursus non valet; Omnis homo est animal: Tantum homo est risibilis: ergo Tantum risibile est animal; & ita est de aliis. Notandum est etiam, quod sicut in prima figura aliqui modi concludunt indirecte: ita etiam in tertia figura. Nam quilibet modus affirmativus concludit duas conclusiones, scilicet unam directam, & suam contraversam: modi autem negativi concludunt tantum unam, quia parcularis negativa non convertitur. Sciendum est etiam, quod omnes syllogismi tertiae figurae reducuntur in primam figuram, vel per conversionem, vel per impossibile. Unde primus modus reducitur in tertium modum primae figurae per conversionem minoris. Secundus reducitur in quartum per conversionem minoris. Tertius reducitur in tertium per conversionem majoris, & transpositionem, & conversionem conclusionis. Quartus reducitur per conversionem minoris. S●d Quintus non potest reduci per conversionem; quia non est in ea aliqua propositio convertibilis, nisi universalis affirmativa, quae non convertitur nisi in particularem: & tunc in syllogismo in prima figura utraque praemissarum esset particularis, quod non est verum; & ideo ille modus reducitur praecise per impossibile: sicut omnes alii per impossibile reducuntur. Unde sciendum, quod quilibet syllogismus factus in tertia figura reducitur in primam figuram arguendo ex opposito conclusionis & minore, inferendo oppositum contradictorium majoris. Et tenet talis reductio per istam regulam: Oppositum conclusionis non stat cum antecedente: ergo consequentia bona. Sciendum est tamen, quod si in quinto modo major esset singularis, posset reduci per conversionem minoris. Veruntamen talis modus non plus deberet poni in illo quinto modo, quam in secundo; propter hoc, quod singularis non plus convenit cum particulari, quam cum universali; sed minus. CAP. XV. De syllogismis ex obliquis tertiae figurae. QUantum ad syllogismos ex obliquis in tertia figura est sciendum, quod in primo modo possunt fieri octo combinationes; quia, aut Utraque praemissarum est de obliquo: aut Altera. Si utraque, aut obliquitas est à parte subjecti in utraque: aut à parte praedicati in utraque: aut à parte subjecti in majore, & à parte praedicati in minore: aut à parte praedicati in majore, & à parte subjecti in minore. Si primo modo, syllogismus non valet; non enim sequitur, Cujuslibet hominis est asinus: Cujuslibet hominis est leo: ergo Leo est asinus, vel Leo est asini. Si secundo modo, non valet; quia non sequitur, Omnis asinus est Socratis: Omnis asinus est Platonis▪ ergo Plato est Socrates, vel Socratis; tamen si conclusio conclud●tur sic, Aliquid quod est Platonis est Socratis, consequentia est bona. S. tertio ●odo, non sequitur; sicut non sequitur formaliter, O●●● 〈◊〉 ●i●●t ●s●●●s: Omnis homo videt bo●ē: ergo Boven videt a●●nus, ●●l ●st as●●●●. Si altera praemissarum sit de obliquo, Aut major, Aut minor. Si major, aut habet praedicatum obliquum, & tunc bene tenet: sicu● sequitur, Omnis asinus est hominis: Omnis asinus est animal: ergo Aliquod animal est hominis. Aut habet subjectum obliquum, & v●●et sicut bene sequitur, Cujuslibet hominis est asinus: Omnis homo est animal: ergo Alicujus animalis est asinus. Si autem minor sit de obliquo; Aut est de praedicato obliquo, & valet: sicut bene sequitur, Omnis asinus est animal: Omnis asinus est hominis: ergo Hominis est animal. Aut est de subjecto obliquo, & sequitur conclusio de praedicato obliquo: sicut bene sequitur, Omnis homo est animal: Aliquē hominem videt asinus: ergo Aliquis asinus videt animal. Praedictae combinationes possunt fier● circa secundum Modum. Primo modo sequitur conclusio in recto; sicut Nullius hominis est asinus: Cujuslibet hominis est leo: ergo Aliquis leo non est asinus. Secundo etiam modo sequitur conclusio in recto; Nullus asinus est Socratis: Omnis asinus est Platonis: ergo Plato non est Socrates. Sed Tertio modo non valet; non enim sequitur, Nullum hominem videt asinus: Omnis homo videt risibile: ergo Risibile non videt asinum. Si Quarto modo, non sequitur; sicut non sequitur, Nullus homo videt asinum: Omnem hominem videt rudibile: ergo Rudibile non videt asinum, vel non est asinus. Quinto modo tenet; nam sequitur, Nullus asinus est hominis: Omnis asinus est animal: ergo Aliquod animal non est hominis. Sexto modo tenet, sicut patet. Septimo modo non tenet; non enim valet, Nullus asinus est bos: Omnis asinus est hominis: ergo Alicujus hominis non est bos. Octavo modo non valet; non enim sequitur, Nullus homo est asinus: Alique hominem videt bos: ergo Aliquis bos non videt asinum. Per praedictum modum potest leviter sciri, quando syllogismus valet ex obliquis in aliis modis tertiae figurae; & quando non. Ultimo pro tota ista parte de syllogismis, & pro sequentibus est sciendum, quod nunquam refert ponere indefinitam pro particulari, vel è converso, quando termini supponunt personaliter & significative: quia si termini, tam particularis quam indefinitae, supponunt personaliter, generaliter sine instantia particularis & indefinita convertuntur. CAP. XVI. De syllogismis expositoriis. PRaeter syllogismos praedictos sunt syllogismi expositorii, de quibus est nunc dicendum. Unde sciendum est, quod syllogismus exposilorius est, qui est ex duabus praemissis singularibus dispositis in tertia figura, quae tamen possunt inferre conclusionem tam particularem, quam singularem, sive indefinitam; sed non universalem: sicut nec duae universales in tertia figura possunt inferre universalem. Sed intelligendum est, quod ad propositionem singularem, quae debet esse in syllogismo expositorio, requiritur quod subjectum supponit pro aliquo, quod non est plures res quaecunque; nec est idem realiter cum aliquo quocunque, quod est plures res, sive respective, sive absolute & praecise pro uno tali. Si autem subjectum, sive sit pronomen demonstrativum, sive nomen proprium, sive pronomen demonstrativum sumptum cum aliquo termino addito, supponat pro aliquo, quod quamvis sit univocum & simplex & unum numero & singularissimum, tamen est plures res, non ●tenet consequentia pro ratione syllogismi expositorii. Cujus ratio est, quia sicut quando terminus subjectus est communis non valet consequentia, arguendo ex particularibus, propter hoc quod terminus supponit pro diversis, ita quod una propositio potest verificari pro uno, & alia pro alio: ita quando illud quod demonstratur est plures res, poterit una propositio verificari pro una illarum rerum, & alia pro alia; & per consequens non contingit inferre praedicatum primae propositionis de praedicato secundae. Unde sicut non sequitur, Homo est Socrates: homo est Plato: ergo Plato est Socrates: ita si haec humanitas una esset Socrates & Plato, & simul cum hoc, Socrates & Plato essent plures homines; non sequeretur, Haec humanitas est Socrates: Haec humanitas est Plato: ergo Plato est Socrates. Quia haec propositio, Haec humanitas est Plato, verificatur; quia Plato est Plato: & haec propositio Haec humanitas est Socrates, verificatur, quia Socrates est Socrates, propter hoc, quod haec humanitas est tam Socrates quam Plato. Ex isto patet, quare ille syllogismus non est expositorius; Haec essentia est Pater: Haec essentia est Filius: ergo Filius est Pater; quia scilicet haec essentia est plures personae distinctae. Similiter ille non est expositorius, Hic Pater est essentia: Hic Pater non est Filius: ergo Filius non est essentia; & hoc quia Pater est realiter essentia divina, quae est tres personae distinctae realiter. Est tamen sciendum, quod aliquando talis modus arguendi tenet in illis terminis; quamvis non per virtutem syllogismi expositorii, sed per aliam rationem de qua tactum est prius. Est ergo dicendum, quod syllogismus expositorius est, quando arguitur ex duabus singularibus in tertia figura, quarum singularium subjectum supponit pro aliquo uno numero, quod non est plures res, nec est idem realiter cum aliquo quod est plures. Et quia in creaturis nulla una res numero est plures res realiter quaecunque, ideo generaliter quando arguitur ex propositionibus singularibus praedicto modo fit syllogismus expositorius, hoc addito, quod minor sit affirmativa; quia si minor sit negativa non valet syllogismus. Sicut non sequitur, Socrates est animal: Socrates non est Plato: ergo Plato non est animal, propter eandem rationem propter quam dictum est, quod minor in tertia figura non potest esse negativa. Si minor sit affirmativa, sive major sit affirmativa sive negativa, semper est bonus syllogismus. Unde omnes tales syllogismi sunt boni, Socrates non est aggregatum per accidens: Socrates est homo albus: ergo Homo albus non est aggregatum per accidens; si termini supponant semper personaliter & significative. Similiter sequitur, Socrates non distinguitur à Socrate: Socrates est Socrates albus: ergo Socrates albus non distinguitur à Socrate. Choriscus cognoscitur à te: Choriscus est veniens: ergo Choriscus veniens cognoscitur à te. Socrates est alter à veniente: Socrates est veniens: ergo Veniens est alier à Socrate. Hoc est Socrates (demonstrando quoddam universale, ita tamen quod sit unum & non plura:) Hoc est asinus: ergo Asinus est Socrates. Et universaliter in talibus non potest assignari fallacia accidentis, sicut aliqui assignant, non plus quam hic; Socrates est homo: Socrates est animal: ergo Animal est homo; & ideo multum errant qui in talibus assignant fallaciam accidentis, & destruunt omnem modum arguendi & omnem disputationem. Notandum est hic, quod quamvis syllogismus expositorius fiat in tertia figura tantum: tamen arguendo in secunda figura ex duabus praemissis affirmativis in quibus ponitur terminus singularis, est bonus syllogismus: secundum quod dictum est. Sicut bene sequitur, Homo est Socrates: Animal est Socrates: ergo Animal est homo; & probatur iste syllogismus per conversionem majoris; sicut ista, Homo est Socrates, convertitur in istam, Socrates est homo. Nunc autem sequitur in prima figura, Socrates est hom●: Animal est Socrates: ergo 〈◊〉 est 〈◊〉 quia dictum est prius, quod in prima figura non refert an ma●●● s●t singularis, 〈◊〉 universalis. Sed si altera praemissarum talium in ●●cund● figura sit negativa▪ discursus non valet; quia non sequitur, Aliquod animal non est Socrates: Homo est Socrates: ergo Aliquis homo non est animal. N●● potest aliquis illorum d●scursuum probari, sicut probatur primus. Non primus istorum, quia major cum sit particularis negativa non convertitur. Nec secundus potest probari, quia minor in prima figura non potest esse negativa. Sic ergo patet, quod aliquis discursus in secunda figura valet ex omnibus affirmativis; sed ille discursus non disponitur in aliquo praedictorum. Patet etiam, quod aliquis discursus ex omnibus particularibus tenet; sed de talibus non loquitur Philosophus in libro priorum. CAP. XVII. Qualiter syllogizandum est ex propositionibus de praeterito, & futuro in prima figura. JAm visum est qualiter syllogizandum est ex propositionibus de praesenti & de inesse: nunc videndum est quomodo syllogizandum est ex propositionibus de praeterito & futuro. Unde sciendum est, quod quando medius terminus est terminus communis, si subjectum majoris supponit pro iis quae sunt, minor debet esse de praesenti & non de praeterito. Nam si minor propositio esset de praeterito, & non de praesenti, non regularetur per dici de omni, vel de nullo; quia in majore universali de praeterito, subjecto sumpto pro iis quae sunt, non denotatur quod de quocunque dicitur subjectum per verbum de praeterito, quod de eodem dicitur praedicatum, vel removetur praedicatum, per verbum de praeterito: Sed denotatur quod de quocunque dicitur subjectum per verbum de praesenti, quod de eodem dicitur praedica●●m, vel removetur▪ per verbum de praeterito; & ideo sumendo sub minori de praeterito, non regulatur per dici de omni, vel de nullo. Unde sic arguendo, Omne album fuit Socrates, si album supponat praecise pro iis quae sunt alba: Plato fuit albus: ergo Plato fuit Socrates, non valet; sed est fallacia accidentis, & etiam figurae dictionis. Sed sic arguendo, Omne album fuit Socrates: Plato est albus: ergo Plato fuit Socrates, est bonus syllogismus regulatus per dici de omni. Si autem subjectum majoris supponat pro iis quae fuerunt, tunc non debet accipi sub minori de praesenti; quia, sicut manifeste patet, non tunc arguitur per dici de omni, vel de nullo: sed debet sumi sub minori de praeterito; & non refert sive subjectum minoris supponat pro iis quae sunt, vel pro iis quae fuerunt. Unde iste syllogismus non valet, Omne album fuit homo: Asinus est albus: ergo Asinus fuit homo. Ponatur enim, quod nihil fuit ante album nisi homo, & quod multi asini sunt modo albi; tunc haec est vera, Omne album fuit homo, sub hoc sensu, Omne quod fuit album fuit homo. Sed iste syllogismus est bonus, Omne album fuit homo: Asinus fuit albus: ergo Asinus fuit homo; & regulatus per dici de omni. Ex istis potest patere solutio aliquorum sophismatum, quae peccant per fallaciam figurae dictionis; puta talium, Quicquid fuit homo hodie est animal: Aliquod album fuit homo: ergo Aliquod album est animal. Quicquid heri vidisti hodie tetigisti: Album heri vidisti: ergo Album hodie ●etigisti. Unde ad videndum, an sit fallacia figurae dictionis, an fallacia accidentis, in talibus videndum est, an subjectum minoris supponat pro iis quae sunt, & ●unc est fallacia accidentis; vel pro iis quae fuerunt, & tunc non est fallacia, sed regulatur per dici de omni, vel potest reduci in ●●lem syllogismum per expositionem propositionum. Ista quae dicta sunt de propositionibus de praeterito proportionabiliter sunt servanda circa propositiones de futuro; ●a● si subjectum majoris accipitur pro iis quae erunt, minor debet esse de futuro: si accipitur pro iis quae sunt, minor debet esse de praesenti. Et etiam intelligendum est, quod quando major est de praesenti, nunquam minor debet esse de praeterito vel de futuro; nisi à parte subjecti majoris exprimatur verbum de praeterito, vel de futuro; & tunc debet minor esse singularis, vel subjectum debet accipi pro eo quod est: & hoc, sive subjectum sit terminus communis, sive pronomen demonstrativum sumptum cum termino communi. Si enim subjectum majoris accipitur pro eo quod fuit, non valet discursus. Sicut non sequitur, Omne quod fuit album est homo: Nigrun fuit album: ergo Nigrum est homo: sed est fallacia accidentis in talibus, quandoque autem in talibus est fallacia figurae dictionis, ut patebit inferius. Propter protervos vero est intelligendum, quod quamvis haec propositio sit vera, Socrates fuit albus, quamvis Socrates non sit: tamen talis discursus est bonus, Quicquid fuit album est animal: Socrates fuit albus: ergo Socrates est animal. Tamen sic arguendo, Quilibet homo qui fuit albus est animal: Socrates fuit albus: ergo Socrates est animal, non valet; & hoc si in ista, Quilibet homo qu● fuit albus, est animal, ly homo non supponit pro iis quae sunt homines. Haec dicta sunt de talibus syllogismis in prima figura. CAP. XVIII. De syllogismis de praeterito & de futuro in secund● figura. CIrca syllogismos in secunda figura, si major sit de praeterito & de futuro, Est sciendum, quod quamvis in prima figura, si major sit de praeterito, sive subjectum supponit pro iis quae sunt, vel pro iis quae fuerunt, non sequitur conclusio de praesenti, sed tantum de praeterito; tamen aliquando ex ambabus praemissis de praeterito in secunda figura, sequitur conclusio de praesenti. Unde quando ambae praemissae sunt de praeterito in secunda figura, & utriusque subjectum supponit pro iis quae sunt, semper conclusio sequitur de praesenti, & de praeterito. Sicut sequitur, Nullum album fuit homo: Omne nigrum fuit homo: ergo Nullum nigrum est album, si subjectum utriusque accipitur pro iis quae sunt; quia ex opposito conclusionis & majore, sequitur oppositum minoris in prima figura: sicut ostensum est prius. Sed de praetetito non sequitur; quia si sequitur, tunc ex opposito conclusionis & majore sequitur oppositum minoris in prima figura; & per consequens in prima figura sub majore, in qua subjectum supponit pro iis quae sunt, contingeret accipere unam minorem sub de praeterito: quod est ostensum esse falsum. Quod etiam talis discursus non valeat, patet per instantiam in terminis; nam ponatur quod nihil currit, nisi homo, & quod nihil sit album, nisi asinus, & quod multi asini prius currebant; tunc haec est vera, Omne currens fuit homo, quia omne quod currit fuit homo per casum. Similiter haec est vera, Nullum album fuit homo, sumpto albo pro iis quae sunt, quia quaelibet singularis est vera: & tamen haec est falsa, Nullum album fuit currens, si subjectum supponat pro iis quae sunt vel quae fuerunt. Si autem supponit pro iis quae fuerunt, tunc sequitur conclusio de praeterito; quia ex opposito conclusionis & majore sequitur oppositum minoris. Per idem patet, quod si subjectum minoris supponit pro iis quae fuerunt, sequitur conclusio de praeterito. Sciendum est hic, quod non quilibet syllogismus factus in secunda figura est reducibilis in syllogismum primae figurae per conversionem sine omni variatione vocis praeter solam transpositionem terminorum: sed si debet reduci per conversionem, dicunt propositiones converti eo modo quo dictum est prius de conversione talium propositionum▪ CAP. XIX. De syllogismis de praeterito & de futuro in tertia figur●. IN tertia figura, si subjectum utriusque praecise accipitur uniformiter, semper sequitur conclusio de praeterito, subjecto conclusionis accepto pro eo quod fuit; quia ex opposito conclusionis quae erit de praeterito & cujus subjectum supponit pro iis quae fuerunt, & minore quae est de praeterito, sequitur conclusio de praeterito, in qua subjectum eodem modo supponet sicut supponit in minore; quia per casum subjectum praemissarum supponit uniformiter in utraque praemissarum syllogismi primi. Propter quod sciendum est, quod quando arguitur ex propositionibus de praeterito in prima figura, subjectum conclusionis debet habere eandem acceptionem in conclusione & in majore. Si autem subjectum in una supponit pro iis quae sunt, & in alia pro iis quae fuerunt, tunc si supponit pro iis quae sunt in majore, & pro iis quae fuerunt in minore, nulla sequitur conclusio: sicut non sequitur, Omne album fuit currens: Omne album fuit nigrum: ergo Nigrum fuit currens. Nam ponatur, quod omne quod unquam fuit nigrum fuit lignum, & quod tantum lignum fuit nigrum, & quod homo modo primo sit albus, & quod quilibet homo qui modo est albus currebat; tunc hae● est vera, Omne album fuit currens, quia omne quod est album fuit currens; & tamen haec est falsa, aliquod nigrum fuit currens. Si major accipitur pro iis quae fuerunt, ita non sequitur conclusio de praeterito, sed sequitur conclusio de praesenti: sicut patet manifeste. Si autem supponit pro iis quae fuerunt in majore, & in minore pro iis quae sunt, nulla conclusio sequitur: nam posito quod homo tantum fuit albus, & quod modo nihil sit album nisi lignum, tunc sunt istae praemissae verae, Omne album fuit homo: Omne album fuit lignum: ergo Aliquod lignum fuit homo. Ex quo sequitur, quod ex una majore de praeterito, subjecto sumpto pro iis quae sunt, non sequitur conclusio de praeterito, subjecto supponente pro iis quae fuerunt. Si autem major sit de praeterito & minor de praesenti, si subjectum majoris supponit pro iis quae sunt, sequitur conclusio de praeterito, subjecto conclusionis sumpto pro iis quae sunt; quia ex opposito conclusionis cum minore sequitur in prima figura oppositum majoris: sicut patet ibidem. Si autem major sit de praesenti, & minor de praeterito, tunc nulla sequitur conclusio; quia ex opposito conclusionis cum minore, non sequitur oppositum majoris in prima figura. Sciendum est etiam, quod si major sit de praeterito & minor de praesenti, sive subjectum majoris supponit pro iis quae sunt vel pro iis quae fuerunt, nulla sequitur conclusio: quia ex opposito conclusionis & majore, non sequitur oppositum minoris in prima figura; quia quando major est de praeterito in prima figura, non ●●q●●tur conclusio de praesenti. Si autem in hac tertia figura major sit de praesenti, & minor de praeterito, non sequitur conclusio; quia ex opposito non sequitur, cum major in prima figura non debeat esse de praesenti respectu conclusionis de praeterito. CAP. XX. De syllogismis ex propositionibus modalibus de necessario in prima figura. TRactatum est de uniformi generatione syllogismorum de inesse, & specialiter quando nulla determinatio adverbialis ponitur in praemissa: ideo nunc restat dicere de syllogismis accipientibus aliquam talem determinationem adverbialem. Sed quia secundae regulae observand ● sunt circa tales adverbiales determinationes, & aliquas eis aequipollentes, & circa determinationes modales in propositionibus acceptis in sensu diviso, vel eis aequivalentibus: ideo non oportet de eis separatim tractare, sed dicendum est post praedicta de uniformi generatione syllogismorum modalium. Et primo dicendum est de uniformi ex illis de necessario. Et est primo sciendum, sicut est dictum frequenter, quando dictum propositionis ponitur cum modo, illa propositio est distinguenda secundum compositionem vel divisionem, vel secundum amphibologiam. In sensu composito, denotatur quod iste modus praedicatur de tota illa propositione: in sensu diviso, denotatur quod praedicatum praedicatur de subjecto mediante verbo determinato per talem modum, vel mediante verbo taliter modificato. Sicut per istam, Album esse nigrum est possibile, in sensu composito denotatur quod ille modus possibile verificatur de illa tota propositione, Album est nigrum: in sensu diviso denotatur quod hoc praedicatum nigrum verificetur de hoc subjecto album mediante hoc verbo est determinato uno adverbio, vel aliqua alia determinatione aequivalente correspondente tali modo, vel mediante verbo correspondente, adjecto hoc infinitivo esse; sic, Album potest esse nigrum: & manifestum est quod ille sensus est verus, & alius falsus. Et sicut est de praedicta propositione▪ ita proportionabiliter dicendum est de aliis. Quamvis autem ista distinctio communis posset sustineri, nec velim eam improbare: tamen potest 〈◊〉 distingui, & forte magis artificialiter. Eo quod dictum propositionis potest sumi materialiter, non ut supponat prose, sed pro propositione cu●●● est dictum; & ille sensus est idem cum illo qui ponitur sensus compositus: vel potest sumi significative, & tunc est idem sensus cum sensu diviso. Sed quia, sive distinguatur uno modo, sive alio, non est variatio quantum ad veritatem & falsitatem propositionum, nec quantum ad modum arguendi; ideo volo uti communi distinctione in processu. Unde circa primam figuram est sciendum, quod quando praemissae de necessario sunt acceptae in sensu composito, vel accipiuntur propositiones aliae aequivalentes talibus propositionibus in sensu composito, semper est bonus syllogismus infe●ens consimilem conclusionem quantum ad sensum compositum, vel aequivalentem. Unde ille syllogismus est bonus, Omnem hominem esse animal est necessarium: Socratem esse hominem est necessarium: ergo Socratem esse animal est necessarium. Similiter iste syllogismus est bonus, Haec est necessaria, omnis homo est animal: & Haec est necessaria, Socrates est homo: ergo Haec est necessaria, Socrates est animal. Et tenet talis discursus per illam regulam, Praemissae in syllogismo regulato per dici de omni, vel de nullo, sunt necessariae, ergo Conclusio est necessaria. Utrum autem deb●●● dici, quod talis syllogismus, Omnem hominem esse animal est necessarium: Socratem esse hominem est necessarium: ergo Socratem esse animal est necessarium, sit syllogismus ex universalibus, vel non, non est magna c●ra; quia haec est magis difficultas vocalis quam realis. Vocando enim syllogismum ex universalibus omnem syllogismum habentem propositionem un versalem, quae ideo dicatur propositio universalis, quia subjectum propositionis sumitur cum signo universali; sic manifestum est, quod praedictus syllogismus est ex universalibus; & sic vocat Philosophus propositionem universalem, & syllogismum ex universalibus in libro priorum. Sic igitur circa tales syllogismos non est difficultas, quando propositiones sunt acceptae in sensu composito, vel eye aequivalentes, quin sequatur conclusio, tam directa, quam indirecta; sicut in illis de inesse. Sed quando omnes propositiones sumuntur in sensu diviso, vel eis aequivalentes, tunc semper sequitur conclusio directa; sed non semper sequitur conclusio indirecta. Primum patet, quia omnis syllogismus talis regulatur per dici de omni, vel de nullo; nam per propositionem talem universalem denotatur, quod de quocunque dicitur subjectum, quod de eodem dicitur praedicatum cum modo necessitatis. Sicut per istam, Omnis homo de necessitate est animal, denotatur, quod de quocunque dicitur hoc subjectum homo, quod de eodem dicitur hoc praedicatum animal cum modo necessitatis. Et ita proportionabiliter de universali negativa; ergo accipiendo sub minori affirmativa, in qua subjectum dicatur de aliquo cum modo necessitatis, arguitur per dici de omni, vel de nullo. Unde sequitur, Omnis homo de necessitate est animal: Socrates de necessitate est homo: ergo Socrates de necessitate est animal. Sed conclusio indirecta, scilicet conversa conclusionis, sine omni variatione praeter transpositionem terminorum non sequitur: & hoc, quia non semper illa de necessitate in sensu diviso, nec aequivalens ei, est convertibilis in talem: sicut ostensum est prius. Et ideo quamvis sequitur, Quaelibet persona divina de necessitate est Deus: Creans de necessitate est persona divina: ergo Creans de necessitate est Deus: tamen ista conclusio, Deus de necessitate est creans, non sequitur; quia praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Sed sequitur ista conclusio indirect● conversa prioris conclusionis, Aliquid quod de necessitate est Deus, est creans. Ex isto sequitur, quod illi quinque Modi primae figurae conclud●ntes indirecte non concludunt in uniformi de necessitate conclusionem de necessitate, praemissis sumptis in sensu diviso. Similiter si praemissae sumantur in sensu diviso, vel aequivalentes, & conclusio in sensu composito, vel aequivalentes ei, non valet discursus. Sicut non sequitur, Quaelibet persona divina de necessitate est Deus: Quodlibet creans de necessitate est persona divina: ergo Haec est necessaria, creans est Deus, sive Deus est creans; quia praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Et si dicatur, quod minor propositio est falsa, ista scilicet, Creans de necessitate est persona divina; nam possibile est quod creans non sit Deus. Dicendum, quod haec est simpliciter vera, Creans de necessitate est persona divina, quamvis sit contingens, & posset esse falsa. Nam per illam propositionem, Creans de necessitate est persona divina, non plus denotatur, nisi quod Aliquis est creans, & Ille de necessitate est persona divina: sicut illa, Album potest esse nigrum, aequivalet illi copulativae, Aliquid est album, & Illud potest esse nigrum. Et manifestum est, quod illa copulativa potest esse vera, Aliquis est creans, & ille de necessitate est persona divina; quia Pater est creans, & ille de necessitate est Deus; ergo illa est modo vera, Creans de necessitate est persona divina. Quia tamen copulativa potest esse falsa, eo quod prima pars potest esse falsa, ideo illa Creans de necessitate est persona divina, potest esse falsa, tamen modo de facto est vera. Nec est inconveniens propositionem veram de necessario esse contingentem, quamvis propositio necessaria non sit contingens. Si autem Major sumatur in sensu composito vel aequivalenti, & Minor in sensu diviso, sequitur conclusio in sensu diviso, sed non in sensu composito. Primum patet, quia bene sequitur, Quamlibet personam divinam esse Deum est necessarium: Creans de necessitate est persona divina: ergo Creans de necessitate est Deus; sed non sequitur, ergo Haec est necessaria, Creans est Deus. Si autem Major sumatur in sensu diviso vel aequivalenti, & Minor in s●n●u composito, sequitur conclusio in sensu diviso, & in sensu composito. Et ratio est, quia impossibile est aliquid per se inferius, vel per accidens inferius necessario praedicari de aliquo, ita quod propositio 〈◊〉 necessaria; nisi etiam propositio sit necessaria in qua superius ad illud inferius praedicatur de eodem. CAP. XXI. De eisdem in secunda figura. QUando omnes propositiones de necessario in secunda figura sumuntur in sensu composito, vel aequivalentes eis, semper sequitur conclusio de necessario sumpta in sensu composito vel aequivalens ei, quando syllogismus ex illis de inesse tenet: Quia talis syllogismus tenet per istam regulam, Si praemissae sint necessariae conclusio erit necessaria. Et ideo bene sequitur, Nullum hominem esse asinum est necessarium: & Omne rudibile esse asinum est necessarium: ergo Nullum rudibile esse hominem est necessarium. Probatur etiam talis syllogismus aliter, scilicet per reductionem talis syllogismi in syllogismum primae figurae per conversionem; quia dictum est prius, quod illa de necessario in sensu composito, vel aequivalens ei, convertitur sicut sua de inesse. Si autem omnes praemissae sumantur in sensu diviso, vel aequivalentes ei, non semper valet syllogismus. Unde Philosophus negaret illum syllogismum esse bonum, Omne lucidum de necessitate est corpus coeleste, vel elementum: Corpus mixtum de necessitate non est corpus coeleste, nec elementum: ergo Corpus mixtum de necessitate non est lucidum. Nam si nihil esset lucidum nisi corpus coeleste vel elementum, praemissae essent verae secundum opinionem Aristot. & conclusio falsa, sicut manifeste patet. Quod enim major esset vera, patet; quia quaelibet singularis est vera per casum; ergo universale est verum. Similiter ponatur quod Deus suspendat actionem cujuscunque agentis creati, ita quod nullum activ●m creatum aliquid producat; tunc sunt istae praemissae verae, Omnis producens de necessitate est Deus: Omnis natura creata de necessitate non est Deus; & tamen haec est falsa, Omnis natura creata de necessitate non est producens. Quod enim major sit vera patet, quia quaelibet singularis est vera per casum. Et ita patet, quod talis conclusio de necessario non sequitur; tamen sequitur alia conclusio de inesse, talis scilicet, Aliquid quod de necessitate non est Deus non est producens. Similiter si major sit universalis negativa non valet syllogismus. Nam ante incarnationem fuerunt istae praemissae verae, Omnis homo de necessitate non est Deus: Omnis persona divina de necessitate est Deus: & tamen conclusio est falsa, Omnis persona divina de necessitate non est homo. Et ita talis syllogismus non valet. Nec talis syllogismus potest perfici, nec reduci in primam siguram per conversionem; quia dictum est prius, quod illa de necessitate non convertitur in illam de necessario quando sumitur in sensu diviso vel aequivalens ei. Et sic non sequitur, Aliquis creans de necessitate est Deus: ergo Deus de necessitate est creans; sed sic, Aliquid quod de necessitate est Deus, est creans. Et ideo quamvis iste syllogismus sit bonus in prima figura, Omnis Deus de necessitate non est homo: Quaelibet persona divina de necessitate est Deus: ergo Quaelibet persona divina de necessitate non est homo: tamen iste discursus non valet, Omnis homo de necessitate non est Deus: Quaelibet persona divina de necessitate est Deus: ergo Quaelibet persona divina de necessitate non est homo: & hoc, quia illa major in secunda figura, scilicet Omnis homo de necessitate non est Deus, non convertitur in istam, Omnis Deus de necessitate non est homo. Sic igitur patet, quod quamvis omnes propositiones sumantur in sensu diviso, vel sint aequivalentes eis, quod discursus non valet in secunda figura. Si autem major sumatur in sensu composito, & minor in sensu diviso, valet discursus respectu conclusionis sumptae in sensu diviso: & hoc, quia conversa majore tenet in prima figura; sicut dictum est prius. Si autem major sumatur in sensu diviso, & minor in sensu composito, non sequitur conclusio in sensu composito. Nam non sequitur, Nullan creaturam esse Deum est necessarium: Omne producens de necessitate est Deus: ergo Nullum producens esse creaturam est necessarium; quia praemissae sunt possibiles, & conclusio impossibilis. Sed conclusio in sensu diviso bene sequitur; quia conversa majore, sequitur in prima figura. CAP. XXII. De eisdem intertia figura. IN tertia figura, quando omnes praemissae sumuntur in sensu composito▪ tenet syllogismus sicut ex suis de inesse; quia arguitur per istam regulam, Si praemissae sint necessariae conclusio erit necessaria. Si autem omnes sumantur in sensu diviso, omnis discursus valet & syllogismus: quia quamvis illa de necessario non convertitur in illam de necessario, semper tamen convertitur in illam de inesse. Nunc autem in prima figura, majore existente de necessitate in sensu diviso, & minore de inesse, sequitur conclusio de necessario in sensu diviso; sicut posterius ostendetur: & quicquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens; igitur ex eadem majore & minore de necessario quae convertitur in illam de inesse, sequitur conclusio eadem in tertia figura. Per idem pate●, quod Quartus & Sextus valent ex talibus propositionibus: sicut b●ne sequitur, Quaelibet persona divina de necessitate est Deus: Aliqua persona divina de necessitate est Pater: ergo Pater 〈◊〉 necessitate est Deus. Et sic potest probari Tertius Modus. Vel potest probari per expositionem sic; Aliquod creans de necessitate est Deus: & Omne creans de necessitate est persona divina: igitur Aliqua persona divina de necessitate est Deus. Quia si aliquod creans de necessitate sit Deus, sit illud A: tunc A de necessitate est Deus, & A de necessitate est persona divina; ex quibus sequitur, quod Persona divina de necessitate est Deus. Et per istum modum probatur Quintus modus. Nam iste syllogismus est bonus; Aliquis homo de necessitate non est Deus: Omnis homo de necessitate est natura intellectualis: ergo Aliqua natura intellectualis de necessitate non est Deus. Quia si haec sit vera, Aliquis homo de necessiate non est Deus, sit ille homo A: tunc A de necessitate non est Deus, & A de necessitate est natura intellectualis; quia omnis homo de necessitate est natura intellectualis per minorem: nunc autem sequitur, A de necessitate non est Deus: A de necessitate est natura intellectualis: ergo Aliqua natura intellectualis de necessitate non est Deus. Si autem major sumatur in sensu composito & minor in sensu diviso, non sequitur conclusio in sensu diviso, nec in sensu composito. Non enim sequitur, Omne falsum esse falsum est necessarium: Aliquod falsum de necessitate est illa proposito Tusedes: ergo Illa propositio tu sedes de necessitate est falsa. Nec etiam sequitur, igitur istam propositionem esse falsam & necessariam. Si autem major sumatur in sensu diviso, & minor in sensu composito, semper sequitur conclusio in sensu diviso, & non in sensu composito. Quod enim illa in sensu diviso sequitur, patet; quia minor convertitur in illam de inesse, ex qua cum majore sequitur conclusio de necessario in sensu diviso, & non in sensu composito: quod enim illa sequitur in sensu diviso inferius ostendetur. Haec dicta sunt quemadmodum ad illos modos qui reducuntur per conversionem: & ex istis potest faciliter sciri, quid dicendum est de aliis modis qui non reducuntur sic. CAP. XXIII. De syllogismis ex propositionibus de possibili in prima figura. POst uniformem modum generationis syllogismorum de necessario, dicendum est de uniformi generatione syllogismorum de possibili: & accipio hic, possibile, pro possibili quod est commune omni propositioni, quae non est impossibilis. Et est sciendum, quod in omni figura, si accipiantur omnes propositiones de possibili in sensu composito▪ vel eis aequivalentes, non valet syllogismus; quia tunc arguitur per istam regulam: Si praemissae sunt possibiles conclusio erit possibilis, quae est falsa. Unde non sequitur, Omne coloratum esse album est possibile: Omne nigrum esse coloratum est possibile: Omne nigrum esse album est possibile: similiter non sequitur, Omne animal esse homine est possibile: Omnem asinum esse animal est possibile: ergo Omnem asinum esse hominem est possibile. Et ita ista regula est falsa, Praemissae sunt possibiles, ergo Conclusio est possibilis. Sed illa vera est, Si praemis●ae sint possibiles & compossibiles conclusio est possibilis: nunc autem aliquando praemissae possibiles sunt incompossibiles; & ideo nunquam forma syllogistica uniformis ex illis possibilis tenet in sensu composito. Sed si illa de possibili sumatur in sensu diviso vel alia aequivalens; cujusmodi sunt tales propositiones, Omnis homo potest esse albus: Album potest esse nigrum, & hujusmodi; tunc est illa propositio distinguenda penes secundum modum aequivocationis; eo quod subjectum potest supponere pro iis quae sunt, vel pro iis quae possunt esse: hoc est, quod subjectum potest supponere pro iis de quibus verificatur per verbum de praesenti; vel pro iis de quibus verificatur per verbum de possibili, sive denotatur posse supponere. Quod dico ad excludendum unam cavillationem; sicut si dicam sic, Omne album potest esse homo, Unus sensus est iste, Omne quod est album potest esse homo; & ille sensus est verus, si nihil sit album nisi homo: Alius sensus est iste, Omne quod potest esse album, potest esse homo; & hoc est falsum, sive tantum homo sit albus, sive aliud ab homine. Ista distinctione visa, videndum est ex talibus quomodo potest syllogizari, & quomodo n●n; & Primo in prima figura. Et est sciendum, quod si subjectum majoris accipitur pro iis quae possunt esse, qualitercunque sumatur subjectum minoris, semper est syllogismus uniformis bonus, & regulatus per dici de omni vel de nullo; & hoc, servatis principiis communibus syllogismi de inesse. Ut sic arguendo, Omne album potest esse homo, hoc est, Omne quod potest esse album, potest esse homo: Omnis asinus potest esse albus: ergo Omnis asinus potest esse homo. Si autem subjectum majoris supponit pro iis quae sunt; tunc talis syllogismus uniformis non valet. Non enim sequitur, Omne quod est album potest esse homo: Omnis asinus potest esse albus: ergo Omnis asinus potest esse homo; quia si nihil sit album nisi homo, praemissae sunt verae & conclusio falsa. Eodem modo non sequitur, Omne producens potest esse Deus: Omnis ignis potest esse producens: ergo Omnis ignis potest esse Deus; quia si nihil producat aliquid nisi Deus, quod est possibile, praemissae essent verae, & conclusio falsa. Si autem major sit de possibili in sensu composito, & minor de possibili in sensu diviso, nulla sequitur conclusio; sicut non sequitur, Omnem hominem esse Deum est possibile: Aliqua humanit as potest esse homo: ergo Aliqua humanitas potest esse Deus, vel Aliquam humanitatem esse Deum est possibile. Si autem major accipitur in sensu diviso, & minor in sensu composito, non sequitur conclusio, nec in sensu composito, nec in sensu diviso; nisi minor sit singularis. Sed si minor sit singularis, semper sequitur conclusio, si subjectum majoris supponit pro iis quae possunt esse; sed si supponat pro iis quae sunt, non valet. Primum, scilicet quod non sequitur conclusio in sensu composito, patet. Nam istae praemissae sunt verae, Omne quod potest esse verum contingens ad utrumlibet potest esse falsum: Omne verum contingens ad utrumlibet, esse verum contingens ad utrumlibet est possibile; & tamen haec conclusio est falsa, Omne verum contingens ad utrumlibet esse falsum est possibile, ipsa accepta in sensu composito. Quod etiam non sequitur conclusio in sensu diviso, patet. Nam istae praemissae sunt verae, Omne quod potest esse album potest esse coloratum: Omnem substaatiam creatam esse albam est possibile: & tamen haec est falsa, Omne quod potest esse substantia creata potest esse coloratum; nam Angelus potest esse substantia creata; & tamen non potest esse coloratus. Secundum, scilicet quod si minor sit singularis sequitur conclusio, patet. Nam bene sequitur, Omne verum contingens ad utrumlibet potest esse falsum: Hoc verum esse verum contingens ad utrumlibet est possibile: ergo Hoc verum potest esse falsum; sed non sequitur illa de possibili in sensu composito, Hoc verum esse falsum est possibile. Ratio autem quare plus sequitur talis conclusio de possibili, quando minor est singularis; quam quando minor est universalis est, quia semper singularis de possibili in sensu composito infert singularem de possibili in sensu diviso, quamvis non è converso; nisi subjectum singulare sit praecise pronomen demonstrativum, vel nomen proprium; tunc enim sensus compositus, & sensus divisus convertuntur. Per idem patet, quod si minor fuerit particularis, sequitur conclusio particularis in sensu diviso; nam particularis in sensu composito semper infert particularem in sensu diviso. Sequitur enim, Haec est possibilis, Homo est Deus: ergo Quod potest esse homo potest esse Deus; quamvis non sequitur semper è converso. Non enim sequitur, Quod potest esse album potest esse nigrum; igitur haec est possibilis, Album est nigrum. Nec sequitur, Quod potest esse suppositum humanum potest esse assumptum à persona divina; igitur haec est possibilis, Suppositum humanum est assumptum à persona divina. Circa istam generationem in prima figura sunt duo intelligenda. Primum, quod quamvis aliquando syllogismus teneat uniformis de possibili, sicut in talibus casibus, de quibus dictum est: non tamen omnino in illis semper sequitur conclusio indirecta, quae scilicet differt à conclusione directa per transpositionem terminorum. Quia non sequitur, Omne quod potest esse falsum non-possibile▪ potest esse impossibile: Aliquod verum potest esse falsum non-possibile: ergo Ali ●uid quod est impossibile potest esse verum. Et tamen illa conclusio directa, Aliquid quod est verum potest esse impossibile, bene sequitur, quamvis conclusio directa sit convertibilis; qualiter debeat converti, dictum est prius. Notandum est etiam, quod sicut in illis de inesse non refert an major sit universalis vel singularis; sic in illis de possibili non refert. Unde iste syllogismus est bonus, Socrates potest esse albus: Omnis substantia potest esse Socrates: ergo Omnis substantia potest esse alba. Sed oportet quod subjectum minoris & conclusionis uniformiter accipiatur; quia si in minore accipitur pro iis quae sunt, & in conclusione pro iis quae possunt esse, non valeret. Sicut non sequitur, Socrates potest esse pater Platonis: Omnis homo qui est potest esse Socrates: ergo Omnis homo qui est potest esse pater Platonis. CAP. XXIV. De eisdem in secunda figura. IN secunda figura, si subjecta utriusque supponant praecise pro iis quae sunt, syllogismus non valet. Non enim sequitur, Omnis persona divina potest non esse creans: Pater potest esse creans: ergo Pater potest non esse persona divina. Nec sequitur, Omnis persona divina potest non esse creans: Omnis homo qui est potest esse creans: ergo Omnis homo qui est potest non esse persona divina. Quia ponatur, quod nullus homo sit nisi Christus; illo posito praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Si autem subjectum utriusque accipitur pro iis quae possunt esse, sic non tenet syllogismus. Nam non sequitur, Omnis homo potest non esse albus: Omne risibile potest esse album: ergo Omne risibile potest non esse homo. Sicut non sequitur, Omnis persona divinae potest non esse creans: Omnis persona producta potest esse creans: ergo Omnis persona producta potest non esse persona divina. Et ratio est, quia negativa de possibili non convertitur in negativam de possibili; non enim sequitur, Quaelibet persona divina potest non esse creans: ergo Omne quod est creans vel potest esse creans, potest non esse persona divina. Et ita talis syllogismus de possibili non potest reduci in primam figuram per conversionem; quia nullus syllogismus secundae figurae reducibilis per conversionem potest reduci, nisi per conversionem universalis negativae. Quare autem non teneat talis syllogismus in quarto modo ratio est; quia non potest reduci nisi per impossibile: sed hoc patebit inferius. Et si dicatur, quamvis negativa de possibili non convertatur in illam de possibili, convertitur tamen in illam de inesse: sic, Omnis persona divina potest non esse creans: igitur Aliquid quod potest non esse creans est persona divina; imo in illam de possibili potest converti, Aliquid quod potest non esse creans potest esse persona divina; igitur per talem conversionem potest reduci in primam figuram. Dicendum, quod illud argumentum concludit oppositum. Nam universalis negativa de possibili quamvis praedicto modo posset converti in illam de inesse vel de possibili, secundum quod subjectum aliter & aliter accipitur in antecedente: tamen nunquam convertitur nisi in particularem. Quia bene sequitur, Aliquid quod est persona divina potest non esse creans: igitur Aliquid quod potest non esse creans est persona divina. Similiter bene sequitur, Quodlibet quod potest esse persona divina potest non esse creans: igitur Aliquid quod potest non esse creans potest esse persona divina; & ita patet, quod universalis negativa de possibili non convertitur nisi in particularem. Sed quando syllogismus secundae figurae reducitur per conversionem in primam figuram, semper conversa universalis negativae debet esse major in prima figura; & per consequens, si talis syllogismus reduceretur in prim●m figuram per conversionem, conversa negativae quae est particularis esset major in prima figura, quod est impossibile, & tunc non regulatur per dici de omni, vel de nullo. Si autem altera praemissarum sumatur in sensu composito, & alia in sensu diviso, qualitercunque termini accipiantur, non tenet syllogismus; & ita patet quod qualitercunque propositiones de possibili combinentur in secundae figura, nunquam valet uniformis de possibili in secunda figura. Et ra●o est, quia idem ab eodem potest removeri & affirmari cum modo possibili; & ita ex tali negativa vel affirmativa non sequitur negativa ejusdem à se: sicut patet in exemplis superius adductis. CAP. XXV. De eisdem in tertia figura. IN tertia figura si utraque praemissarum sumatur in sensu diviso, & subjectum utriusque supponat pro iis quae sunt, sequitur conclusio de possibili sumpto subjecto pro eo quod potest esse. Sequitur enim, Omnis homo potest esse albus: Aliquis homo potest esse niger: ergo Quod potest esse nigrum, potest esse album. Similiter sequitur, Omnis homo potest esse albus: Aliquis homo potest esse niger: ergo Nigrum potest esse album. Hoc probatur, quia dictum est, quod talis minor convertitur in istam de inesse sic, Aliquis homo potest esse niger: ergo Aliquod quod potest esse nigrum est homo. Nunc autem sequitur per syllogismum regulatum per dici de omni, Omnis homo potest esse albus: Aliquid quod potest esse nigrum est homo: ergo Aliquid quod potest esse nigrum potest esse album; sic igitur talis syllogismus probatur per conversionem. Similiter si subjectum utriusque supponit pro iis quae possunt esse, sequitur conclusio de possibili, subjecto sumpto pro eo quod potest esse; quia illa de possibili, sumpto subjecto pro eo quod est, semper sequitur ad illam de possibili subjecto sumpto pro eo quod potest esse; si fuerit universalis, & posita constantia subjecti consequentis. Sed uniformis ex illis in quibus subjectum supponit pro iis quae sunt tenet generaliter: igitur & ex aliis; quia quicquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens; potest etiam probari per conversionem, sicut prior uniformis. Si autem subjectum in majore sumatur pro eo quod est, & in minore pro eo quod potest esse, & similiter è converso, tenet syllogismus. Et uterque probatur per hoc, quod ad illam de possibili sumpto subjecto pro illo quod potest esse, sequitur illa de possibili, sumpto subjecto pro eo quod est. Sed conclusio de possibili sumpto subjecto pro eo quod est, non sequitur. Sicut non sequitur, Omnis homo potest esse albus: Omnis homo potest esse intelligens: igitur Quod est intelligens, potest esse album; quia si nullus homo esset intelligens, sed tantum Angelus, praemissae essent verae, & conclusio falsa. Si autem major sumatur in sensu diviso, & subjectum supponat pro eo quod potest esse, & minor sit de possibili in sensu composito, sequitur conclusio in sensu diviso, non in sensu composito. Quod enim sequitur in sensu diviso, patet. Nam sequitur, Omne quod potest esse homo, potest esse album: Haec est possibilis, omnis homo est niger: igitur Aliquid quod potest esse nigrum, potest esse album. Et ratio istius est, quia semper ista de possibili singularis in sensu diviso, & in sensu composito convertuntur, si in praemissis supponat pronomen demonstrativum vel nomen proprium; quia quicquid sequitur ad quodcunque singulare alicujus particularis cum aliquo, sequitur ad illam particularem cum eodem; per illam regulam, Quicquid sequitur ad quodlibet antecedens alicujus consequentis, sequitur ad illud consequens. Et virtute illius regulae tenet probatio syllogismorum, quando probantur per syllogismum expositorium de quo dictum est prius. Et ita in illa probatione non arguitur per illud medium, Quicquid sequitur ad singulare sequitur ad particulare, quod est falsum; sed per illud medium, Quicquid sequitur ad quodlibet antecedens alicujus consequentis, sequitur ad illud consequens. Probatur ergo talis syllogismus, Omne quod potest esse homo, potest esse album: Haec est possibilis, Aliquis homo est niger: ergo Aliquid quod est nigrum, potest esse album. Quia si haec sit possibilis, Aliquis homo est niger, aliqua singularis erit possibilis, & sit illa A; tunc sic, Haec est possibilis A est nigrum, ergo A potest esse nigrum: sicut dictum est prius. Nunc autem ille syllogismus est bonus, A potest esse nigrum: A potest esse album: ergo Nigrum potest esse album; ergo primus syllogismus fuit bonus. Similiter si major sumatur in sensu composito, & minor in sensu diviso, bene sequitur per eundem modum conclusio de possibili in sensu diviso. CAP. XXVI. De syllogismis ex ambabus de contingenti non necessario in prima figura. CIrca uniformem generationem syllogismorum de contingenti non necessario, Est primo sciendum, quod in nulla figura est talis uniformis generatio conveniens, si omnes propositiones sumantur in sensu composito, vel si omnes sint talibus aequivalentes: & hoc, quia argueretur per illam regulam, praemissae sunt contingentes, ergo & conclusio; quae regula falsa est, quia ex contingentibus potest sequi, tam necessarium quam impossibile. Sicut sequitur, Nullum album est asinus: Omnis homo est albus: ergo Nullus homo est asinus, ubi praemissae sunt contingentes, & conclusio necessaria. Similiter sequitur, Omne animal est homo: Omnis asinus est animal: ergo Omnis asinus est homo, ubi praemissae sunt contingentes, & conclusio impossibilis. Tamen sciendum est, quod nunquam possunt praemissae esse contingentes, & conclusio impossibilis, nisi praemissae repugnent: sicut patet in exemplo praedicto. Sic ergo patet, quod uniformis generatio de contingenti in nulla figura tenet, si omnes propositiones sumantur in sensu composito. Et ideo dicendum est de aliis: & primo de prima figura. Ubi sciendum est, quod sicut illa de possibili habet duplicem acceptionem; ita & illa de contingenti. Potest enim subjectum accipi pro eo quod est, vel pro eo quod contingit esse: sicut in illa, Contingit album esse hominem, si nullus homo sit albus, tunc haec est falsa, Contingit album esse hominem, subjecto sumpto pro eo quod est: sicut haec est falsa, Aliquid quod est album contingit esse hominem, quiae quaelibet singularis est falsa. Si autem subjectum sumatur pro iis quae contingunt, vera est; haec enim est vera, Quod contingit esse album contingit esse hominem. Ista distinctione posita, sciendum est, quod si subjectum majoris sumatur pro iis quae contingunt, uniformis est bonus respectu conclusionis de contingenti, subjecto eodem modo sumpto sicut sumitur in minore; quia est syllogismus regulatus per dici de omni, vel de nullo. Unde bene sequitur, Omne quod contingit esse hominem, contingit esse album: Omne quod contingit esse nigrum, contingit esse hominem: ergo Omne quod contingit esse nigrum, contingit esse album. Nunc iste syllogismus non indiget aliqua probatione, sed est de se evidens. Similiter patet, quod syllogismus valet si subjectum tam in minore quam ●n conclusione sumatur pro iis quae sunt: & eodem modo patet, quod valet syllogismus quando major est universalis negativa de contingenti. Similiter si subjectum minoris supponit pro iis quae sunt, & subjectum conclusionis pro iis quae contingunt, uniformis non valet. Non enim sequitur, Omnem hominem contingit esse album: Omnem substantiam creatam intellectualem contingit esse hominem: ergo Omnem substantiam creatam intellectualem contingit esse albam; quia posito qu●d homo sit intelligens & nullus Angelus sit, conclusio est falsa, & praem ssae sunt verae. Et est advertendum, quod quando uniformis talis generatio de contingenti tenet, & omnes propositiones sumantur in sensu diviso, contingit arguere ex negativis; & ex una negativa & alia affirmativa, sive minor suerit affirmativa sive negativa. Et ratio est, quia tales propositiones convertuntur per oppositas qualitates; & ideo quicquid sequitur ex affirmativa sequitur ex negativa, & è converso. Et ideo hic est bonus syllogismus, Contingit nullum hominem esse album: Contingit nullum migrum esse hominem: igitur Contingit nullum nigrum esse album. Si autem Major sumatur in sensu composito, & Minor in sensu diviso syllogismus non valet. Nam non sequitur, Omnem hominem esse Deum est contingens: Quamlibet personam divinam contingit esse hominem: ergo Quamlibet personam divinam contingit esse Deum, nam praemissae sunt verae, & conclusio falsa; si enim nullus homo esset nisi Christus, haec est vera, Omnis homo est Deus; & tamen modo falsa, & per consequens est contingens. Similiter, si major accipitur in sensu diviso, & minor in sensu composito non valet. Non enim sequitur, Omnem humanitatem contingit assumi à persona divina: Haec est contingens, omnis homo est humanitas: ergo Contingit omnem hominem assumi à persona divina; nam praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Quod enim major sit vera, patet; quia omne quod potest esse vel est humanitas, potest assumi à persona divina. Quod etiam sit minor vera, patet; quia haec est modo falsa, Omnis homo est humanitas, & potest esse vera, quia fuit vera ante incarnationem verbi secundum opinionem Aristot. sicut alias ostensum est▪; & eadem ratione posset esse vera, ergo est contingens. Quod autem conclusio sit falsa, patet, quia si in ista, Contingit omnem hominem assumi à persona divina; ly homo supponat pro iis quae sunt, sic habet unam singularem falsam, illam scilicet, Istum hominem, demonstrando verbum, Contingit assumi. Iste enim homo, cum sit filius Dei, non potest assumi à verbo, sed ab ipso est assumpta humanitas sua. CAP. XXVII. De eisdem in secunda figura. IN secunda figura uniformis generatio de contingenti non valet, & hoc qualitercunque combinentur propositiones. Et potest hoc consimiliter probari, sicut probatum est prius, quod uniformis de possibili in secunda figura non valet; quia universalis negativa de contingenti non est convertibilis in aliquam universalem, sed in particularem tantum illo modo quo potest converti; quae tamen deberet esse major in prima figura, quod est impossibile. Quod autem talis negativa de contingenti non convertatur, patet manifeste. Nam non sequitur, Contingit omnem hominem non esse album: ergo Contingit omne album non esse hominem; nam antecedens est verum, & consequens falsum. Quod autem antecedens sit verum manifestum est: nam omnis homo potest esse albus, & potest non esse albus. Falsitas consequentis patet: nam aliquod album de necessitate non est homo, puta Cygnus. Quod etiam talis uniformis generatio de contingenti non valeat, patet per instantiam in terminis. Nam non sequitur, Contingit omnem hominem esse album: Contingit nullum equum esse album: ergo Contingit nullum equum esse hominem. Et per eosdem terminos potest probari, quod talis uniformis non valet in aliquo modo; nec etiam valet, Contingit omnem hominem esse album: Contingit nullum risibile esse album: ergo Contingit nullum risibile esse hominem. Nec etiam sequitur, Contingit quamlibet personam divinam esse creantem: Contingit Patrem non esse crenatē: ergo Contingit Patrem non esse personam divinam; quia praemissae sunt verae & conclusio falsa. Et per illos terminos patet, quod nulla sequitur conclusio ex talibus praemissis, scilicet, nec illa de contingenti; nec illa de possibili; nec etiam illa de inesse. Patet etiam, quod qualitercunque praemissae accipiantur, sive in sensu composito, sive in sensu diviso; sive una in sensu diviso, & alia in sensu composito, qualitercunque etiam subjecta supponant, talis uniformis generatio non valet; quia in praedicto exemplo praemissae sunt verae, & conclusio falsa. CAP. XXVIII. De eisdem in tertia figura. IN tertia figura si ambae praemissae sumantur in sensu diviso, & subjectum utriusque supponat pro iis quae sunt, sequitur conclusio de contingenti; subjecto conclusionis sumpto pro eo quod contingit, & non pro eo quod est. Nam sequitur, Omnem hominem contingit esse album▪ Omne hominem contingit esse scientem: ergo Quod contingit esse sciens contingit esse album; sed non sequitur ista conclusio, Quod est sciens contingit esse album. Nam posito, quod nullus homo aliquid sciat, sed tantum angelus, praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Similiter posito, quod tantum equus sit albus, tunc sunt istae praemissae verae, Omne risibile contingit esse hominem: Omne risibile contingit esse album; sed haec conclusio est falsa, Quod est album contingit esse hominem, cum quaelibet singularis est falsa. Similiter si subjectum utriusque praemissae supponat pro iis quae contingunt, sequitur conclusio de contingenti, subjecto sumpto pro iis quae contingunt, non pro iis quae sunt: quod patet per exemplum praecedens. Similiter si subjectum in una supponat pro iis quae sunt, & in alia pro iis quae contingunt, sequitur consimilis conclusio: sed si una praemissarum sumatur in sensu composito, & alia in sensu diviso, non sequitur conclusio: non enim sequitur, Omnem hominem esse Deum est contingens: Omnem hominem contingit esse humanitatem: ergo Aliquam humanitatem contingit esse Deum; & hoc si subjectum minoris sumatur pro iis quae sunt. Nam praemissae sunt verae; & conclusio falsa. Quod enim major sit vera, patet; nam ista, Omnis homo est Deus, est modo falsa; & tamen potest esse vera. Nam si nullus homo esset nisi Christus, tunc esset, haec est contingens, vera: & per consequens omnis homo est Deus: ergo major est vera. Etiam posito, quod natura assumpta à verbo esset deposita, tunc minor esset vera, quia tunc omnis humanitas esset homo; quia suppono ad praesens, quod alias est probatum, quod haec est vera de virtute sermonis, Omnis homo est humanitas, nisi humanitas includat aliquod syncategorema, vel aequivalens alicui tali propter quod falsificetur: sed hoc non impedit propositum, quia volo quod illud nomen humanitas semper supponat pro illa natura creata sine inclusione alicujus syncategorematis, sive cujuscunque alterius determinationis; & tunc patet quod minor est vera, & tamen tunc erit conclusio falsa; nam illa natura creata nullo modo potest esse Deus. Unde de facto quamvis homo sit Deus, tamen illa natura creata non est Deus: sicut quamvis album sit homo, tamen ista albedo inhaerens homini nullo modo est homo. Et per idem patet, quod si major accipitur in sensu diviso, & minor in sensu composito syllogismus non valet. Similiter si subjectum propositionis acceptae in sensu diviso supponat pro iis quae contingunt, non valet syllogismus. Non enim sequitur, Omne quod contingit esse ens contingit creari: Haec est contingens Omne ens est Deus: ergo Deum contingit creari. Utrum ant illi propositio, Omne ens contingit creari, possit de virtute sermonis habere talem sensum, Omne quod contingit esse ens contingit creari, non est modo curandum; quia illa foret magis difficultas vocalis quam realis, eo quod voces significant ad placitum. Sic igitur patet, quod non contingit arguere●ex illis de contingenti in tertia figura. Probat autem Aristot. talem syllogismum in libro priorum per conversionem minoris propositionis: ut si arguatur sic, Contingit omne B esse A: Contingit omne ● esse C: ergo Contingit aliquod C esse A. Nam conversa minore sic: Contingit omne B esse C: Contingit aliquod C esse B, erit uniformis in prima figura, sic; Contingit omne B esse A: Contingit aliquod C esse B: ergo Contingit aliquod C esse A; & ita talis uniformis in tertia figura de contingenti reducitur in primam figuram per conversionem. Sed illud videtur repugnare prius dicto. Dictum est enim in praecedenti capitulo, quod illa de contingenti, subjecto sumpto pro eo quod est, non convertitur in illam de contingenti: igitur talis syllogismus non potest praedicto modo probari in tertia figura. Dicendum, quod Aristot. per illam conversionem non probat nisi uniformem de contingenti in tertia figura, subjecto utriusque accepto pro iis quae contingunt praecise, & illa de contingeti, accepto subjecto praecise pro iis quae contingunt, convertitur in illam de contingenti, subjecto consequentis sumpto eodem modo. Et ideo probatio Aristot. est sufficiens ad intentum suum, nec repugnat dicto priori. Alii autem uniformes, de quibus dictum est quod tenent, non probantur illo modo: tamen ex supra dictis Philosophi isto loco, & in aliis partibus Logicae potest elici probatio eorum. Ad cujus evidentiam est sciendum, quod propositio de contingenti potest habere triplicem sensum penes acceptionem subjecti. Potest enim subjectum accipi praecise pro iis quae sunt: potest etiam accipi, tam pro iis quae sunt, quam pro iis quae contingunt: tertio modo potest accipi praecise pro iis quae contingunt. Utrum autem isti duo sensus ultimi fint de virtute sermonis, vel alter tantum; & si alter eorum, quis eorum; non curo ad praesens; tamen prius locutus sum, quando dixi uniformem valere secundum duos priores sensus. Et tunc quando subjectum alterius, scilicet majoris, accipitur pro iis quae sunt, probatur talis syllogismus per conversionem minoris in illam de inesse; sic arguendo, Contingit omnem hominem es●e album: Contingit omnem hominem esse scientem: ergo Contingit scientem esse album. Convertitur illa minor sic, Contingit omnem hominem esse scientem, subjecto stante praecise pro iis quae sunt, in illam, Aliquid quod contingit esse sciens▪ est homo. Nunc autem sequitur evidenter in prima figura, Omnem hominem contingit esse album, subjecto sumpto pro iis quae sunt praecise: Aliquid quod contingit esse sciens est homo: ergo Aliquid quod contingit esse sciens contingit esse album; quae aequivalet conclusioni primi syllogismi; & ex illo, & ista propositione de contingenti, sumpto subjecto praecise pro iis quae sunt, convertitur in illam de ●nesse, cum ista regul● infallibili, Quicquid sequitur ad consequens sequitur ad antecedens. Et ita patent probationes omnium aliorum. Sed si subjectum majoris accipitur praecise pro iis quae contingunt, & subjectum minoris praecise pro iis quae sunt, uniformis non valet. Sicut non sequitur, Omne quod contingit esse ens contingit ereari: Omne quod est ens contingit esse creans: ergo Aliquid quod contingit esse creans contingit creari, quia si nihil esset nisi Deus praemissae essent verae▪ & conclusio falsa: & si minor particulariter sumatur praemissae de facto erunt verae, & conclusio falsa; illud tamen exemplum tantum gratia exempli adducitur. Similiter si transponantur tales propositiones diversimode acceptae non valet: patet igitur quomodo contingit arguere ex omnibus de contingenti, & quomodo non. Est etiam sciendum, quod sicut in prima figura non refert arguere ex affirmativis de contingenti & negativis, nisi quod negativus syllogismus perficitur per conversionem propositionum negativarum per oppositas qualitates: ita in tertia figura contingit arguere eodem modo ex omnibus negativis vel indifferenter ex altera, & perficiuntur tales syllogismi per conversionem per oppositas qualitates. CAP. XXIX. De syllogismis ex propositionibus de impossibili. POst praedicta de uniformibus propositionibus, de impossibili est dicendum. Et est sciendum, quod si omnes propositiones sumantur in sensu composito talis discursus non valet, quia argueretur per istam regulam falsam, Praemissae sunt impossibiles, ergo Conclusio est impossibilis. Similiter, si omnes propositiones de impossibili sumantur in sensu diviso non valet talis discursus; quia nullus talis in prima figura potest regulari per dici de omni vel de nullo. Unde sic arguendo, Omnis homo impossibiliter est asinus: Omne rudibile impossibiliter est homo: ergo Omne rudibile impossibiliter est asinus, patet quod non valet, nec regulatur per dici de omni: quia per minorem non denotatur subjectum majoris verificari de aliquo, sed magis removeri; & ita cum quaelibet de impossibili aequivaleat alicui negativae, & ex omnibus negativis non contingit arguere, manifestum est, quod ex propositionibus de impossibili non contingit arguere. CAP. XXX. De syllogismis ex propositionibus modalibus non usitatis. OStenso quomodo contingit syllogizare per syllogismum uniformem ex propositionibus modalibus quae usitate vocantur modales, restat videre quando ex aliis modalibus contingit arguere. Est autem primo sciendum, quod tales propositiones ita bene possunt habere duos sensus, sicut aliae de quibus dictum est. Similiter possunt esse aliquae aequivalentes talibus sensibus compositis, & divisis. Et ideo pro sensibus compositis talium propositionum est ista regula generalis; quod Quando aliquod tale nomen modale potest verificari de praemissis absque hoc quod verificetur de conclusione, imo potest vere removeri à conclusione, uniformis ex talibus in sensu composito non valet, nec ex aequivalentibus eis: Quando autem de praemissis non potest verificari talis modus, nisi etiam verificetur de conclusione. uniformis ex talibus semper tenet. Et ideo sic arguendo, Omnem hominem esse animal est verum: Socratem esse hominem est verum: ergo Socratem esse animal est verum. Omnem hominem esse animal est opinabile vel credibile: Socratem esse hominem est opinabile vel credibile: ergo Socratem esse animal est opinabile vel credibile: accipiendo credibile pro illo cui potest intellectus assentire sive evidenter sive non, convenienter arguitur pro hoc, quod discursus tenet per tales regulas veras, Praemissae sunt verae: ergo Conclusio est vera. Praemissae sunt credibiles: ergo Conclusio credibilis; praedicto modo accipiendo credibile. Sed tales syllogismi non valent, Omnem hominem esse album est scitum ab aliquo: Socratem esse hominem est scitum ab aliquo: ergo Socratem esse album est scitum ab aliquo. Omnem figuram planam tribus lineis contentam habere, etc. est indemonstrabile: Omnem triangulum esse figuram planam, etc. est indemonstrabile: ergo Omnem triangulum habere, etc. est indemonstrabile. Omnem intellectum esse formam substantialem est dubitabile: Aliquam qualitatem quae non est forma substantialis esse intellectum est dubitabile: ergo Aliquam qualitatem quae non est forma substantialis esse formam substantialem est dubitale; & hoc quia tales regulae sunt falsae; videlicet, Praemissae sunt scita: ergo Conclusio est scita; Potest enim una praemissa sciri ab uno, & alia ab alio, & tamen vere ab utroque ignoratur conclusio; Praemissae sunt verae indemonstrabiles: ergo Conclusio est indemonstrabilis; Praemissae sunt dubitabiles: ergo Conclusio est dubitabilis. Unde ad sciendum quando talis syllogismus est bonus & quando non, observandae sunt tam verae quam falsae regulae infra scriptae. Unde istae regulae sunt falsae. Praemissae sunt falsae: ergo Conclusio est falsa. Praemissae sunt scitae: ergo Conclusio est scita. Praemissae sunt creditae: ergo Conclusio credita. Praemissae sunt indemonstrabiles: ergo Conclusio est indemonstrabilis. Praemissae sunt dubitabiles: ergo Conclusio dubitalis. Praemissae sunt primo verae: ergo & conclusio. Praemissae sunt per accidens: ergo & conclusio. Praemissae sunt indutabiles: ergo & conclusio. Praemissae sunt intellectae: ergo & conclusio. Praemissae sunt probatae: ergo & conclusio. Praemissae sunt auditae: ergo & conclusio: & tales consimiles sunt falsae; & ideo uniformes ex talibus propositionibus non tenent. Sed istae regulae sunt verae, Praemissae sunt evidentes & cognoscibiles: ergo Conclusio est evidens & cognoscibilis. Praemissae sunt credibiles: ergo & conclusio: & multae tales. Et uniformes ex talibus mod libus, sumptae in sensu composito vel, aequivalentes eis, sunt boni syllogismi tenentes per istam regulam, Praemissae sunt tales: ergo Conclusio est talis. Si autem tales praemissae sumantur ambae in sensu diviso in prima figura, semper est syllogismus regulatus per dici de omni vel de nullo, quando ex suis de inesse est bonus syllogismus; nisi ratione modi includatur aequivalenter propositio negativa: quod dico propter illum modum falsum, & si aliquis sit sibi similis. Quia non sequitur, Omnis homo est animal: Omnis asiaus false est homo: ergo Omnis asinus false est animal. Similiter iste syllogismus non valet. Omnem lapidem esse animal est falsum: Omnem hominem esse lapidem est falsum: ergo Omne hominem esse animal est falsum; quamvis omnes praemissae sumantur in sensu diviso. Sed alii uniformes valent, quando uniformes de inesse correspondentes eis valent, & ex modalibus sequuntur suae de inesse. Unde iste uniformis est bon●s. Omnis homo per se est animal: Socrates per se est homo: ergo Socrates per se est animal. Similiter sequitur, Omne album scitur esse homo: Veniens scitur esse albus: ergo Veniens scitur esse homo. Similiter talis uniformis negativus tenet in prima figura; quia regulatur per dici de nullo: & ideo tales uniformes sunt boni, Omnis forma substantialis scitur non esse qualitas: Intellectus scitur esse forma substantialis: ergo Intellectus scitur non esse qualitas. Omnis creatura scitur non esse Deus: Creatio est creatura: ergo Creatio scitur non esse Deus. Si autem major talis uniformis in prima figura sumatur in sensu composito, & minor in sensu diviso, cum aliquo modo tenet respectu conclusion●s in sensu diviso, & cum aliquo modo non tenet. Unde iste discursus tenet. Haec est per se vera. Omnis homo est animal: Corpus per se est homo: igitur Corpus per se est animal. Iste autem non tenet, Haec est dubitata à Socrate, Omne album est homo: Plato dubitatur à Socrate esse albus: ergo Plato dubitatur à Socrate esse homo. Similiter si major sumatur in sensu diviso semper tenet, nisi sit talis modus qualis est falsum, respectu conclusionis in sensu diviso, & non in sensu composito. Non enim sequitur, Omne album scitur esse homo: Haec est scita, Calidun est album: ergo Haec est scita, Calidun est homo: sed sequitur, igitur Calidun scitur esse homo. Tamen forte cum aliquo modo non tenet talis discursus; sed quia dicere in particulari quomodo valet discursus ex una modali in sensu composito, & alia in sensu diviso, longum foret propter numerositatem modorum; ideo ipsius inquisitionem modo duxi studiosis relinquendam, quae per praedicta & dicenda faciliter scire possunt. Sed in secunda figura pauci tales discursus valent, si omnes praemissae sumantur in sensu diviso. Et ratio est, quia tales propositiones de modo raro vel nunquam convertuntur in propositiones de consimili modo. Unde non sequitur, Nullum album scitur esse homo: ergo Nullus homo scitur esse albus; quia ' talis propositio universalis negativa non convertitur, vel non est convertibilis de modo comsimili in illam de inesse universalem, sed particularem: ideo talis syllogismus non potest perfici per conversionem universalis negativae; quod tamen requiritur ad hoc, quod esset bonus syllogismus in tali modo secundae figurae. Non potest etiam perfici per impossibile, sicut posterius ostendetur: patet per instantiam in terminis, quia talis discursus non valet: non enim sequitur, Omne album per se est animal: Omnis lapis per se non est animal: ergo Omnis lapis per se non est albus; tamen cum illo modo verum est bonus discursus. Et ratio est, quia talis propopositio de modo & illa de inesse convertuntur; quando autem non convertuntur tunc discursus non valet in secunda figura: sed si una sumatur in sensu diviso, & alia in sensu composito, aliquando tenet & aliquando non; sed quando tenet, & quando non, discutiant studiosi. In tertia figura quando ambae praemissae sumuntur in sensu diviso, & modalis infert suam de inesse, semper sequitur conclusio in sensu diviso. Sicut sequitur, Omnis homo scitur esse albus: & Omnis homo scitur esse veniens: igitur Veniens scitur esse albus. Et potest talis uniformis probari, s●cut probatur uniformis de necessario, & de possibili. Secundus modus probatur per syllogismum expositorium, ut ibi. Si autem altera sumatur in sensu diviso & altera in sensu composito, si minor sit in sensu composito, tenet respectu conclusionis in sensu composito. CAP. XXXI. De mixtione ex una de inesse, & altera modali de necessario in prima figura. VIso quomodo uniformis diversimode fit ex diversis propositionibus, de syllogismis mixtis est tractandum. Et primo de syllogismo mixto de inesse & modali. Secundo de syllogismo ex modalibus de modis diversis. Circa primum, Primo dicendum est de syllogismo mixto ex propositione de inesse, & modali de necessario. Circa quod Primo sciendum est, quod ex majori de necessario sumpta in sensu diviso, & minore de inesse, semper sequitur conclusio de necessario in sensu diviso, non in sensu composito. Quod enim sequitur conclusio de necessario in sensu diviso, patet; quia talis syllogismus regulatur per dici de omni, vel de nullo. Unde sic arguendo▪ Omnis homo de necessitate est animal: Homo albus est homo: ergo Homo albus de necessitate est animal, arguitur per dici de omni: nam per istam propositionem, Omnis homo de necessitate est animal, non denotatur nisi quod quicquid quod est homo de necessitate est animal; cum igitur per minorem denotatur quod homo albus sit homo, sequitur per dici de omni, quod homo albus de necessitate est animal. Unde sciendum, quod sicut per universalem affirmativam denotatur quod de quocunque dicitur subjectum de eodem dicitur praedicatum; & propter hoc, sumendo minorem in qua praedicatur subjectum primae propositionis de aliquo, contingit inferre praedicatum primae propositionis de minori extremitate per dici de omni: ita per propositionem in sensu diviso, & aequivalentem tali, denotatur quod de quocunque dicitur subjectum, quod de eodem dicitur praedicatum cum modo necessitatis; & propter hoc, sumendo minorem in qua subjectum primae propositionis praedicatur de aliquo, contingit inferre praedicatum idem vere praedicari de eadem minori extremitate per dici de omni. Ex ●uo patet, quod in tali mixtione nihil refert si minor sit de inesse simpliciter, vel de inesse ut nunc. Unde ille syllogismus regulatur per dici de omni, Omne animal de necessitate est substantia: Omne album est animal: ergo Omne album de necessitate est substantia. Sed si conclusio sumatur in sensu composito discursus non valet: ut non sequitur, Quaelibet persona divina de necessitate est Deus: Creans est persona divina: ergo Haec est necessaria Creans est Deus; sed sequitur, ergo Creans de necessitate est Deus. Ex illa autem non sequitur ista, Haec est necessaria Creans est Deus: plus quam ex illa, Album potest esse ●●g●um, sequitur illa, Haec est possibilis album est 〈◊〉. Ex isto etiam sequitur, quod indirecta conclusio de necessario non sequitur in tali mixtione. Ut non sequitur, Quaelibet persona divina necessario est Deus: Creans est persona divina: ergo Deus necessario est creans. Et ratio est; quia illa, Creans necessario est Deus, non convertitur in illam, ergo Deus necessario est creans: sed in illam, ergo Aliquid quod necessario est Deus est creans .. Et ita bene sequitur, Quaelibet persona divina necessario est Deus: Creans est persona divina: ergo Aliquid quod necessario est Deus est creans; quia ista conclusio indirecta est convertibilis cum illa directa. Ex quo patet, quod aliquando propositio de inesse convertitur in illam de necessario; sed tunc oportet in illa de inesse poni modum necessitatis, eo quod in illa non est determinatio compositionis principalis. Si autem major in tali mixtione sumatur in sensu composito, non semper valet talis mixtio: sed oportet quod minor subsumpta sit de inesse simpliciter; quia si minor est de inesse ut nunc non valet mixtio. Ad cujus evidentiam est sciendum, quod illa major est de inesse simpliciter, in qua non potest praedicatum competere subjecto in uno tempore, & negari in alio; sed semper uniformiter se habet, ita quod semper vere praedicatur, vel nunquam. Illa autem dicitur de inesse ut nunc, in qua potest praedicatum uno tempore vere affirmari de subjecto, & in alio tempore vere negari; & talis minor nunquam debet sumi sub majore de necessario. Unde non sequitur, Omnem personam divinam esse Deum est necessarium: Aliquis homo est persona divina, pu●a Christus: ergo Aliquem hominem esse Deum est necessarium. Nec sequitur, Omnem hominem esse animal est necessarium: Homo albus est homo: ergo Hominem album esse animal est necessarium. Sed talis mixtio tenet, Omnem personam divinam esse Deum est necessarium: Albedo est persona divina: ergo Albedinem esse Deum est necessarium. Ista dicta sunt quantum ad veritatem: tamen secundum intentionem Philosophi, ad hoc quod mixtio sit bona, sufficeret sumere sub aliquid per se in genere importans rem distinctam absolute; ita quod non esset nomen connotativum, nec relativum. Unde secundum intentionem Philosophi iste syllogismus est bonus, Omne animal esse coloratum est necessarium: Omnis homo est animal: ergo Omnem hominem esse coloratum est necessarium; ita quod secundum eum▪ quandocunque sumitur sub illo aliquid absolutum, quod non est relativum nec connotativum, semper est mixtio bona: sed illud secundum veritatem non est verum. Nam illa mixtio non valet, Omne e●s esse in actu est necessarium: Omnis homo est ens: ergo Omnem hominem esse in actu est necessarium; nam praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Quod enim major sit vera, patet: nam haec est necessaria, Omne ens est in actu, & minor etiam est manifeste vera; & tamen conclusio est falsa, sive sumatur in sensu composito, sive in sensu diviso: nullus enim homo necessario est ens in actu, haec etiam non est necessaria, Omnis homo est ens in actu.▪ Si autem major sumaur de inesse, & minor de necessario in sensu diviso vel aequivalenti ei, discursus non valet. Non enim sequitur, Quaelibet persona divina est creans: Pater de necessitate est persona divina: ergo Pater de necessitate est creans; quia praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Si autem minor sumatur in sensu composito, etiam non valet discursus: ut non sequitur, Omnis Deus est creans: Quamlibet personam divinam esse Deum est necessarium: ergo Quamlibet personam esse creantem est necessarium; nam praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Et ratio est; quia aliquid potest praedicari contingenter tam de superiori quam de inferiori, non obstante quod praedicatio superioris de inferiori sit necessaria: & ita est de aliis. Notandum est autem, quod si major sit de inesse simpliciter talis mixtio valet; quia quando aliquid non potest praedicari de aliquo in uno tempore, & negari in alio; sed vel semper praedicatur, vel nunquam: non potest subjectum de aliquo praedicari cum modo necessitatis, nisi praedicatum praedicetur de eodem cum eodem modo. Et si dicatur, quod Philosophus negat unam, & concedit aliam; ergo falsum est quod hic dicitur, quod valet una sicut alia. Dicendum est, quod Philosophus loquitur de illa de necessario in sensu diviso; & tunc patet evidenter, quod majore existente de necessario & minore de inesse, sequitur conclusio de necessario; & hoc sive minor sit de inesse simpliciter, sive de inesse ut nunc: non sic autem valet talis discursus si major sit de inesse, & ideo negat unam mixtionem, & concedit aliam. Et si dicatur, quod Philosophus dicit uniformem discursum de necessario esse bonum in omni figura: sed dictum est prius, quod uniformis de necessario in sensu diviso in secunda figura non valet: ergo Philosophus non loquitur de illis de necessario in sensu diviso, sed in sensu composito. Dicendum est, quod Philosophus aliquando loquitur de illis de necessario in sensu diviso, & aliquando in sensu composito; & ideo ubi docet uniformem ex illis de necessario loquitur de eis in sensu composito, & de eis aequivalentibus: quando autem docet mixtionem in prima figura, loquitur de illa in sensu diviso, & de ei aequivalente: & hoc facit ut sciatur quomodo arguendum est ex talibus modalibus, sive in uno sensu sive in alio. Unde ex dictis suis, ubi loquitur de propositionibus modalibus in sensu composito, & ex illis locis in quibus loquitur de eis in sensu diviso, potest studiosus elicere, quod non semper arguendum est ex talibus qualitercunque sumantur in quacunque materia secundum quamcunque combinationem. Sciendum est igitur, quod si major sit de inesse simpliciter, mixtio tenet, sive minor sumatur in sensu diviso, sive in sensu composito. Nec hoc negat Philosophus; sed negat, quod universaliter ex majore de inesse, & minore de necessario, sequitur conclusio de necessario: sed non negat quando major est de inesse simpliciter; quia tunc praemissae non possunt esse verae conclusione existente falsa; quia si sit de inesse simpliciter, & vera, etiam est necessaria; & si sic est, sequitur conclusio de necessario. CAP. XXXII. De eadem mixtione in secunda figura. IN secunda figura, si illa de necessario sumatur in sensu composito, ad hoc quod mixtio sit bona, requiritur quod illa sit de inesse simpliciter: si enim esset de inesse ut nunc, qualiscunque fuerit de necessario non sequitur conclusio de necessario. Si enim affirmativa fuerit de necessario non sequitur: sicut non sequitur, Omnem Deum esse in actu est necessarium: & Nullus homo est in actu: ergo Nullum hominem esse in actu est necessarium; nam si nullus homo esset in actu, praemissae essent verae, & conclusio falsa. Similiter non sequitur, Omnem hominem esse susceptibilem disciplinae est necessarium: Nullus homo albus est susceptibilis disciplinae: ergo Nullum hominem album esse susceptibilem disciplinae est necessarium; nam si nullus homo esset albus, praemissae essent verae, & conclusio falsa. Similiter si negativa sit de necessario non valet syllogismus: non enim sequitur, Nullum hominem esse asinum est necessarium: Omne album est asinus: ergo Nullum album esse hominem est necessarium. Nec sequitur, Nullum Deum esse humanitatem est necessarium: Omnis homo est humanitas: ergo Nullum hominem esse Deum est necessarium. Sciendum est tamen, quod in secunda figura, quando negativa est de necessario, & in affirmativa accipitur sub medio aliquod inferius ad medium, sive sit per se inferius sive per accidens, semper discursus est bonus; tenens per istam regulam veram, Quandocunque aliqua universalis negativa est necessaria, quaelibet universalis negativa in qua removetur idem praedicatum ab aliquo inferiori ad subjectum est necesaria. Et sequitur ex ista regula, A superiori ad inferius negative & cum distributione est bona consequentia. Voco autem hic inferius, omnem terminum qui non potest esse in plus, potest tamen esse in minus: & propter haec talis syllogismus est bonus, Nullum hominem esse asinum est necessarium: Omnis asinus albus est asinus: ergo Nullum asinum album esse hominem est necessarium; & hoc quia ille terminus, Asinus albus, est inferius ad asinum, quamvis per accidens. Et debet talis discursus reduci in primam, per conversionem universalis negativae de necessario, quae semper convertitur in universalem negativam de necessario, quando sumitur in sensu composito; sicut dictum est prius. Et ideo in prima figura in syllogismo negativo, majore existente de necessario in sensu composito, & sumpto sub aliquo inferiori ad subjectum, sive minor sit de inesse simpliciter, sive de inesse ut nun●, semper est bona consequentia. Unde hic est bonus discursus, Nullum hominem esse asinum est necessarium: Homo albus est homo: ergo Hominem album non esse asinum est necessarium. Sed si in secunda figura affirmativa sit de necessario in sensu composito, & universalis negativa de inesse, non sequitur conclusio de necessario. Non enim sequitur, Omne ens in actu esse ens est necessarium: Nullus homo est ens: ergo Nullum hominem esse ens in actu est necessarium. Nec sequitur secundum opinionem Aristot. Omnem hominem esse animal est necessarium: Nullus homo albus est animal: ergo Nullum hominem album esse animal est necessarium: & tamen in affirmativa propositione accipitur aliquid inferius ad medium terminum; sicut patet de se. Et ratio est, quia aliquod potest cum modo necessitatis praedicari de aliquo, & tamen quod non praedicetur de inferiori cum tali modo. Et ex hoc sequitur, quod à superiori distributo ad inferius affirmative non semper est consequentia bona simplex. Unde hic non est consequentia simplex secundum rei veritatem, Omne animal est album: ergo Omnis homo est albus; & per consequens non est hic consequentia simplex, Omnis homo currit: ergo Omnis homo albus currit. Ratio aut quare prima consequentia non est simplex est ista; nam si nullus homo esset in rerum natura, & omne aliud animal esset album, antecedens est verum, & consequens est falsum. Et ratio, quare talis consequentia non est consequentia simplex, est; quia medium per quod tenet non est necessarium: haec enim non est necessaria, Omnis homo est animal, sed est contingens. Similiter haec consequentia, secundum opinionem Aristot. non est consequentia simplex, Omne animal album est coloratum: ergo Omnis homo albus est coloratus. Et ideo sicut in prima figura ex affirmativa de necessario, & affirmativa de inesse, quantumcunque minor extremitas sit inferius ad medium terminum, non sequitur conclusio de necessario: ita in secunda figura, si affimativa sit de necessario, non sequitur conclusio de necessario. Sciendum est etiam, quod in quarto Modo secundae figurae, sive propositio sit affirmativa de necessario, sive negativa, non sequitur conclusio de necessario, quantumcunque in affirmativa praedicatur superius de inferiori. Nam non sequitur, Aliquod ens non esse animal est necessarium: Omnis homo est animal: ergo Omnem hominem non esse ens est necessarium; nam praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Vel sic arguitur, Aliquod ens non esse animalitatem est necessarium: Omnis humanitas est animalitas: ergo Aliqua humanitatem non esse ens est necessarium, Nec etiam sequitur, Omne personam divinam esse Deum est necessarium: Aliquod ens non est Deus: ergo Aliquod ens non esse personam divinam est necessarium. Sic igitur patet, quomodo valet mixtio necessarii & de inesse in secunda figura, quando illa de necessario sumitur in sensu composito. Et secundum istum modum debet exponi Philosophus de ista materia in libro priorum. Si aut illa de necessario sumatur in sensu diviso, non valet mixtio, sive affirmativa sive negativa fuerit de necessario. Quod enim non valeat si affirmativa fuerit de necessario, patet. Nam non sequitur, Omnis homo de necessitate est Deus: Nulla humanitas est Deus: ergo Omnis humanitas de necessitate non est homo; quia si nullus homo esset nisi Christus, praemissae essent verae, & conclusio falsa: haec enim esset vera, Omnis homo de necessitate est Deus; nam praedicatum necessario inest cuilibet pro quo subjectum supponit illo casu posito. Nam illo casu posito homo non supponeret nisi pro Filio Dei, quia tantum Filius Dei esset homo, & manifestum est quod Filius Dei de necessitate est Deus, igitur tunc esset haec vera. Similiter minor esset vera, imo esset necessaria. Nam haec est necessaria, Nulla humanitas est Deus; quia quamvis de facto homosit Deus, tamen haec esset falsa, Humanitas est Deus, imo nec aliqua humanitas potest esse Deus; sicut nec humanitas potest esse immortalis vel aeterna. Quod autem conclusio esset falsa illo casu posito, patet. Nam humanitas Christi quamvis non sit homo, potest tamen esse homo; quia si deponeretur à Filio Dei, statim eo ipso esset homo. Similiter iste discursus non valet, Omnis persona de necessitate est Deus: Nulla humanitas seu nulla intellectualis creatura de necessitaest Deus: ergo Omnis humanitas seu omnis intellectualis creatura de necessitate non est persona. Si enim nullus homo esset nisi Christus, nec aliquis Angelus, adhuc esset haec vera, Omnis persona de necessitate est Deus: nam quaelibet singularis est vera, certum est; & tamen conclusio est falsa. Nam adhucaliqua natura intellectualis, scilicet illa assumpta à verbo, posset esse persona, quia si deponeretur esset persona. Et similiter illo casu posito istae praemissae essent verae, Omnis persona de necessitate non est assumpta à verbo: Omnis natura intellectualis creata non est assumpta à verbo: & tamen haec conclusio esset falsa, Omnis natura intellectualis creata de necessitate non est persona, & per consequens talis discursus non valet. Similiter secundum opinionem Aristot. talis discursus non valet, Omne album de necessitate est cygnus: Nullus asinus est cygnus: ergo Omnis asinus de necessitate non est albus; quia si nihil sit album nisi cygnus, praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Haec enim esset vera, Omne album de necessitate est cygnus; quia quaelibet singularis est vera, igitur illa est vera; & certum est quod minor est vera, & manifestum est, quod conclusio est falsa; ergo talis discursus non valet. Veruntamen quod dictum est de illo exemplo non est dictum nisi gratia exempli. Si autem negativa sit de necessario adhuc discursus non valet; quia non sequitur, Omne album de necessitate non est asinus: Omne rudibile est asinus: ergo Omne rudibile de necessitate non est album; nam si nullus asinus sit albus, tunc praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Tunc enim major est vera, ista scilicet, Omne album de necessitate non est asinus: nam quaelibet singularis est vera; quocunque enim albo demonstrato haec est vera, Hoc de necessitate non est asinus; quia ex quo per casum nullum album est asinus, Omne album est aliud ab asino, & per consequens non potest esse asinus, & ita de necessitate non est asinus. Et ratio veritatis talium propositionum est ista, quia ut frequenter est tactum, per istam, Omne album de necessitate non est asinus, non denotatur quod illa propositio sit necessaria in qua praedicatum removetur à subjecto, puta ab hoc subjecto album; sicut non denotatur quod haec sit necessaria, Nullum album est asinus; similiter nec per istam, Album potest esse nigrum, denotatur quod haec sit possibilis, Album est nigrum: sed per istam, Omne album de necessitate non est asinus, denotatur quod quaelibet propositio, in qua hoc praedicatum asinus, per verbum de praesenti removetur à pronomine demonstrante quodcunque quod est album, sit necessaria; ita quod si tantum sint tria alba, quod tunc per istam, Omne album de necessitate non est asinus, non denotatur nisi quod quaelibet illarum trium propositionum sit necessaria, quod esset verum; sicut si tantum tres homines essent albi, tunc ista propositio de necessario esset vera, quia quaelibet est vera, non tamen illa de necessario erit necessaria; quia poterit multas singulares habere falsas; & per consequens erit falsa. Et ita talis aliquando de necessario est vera; quando scilicet quaelibet singularis est vera: & aliquando est falsa; quando scilicet aliqua ejus singularis est falsa. Et hoc est summe necessarium ad sciendum, quando propositio de modo in sensu diviso, vel aequivalens ei, vel quaecunque propositio habens adverbialem determinationem determinantem compositionem, est vera, & quando est falsa. Sic igitur patet, quamvis negativa sit de necessitate non sequitur conclusio de necessario: sicut non sequitur, Omne agens de necessitate non patitur: Omnis creatura patitur: ergo Omnis creatura de necessitate non est agens. Nec sequitur, Omnis homo de necessitate non est Deus: Quaelibet persona divina est Deus: ergo Quaelibet persona divina de necessitate non est homo; nam ante incarnationem fuerunt praemissae verae, & conclusio falsa. Sic ergo patet, quod si illa de necessario sumatur in sensu diviso, vel aliqua aequivalens ei, quod discursus mixtus non valet in secunda figura, nec potest reduci in primam siguram per conversionem: quia dictum est prius, quod talis de necessario non convertitur in illam de necessario, sed tantum in illam de inesse. Ex duabus autem de inesse non sequitur conclusio de necessario in prima figura, sicut dictum est: quia talis negativa universalis non convertitur in universalem, sed in particularem de inesse. Major enim non potest esse particularis negativa in prima figura; similiter minor in prima figura non potest esse particularis de necessario: sicut dictum est superius. CAP. XXXIII. De eadem mixtione in tertia figura. QUando autem debet fieri mixtio necessarii & inesse in tertia figura, sciendum est, quod si illa de necessario sumatur in sensu composito vel aequivalens ei, mixtio non valet generaliter, sive major fuerit de necessario sive minor. Si enim major fuerit de necessario patet instantia hic, Omnem personam divinam esse Deum est necessarium: Omnis persona divina est creans: ergo Aliquen creantem esse Deum est necessarium; quia praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Similiter si minor sit de necessario patet instantia hic, Quaelibet persona divina est creans: Omnem personam divinam esse Deum est necessarium: ergo Aliquem Deum esse creantem est necessarium. Est tamen sciendum, quod si minor sit de inesse simpliciter tenet mixtio; quia conversa minore sequitur conclusio de necessario in secunda figura. Similiter si major sit universalis negativa de necessario, & minor particularis affirmativa, & praedicatur inferius de superiore, est bonus discursus, sive minor sit de inesse simpliciter, sive de inesse ut nunc: non autem est sic de affirmativa. Et ratio est; quia semper à superiori distributo ad quodcunque inferius, tenet consequentia simplex negative, & non affirmative. Unde haec est consequentia simplex, Nullum animal currit: ergo Nullus homo currit: sed haec non est consequentia simplex, Omne animal currit: ergo Omnis homo currit. Sed si illa negativa sit particularis de necessario valet mixtio, si in universali affirmativa praedicatur superius de inferiori. Unde iste discursus est bonus, Aliquem hominem non esse asmum est, necessarium: Omnis homo est homo albus: ergo Aliqud album non esse asinum est necessarium. Et ratio est; quia quicquid negatur necessario particulariter ab aliquo superiori, negatur etiam particulariter à quolibet inferiori quod potest praedicari de superiori sumpto, quia non contingit reperire instantiam. Ex praedictis potest elici quomodo uniformiter dicendum est de omnibus in tertia sigura, si illa de necessario sit sumpta in sensu composito: sed si illa de necessario sumatur in sensu diviso, quando major est de necessario & universalis, semper sequitur conclusio in sensu diviso; quia tunc semper conversa minore quae est de inesse est syllogismus regulatus per dici de omni vel de nullo in prima figura respectu ejusdem conclusionis. Sicut sequitur, Omnis homo de necessitate est animal: Omnis homo, vel aliquis homo est albus: ergo Aliquod album de necessitate est animal. Similiter sequitur, Omnis homo de necessitate non est asinus: Omnis homo vel aliquis homo est albus: ergo Aliquod album de necessitate non est asinus; quia in omnibus praedictis conversa minore quae est de inesse, sequitur conclusio de necessario in prima figura. Si autem major sit particularis affirmativa valet mixtio. Unde sequitur, Aliquis homo de necessitate est animal: Omnis homo est albus: ergo Aliquod album de necessitate est animal. Talis autem syllogismus reducitur in primam figuram per conversionem majoris in unam de inesse, & conversionem conclusionis in unam de inesse, & per transpositionem propositionum, sic, Omnis homo est albus: Aliquid quod de necessitate est animal est homo: ergo Aliquid quod de necessitate est animal est album; qui est syllogismus regulatus per dici de omni. Si autem major sit particularis negativa discursus valet; quia sequitur, Aliquod producens de necessitate non est asinus: Omnis producens est persona divina: ergo Aliqua persona divina de necessitate non est asinus. Probatur autem talis syllogismus per syllogismum expositorium; si aliquis producens de necessitate non est asinus sit iste A, tunc, A de necessitate non est asinus: & A est persona divina, per minorem propositionem: igitur Aliqua persona divina de necessitate non est asinus. Sic igitur patet, quod semper mixtio est bona si major sit de necessario in sensu diviso, vel aequivalens ei. Sed si minor sit de necessario non valet mixtio; unde non sequitur, Omnis homo est albus: Omnis homo de necessitate est animal: ergo Aliquod animal de necessitate est album. Similiter non sequitur, Omnis persona divina creat: Omnis persona divina de necessitate est Deus: ergo Deus de necessitate creat. Nec sequitur, Nulla persona divina est incarnata: Omnis persona divina de necessitate est Deus: ergo Deus de necessitate non est incarnatus; nam ante incarnationem fuerunt praemissae verae, & conclusio falsa. CAP. XXXIV. De mixtione ex una de inesse & altera de possibili in prima figura. POst mixtionem de inesse & necessarii, dicendum est de mixtione de inesse & de impossibili. Et primo in prima figura. Unde primo est sciendum, quod si illa de impossibili sumatur in sensu composito, vel aequivalenti ei, sive major fuerit de possibili sive minor, non valet talis mixtio universaliter; quia contingit praemissas esse veras, conclusione existente falsa. Sic, Omnem hominem esse album est possibile: Omne nigrum est homo: ergo Omne nigrum esse album est possibile. Nullum hominem esse Deum est possibile: Omnis Filius Dei est homo: ergo Nullum Filium Dei esse Deum est possibile. Similiter, Nullus creans est Deus: Omnem personam divinam esse creantem est possibile: ergo Omnem personam divinam non esse Deum est possibile. In his enim exemplis possunt praemissae esse verae conclusione existente falsa. Sciendum tamen est, quod si minor sit de inesse simpliciter, sive major, valet mixtio. Similiter si in syllogismo negativo sumatur aliquod inferius ad medium terminum, sive minor sit de inesse simpliciter, sive de inesse ut nunc, valet mixtio. Ut bene sequitur, Nullum hominem esse Deum est possibile: Omnis homo albus est homo: ergo Nullum hominem album esse Deum est possibile. Sed in syllogismo affirmativo non sufficit accipere sub inferius ad medium terminum. Et ratio est; quia à superiori distributo ad quodlibet inferius est consequentia simplex negative, & non affirmative; sicut dictum est prius. Si autem illa de possibili sumatur in sensu diviso, vel aequivalenti ei, Aut major est de possibili, Aut minor. Si major, aut subjectum stat pro iis quae sunt, vel pro iis quae possunt esse. Si primo modo, semper est mixtio bona; quia semper talis discursus regulatur per dici de omni, vel de nullo. Ut bene sequitur, Omne album potest esse homo: Socrates est albus: ergo Socrates potest esse homo; quia per majorem denotatur quod omne illud quod est album potest esse homo, & per minorem denotatur quod Socrates est albus; ex quibus sequitur quod Socrates potest esse homo. Si autem subjectum supponat pro iis quae possunt esse, adhuc mixtio valet; nam semper illa de possibili universalis, quando subjectum sumitur pro iis quae possunt esse, infert illam de possibili in qua subjectum sumitur pro iis quae sunt; & ex secunda & illa de inesse sequitur talis conclusio de possibili, ergo ex alia, quia quicquid sequitur ad consequens sequitur ad antecedens. Si autem minor sit de possibili, & major de inesse, non valet mixtio; quia non sequitur, Omne album est homo: Omnis asinus potest esse albus: ergo Omnis asinus potest esse homo; etiam qualitercunque sumatur subjectum in illa de possibili. Sciendum est etiam, quod quamvis quando mixtio est bona sequitur conclusio directa, non tamen sequitur conclusio indirecta de possibili; quia, sicut dictum est prius, illa de possibili non semper convertitur in unam de possibili; sed aliquando in unim de inesse. Est etiam sciendum, quod in conclusione subjectum non debet stare nisi pro iis quae sunt, ex quo minor est de inesse in tali mixtione. CAP. XXXV. De eadem mixtione in secunda figura. EX propositione de possibili in sensu composito vel aequivalente ei, sive fuerit negativa, sive affirmativa, & altera de inesse, nulla sequitur conclusio in secunda figura. Patet, quia si negativa fuerit de possibili, reducetur in primam figuram per conversionem istius negativae: sed dictum est prius, quod talis mixtio non valet in prima figura, & hoc universaliter; aliquando tamen valet, & in illo casu etiam valebit in secunda figura. Similiter si affirmativa fuerit de possibili non valet, quia in prima figura minore existente de possibili non valet mixtio; hoc etiam patet per instantiam. Nam non sequitur, Possibile est nullum Deum esse hominem: Omnis persona divina est homo: ergo Possibile est nullam personam divinam esse Deum; quia si quaelibet persona divina esset incarnata, praemissae essent verae, & conclusio falsa. Similiter non sequitur, Possibile est omnem personam divinam esse incarnatā: Nullus Deus est incarnatus: igitur Possibile est nullum Deum esse personam divinam; quum ante incarnationem fuerunt praemissae verae, & conclusio falsa. Et sicut non valet mixtio talis in syllogismis universalibus, ita nec in particularibus. Si autem illa de possibili in sensu diviso sumatur, vel aequivalens ei, non valet talis mixtio. Non enim sequitur, Omnis persona divina potest esse incarnata: Nullus Deus est incarnatus: ergo Quilibet Deus potest non esse persona divina. Nec sequitur, Omnis Deus potest non esse homo: Omnis persona divina est homo: ergo Persona divina potest non esse Deus. Nec potest reduci in primam figuram, quia reducetur per conversionem negativae; sicut dictum est prius, quod universalis negativa de possibili non convertitur nisi in particularem de inesse, quae tamen deberet esse major in prima figura, quod non est possibile, cum sit particularis. CAP. XXXVI. De eadem in mixtione in tertia figura. SI autem in tertia figura illa de possibili sumatur in sensu composito, sive fuerit affirmativa sive negativa, non sequitur universaliter aliqua conclusio de possibili in sensu composito. Unde non sequitur, Omnem hominem esse album est possibile: Omnis homo est niger: ergo Aliquod nigrum esse album est possibile. Quando tamen utraque est affirmativa, sequitur conclusio de possibili sumpta in sensu diviso sic, Possibile est omnem hominem esse album: Omnis homo est niger: ergo Aliquod nigrum potest esse album; quia si possibile est omnem hominem esse album aliqua singularis est possibilis, tunc haec est possibilis, Hoc est album, & per consequens potest esse album; quia dictum est prius, quod talis singularis in sensu composito, & in sensu diviso convertuntur. Nec sequitur, Hoc potest esse album: Hoc est nigrum: ergo Nigrun potest esse album. Si autem illa de possibili sit negativa, nulla sequitur conclusio: non enim sequitur, Possibile est nullum hominem esse Deum: Omnis homo est pater: ergo Pater non potest esse Deus. Si autem illa de possibili sumatur in sensu diviso; tunc si major sit de possibili qualitercunque sumatur subjectum, sequitur conclusio de possibili; & potest reduci in primam figuram, per conversionem minoris vel majoris in illam de inesse, per transpositionem propositionum, inferendo unam de inesse, quae est conversa conclusionis primae de possibili. Si autem major sit de inesse & minor de possibili, si subjectum sumatur pro iis quae sunt, tunc valet mixtio si utraque fuerit universalis. Bene enim sequitur, Omnis homo est albus: Omnis homo potest esse niger: ergo Nigrum potest esse album; subjecto sumpto pro iis quae possunt esse, & non pro iis quae sunt. Similiter sequitur, Nullus homo est asinus: Omnis homo potest esse albus: ergo Aliquod album potest non esse asinus. Si autem minor de possibili fuerit particularis, & subjectum sumatur pro iis quae possunt esse, non valet mixtio: sicut non sequitur, Omne album est homo: Aliquod album potest esse asinus: ergo Aliquis asinus potest esse homo. Nec sequitur, Nullus homo est Deus: Aliquis homo potest esse Pater, vel Verbum: ergo Pater vel Verbum potest non esse Deus. Prima mixtio probatur per syllogismum expositorium, si major sit particularis; nam si Aliquis homo est albus, & Omnis homo potest esse niger, detur Ille homo qui est albus▪ tunc Ille est albus, & Ille potest esse niger, ergo Aliquid quod potest esse nigrum est album. Si dacatur quod consimiliter potest probari si minor sit particularis de possibili: sic, Omne album est homo: Aliquod album potest esse asinus: ergo Aliquid quod potest esse asinus est homo, & per consequens, Potest esse homo; quia si haec minor sit vera, detur illud & sit A; tunc sequitur, A potest esse asinus: A est homo: ergo Aliquid quod potest esse asinus est homo, & per consequens, Potest esse homo. Dicendum est, quod talis probatio in illo casu non valet, nam dato quod A potest esse asinus, non haberetur per majorem quod A est homo; quia subjectum non supponit pro A, quamvis in minore supponat pro A: hoc autem requiritur ad hoc, quod talis probatio valeret per syllogismum expositorium, quomodo est in aliis ut dictum est. CAP. XXXVII. De mixtione ex una de inesse, & altera de contingenti non necessario in prima figura. VIso quomodo valet mixtio de inesse & de possibili, videndum est quomodo valet mixtio ex de inesse & contingenti non necessario; & Primo in prima figura. Est ergo Primo sciendum, quod si illa de contingenti sumatur in sensu composito sive fuerit major sive minor, non sequitur conclusio de contingenti. Sicut non sequitur, Contingit omnem hominem esse album: Omnis homo niger est homo: ergo Contingit omnem hominem nigrum esse album. Nec sequitur conclusio de contingenti in sensu diviso: non enim sequitur, Contingit omnem hominem esse Deum: Verbum est homo: ergo Verbum contingit esse Deum. Sed bene sequitur conclusio de possibili; & quia semper illa de contingenti infert illam de possibili, ex qua, & illa de inesse sequitur conclusio talis de possibili: sicut dictum est prius. Similiter non sequitur, Omnis homo est Deus: Contingit omne naturam humanam esse hominem: ergo Contingit naturam humanam esse Deum. Nec sequitur conclusio de possibili. Est autem sciendum, quod quamvis majore existente negativa de possibili, & sumpto in minore aliquo inferiori sub medio termino, sequitur conclusio de possibili; non tamen illa regula est vera, si major sit de contingenti. Non enim sequitur, Contingit nullum album esse asinum: Omnis homo est albus: ergo Contingit nullum hominem album esse asinum. Si autem illa de contingenti sumatur in sensu diviso; si sit major, Aut subjectum accipitur praecise pro iis quae sunt, Aut pro eis quae contingunt. Si Primo modo est syllogismus regulatus per dici de omni vel de nullo, dummodo minor sit affirmativa. Sicut sic arguendo, Contingit omne hominem esse album: Socrates est homo: ergo contingit Socrate esse album. N●m per istam majorem denotatur, quod de quocunque dicitur subjectum per verbum de praesenti, quod de eodem dicatur praedicatum cum hoc verbo contingit: & per minorem denotatur, quod illud quod fuit subjectum primae propositionis vere sic dicitur de subjecto minoris; igitur ille syllogismus regulatur per dici de omni, & eodem modo regulatur per dici de nullo si major fuerit negativa. Si autem subjectum majoris praecise supponit pro iis quae contingunt, non valet mixtio, nec regulatur per dici de omni vel de nullo. Unde iste discursus non valet, Omne en● contingit creari: Deus est ens: ergo Deum contingit creari; si sensus majoris sit iste, Omne quod contingit esse e●s contingit creari; quia per minorem non denotatur, quod contingit Deum esse ens, & per consequens non regulatur per dici de omni. Si autem subjectum majoris supponit tam pro iis quae sunt quam pro iis quae contingunt, sic est mixtio bona & regulata per dici de omni vel de nullo; quia talis de contingenti infert illam de contingenti in qua subjectum supponit praecise pro iis quae sunt. Si autem minor sit de contingenti non sequitur universaliter conclusio; quia non sequitur, Nullus homo est Deus: Contingit omnem humanitatem esse hominem: ergo Contingit nullam humanitatem esse Deum. Similiter non sequitur, Omne album est homo: Contingit omnem equum esse album: ergo Contingit omnem equum esse hominem. Sciendum est tamen, quod si major sit de inesse simpliciter sequitur conclusio de contingenti, & hoc, si minor sit sumpta in sensu composito vel diviso. Hoc tamen intelligendum est, si major sit affirmativa sequitur conclusio de contingenti: si autem major sit negativa sequitur conclusio de possibili. Quod enim non sequitur de contingenti, si major sit negativa, patet: nam non sequitur, Nullus asinus est intelligens: Contingit omne rudibile esse asinum: ergo Contingit nullum rudibile esse intelligens; quia praemissae sunt verae, & conclusio falsa: sed ista conclusio sequitur, Omne rudibile potest non esse intelligens. Est autem sciendum, quod quando minor est de inesse non refert an major sit negativa vel affirmativa, dummodo minor sit affirmativa: sed quando minor est de contingenti refert an minor sit affirmativa vel negativa; & hoc, quia illa de contingenti convertitur in oppositam qualitatem. Sciendum est etiam, quod eaedem regulae quae dictae sunt de universalibus, dicendae sunt de syllogismis particularibus in tali mixtione contingentis & de inesse. CAP. XXXVIII. De eadem mixtione in secunda figura. SI illa de contingenti fuerit negativa in secunda figura, & sumatur in sensu composito, quamvis illa de inesse sit de inesse simpliciter, non sequitur conclusio de contingenti. Non enim sequitur secundum opinione Aristot. Omne album est homo: Contingit nullum nigrum esse hominem: ergo Contingit nullum nigrum esse album. Similiter non sequitur, Omnis homo est albus: Contingit nullum equum esse album: ergo Contingit nullum equum esse hominem. Similiter si affirmativa fuerit de contingenti, non sequitur conclusio de contingenti sumpta in sensu composito. Similiter etiam quamvis affirmativa sit de inesse simpliciter, non sequitur conclusio de contingenti in sensu composito. Non enim sequitur, Contingit nullum hominem esse album: Omnis cygnus est albus: ergo Contingit nullum cygnum esse hominem; & tamen minor secundum intentionem Philosophi est de inesse simpliciter. Nec sequitur secundum veritatem, Contingit nullam humanitatem esse in actu: Quaelibet persona divina est in actu: ergo Contingit nullam personam divinam esse humanitatem; & tamen minor est de inesse simpliciter; tamen conclusio de possibili bene sequitur. Si autem negativa fuerit de inesse, & affirmativa de contingenti, non, sequitur conclusio de contingenti. Non enim sequitur, Nullus equus est homo: Contingit omnem scientem esse hominem: ergo Contingit nullum scientem esse equum. Nam praemissae sunt verae, & conclusio falsa; vocando scientem illum solum qui habet scientiam creatam, per quod excluditur Deus. Si autem illa de contingenti sumatur in sensu diviso, si negativa fuerit de contingenti & affirmativa de inesse, non sequitur conclusio de contingenti. Non enim sequitur secundum opinionem Aristot. Contingit nullum hominem esse album: Omnis cygnusest albus: ergo Contingit nullum cygnun esse hominem. Nec etiam sequitur, Contingit nullum Deum esse incarnatum: Quaelibet persona divina est incarnata: ergo Contingit nullam personam divinam esse Deum. Sed si illa affirmativa fuerit de inesse simpliciter, sequitur conclusio de possibili. Si autem affirmativa fuerit de contingenti, & negativa de inesse simpliciter, sequitur conclusio de possibili, sic; Nullus asinus est intelligens: Contingit omnem hominem esse intelligentem: ergo Omnis homo potest non esse asinus. Et sic exponendus est Aristot. in libro priorum, quando dicit, quod si affirmativa fuerit de contingenti sequitur conclusio sumpta de possibili: si autem negativa fuerit de contingenti, quamvis altera de inesse fuerit de inesse simpliciter, non sequitur conclusio de possibili; & hoc, si subjectum illius de contingenti sumatur praecise pro iis quae contingunt. Non enim sequitur, Contingit nullum ens esse in actu: Omnis Deus est in actu: ergo Contingit nullum Deum esse ens; minor est de inesse simpliciter, & major est vera sub isto sensu: Haec enim est vera, Omne quod contingit esse ens contingit non esse in actu; & sic loquitur Philosophus in libro priorum. Et p●r illam distinctionem & alias, quae positae sunt & ponentur, solvendae sunt contrarietates quae videntur esse inter dicta hic & dicenda, & illa quae dicit Aristot. in lib. priorum, quarum solutiones propter brevitatem dimitto studiosis. CAP. XXXIX. De eadem in tertia figura. QUando illa de contingenti in tertia figura sumitur in sensu composito, non sequitur generaliter conclusio nec de contingenti nec de possibili in sensu composito. Non enim sequitur, Contingit omnem hominem esse album: & omnis homo est niger: ergo Contingit album esse nigrum: & tamen si utraque sit universalis affirmativa, & subjectum illius de contingenti supponit pro iis quae sunt in actu, & accipitur in sensu diviso, sequitur conclusio de possibili in sensu diviso; unde ex praedictis praemissis sequitur ista conclusio, Aliquod nigrum potest esse album. Quod potest probari per syllogismum expositorium sub universali de contingenti, sumendo aliquam singularem de possibili quae convertitur cum illa de contingenti in sensu diviso. Similiter si minor sit particularis de inesse, & major de contingenti, sequitur conclusio consimilis: si autem major sit particularis, confimilis conclusio sequitur. Si autem subjectum illius de contingenti sumatur pro iis quae contingunt, non sequitur conclusio: non enim sequitur, Omne ens contingit creari: Omne ens est Deus: ergo Deum contingit creari. Est tamen sciendum, quod in prima Figura, in secunda, & in tertia quandocunque illa de contingenti est affirmativa, potest poni loco ejus negativa de contingenti; & hoc, quia illa de contingenti convertitur per oppositas qualitates. Similiter quando minor est de inesse in primo Modo, secundo, quarto, & sexto perficitur syllogismus per conversionem minoris: & ideo tunc semper oportet subjectum majoris supponere pro iis quaesunt, vel quae contingunt. CAP. XL. De mixtione ex una de inesse & altera de impossibili. POst praedicta videndum est, an ex illa de inesse & impossibili possit fieri syllogismus mixtus. Et est primo sciendum, quod semper illa de impossibili aequivalet alicui propositioni de necessario: & ideo ex praedictis, circa mixtionem necessarii & de inesse, potest patere, quomodo potest argui ex propositione de inesse & de possibili. Propter quod sciendum est, quod in prima figura ex majore de impossibili aequivalente universali de necessario sumpta in sensu composito, & minore de inesse simpliciter, sequitur conclusio de impossibili in eodem sensu; & aliter non. Et deo non sequitur, Omne falsum esse verum est impossibile: Tese dere est falsum: ergo Te sedere esse verum est impossibile: tum quia major aequivalet particulari de necessario, scilicet isti, Aliquod falsum non esse verum est necessarium, & ita syllogismus non valet: tum quia minor est de inesse ut nunc; etiam manifestum est, quod praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Similiter non sequitur, Omne verum esse necessarium est impossibile, Deum esse est verum: igitur Deum esse necessarium est impossibile: quia non obstante quod minor sit de inesse simpliciter, tamen major aequivalet uni particulari de necessario, ideo non valet discursus. Sed iste discursus est bonus, Aliquod verum esse falsum est impossibile: Deum esse est verum: igitur Deum esse falsum est impossibile; quia minor est de inesse simpliciter. Sed iste non valet, Aliquod verum esse falsum est impossibile: Te sedere est verum: ergo Te sedere esse falsum est impossibile; & hoc, quia minor est de inesse ut nunc. Sed primus discursus est bonus, quia major aequivalet isti, Nullum verum esse falsum est necessarium; & conclusio isti, Deum esse non esse falsum est necessarium. Et sic patet, quod ex illa de necessario, & minore de inesse simpliciter, sequitur conclusio de necessario; & per idem patet, quod secundus discursus non valet: & ita in istis necessarium est scire aequipollentiam propositionis de impossibili, ad propositionem de necessario; & hoc sufficit ad sciendum, quando talis mixtio valet, & quando non. Si autem illa de impossibili sumatur in sensu diviso, & minor de inesse simpiciter, sequitur conclusio de impossbili in sensu diviso, retentis principiis convenientibus primae figurae, per syllogismum regulatum per dici de omni vel de nullo. Unde bene sequitur, Omnis homo non potest esse asinus: Album est homo: ergo Album non potest esse asinus. Tamen hic sciendum est, quod quando arguitur ex propositione de impossibili in qua modus impossibilitatis negatur, semper termini debent supponere pro iis quae sunt; quia in syllogismis universalibus, si terminus supponeret pro iis quae possunt esse, syllogismus non valeret. Unde non sequitur, Omnis homo non potest esse asinus: Omne album est homo: ergo Omne quod potest esse album non potest esse asinus. Et sicut dictum est de ista mixtione in prima figura; ita consimiliter dicendum est in aliis figuris; sicut dictum est prius de mixtione necessarii & de inesse: & non oportet aliquid scire nisi aequipollentiam inter propositionem de necessario & impossibili, de qua inferius patebit. CAP. XLI. De una mixtione propositionum de inesse & altera modali non usitata in prima figura. POst mixtiones ex propositionibus de inesse & propositionibus modalibus, quae ab omnibus conceduntur esse modales; dicendum est de mixtione propositionum de inesse & de aliis propositionibus modalibus, de quibus prius diximus quod non ab omnibus conceduntur esse modales. Et Primo in prima figura. Est autem sciendum, quod quando aliquis modus positivus accipitur, cujusmodi sunt, scitum, notum, demonstrabile, per se notum, primo verum, & hujusmodi; raro vel nunquam, si major sumatur in sensu composito & minor de inesse, sequitur conclusio de tali modo in sensu composito, sive minor sit de inesse simpliciter sive ut nunc. Ad sciendum tamen quando sequitur, & quando non, videndum est an talis modus possit competere propositioni universali; & si competat, an cuilibet consequenti ad illam universalem, vel non. Si non, nunquam talis discursus valet; hujusmodi autem sunt tales modi, scitum, dubitatum, primo verum, per se notum, creditum, opinatum, concessum, & affirmatum, & hujusmodi. Et ideo tales syllogismi non valent, Omnem triangulun habere tres angulos est scitum à me: Iste triangulus est triangulus: ergo Istum triangulun habere t●es angulos est scitum à me. Omnem Deum esse immortalem est scitum à me: Pater est Deus: ergo Patrem esse immortale est scitum à me. Omnem hominem esse risibilem est primo verum: Socrates est homo: igitur, etc. Et sicut dictum est de istis, ita de multis aliis. Si autem talis modus non posset competere uni propositioni universali, nisi competat cuilibet consequenti, tunc tenet syllogismus. Talis autem modus est ly verum: & ideo iste syllogismus est bonus, Omnem hominem esse animal est verum: Album est homo: ergo Album esse animal est verum; quia universalis non potest esse vera, nisi quodlibet consequens sit verum. Et si sit aliquis modus alius qui non posset competere propositioni universali, nisi etiam competat cuilibet propositioni qui sequitur ad eam, mixtio ex tali propositione & propositione de inesse valet. Si autem modus non sit talis, mixtio non valet generaliter; quamvis in aliquibus terminis & cum aliqua determinata minore valeat: sed quando valet, & quando non, relinquo studiosis discutiendum. Si autem talis modus sit negativus, sicut ly falsum, tunc non valet talis mixtio. Sed si illa de modo sumatur in sensu diviso, vel aequivalens ei, semper talis mixtio valet respectu propositionis de consimili modo in sensu diviso, vel aequivalentis. Unde quando talis propositio sumitur in sensu diviso, ille modus non est determinatio totius propositionis. Et si sumatur adverbialiter vel aequivalenter est determinatio compositionis; & si non sit determinatio adverbialis semper aequivaler uni propositioni habenti adverbium determinans compositionem. Sicut ista in sensu diviso, Contingit omnem hominem currere, aequivalet isti, Omnis homo currit contingenter: & ista, Omnis homo potest currere, aequivalet isti, Omnis homo possibiliter currit. Sed tunc in ista, Omnis homo contingenter currit, non denotatur quod omnis homo currat: sed quod omnis homo potest currere, & quod omnis homo potest non currere. Et sic est de istis duabus, Omnis homo possibiliter currit, & Omnis homo potest currere: & tunc subjectum in istis, Omnis homo contingenter currit, Omnis homo possibiliter currit, potest habere consimiles acceptiones quales habet in aliis, alias non aequivalerent. Utrum autem de virtute sermonis aequivaleant, vel non, non curo ad praesens: tamen ad minus posset sic institui, & tunc talis propositio sine tali adverbio, & cum tali adverbio aequivaleret. Hoc autem est semper verum, quod illa propositio de Modo quocunque modo sumpta in sensu diviso; vel aequivalet uni propositioni habenti adverbialem determinationem determinantem compositionem: vel aequivalet uni propositioni habenti verbum modale indicativi modi cum verbo infinitivi modi sequente. Sicut ista, Omnem hominem esse animal est scitum à me, aequivalet isti, Omnis homo scitur à me esse animal: & ista, Omnem hominem vivere est scitum à me, aequivalet isti, Omnis homo scitur vivere à me. Ex isto potest patere, quod idem modus arguendi debet servari e● talibus propositionibus, & ex quibuscunque aliis habentibus aliqua verba indicativi modi sine omni verbo sequente, & ex propositionibus habentibus alias determinationes adverbiales, vel aequivalentes eis, determinantes compositionem. Et ideo ex tali de quocunque modo, & minore de inesse, sequitur conclusio de consimili modo in sensu diviso, vel aequivalens; & hoc in prima figura. Et ide● omnes tales syllogismi sunt boni, Omnis homo scitur à me esse animal: Homo albus est home: ergo Homo albus scitur à me esse animal. Omne animal scitur à me esse sensibile: Homo caecus est animal: ergo Homo caecus scitur à me esse sensibilis. Et si dicatur, quod praemissae sunt verae conclusione existente falsa. Puta si sciam, Omne animal esse sensibile, & tamen nesciam, Aliquod animal esse caecum; quamvis multi homines sint caeci, sed hoc nesciam. Dicendum, quod omnes tales syllogismi sunt boni, & per dici de omni vel de nullo regulati. Unde per istam, Omne animal scitur à me esse sensibile, denotatur quod hoc totum, Scitur à me esse sensibile, convenit cuilibet animali: & ideo si homo caecus sit animal, oportet quod homini caeco conveniat quod denotatur per conclusionem; & ideo talis syllogismus regulatur per dici de omni. Nec obstar quod adducitur, quod si haec sit vera, Omne animal scitur esse sensibile; & haec similiter, Homo caecus est animal, oportet quod haec simpliciter sit vera, Homo caecus scitur à me esse sensibilis; sed simul cum hoc stat, quod nesciam aliquem hominem esse caecum, & quod nesciam illam, Homo caecus est animal. Sicut enim cum ista, Album potest esse nigrum, stat quod haec est impossibilis, Album est nigrum: ita cum ista, Homo caecus scitur à me esse sensibilis, stat quod haec non sit scita à me, Homo caecus est sensibilis. Et si dicatur, sequitur, Homo caecus scitur à me esse sensibilis, ergo Sensibile scitur à me esse homo caecus. Dicendum est, quod illa consequentia non valet, sed debet inferri ista, Aliquid quod scitur à me esse sensibile, est homo caecus: haec autem patet per praedicta in tractatu secundo, in parte de conversione propositionum. Sic ergo dico quod tales syllogismi sunt boni. Omnis aedificator per se aedificat: Homo albus est aedificator: ergo Homo albus per se aedificat. Omne album per accidens aedificat: Aedificator est albus: ergo Aedificator per accidens aedificat. Omnis anima intellectiva scitur à me esse substantia: Intellectus est anima intellectiva: ergo Intellectus scitur à me esse substantia. Omnis natura specifica scitur à me esse communicabilis: Differentia individualis est natura specifica: ergo Differentia individualis scitur esse communicabilis. Sed secundum opinionem Aristot. qui non ponit aliquam unam rem esse plures res distinctas realiter, tales syllogismi sunt boni. Omnis Deus scitur à me esse immortalis: Pater est Deus: ergo Pater scitur à me esse immortalis. Omnis Deus creditur à philosophis esse aeternus: Filius productus est Deus: ergo Filius productus creditur à philosophis esse aeternus. Sed qualiter secundum Theologos talis processus potest impediri, & qualiter non, dictum est prius. Sic ergo dicendum est, quod omnes tales syllogismi sunt boni ae si omnes essent de inesse, nec est aliter arguendum ex talibus in prima figura quam ex illis de inesse. Sed propter cavillationes est sciendum, quod non quaelibet propositio in qua ponitur talis modus est propositio modalis: sed ad hoc quod fit propositio modalis duo requiruntur. Unum, quod modus non sit praecise pars alterius extremi; & propter hoc tales non sunt modales, Illud quod scitur à me esse animal est album. Illud quod per se aedificat est calidum. Illud quod potest ●urrere est homo sedens. Aliquid quod potest esse impossibile est verum. Aliud requiritur, quod ex forma propositionis denotatur ille modus alicui propositioni de inesse competere, quamvis non semper denotatur competere sua de inesse. Sicut per istam, Album potest esse nigrum, denotatur quod aliqua propositio sit possibilis in qua praedicatur nigrum de albo. Similiter per istam, Homo albus scitur à me esse animal, denotatur quod aliqua propositio sit scita à me: & tamen non denotatur quod ista sit scita à me, Homo albus est animal. Et propter istud secundum tales propositiones non sunt modales, Omnis homo cognoscitur à me. Omnis homo intelligitur à me; & sic de aliis. Tamen quantum ad modum arguendi non refert accipere tales propositiones modales, vel illas de inesse. CAP. XLII. De eadem mixtione in secunda figura. IN secunda figura si talis de modo accipitur in sensu composito raro vel nunquam valet syllogismus, quando modus aliquid addit ultra istum modum: verum cujusmodi sunt tales modi, scitum, demonstratum, per se notum, primo verum; & hujusmodi. Quod autem mixtio talis non valeat, patet per instantiam in terminis. Non enim sequitur secundum opinionem Aristot. Omnem hominem esse animal est per se: Nullum album est animal: ergo Nullum album esse hominem est per se. Nec sequitur, Omnem personam divinam esse Deum est per se: Nullus homo est Deus: ergo Nullum hominem esse personam divinam est per se. Nec sequitur, Nullam humanitatem esse Deum est per se: Aliquis homo est Deus: ergo Aliquem hominem non esse Deum est per se. Et sicut est de illo modo per se, ita est de multis aliis. Si autem illa de modo accipitur in sensu diviso, vel aequivalenti ei, etiam raro vel nunquam valet mixtio, sive affirmativa sive negativa fuerit de modo respectu conclusionis de consimili modo affirmato. Sicut non sequitur, Omne album scitur à Socrate esse homo: Nullus asinus est homo: ergo Omnis asinus scitur à Socrate non esse albus. Nam posito quod nihil sit album nisi Plato, & quod Socrates hoc nesciat, nec etiam sciat an aliquis asinus sit albus, vel non, & tamen sciat quod Plato est homo, tunc praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Haec enim tunc est vera, Omne album scitur à Socrate esse homo, quia nihil scitur esse album nisi Plato, & Plato scitur à Socrate esse homo, ergo Omne album scitur à Socrate esse homo: & certum est quod illa est vera, Nullus asinus est homo, & tamen haec est falsa per positum, Omnis asinus scitur à Socrate non esse albus. Et si dicatur, quod haec non est vera isto posito, Omne album scitur à Socrate esse homo, quia Socrates nescit an aliquod album sit homo. Hoc non valet, quia quamvis Socrates nesciat istam, Omne album est homo, tamen haec est vera, Omne album scitur à Socrate esse homo; quia per illam non denotatur nisi quod praedicatum competit omni illi pro quo subjectum supponit, & hoc est verum, quia subjectum non supponit nisi pro Platone, & notum est quod Platoni competit praedicatum; haec enim est vera, Plato scitur esse homo, cum hoc tamen stat quod nesciat istam, Aliquod album est homo. Sic ergo patet quod talis mixtio non valet. Similiter non sequitur, Omne album per se non est homo: Omne ●isibile est homo: ergo Omne risibile per se non est album. Nam si nihil sit album nisi asinus, praemissae sunt verae & conclusio falsa. Haec enim est vera, Omne album per se non est homo; quia quaelibet singularis est vera: & quod minor est vera certum est, & conclusio falsa; quia omne risibile per accidens non est album. Similiter non sequitur, Nullus homo est Deus: Quaelibet persona divina per se est Deus: ergo Quaelibet persona divina per se non est homo. Nam ante incarnationem fuerunt praemissae verae & conclusio falsa. Et sicut est de istis modis, ita est de aliis multis. Et si dicatur, quod tales conclusiones, Omnis homo scitur non esse albus, Omnis homo creditur non esse asinus, & hujusmodi, sunt affirmativae, ideo non debent sequi. Dicendum est, quod quamvis tales sint affirmativae quantum ad compositionem modalem, hoc est, quamvis modale verbum affirmetur in eis; tamen aliud verbum negatur: & hoc sufficit ad intentum meum. Unde ista ponitur negativa, Omnis homo potest non esse asinus, quamvis verbum modale affirmetur. Patet igitur, quod dictum est prius, quod non sequitur conclusio de modo affirmativa in tali mixtione; sive modus ille fuerit verbum, cujusmodi sunt talia verba, scitur, creditur, demonstratur, & hujusmodi: sive ille modus sit adverbium vel aequivalens adverbio, cujusmodi sunt tales, per se, primo verum, per accidens, & hujusmodi. Si autem in conclusione fuerit modus negatus, frequenter sequitur conclusio talis. Nam iste discursus est bonus, Omne album scitur esse homo: Nullus asinus est homo: ergo Nullus asinus scitur esse albus. Similiter sequitur▪ Omne album per se non est homo: Omne risibile est homo: ergo Nullum risibile per se est album; forte tamen quibusdam aliis modis non valet. Ex praedictis patet, quod quamvis ex talibus propositionibus de modo sumptis in sensu diviso, vel eis aequivalentibus, sit omnino idem modus arguendi in prima figura, sicut si omnes propositiones essent de inesse: non tamen sic arguendum est ex eye in secunda figura. Et ratio est, quia tales propositiones non convertuntur sicut illae de inesse. Unde ille syllogismus, Omnis homo non est asinus: Omne rudibile est asinus: ergo Omne rudibile non est homo, potest probari per hoc, quod ista, Omnis homo non est asinus, convertitur in istam, Omnis asinus non est homo, ex qua & minore sequitur conclusio praedicta in prima figura per syllogismum regulatum per dici de nullo; sic arguendo, Omnis asinus non est homo: Omne rudibile est asinus: ergo Omne rudibile non est homo. Unde non sic est de isto syllogismo, Omne album per se non est asinus: Omne rudibile est asinus: ergo Omne rudibile per se non est album: quamvis iste syllogismus in prima figura, Omnis asinus per se non est albus: Omne rudibile est asinus: ergo Omne rudibile per se non est album, sit bonus syllogismus & regulatus per di●i de nullo; & hoc, quia ista, Omne album per se non est asinus, non convertitur in istam, Omnis asinus per se non esse albus; quia posito quod nullus asinus sit albus, antecedens est verum eo quod quaelibet singularis sit vera, & tamen consequens est falsum. Sed ista, Omne album per se non est asinus, convertitur in istam, Aliquid quod per se non est asinus est album. Nunc autem manifestum est, quod ille syllogismus non valet in prima figura, Aliquid quod per se non est asinus est album: Omne rudibile est asinus: ergo Omne rudibile per se non est album; eo quod major est particularis in prima figura, & similiter affirmativa, & conclusio negativa; quae repugnant primae figurae. Per idem patet, quod si universalis negativa sit de inesse & affirmativa de modo, non valet talis mixtio; quia tunc in prima figura ex majore de inesse & minore de tali modo, sequitur conclusio de tali modo: quod falsum est. CAP. XLIII. De eadem mixtione in tertia figura. IN tertia figura, si illa de modo sumatur in sensu composito, non valet mixtio respectu conclusionis de modo consimili addente aliquid super hunc modum, verum, sumptum in sensu composito. Et ideo sciendum est primo, quod nunquam loquar postea de hoc modo, verum; & hoc, quia propositio de inesse, & propositio de hoc modo verum correspondens, convertuntur; & hoc si sit propositio. Sciendum est ergo, quod mixtio ex illa de inesse & illa de modo in sensu composito non valet. Non enim sequitur, Omnem hominem esse animal est scitum à te: Omnis homo est albus: ergo Aliquod album esse animal est scitum à te: nam posito quod aliquod animal sit album & hoc nescias, praemissae sunt verae & conclusio falsa; sicut manifeste patet. Similiter non sequitur, Omnis homo est albus: Omnem hominem esse animal est scitum à te: ergo Aliquod animal esse album est scitum à te; patet per idem. Nec sequitur, Nullus homo est albus: Omnem hominem esse animal est scitum à te: igitur Aliquod animal non esse album est scitum à te. Nec sequitur, Nullum hominem esse asinum est scitum à te: Omnis homo est albus: ergo ●liquod album non esse asinum est scitum à te. Nec sequitur, Omnem hominem esse animal est scitum à te: Omnis homo est albus: ergo Aliquod album esse animal est scitum à te. Similiter non sequitur, Omnem hominem esse animal est per se: Omnis homo est albus: igitur Aliquod album esse animal est per se. Si autem illa de modo sumatur in sensu diviso, vel aequivalens ei, si major sit de inesse & minor de modo, non valet mixtio. Non enim sequitur, Omnis homo est albus: Omnis homo scitur esse animal: ergo Aliquod animal scitur esse album. Nec sequitur, Omnis homo est quantitas: Omnis homo per se est animal: ergo Aliquod animal per se est quantitas. Nec sequitur, Nullus homo est albus: Omnis homo scitur esse animal: ergo Aliquod animal scitur non esse album. Tamen si modus sit negativus bene sequitur; nisi sit modus negativus vel privativus formaliter vel aequivalenter, sicut est iste modus falsum. Si autem major fuerit de modo & minor de inesse, si major fuerit universalis, est mixtio bona; quia semper per conversionem illius de inesse reducitur in primam figuram, ex qua & majore erit syllogismus regulatus per dici de omni vel de nullo. Et ideo iste syllogismus est bonus, Homo per se est animal: Omnis homo est albus: ergo Aliquod album per se est animal. Et iste, Omnis homo scitur à te esse animal: Aliquis homo est veniens: ergo Aliquod veniens scitur a te esse animal. Similiter iste, Socrates scitur à te esse homo: Socrates est veniens: ergo Veniens scitur à te esse homo. Et iste, Omnis anima intellectiva scitur à Socrate esse substantia: Omnis anima intellectiva est voluntas: ergo Voluntas scitur à Socrate esse substantia. Sed ista consequentia non valet, Voluntas scitur à Socrate esse substantia: ergo Aliqua substantia scitur à Socrate esse voluntas. Similiter si major fuerit particularis valet mixtio: sicut sequitur, Aliquis homo per se est animal: Omnis homo est albus: ergo Aliquod album per se est animal. Et similiter sequitur, Aliquis homo per se non est asinus: Omnis homo est animal: ergo Aliquod animal per se non est asinus; & probatur talis syllogismus per syllogismum expositorium de quo dictum est prius. Et ideo sciendum est, quod in syllogismo expositorio semper, si major sit de modo & minor de inesse, valet mixtio: sed si major fuerit de inesse & minor de modo, non valet. Unde bene sequitur, Socrates scitur esse animal: Socrates esse albus: ergo Album scitur esse animal: sed non sequitur, Socrates est albus: Socrates scitur esse animal: ergo Aliquod animal scitur esse album. Et ideo tales syllogismi non valent, Anima intellellectiva est intellectus: Omnis anima intellectiva scitur à Socrate esse forma substantialis: ergo Aliqua forma substantialis scitur à Socrate esse intellectus. Similiter non sequitur, secundum Philosophum, Deus est persona divina: Deus scitur esse immortalis: ergo Aliquod immortale scitur esse persona divina. Sicut non sequitur, Hic Deus est immortalis: Hic Deus creditur ab aliquibus esse corpus: ergo Aliquod corpus creditur ab aliquibus esse immortale. Tamen si major in omnibus praedictis exemplis esset de modo & minor de inesse, esset mixtio bona. Et tota illa diversitas & multa alia oriuntur ex hoc, quod dictum est prius, quia praedicatum appellat suam formam, & non subjectum: hoc est, quod ad veritatem propositionis de modo in sensu diviso requititur, quod propositioni in qua ipsum praedicatum, vel aliud omnino idem cum ●o significans, praedicatur de pronomine demonstrante illud pro quo subjectum supponit, conveniat ille modus expressus. Non autem requiritur, quod propositioni in qua subjicitur ipsum subjectum, vel aliud omnino idem significans cum eo, respectu praedicati vel respectu pronominis demonstrantis illud pro quo praedicatum supponit, conveniat talis modus per praedicationem. Sicut ad hoc, quod haec sit vera, Album scitur esse musitum, requiritur quod aliqua talia sit scita, Hoc est musicum, Illud est musicum, demonstrando aliquid pro quo subjectum supponit: sed ad hoc, quod haec sit vera, Album scitur esse homo, non requiritur quod aliqua talis sit scita, Album est, vel album est illud, quicunque homo demonstretur; nec requiritur quod aliqua propositio sit scita, in qua album subjicitur. Breviter ergo haec est differentia inter terminum qui ponitur à parte subjecti, & praedicati; quod si sit propositio de modo, ad veritatem talis propositionis requiritur, quod alicui propositioni in qua ipsum praedicatum praedicatur, vel aliquid omnino idem cum eo significans (quod dico propter aliquas cavillationes quae possunt fieri contra aliqua dicta prius) conveniat talis modus: sed non requiritur quod talis modus conveniat cuicunque propositioni in qua ipsum subjectum, vel aliquid omnino idem cum eo significans, subjiciatur. Et ex isto oriuntur multa dicta & dicenda. Et est summe advertendum & memoriter retinendum, ad sciendum quae propositiones sunt verae de modo, & quae falsae; & quomodo convertuntur, & quomodo non; & quomodo ex eis syllogizatur, & quomodo non: & etiam ad sciendum quae propositiones de praeterito & futuro sunt verae, & quae falsae; & ad sciendum conversiones, & modum syllogizandi ex iis de quibus dictum est. CAP. XLIV. De mixtione ex una de necessario & altera de possibili in prima figura. POstquam dictum est de mixtionibus ex propositionibus de inesse & modalibus, nunc dicendum de mixtione ex propositionibus de necessario & caeteris modalibus. Et Primo de mixtione necessarii & possibilis in prima figura: & Primo quando utraque sumitur in sensu composito. Et est primo sciendum, quod si major fuerit de necessario & minor de possibili, sequitur conclusio de possibili in eodem sensu. Sicut sequitur, Omnem hominem esse animal est necessarium: Omne album esse homine est possibile: ergo Aliquod album esse animal est possibile. Et sic est in aliis modis. Et tenet iste modus per istam regulam, Si una praemissarū est necessaria & alia possibilis, conclusio erit possibilis. Et sequitur ex istis tribus propositionibus seu regulis. Videlicet, Omne necessarium est possibile: Nullum possibile repugnat formaliter necessario: Si praemissae sint possibiles & compossibiles conclusio est possibilis. Et eodem modo, si major fuerit de possibili & minor de necessario, sequitur conclusio de possibili, per eandem regulam: sed ex talibus praemissis non sequitur conclusio de inesse nec de necessario. Sicut non sequitur, Nullum hominem esse asinum est necessarium: Omne album esse hominem est possibile: ergo Nullum album est asinus, sive Nullum album esse asinum est necessarium; & ita est de aliis. Secundo videndum est de mixtione, quando illa de necessario sumitur in sensu composito, & illa de possibili in sensu diviso. Circa quod sciendum est, quod si major sit de necessario & minor de possibili, sequitur conclusio de possibili sumpta in sensu diviso; ita tamen quod subjectum conclusionis habeat eandem acceptionem quam habet in minore. Unde iste syllogismus est bonus, Omnem hominem esse animal est necessarium: Omne album potest esse homo: ergo Omne album potest esse animal. Similiter iste syllogismus est bonus, Nullum hominem esse asinum est necessarium: Omne album potest esse homo: ergo Omne album potest non esse asinus. Sed conclusio de inesse, & de necessario non sequitur. Similiter si illa de necessario sit minor & major de possibili, sequitur conclusio de possibili, non de inesse nec de necessario, subjecto conclusionis habente eandem suppositionem quam habet subjectum majoris. Sicut sequitur, Omne animal potest esse album: Omnem hominem esse animal est necessarium: ergo Omnis homo potest esse albus. Sed si subjectum majoris accipitur pro iis quae sunt praecise, & subjectum conclusionis pro iis quae possunt esse, non valet talis mixtio. Non enim sequitur, Omne coloratum potest esse musicum: Omne album esse coloratum est necessarium: ergo Omne quod potest esse album potest esse musicum. Nec sequitur, Omne producens potest esse Deus: Omne generans esse producens est necessarium: ergo Omne quod potest esse generans potest esse Deus; quia posito quod nihil producat aliquid nisi Deus, praemissae sunt verae, si subjectum majoris accipitur pro eo quod est, & conclusio falsa. Tertio videndum est de illa mixtione, quando illa de necessario sumitur in sensu diviso, & illa de possibili in sensu composito. Et est sciendum, quod si major sit de possibili & minor de necessario, non sequitur conclusio de necessario nec de inesse, sed de possibili, sumpta conclusione in sensu composito. Sequitur enim, Omnem hominem esse album est possibile: Socrates de necessitate est homo: ergo Socratem esse album est possibile; & consimiliter est in aliis modis. Sed si major sit de necessario & minor de possibili non valet mixtio. Non enim sequitur, Omne producens de necessitate est Deus: Ignen esse producentem est possibile: ergo Ignen esse Deum est possibile. Nec sequitur, Omnis homo de necessitate non est Deus▪ Personan divinam esse hominem est possibile: ergo Personan divinam non esse Deum est possibile; nam ante incarnationem praemissae fuerunt verae, & conclusio falsa. Quarto videndum est de illa mixtione, utraque praemissa sumpta in sensu diviso. Circa quod sciendum est, quod si major fuerit de necessario & minor de possibili, non valet mixtio. Sicut non sequitur, Omne sciens de necessitate est Deus: Omnis homo potest esse sciens: ergo Omnis homo potest esse Deus. Nec sequitur, Omnis homo de necessitate non est Deus: Filius Dei potest esse homo: ergo Filius Dei non potest esse Deus. Sed si major fuerit de possibili & minor de necessario, semper valet mixtio, & regulatur per dici de omni vel de nullo. Quod patet, quia semper illa de necessario infert illam de inesse: sed dictum est prius, quod ex majore de possibili & minore de inesse sequitur conclusio de possibili, quamcunque acceptionem habeat subjectum majoris. Oportet tamen, quod subjectum conclusionis non accipiatur pro iis quae possunt esse, si subjectum majoris accipitur praecise pro iis quae sunt. CAP. XLV. De eadem mixtione in secunda figura. IN secunda figura si illa de necessario sumatur in sensu composito, si negativa fuerit de necessario, sequitur conclusio de possibili. Sicut sequitur, Nullum hominem esse asinum est necessarium: Omne rudibile potest esse asinus: ergo Omne rudibile potest non esse homo. Similiter si utraque sumatur in sensu composito sequitur conclusio de possibili. Et utrumque patet, quia conversa negativa de necessario sequitur conversa conclusionis in prima figura. Similiter si affirmativa fuerit de necessario sequitur conclusio de possibili. Sequitur enim, Omne corpus triangulare esse substantiam est necessarium: Omne corpus potest non esse substantia: ergo Omne corpus potest non esse corpus triangulare. Similiter sequitur, si illa de possibili sumatur in sensu composito. Et utrumque probatur; quia à quocunque potest negari superius vel convertibile, ab eodem potest negari inferius vel convertibile: nunc autem quando universalis affirmativa est necessaria, necessario praedicatum est superius vel convertibile cum subjecto; & ideo si praedicatum poterit removeri ab aliquo, subjectum poterit removeri ab eodem. Secundo videndum est de mixtione, quando illa de necessario sumitur in sensu diviso, & illa de possibili in sensu composito, & tunc sequitur conclusio de possibili sic: Omnis homo de necessitate non est Deus: Quamlibet personam divinam esse Deum est possibile: ergo Quamlibet personam divinam non esse hominem est possibile. Similiter sequitur si affirmativa fuerit de necessario. Similiter, si utraque sumatur in sensu composito, sequitur conclusio de possibili. CAP. XLVI. De eadem mixtione in tertia figura. IN tertia figura, si illa de necessario sumatur in sensu composito, & illa de possibili similiter, sequitur conclusio de possibili. Sicut sequitur, Nullum hominem esse asinum est necessarium, Omnem bominē esse album est possibile: ergo Aliquod album non esse asinum est possibile. Similiter sequitur, Omnem hominem esse album est possibile: Omnem hominem esse animal est necessarium: ergo Aliquod animal esse album est possibile. Si autem utraque sumatur in sensu diviso, si major fuerit de necessario & minor de possibili, non sequitur conclusio de possibili, nisi subjectum conclusionis sumatur pro eo quod potest esse. Sicut non sequitur, Quaelibet persona divina de necessitate est Deus: Quaelilibet persona divina potest esse homo: ergo Aliquis qui est homo potest esse Deus: sed sequitur: ergo Aliquid quod potest esse homo potest esse Deus. Si autem major fuerit de possibili semper sequitur conclusio de possibili, sumpto subjecto conclusionis pro eo quod est. Sicut sequitur, Quaelibet persona divina potest esse homo: Quaelibet persona divina de necessitate est Deus: ergo Aliquis Deus potest esse homo. Similiter si illa de necessario sumatur in sensu composito, & similiter minor, sequitur conclusio de possibili; sicut in priori. Si autem illa de necessario fuerit major, & de possibili minor, sequitur conclusio de possibili in sensu diviso, subjecto sumpto pro eo quod potest esse. Si autem illa de possibili sumatur in sensu diviso, & illa de necessario in sensu composito, si illa de necessario fuerit major, sequitur conclusio de possibili, subjecto sumpto pro eo quod potest esse: Si autem illa de necessario fuerit minor, sequitur conclusio de possibili. CAP. XLVII. De mixtione ex una de necessario & altera de contingenti in prima figura. POst praecedentem mixtionem dicendum est de mixtione necessarii & contingentis. Et Primo in prima figura: & Primo quando utraque sumatur in sensu composito, vel aequivalenti. Et est primo sciendum, quod si major fuerit de necessario affirmativa, & minor de contingenti, non sequitur conclusio de contingenti. Sicut non sequitur, secundum opinionem Aristot. Omne album esse cololoratum est necessarium: Omnem hominem esse album est contingens: ergo Omnem hominem esse coloratum est contingens; quia secundum eum praemissae sunt verae, & conclusio falsa: tamen secundum rei veritatem difficile est invenire instantiam, ubi praemissae tales sunt verae, & conclusio falsa. Similiter si major fuerit negativa de necessario non sequitur conclusio de contingenti; quia non sequitur, Nullum hominem esse asinum est necessarium: Omne ridens esse hominem est contingens: ergo Nullum ridens esse asinum est contingens; quia praemissae sunt verae & conclusio falsa: tamen ex praemissis taliter dispositis sequitur conclusio de possibili. Et similiter, si major fuerit de necessario affirmativa, sequitur conclusio de possibili. Pro qua intelligendum, quod quandocunque mixtio necessarii & contingentis est bona respectu conclusionis de contingenti, semper mixtio necessarii & contingentis est bona respectu conclusionis de possibili: per istas regulas, Quicquid sequitur ad consequens sequitur ad antecedens: & Illa de contingenti semper infert illam de possibili. Et est etiam sciendum, quod quandocunque major est de necessario negativa & minor de contingenti, si in minore sumatur subjectum inferius ad subjectum majoris, semper sequitur conclusio non solum de possibili, sed etiam de inesse. Et per istam regulam debent glossari multa dicta Aristot. quae videntur esse contra aliqua dicta, & aliqua dicenda. Sed si major fuerit affirmativa non sequitur conclusio de inesse, quamvis in minore sumatur sub inferius ad subjectum. Si autem major fuerit de contingenti & minor de necessario non sequitur conclusio de contingenti. Sicut non sequitur, Omne album esse dulce est contingens: Omne lac esse album est necessarium: ergo Omne lac esse dulce est contingens. Similiter non sequitur, Omne producens esse Deum est contingens: Patrem esse producentem est necessarium: ergo Patrem esse Deum est contingens. Similiter non sequitur, Nullum ens in actu esse humanitatem est contingens: Omnem Deum esse ens in actu est necessarium: ergo Nullum Deum esse humanitatem est contingens; nam praemissae sunt verae, & conclusio falsa; tamen de possibili bene sequitur, sed non sequitur conclusio de inesse, quamvis inferius sumatur sub medio termino in minore. Secundo videndum est de praedicta mixtione, quando illa de necessario sumitur in sensu composito & illa de contingenti in sensu diviso. Et est primo sciendum, quod si illa de necessario sit major, & illa de contingenti minor, in syllogismo affirmativo non sequitur conclusio de contingenti. Sicut non sequitur, Omnem materiam informatam forma ignis esse informatam est necessarium: Hanc materiam contingit esse informatam forma ignis: ergo Hanc materiam contingit esse informatam forma; quia praemissae sunt verae & conclusio falsa, secundum opinionem Aristot. Similiter non sequitur, Nullum hominem esse asinum est necessarium: Contingit ridentem esse hominem: ergo Contingit ridentem non esse asinum; & ita non valet talis mixtio in syllogismo negativo. Tertio sciendum, si major fuerit de contingenti & minor de necessario, si subjectum majoris sumatur praecise pro iis quae sunt, vel tam pro iis quae sunt quam pro iis quae contingunt, semper valet mixtio, & est syllogismus regulatus per dici de omni vel de nullo, respectu conclusionis de contingenti: quia dictum est prius, quod talis mixtio de inesse & contingenti valet, sed illa de inesse est consequens ad illam de necessario, igitur, etc. Et si subjectum majoris sumatur praecise pro iis quae contingunt non valet mixtio: sicut non sequitur, Omne quod contingit esse ens in actu contingit creari: Omnem Deum esse ens in actu est necessarium: ergo Omnem Deum contingit creari: ideo etiam non sequitur ibi conclusio de possibili▪ quia praemissae sunt verae & conclusio falsa. Quarto videndum est de illa mixtione, quando illa de contingenti sumitur in sensu composito & illa de necessario in sensu diviso. Et est Primo sciendum, quod si illa de necessario fuerit major, & illa de contingenti minor, non sequitur conclusio de contingenti: sicut non sequitur, Omnis homo de necessitate non est Deus: Omnem personam divinam esse hominem est contingens: ergo Omnem personam divinam esse Deum est contingens; quia praemissae sunt verae conclusione existente falsa. Per eosdem terminos patet quod non valet syllogismus negativus, tamen conclusio de possibili sequitur. Secundo sciendum, quod si major fuerit de contingenti, & minor de necessario, non valet mixtio; quia non sequitur, Omne suppositum esse Deum est contingens: Quaelibet persona divina de necessitate est suppositum: ergo Quamlibet personam divinam esse Deum est contingens. Nec sequitur, Nullum ens actu esse humanitatem est contingens: Quaelibet persona divina de necessitate est ens in actu: ergo Nullan personam divinam esse humanitatem est contingens. Quinto videndum de illa mixtione, quando utraque sumitur in sensu diviso. Et est primo sciendum, quod si major fuerit de necessario & minor de contingenti non valet mixtio. Non enim sequitur, Omnis homo de necessitate est Deus: Omnem humanitatem contingit esse hominem: ergo Omnem humanitatem contingit esse Deum; nam supposito quod nullus homo sit nisi Christus, praemissae essent verae, & conclusio falsa. Similiter, secundum principium Aristot. non sequitur, Omne corpus coeleste luminosum de necessitate est substantia: Contingit lunā esse corpus coeleste luminosum: ergo Contingit lunā esse substantiam. Per eosdem terminos patet quod syllogismus negativus non valet, tamen conclusio de possibili sequitur. Si autem major fuerit de contingenti, & minor de necessario, semper sequitur conclusio de contingenti, sumpto subjecto conclusionis praecise pro iis quae sunt, vel tam pro iis quae sunt quam pro iis quae contingunt; quia semper talis syllogismus regulatur per dici de omni vel de nullo. Si autem subjectum majoris sumatur praecise pro iis quae contingunt, non valet: sicut non sequitur: Contingit omne ens creari, hoc est, Omne quod contingit esse ens contingit creari: Deus de necessitate est ens: ergo Deum conlingit creari. CAP. XLVIII. De eadem mixtione in secunda figura. IN secunda figura, si utraque praemissarum sumatur in sensu composito, non valet mixtio. U●●● non sequitur, Nullum hominem esse asinum est necessarium: Omne animal irrationale esse asinum est contingens: ergo Nullum animal irrationale esse hominem est contingens. Similiter non sequitur, Omnem personam divinam esse in actu est necessarium: Nullan humanitatem esse in actu est contingens; ergo Nullan humanitatem esse personam divinam est contingens. Secundo videndum est, quando illa de necessitate sumitur in sensu composito, & illa de contingenti in sensu diviso. Et est sciendum, quod simpliciter talis non valet, sive illa fuerit de necessitate affirmatius, sive negativa. Tertio videndum est, quando illa de contingenti sumitur in sensu composito, & illa de necessario in sensu diviso. Et est sciendum, quod simpliciter talis mixtio non valet. Quarto videndum est, quando utraque sumitur in sensu diviso. Et est sciendum, quod si negativa fuerit de necessario non sequitur conclusio de contingenti ad utrumlibet: sed sequitur conclusio negativa de possibili de inesse. Sicut iste syllogismus non valet, Omnis chimaera de necessitate non est in actu: Contingit omne hominem esse in actu: ergo Co●tingit omnem hominem non esse chimaerā: sed sequitur ista, ergo Omnis homo potest non esse chimaera; & similiter ista, Nullus homo est chimae●a. Si affirmativa fuerit de necessario similiter sequitur conclusio de inesse & de possibili, non autem de contingenti. CAP. XLIX. De eadem mixtion● in tertia figura. CIrca mixtionem contingentis & necessarii in tertia figura, quando utraque sumitur in sensu composito, est primo sciendum, quod semper sequitur conclusio de possibili, sed non sequitur conclusio de contingenti. Sicut non sequitur, Omne producens esse Deum est contingens: Omne producens esse ens in actu est necessarium: ergo Aliquod ens in actu esse Deum est contingens. Nec sequitur, Omne producens esse ens in actu est continges: Aliquod producens esse Deum est necessarium: ergo Deum esse ens in actu est contingens. Similiter non sequitur, Nullam humanitatem esse Deum est necessarium: Omnem humanitatem esse animalitatem est contingens: ergo Aliquam animalitatem non esse Deum est contingens. Secundo videndum est, quando illa de necessario sumitur in sensu composito, & illa de contingenti in sensu diviso. Et est sciendum, quod si illa de necessario fuerit major & minor de contingenti, si subjectum minoris supponat pro eo quod est, non sequitur conclusio de contingenti, sed de possibili, sumpto subjecto conclusionis pro eo quod potest esse. Si autem subjectum minoris sumatur pro eo quod contingit so●um, non sequitur conclusio de contingenti, sed de possibili. Si autem major fuerit de contingenti, & minor de necessario, si subjectum majoris sumatur tam pro eo quod est quam pro eo quod contingit, sequitur conclusio de contingenti, subjecto habente consimilem acceptionem. Si autem subjectum majoris sumatur praecise pro eo quod contingit, non sequitur. Tertio videndum est de illa mixtione, quando illa de contingenti sumitur in sensu composito, & illa de necessario in sensu diviso. Et est sciendum, quod talis mixtio non valet respectu conclusionis de contingenti, quamvis valeat respectu conclusionis de possibili. Quarto videndum est de illa mixtiore, quando utraque sumitur in sensu diviso. Et est sciendum, quod si major fuerit de necessario & minor de contingenti, non sequitur conclusio de contingenti. Sicut non sequitur, Omne producens de necessitate est Deus: Contingit omne producens esse creans: ergo Contingit creans esse Deum: sed sequitur conclusio de possibili, sumpto subjecto conclusionis pro eo quod potest esse. Si autem major fuerit de contingenti & minor de necessario, & subjectum majoris sumatur tam pro eo quod est, quam pro eo quod contingit, sequitur conclusio de contingenti. Sed si subjectum majoris sumatur praecise pro iis quae contingunt, non sequitur conclusio de contingenti. Non enim sequitur, Omne quod contingit esse producens contingit esse in actu: Omne producens de necessitate est Deus: ergo Contingit Deum esse in actu. CAP. L. De mixtione necessarii & impossibilis. DE mixtione necessarii & impossibilis dicendum est post haec. Et est sciendum, quod, sicut dictum est prius, quaelibet propositio de impossibili aequivaleat alicui propositioni de necessario: & ideo ad sciendum quando mixtio necessarii & impossibilis valet, & quando non, oportet scire aequivalentiam propositionis de impossibili & propositionis de necessario; & quando uniformis de necessario valet, & quando non. De uniformi dictum est prius. De aequipollentia autem inter propositionem de necessario & de impossibili dictum est alibi; ideo ad praesens haec de illa mixtione sufficiant. CAP. LI. De mixtione propositionum de necessario & de aliis modis ab istis quatuor in prima figura. ULtimo circa istam partem videndum est de mixtione propositionum de necessario, & de aliis modis ab istis quatuor. Et est primo sciendum, quod in prima figura, quando ambae praemissae sumuntur in sensu diviso, raro vel nunquam valet mixtio respectu conclusionis de alio modo quam de necessario. Sicut non sequitur, secundum principia Aristot. Omne animal esse coloratum est necessarium: Omnem hominem esse animal est per se: ergo Omnem hominem esse coloratum est per se. Veruntamen quando unus modus est inferior ad necessarium, tunc semper sequitur conclusio de necessario. Sicut sequitur, Omnem hominem esse coloratum est necessarium: Socratem esse hominem est per se: ergo Socratem esse coloratum est necessarium. Sed quando modus ille non est inferior ad necessarium, tunc nihil valet mixtio talis respectu conclusionis de necessario, nec respectu conclusionis de illo modo. Sicut non sequitur, Omne album esse coloratum est necessarium: Omnem hominem esse album est scitum à me: ergo Omnem hominem esse coloratum est scitum à me: nec sequitur ista conclusio, ergo Omnem hominem esse coloratum est necessarium. Aliquando tamen sequitur conclusio de tali modo: sicut sequitur, Omnem triangulun habere tres est necessarium: Isoscelen esse triangulum est scibile: ergo Isoscelen habere tres est scibile. Unde quando aliquis modus non potest competere antecedenti nisi competat consequenti, tunc in tali mixtione sequitur conclusio de tali modo; hujusmodi autem sunt tales modi, scibile, large accipiendo, cognoscibile, credibile, apprehensibile, & hujusmodi. Si autem utraque sumatur in sensu diviso, semper valet syllogismus quando illa de modo infert suam de inesse; sicut in illis de inesse respectu conclusionis ejusdem modi de quo est major: ita quod si major sit de necessario, conclusio erit de necessario; si major sit de alio modo, conclusio erit de alio modo. Et ideo tales syllogismi valent. Omnis homo per se est animal: Socrates de necessitate est homo: ergo Socrates per se est animal. Omne ens scitur à te esse in actu: Persona divina de necessitate est ens: ergo Persona divina de necessitate scitur à te esse in actu. Omnis homo de necessitate est animal: Socrates scitur esse homo: ergo Socrates de necessitate est animal. Et ratio est, quia quandoque in talibus minor infert suam de inesse; nunc autem dictum est prius, quod semper ex tali majore & minore de inesse sequitur conclusio de consimili modo, & quicquid sequitur ad consequens sequitur ad antecedens; ergo talis mixtio est bona. Si autem illa de modo non inferat suam de inesse, tunc non valet mixtio. Sicut non sequitur, Omne immortale de necessitate est Deus: Intelligentia inferior Deo creditur esse immortalis: ergo Intelligentia illa de necessitate est Deus: nec etiam sequitur, ergo Creditur esse Deus. Sicut non sequitur, Omnis Deus de necessitate est persona divina: Aliquod immortale creditur esse Deus: ergo Aliquod immortale creditur est persona divina. Et ita patet, quod talis mixtio ex propositione de modo quae non infert suam de inesse, non valet. Modi autem tales sunt hujusmodi, credibile, opinabile, apprehensibile, intelligibile, & hujusmodi. CAP. LII. De eadem mixtione in secunda figura. IN secunda figura, quando utraque propositio sumitur in sensu composito, raro vel nunquam valet mixtio, nisi modus sit inferior ad necessarium. Unde non sequitur, Nullum hominem esse asinum est necessarium: Omne album esse asinum est scitum à me: ergo Nullum album esse hominem est scitum à me; vel ergo Nullum album esse hominem est necessarium. Sicut non sequitur, Nullum hominem esse asinum est necessarium: Brunellum esse asinum est primo verum: ergo Brunellum non esse hominem est primo verum; nec etiam sequitur, ergo Brunellum non esse hominem est necessarium. Sicut non sequitur, Nullum lapidem esse corpus animatum est necessarium: Omne animal esse corpus animatum est primo verum: ergo Nullum hominem esse lapidem est primo verum; quia praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Nec sequitur, Omnem Deum esse tres personas est necessarium: Nullum immortale esse tres personas est creditum à te: ergo Nullum immortale esse Deum est creditum à te; vel Nullum immortale esse Deum est necessarium. Similiter, si illa de necessario sumatur in sensu diviso, non valet praedicta mixtio: sicut patet per eosdem terminos. Similiter, si utraque sumatur in sensu diviso, non valet mixtio generaliter. Sicut non sequitur, Omnis Deus de necessitate est tres personae: Nallum immortale scitur esse tres personae: ergo Nullum immortale scitur esse Deus; vel Nullum immortale de necessitate est Deus. An valeat cum aliquo alio modo, discutiant studiosi. CAP. LIII. De eadem mixtione in tertia figura. IN tertia figura, siutraque sumatur in sensu composito, raro vel nunquam valet talis mixtio. Sicut non sequitur, Omnem personam esse relativā est necessarium: Omnem Deum esse immortalem est scitum à te: ergo Aliquod immortale esse personam relativā est scitum à te. Si autem illa de necessario sumatur in sensu diviso, non valet talis mixtio: sicut patet per eosdem terminos. Si autem utraque sumatur in sensu diviso, si major sit de necessario & minor de alio modo, semper sequitur conclusio de necessario, si minor inferat suam de inesse: & hoc, quia ex majore de necessario in sensu diviso & minore de inesse, sequitur conclusio de necessario; & per consequens sequitur eadem conelusio ex antecedente ad illam de inesse & eadem majore. Unde iste syllogismus est bonus, Omnis homo de necessitate est animal: Omnis homo scitur esse albus: ergo Album de necessitate est animal. Si autem major fuerit de alio modo & minor de necessario, sequitur conelusio de eodem modo de quo est major, non de necessario. Unde sequitur, Omnis homo scitur esse albus: Omnis homo de necessitate est creabile: ergo Aliquod creabile scitur esse album: sed non sequitur, ergo Aliquod creabile de necessitate est album. Si autem illa de modo inferat suam de inesse, mixtio non valet. CAP. LIV. De mixtione ex propositionibus de possibili & de contingenti in prima figura. VIso quomodo valet mixtio de propositionibus de necessario & caeteris modalibus, videndum est quomodo valet mixtio ex propositionibus de possibili & caeteris modalibus. Et primo de mixtione de possibili & contingenti. Et primo in figura prima. Et est Primo sciendum, quod si utraque sumatur in sensu composito nulla sequitur conclusio. Non enim sequitur, Omne hominem esse album est possibile: Omne nigrum esse homine est contingeas: ergo Omne nigrum esse album est possibile. Nec sequitur, Omnem hominem esse album est contingens: Omne nigrum esse album est possibile: ergo Omne nigrum esse album est contingens, vel Est possibile. Nec etiam valet si altera sumatur in sensu composito, & altera in sensu diviso. Sicut non sequitur, Omne album esse hominem est contingens: Omnis asinus potest esse albus: ergo Omnis asinus potest esse homo. Nec sequitur, Omne album potest esse homo: Omnem asinum esse album est contingens: ergo Omnis asinus potest esse homo. Sicut non sequitur, Omnis homo potest ridere: Omne animal esse hominem est contingens: ergo Omne animal potest ridere; nam praemissae sunt verae, & conclusio falsa, qualitercunque subjectum supponit. Nec etiam sequitur, Omnis homo potest esse albus: Omne nigrum esse hominem est contingens: ergo Omne nigrum es●e album est contingens. Nec sequitur, Omne album esse hominem est possibile: Contingit omnem asinum esse album: ergo Contingit omnem asinum esse hominem. Tertio videndum est, quando utraque sumitur in sensu diviso, vel aequivalenti. Et est primo sciendum, quod si major sit de possibili, & minor de contingenti, si subjectum majoris supponit pro iis quae possunt esse, & subjectum minoris supponat tam pro iis quae sunt, quam pro iis quae contingunt, sequitur conclusio de possibili. Sicut sequitur, Omne quod potest esse homo potest esse album: Omne quod est risibile vel contingit esse risibile contingit esse hominem: ergo Omne risibile contingit esse album. Si autem subjectum majoris supponat pro iis quae sunt praecise, non valet mixtio. Sicut non sequitur, Omne album potest esse homo: Contingit omnem asinum esse album: ergo Omnis asinus potest esse homo. Si major sit de contingenti & minor de possibili, si subjectum majoris supponat tam pro iis quae sunt quam pro iis quae contingunt, valet syllogismus respectu conclusionis de contingenti: si antem supponat pro iis quae sunt non valet syllogismus, hoc patet per eosdem terminos. CAP. LV. De eadem mixtione in secunda figura. IN secunda figura, si utraque propositionum sumatur in sensu composito, non valet mixtio. Sicut non sequitur, Omnem Deum esse hominem est contingens: Nullam personam divinam esse Deum est possibile: ergo Nullam personam divinam esse Deum est possibile. Nec sequitur, Nullum Deum esse hominem est possibile: Omnem personam divinam esse hominem est contingens: ergo Nullam personam divinam esse Deum est contingens. Patet per eosdem terminos quod non valet mixtio, si altera praemissarum, vel utraque, sumatur in sensu diviso. CAP. LVI. De eadem in tertia figura. IN tertia figura, si utraque propositionum sumatur in sensu composito, non valet mixtio. Sicut non sequitur, Omnem hominem esse Deum est possibile: Omnem hominem esse humanitatem est contingens: ergo Aliquam humanitatem esse Deum est possibile. Nec etiam valet si major sit de contingenti & minor de possibili. Patet per eosdem terminos, quod non valet mixtio si altera sumatur in sensu composito, & altera in sensu diviso. Si autem utraque sumatur in sensu diviso, si subjectum illius de possibili supponat pro iis quae possunt esse & sit major, sequitur conclusio de possibili. Sicut sequitur, Omnis homo potest esse humanitas: Omnem hominem contingit esse Deum: ergo Deus potest esse humanitas; subjecto utriusque sumpto pro iis quae possunt esse, & pro iis quae sunt; aliter non valet. CAP. LVII. De mixtione possibilis & impossibilis. SEquitur videre de mixtione possibilis & impossibilis. Sed de ea potest patere ex illis quae dicta sunt circa mixtionem necessarii & possibilis; pro eo, quod semper illa de impossibili aequivalet alicui de necessatio; & de ea non plus ad praesens. CAP. LVIII. De mixtione possibilis & aliorum modorum à quatuor famosis in prima figura. DE mixtione propositionis de possibili & aliorum modorum à quatuor famosis, dicendum est post haec. Et primo in prims figura dicendum est, quod talis mixtio non valet, si ambae praemissae sumantur in sensu composito. Sicut non sequitur, Omne animal esse hominem est scitum à te: Omnem asinum esse animal est possibile: ergo Omnem asinum esse hominem est scitum à te, vel est possibile. Tamen quandocunque aliquis modus sumptus est inferior ad necessarium, cujusmodi sunt tales modi, per se, demonstrabile, per se notum, & hujusmodi; somper ex tali●●●●ore de tali modo, & minore de possibili, sequitur conclusio de possibili; & ● major fuerit de possibili & minor de tali modo. Et ratio est, quia illa propositio de tali modo infert illam de necessario in eodem sensu; sed dictum est prius, quod ex tali de necessario & tali de possibili, mixtio valet respectu conclusionis de possibili. Proportionabiliter dicendum est de illa mixtione, quando altera sumitur in sensu diviso, & altera in sensu composito. Si autem utraque sumatur in sensu composito, & major fuerit de possibili, & minor de alio modo quae infert unam de inesse, ex tali de possibili & illa de inesse sequitur conclusio de possibili, in eodem sensu, sicut dictum est prius. Si autem major non inferat suam de inesse, non valet. Non enim sequitur, Omnis homo potest esse Deus: Socrates creditur esse homo: ergo Socrates potest esse Deus. Si autem illa de possibili fuerit minor, raro vel nunquam valet mixtio. Sicut non sequitur, Omnis homo scitur esse Deus: Humanitas potest esse homo: igitur Humanitas potest esse Deus, vel scitur esse Deus. CAP. LIX. De eadem in secunda figura. SI utraque illarum propositionum sumatur in sensu composito non valet mixtio, si ille modus non sit inferior ad necessarium, vel aequivalens, in secunda figura. Sicut non sequitur, Nullum Deum esse hominem est scitum à te: Quamlibet personam divinam esse hominem est possibile: ergo Nullan personam divinam esse Deum est possibile▪ Nec sequitur, Omnem Deum esse hominem est scitum à te: Nullan personam divinam esse bominē est possibile: ergo Nullan personam divinam esse Deum est possibile. Si autem illa de modo inferat illam de necessario sequitur conclusio de possibili. Similiter si altera sumatur in sensu composito, & altera in sensu diviso, si illa de modo non inferat illam de necessario, non valet mixtio: si inferat eam, valet respectu conclusionis de possibili. Si autem utraque sumatur in sensu diviso, & illa alia de modo non inferat illam de necessario, non valet mixtio. Sicut non sequitur, Omnis Deus scitur esse homo: Quaelibet persona divina potest non esse homo: igitur Quaelibet persona divina potest non esse Deus. Nec sequitur, Omnis persona divina potest esse homo: Omnis Deus scitur esse homo: ergo Omnis Deus potest non esse persona divina. Si autem illa de modo inferat illam de necessario valet talis mixtio, quando ex illa de necessario & alia de possibili valet mixtio. CAP LX. De eadem mixtione in tertia figura. QUando autem praemissae tales disponuntur in tertia figura, si utraque sumantur in sensu composito, si illa de modo non inferat illam de necessario, non valet mixtio. Sicut non sequitur, Omaen homiaen esse Deum est scitum à te: Omnem hominem esse humanitatem est possibile: ergo Aliquam humanitatem esse Deum est possibile. Sed si illa de modo inferat illam de necessario mixtio est bona, tenens virtute istius regulae, Si praemissae sint possibiles & compossibiles conclusio est possibilis; & virtute istius, Omne necessarium est possibile. Si autem illa de possibili sumatur in sensu composito, & altera in sensu diviso, si illa de possibili fuerit major, non sequitur conclusio de possibili, si illa de modo non inferat illam de necessario. Sicut non sequitur, Omnem hominem esse Deum est possibile: Omnis homo scitur esse humanitas: ergo Aliquam humanitatem esse Deum est possibile. Similiter non valet, si minor fuerit de possibili per eosdem terminos. Si autem illa de possibili sumatur in sensu diviso, & illa de alio modo in sensu composito, si illa de possibili fuerit major, non sequitur conclusio de possibili, si minor inf●rat suam de inesse. Et hoc est verum quando major est universalis: è converso est quando major est particularis. Et ratio est, quia illa de modo, sicut dictum est, infert suam de inesse; sed ex tali de possibili, & ex illa de inesse est talis mixtio inconv●niens; sicut dictum est prius. Si autem illa de possibili fuerit minor valet mixtio. Sicut sequitur, Omnem hominem esse Deum est scitum à 〈◊〉: Omnis homo potest esse humanites; ergo Aliqua humanitas potest esse Deus▪ ●●mpto subjecto conclusionis pro eo quod potest esse. Si autem utraque sumatur in sensu ●●viso, valet inixtio respectu conclusionis de possibili, quando illa de modo infersuam de inesse. CAP. LXI De mixtione contingentis & aliarum modalium non usitatarum in prima figura. VLtimo videndum est de mixtione propositionis de contingenti & caeterarum propositionum modalium. Et primo de mixtione ex propositione de contingenti & de impossibili. Sed ista patet ex mixtione contingentis & necessarii, propter causam saepius dictam▪ ideo dicendum est de mixtione contingentis & aliarum modalium; & primo in prima figura. Et est sciendum, quod si utraque sumatur in sensu composito, si illa de modo non inferat illam de necessario, mixtio non valet. Sicut non sequitur, Omne animal esse hominem est scitum à te: Omnem asinum esse animal est contingens: ergo Omnem asinum esse hominem est contingens, vel possibile. Nec sequitur: Omne animal esse hominem est contingens: Omnem asinum esse animal est scitum à te: ergo Omnem asinum esse hominem est possibile, vel contingens. Si autem illa de modo inferat illam de necessario mixtio est bona; quia ex tali de necessario & de possibili sequitur conclusio de possibili, sicut dictum est prius; sed illa de possibili sequitur ad illam de contingenti, ergo, etc. Si autem illa de contingenti sumatur in sensu composito, & alia in sensu diviso, si illa de contingenti fuerit major, non valet mixtio. Sicut non sequitur, Omne album esse hominem est contingens: Omnis asinus scitur esse albus: ergo Omnem asinum esse hominem est possibile. Si autem illa de modo inferat illam de necessario mixtio est bona. Similiter dicendum est, si illa de contingenti sit minor: si autem illa de contingenti sumatur in sensu diviso, si sit major, semper sequitur conclusio de possibili, quando minor infert suam de inesse, & aliter non; quia dictum est prius, quod ex tali contingenti & illa de inesse, sequitur conclusio de possibili. Si autem minor non infert suam de inesse non valet mixtio; sicut non sequitur, Omne album esse hominem est scitum à te: Omnis asinus contingenter est ●lbus: ergo Omnis asinus potest esse homo. Si autem uraque sumatur in sensu diviso, s● major fuerit de contingenti sequitur conclusio de possibili quando minor infert suam de inesse; sed quando non infert suam de inesse, non valet. Si autem illa decontingenti fuerit minor non valet: sicut non sequitur, Omne album scitur à te esse homo: Omnis asinus contingenter est albus; ergo Omnis asinus potest esse homo. CAP. LXII. De eadem in secunda figura. IN secunda figura si utraque propositio sumatur in sensu compositò non valet mixtio, respectu conclusionis de contingenti, nec respectu conclusion●s de possibili; nisi illa de alio modo inferat illam de necessa●●o. U●de n●● sequit●●, Omnem Deum esse hominem est scitum à te: Qua●ubet personam divinam non esse hominem est contingens: ergo Quamlibet personam divina non esse D●ū est possibile. Nec sequitur, Nullum Deum esse homine est s●●tū: Q●●●libet personam divinam esse homine est contingens: ●rgo Quamlibet personam divinam non esse Deum est possibile. Si aut●m illa de modo infert illam de necessario mixtio est bona: si autem illa de contingenti sumatur in sensu composito, & illa de alio modo in sensu diviso, si illa de contingenti fuerit negativa, non valet mixtio. Sicut non sequitur, Nullum Deum esse hominem est contingens: Quaelibet persona divina scitur esse homo: ergo Quaelibet persona divina potest non esse Deus. Similiter si affirmativa fuerit de contingenti non valet. Non enim sequitur, Omnem Deum esse hominem est contingens: Quaelibet persona divina scitur non esse homo: ergo Quaelibet persona divina potest non esse Deus. Si autem illa de contingenti sumatur in sensu diviso, & alia in sensu composito, non valet mixtio: patet per eosdem terminos. Et si utraque sumatur in sensu diviso etiam mixtio non valet: sicut patet per eosdem terminos. CAP. LXIII. De eadem in tertia figura. IN tertia figura, si utraque sumatur in sensu composito, non valet mixtio respectu conclusionis de contingenti, vel respectu conclusionis de possibili; nisi illa de alio modo inferat illam de necessario. Sicut non sequitur, Omnem hominem esse Deum est scitum à te: Omnem hominem esse humanitatem est contingens: ergo Aliquam humanitatem esse De● est possibile. Consi●iliter est dicendum, quando illa de contin●●●● sumitur in sensu composito, & alia in sensu diviso. Si autem illa d● contingenti sumatur in sensu diviso, & subjectum supponat pro iis quaesunt, & fuerit universalis, & alia de modo inferat suam de inesse, sequitur conclusio de contingenti: & similiter est quando est è converso. Si autem utraque sumatur in sensu diviso, valet mixtio quando illa de alio modo inferat suam de inesse. Et ista de mixtionibus ad praesens sufficiant; quamvis multa causa brevitatis sint omissa, quae tamen à studiosis elici possunt. Si quae autem dicta Aristot. istis contrarientur, per aliqua superius dicta possunt solui, quorum etiam solutio patebit expressius supra librum priorum, si contingat me illum librum exponere. CAP. LXIV. De mixtione ex propositionibus modalibus & aliorum modorum ab illis quatuor. SI autem fiat mixtio ex propositionibus modalibus aliorum modorum ab illis quatuor, Aut utraque propositio sumitur in sensu composito, sive in tali sensu per quem denotatur modus verificari de sua de inesse: Aut sub alio & alio sensu. Si primo modo raro vel nunquam valet mixtio; quia nunquam valet nisi quando tales modi non possunt verificari de praemissis, nisi aliquis illorum verificetur de conclusione sequente ex praemissis: quod non semper tenet; quia quamvis una praemissa sit scita, & alia credita, non oportet conclusionem credi vel sciri; & ita est de aliis▪ Si autem praemissae sumantur in alio sensu, tunc si minor inferat suam de inefse in prima figura, semper conclusio sequitur in eadem figura, de eodem modo, de quo est major: sicut sequitur, Omnis homo per se est animal: Aliquod album scitur esse homo: ergo Aliquod album per se est animal; quia ex eadem majore, & illa de inesse, sequitur eadem conclusio; & per consequens eadem conclusio sequitur ex majore & antecedente ad illam de inesse. Per praedicta potest studiosus cognoscere, quando mixtio in talibus valet, & quando non, etiam in aliis figuris. CAP. LXV. De syllogismis ex propositionibus reduplicativis, vel altera reduplicativa. POstquam visum est, quomodo syllogismus fit ex propositionibus tam de inesse quam de modo, quae plures exponentes non habent: vi●dendum est quomodo syllogismus fit ex propositionibus plures exponentes habentibus; cujusmodi sunt exclusivae, exceptivae, & reduplicativae, & hujusmodi; de quibus dictum est prius. Pro quibus utendum est ista regula generaliter, quod Quandocunque quael●bet exponens conclusionis, vel ipsa conclusio: sequitur ex talibus exponentibus praemissarum, vel ex una exponente unius praemissae, semper est bonus syllogismus; & aliter non. Et ideo ad videndum an talis discursus sit bonus, vel non, oportet diligenter videre quae sunt exponentes talium praemissarum & conclusionis, & quomodo se habent secundum consequentiam ad invicem. Sicut ad videndum an iste discursus sit bonus, Omnis homo in quantum risibilis est homo: Animal est homo: ergo Animal in quantum risibile est homo; oportet videre exponentes majoris & conclusionis. Unde exponentes majoris sunt istae, Omnis homo est homo, Omnis homo est risibile, Omne risibile est homo, Si aliquid est homo ipsum est risibile. Exponentes conclusionis sunc istae, Animal est homo, Animal est risibile, Omne risibile est homo, Si aliquid est risibile ipsum est homo. Nunc autem sequitur, Omnis homo est homo, ergo Animal est homo: Similiter sequitur, Omnis homo est risibilis, ergo Animal est risibile: sic duae exponentes conclusionis sunt exponentes majoris. Ex quo patet, quod omnes exponentes conclusionis sequuntur ex antecedente, & ita discursus est bonus. Et ideo omnis talis discursus est bonus, Quilibet Logicus in quantum Logicus differt à Grammatico: Grammaticus est Logicus: ergo Grammaticus in quantum Logicus differt à Grammatico; sed major est falsa. Ex isto patet, quod semper in prima figura ex majore reduplicativa, & minore reduplicativa vel non reduplicativa, sequitur conclusio reduplicativa. Sicut sequitur, Omnis homo in quantum rationalis est susceptivus disciplinae: Animal est homo in quantum rationale: ergo Animal in quantum rationale est susceptibile disciplinae. Omne agens in quantum agens differt à passo: Aliquod passum est agens: ergo Aliquod passum in quantum agens differt à passo. Et non solum sequitur conclusio reduplicativa, sed etiam sequitur conclusio sine reduplicatione quae est praejacens illius reduplicativae. Quod autem omnes tales syllogismi sunt boni, patet, quaelibet exponens consequentis sequitur ex aliqua exponente antecedentis, vel ex alia exponente & minore, vel est eadem cum aliqua exponente majoris. Sed si minor fuerit reduplicativa, & major non, quamvis sequatur conclusio sine reduplicatione, non tamen sequitur conclusio cum reduplicatione. Unde non sequitur, Omne susceptibile disciplinae est album: Omnis homo in quantum rationalis est susceptibilis disciplinae: ergo Omnis homo rationalis est albus; quia ista exponens consequentis, scilicet, Si aliquid est rationale illud est album, non sequitur ex aliqua exponente majoris, nec etiam cum majore: sicut patet inductive. Quae autem dicta sunt, intelligenda sunt quando reduplicatio sumitur proprie, & manet non negata. Si enim reduplicatio fuerit negata in majore, & affirmata in conclusione, non valet discursus. Unde quamvis iste discursus sit bonus, Omnis homo in quantum albus non est musicus: Socrates est homo: ergo Socrates inquantum albus non est musicus; sed sequitur ista conclusio, ergo Socrates non est musicus in quantum est albus. In secunda figura quaecunque praemissa sumatur cum reduplicatione, & alia sine, non sequitur conclusio reduplicativa. Sicut non sequitur, Omnis homo in quantum animal est sensibilis: Nullum album est sensibile: ergo Omne album in quantum animal non est homo. Nec potest talis syllogismus reduci ad primam figuram per conversionem, quia reduplicativa non convertitur. Non enim sequitur, Omnis homo in quantum animal est sensibile: ergo Aliquod sensibile in quantum animal est homo; quia conditionalis exponentis consequentis, non sequitur ad conditionalem exponentem antecedentis, nec ad aliquam aliam; sicut manifeste patet. Quamvis autem in secunda figura ex talibus propositionibus, non sequitur conclusio reduplicativa: sequitur tamen conclusio in qua negatur reduplicatio; & per consequens non est reduplicativa. Unde bene sequitur, Omnis homo in quantum animal est sensibilis: Nullum album est sensibile: ergo Nullum album in quantum animal est homo: & hoc, quia ex praedictis praemissis sequitur ista conclusio, Nullum album est homo; & sequitur, Nullum album est homo, ergo Nullum album in quantum animal est homo. Si autem omnes praemissae sint reduplicativae, ita quod in utraque reduplicatio cadens super idem sit affirmata, sequitur conclusio reduplicativa. In tertia autem figura, si major universalis fuerit reduplicativa & alia non, sequitur conclusio reduplicativa. Sequitur enim, Omnis homo in quantum animal est sensibilis: Omnis homo est albus: ergo Aliquod album in quantum animal est sensibile; quia conversa minore fit syllogismus regulatus per dici de omni in prima figura. Sed si minor fuerit reduplicativa, non sequitur conclusio reduplicativa: non enim sequitur, Omnis homo est albus: Omnis homo in quantum animal est sensibilis: ergo Aliquod sensibile in quantum animal est album. CAP. LXVI. De syllogismis ex propositionibus exclusivis vel altera exclusiva. CIrca exclusivas sciendum est, quod in prima figura ex omnibus exclusivis contingit inferre exclusivam: sicut sequitur, Tantum homo currit: Tantum animal est homo: ergo Tantum animal currit. Similiter ex majore exclusiva & minore universali non sequitur conclusio, nec particularis nec universalis: sicut non sequitur, Tantum animal est homo: Omnis asiaus est animal: ergo Aliquis asinus est homo. Sed ex majore universali & minore exclusiva sequitur conclusio particularis, sed non conclusio exclusiva. In secunda figura ex omnibus exclusivis non sequitur exclusiva: sicut non sequitur, Tantum animal est homo: Tantum non homo non est homo: ergo Tantum non homo non est animal. Nec sequitur, Tantum ens est homo: Tantum non homo non est homo: ergo Tantum non homo non est ens; quia conclusio infert istam, Non homo non est ens, quae est falsa cum ejus opposita sit vera, scilicet, Omnis homo non est ens. In tertia figura ex omnibus exclusivis non sequitur exclusiva; quia non sequitur, Tantum animal est homo: Tantum animal est asinus: ergo Tantum asiaus est homo. Sicut nec ex duabus universalibus affirmativis in secunda figura. Si autem major sit universalis & minor exclusiva, sequitur conclusio particularis. CAP. LXVII. De syllogismis ex propositionibus exceptivis vel altera exceptiva. CIrca exceptivas est sciendum, quod ex omnibus exceptivis in prima figura non sequitur conclusio exceptiva: sicut non sequitur, Omnis homo praeter Socratem currit: Omne animal praeter irrationale est homo: ergo Omne animal praeter irrationale currit. Similiter ex majore exceptiva, & minore non exceptiva sive de inesse, non sequitur generaliter conclusio: non enim sequitur, Omnis substantia praeter substantiam incorporeā est substantia corporea: Homo est substantia: ergo Homo est substantia incorporea. Similiter in secunda figura, & tertia non valet. Per praedicta à principio hujus tractatus potest sciri quomodo syllogizandum est differenter ex illis de modo etiam ex aliis propositionibus habentibus plures exponentes. Per praedicta etiam à principio istius tractatus, & praecedentis, potest sciri quomodo differenter syllogizandum est ex illis de modo, & aliis propositionibus habentibus plures exponentes, quando propositiones sunt de praesenti, & quando de praeterito, & quando de futuro; quando sunt in recto, & quando sunt in obliquo. Et ista de syllogismis ad praesens sufficiant. CAP. LXVIII. De syllogismis hypotheticis. DIcto de syllogismis categoricis, dicendum est de syllogismis hypotheticis: & Primo de syllogismis ex conditionali. Unde primo est sciendum, quod semper ex conditionali, & antecedente vel cum aliquo antecedente, ad antecedens illius conditionalis sequitur consequens. Sicut sequitur, Si homo currit animal currit: Homo currit: ergo Animal currit. Similiter sequitur, Si homo currit animal currit: Sed omnis substantia currit: ergo Animal currit. Sed ex conditionali, & consequente, non sequitur antecedens. Non enim sequitur, Si homo currit animal currit: Animal currit: ergo Homo currit. Similiter ex conditionali majore, & conditionali minore, habente pro consequente antecedens primae conditionalis, est bonus syllogismus. Sicut sequitur, Si homo currit animal currit: ergo Si Socrates currit animal currit. De aliis hypotheticis dictum est prius, in tractatu de propositionibus; & quia ex ibi dictis potest elici modus arguendi ex aliis propositionibus hypotheticis, ideo propter brevitatem ad praesens pertranseo. Finit Prima Pars Tertiae Partis. Incipit Secunda Pars Tertiae Partis. CAP. I. De definitione demonstrationis & acceptionibus scire. POstquam dictum est de syllogismis in communi, sequitur nunc tractare de speciebus syllogismi; & quia nobilior est demonstratio, ideo primo de demonstratione oportet disserere. Omnis autem demonstratio componitur ex propositionibus, & propositiones ex terminis. Unde quia terminorum & propositionum, ex quibus constat demonstratio, sunt quaedam conditiones propriae, non omnibus terminis competentes; ideo Primo dicendum est de conditionibus eorum: Secundo de propositionibus requisitis ad demonstrationem: Tertio de demonstratione. Oportet autem primo scire, quod secundum doctrinam Aristot. Demonstratio est syllogismus faciens scire; ista enim definitio, scilicet, Faciens scire, est definitio exprimens quid nominis illius termini demonstratio; & ideo sicut in omni disputatione, & etiam veritatis inquisitione, oportet significata vocabulorum supponere; ideo bene volenti tradere notitiam demonstrationis & suarum partium, oportet praemittere, quid per hunc terminum demonstratio importatur; quod non est aliud, quam definitionem exprimentem quid nominis declarare. Dico ergo, quod omnes de demonstratione loquentes per hunc terminum demonstratio, non intelligunt, nisi Syllogismum facientem scire; sed quia scire in diversis locis accipitur aequivoce, videndum est, quomodo scire in hac definitione accipitur. Unde sciendum est, quod quamvis scire diversis modis accipi possit, tamen sufficit ad praesens dicere, quod tribus modis dicitur. Uno modo scire dicitur, evidens comprehensio veritatis; & sic dicuntur sciri non tantum necessaria, sed etiam contingentia; sicut scio te sedere & me vivere. Secundo modo dicitur scire, evidens comprehensio veritatis, quae non potest esse falsa; & sic dicuntur sciri tantum necessaria, & non contingentia. Tertio modo dicitur scire, Comprehensio unius veritatis necessariae, per evidentem comprehensionem duarum veritatum necessariarum; puta, duarum praemissarum in modo & figura dispositarum, & illae duae veritates faciunt tertiam veritatem evidenter sciri, quae aliter esset ignota; & sic accipitur scire in praedicta definitione. Omnes enim recte loquentes de demonstratione, per demonstrationem intelligunt syllogismum compositum ex duabus praemissis necessariis notis, per quas scitur conclusio, quae aliter foret igno●a; nisi in eodem forte tempore simul concurrant cum illis praemissis aliae prae●issae sufficientes ad causandum notitiam ejusdem conclusionis. Quamvis ergo probari non possit, quod demonstratio est syllogismus faciens scire modo praeexposito; sicut nec significatum vocabuli, nec definitio exprimens quid nominis probari potest, nisi per usum loquentium: figendum tamen est pro fundamento, quod demonstratio est syllogismus faciens scire, super quo omnia dicenda in sequentibus fundabuntur, & per ipsum probabuntur, quando necesse erit probationem adducere. CAP. II. De terminis qui ingrediuntur demonstrationem. EX quo omnis demonstratio est syllogismus, necesse est demonstrationem tres terminos ad ejus constitutionem requirere. Non omnes autem termini possunt ingredi demonstrationem affirmativam ex propositionibus mere de inesse, & de praesenti: illi enim termini qui de nullo possunt praedicari nisi contingenter, vel false, ipsis sumptis significative, nunquam possunt esse partes demonstrationis talis: & ideo tales termini, chimaera, corpus infinitum, & hujusmodi, non possunt, si significative sumantur, esse termini in demonstratione tali; quamvis in demonstratione negativa possunt esse, quia in negativa possunt de aliis necessario praedicari. Similiter quamvis tales termini, Album, nigrum, calidum, & hujusmodi, non possunt esse partes propositionum necessariarum mere de inesse & de praesenti affirmativarum: tamen possunt esse partes propositionum de possibili necessariarum; ideo talem demonstrationem ingredi possunt. Unde breviter secundum diversitatem demonstrationum, de qua dicetur inferius, omnes termini aliquam demonstrationem ingredi possunt: sed non omnes ingredi possunt demonstrationem potissimam, de qua dicetur inferius. Termini autem qui demonstrationem potissimam ingredi possunt, sunt praecise, passio, subjectum, & definitio. Ad cujus evidentiam sciendum est, quod passio non est aliqua res inhaerens illo modo subjecto, quo calor inest igni: sed passio est quoddam praedicabile distinctum à subjecto realiter, importans illud idem quod importat subjectum, & aliquid plus; vel saltem illud idem alio modo. Et eodem modo est de definitione. Et isti termini ex quibus componitur demonstratio mentalis sunt ita distinctae res in ment existentes, sicut voces correspondentes eye in demonstratione vocali sunt distinctae voces in aëre; de quibus diffusius dicetur inferius. CAP. III. Ostendit quae oportet praecognoscere ante demonstrationem. NOn solum autem oportet istos terminos ad demonstrationem concurrere; sed etiam quandocunque demonstrationem ingrediuntur, antequam conclusio concludatur, oportet eos praecognoscere: non tamen semper oportet omnes aequaliter praecognoscere. De Subjecto enim oportet praecognoscere quid est, & quia est. Oportet enim praecognoscere de subjecto, cum sit terminus, quid significat; & haec praecognitio consequentis est omni termino cujuscunque syllogismi vel argumentationis. Si autem sit demonstratio affirmativa & categorica non oportet tantum de subjecto praecognoscere quid significat, sed oportet praecognoscere quia est: hoc est, oportet praecognoscere quod esse non impossibiliter praedicatur de subjecto significative sumpto. Et ratio est, quia ad hoc quod habeatur demonstratio, oportet praemissas cognoscere, ergo oportet quod illa praemissa in qua praedicatur aliquid de subjecto significative sumpto, vel è contra, sit cognita, & per consequens est vera; & si sit vera, & scita esse vera, oportet quod sibi non competat impossibiliter esse; ex quo propositio est affirmativa. De Passione autem, quamvis ingrediatur demonstrationem affirmativam, non oportet praecognoscere nisi tantum quid importatur per nomen; sed non oportet quod praecognoscatur quod sibi non repugnat esse. Et hoc quidem verum est, si major illius demonstrationis sit conditionalis, vel aequivalens tali; tunc enim non oportet, quantumcunque cognoscatur illa praemissa in qua ponitur passio, quod cognoscatur esse posse convenire passioni. Quando autem major est affirmativa non aequivalens conditionali, ita bene oportet praecognoscere de passione, quia est, sicut de subjecto. Nec hoc negat Aristot.; sed vult, quod quandoque oportet praecognoscere quia est de subjecto, quamvis non oporteat praecognoscere quia est de passione. Breviter ergo dicendum est, quod, secundum principia Aristot. de Subjecto in demonstratione tam categorica quam hypothetica, & tam in composita ex una hypothetica conditionali & alia categorica, oportet praecognoscere de subjecto quid significat, & quia est: & hoc est, quod sibi non repugnat esse, ita quod propositio praedicans esse de illo non includat contradictionem. De Passione autem in demonstratione simpliciter categorica & affirmativa, oportet praecognoscere tam quia est quam quid est, propter eandem rationem propter quam oportet de subjecto praecognoscere quia est: sed in aliqua demonstratione non oportet de passione praecognoscere quia est; de ejus autem definitione oportet praecognoscere quia est. Et haec de terminis demonstrationis ad praesens sufficiant. CAP. IU. De divisione propositionum requisitarum ad demonstrationem. DIcturus autem de propositionibus requisitis ad demonstrationem, Primo praemittam aliquas divisiones earum. Est autem primo sciendum, quod propositionum requisitarum ad demonstrationem quaedam sunt partes demonstrationis, sicut praemissae & conclusio: & quaedam non sunt partes demonstrationis, & vocantur dignitates, & maximae vel suppositiones, quae sub propria forma non ingrediuntur demonstrationem, virtute tamen illarum propositionum aliquo modo sciuntur praemissae demonstrationis. Verbi gratia, ista est una propositio prima praecise nota per experientiam, Omnis calor est calefactivus, quae non potest esse pars demonstrationis, saltem potissimae & universalis; virtute tamen istius tenent tales demonstrationes. Omne calidum est calefactivum: Omnis aër est calidus: ergo Omnis aër est calefactivus. Istae sunt distinctae propositiones; Omnis calor est calefactivus: Omne calidum est calefactivum: & Prima est prior, & Secunda posterior: & tamen secunda non potest proprie demonstrari per primam; & secunda ingreditur demonstrationem, & non prima; & tamen virtute primae tenent multae demonstrationes qua● non potest ingredi: & sicut est de ista, ita est de multis aliis. Propositio autem requisita ad demonstrationem non tanquam pars subdividitur; quia Quaedā sunt tales, quod necesse est quemlibet docentem ●as habere; cujusmodi sunt tales, Quodlibet est vel non est; De quolibet est affirmatio vel negatio, & hujusmodi: quaedam sunt tales quas non est necesse quemlibet docentem habere; sed necesse est aliquos arguent●s eas habere: sicut est de istis, Aliquod est mobile; Si ab aequalibu● aequalia demas, etc. Propositio autem quae est pars demonstrationis subdividitur, quia Quaedam est praemissa tantum, quae scilicet est indemonstrabilis: Quaedam est conclusio tantum, quae scilicet potest demonstrari, sed non potest esse principium demonstrationis, sive demonstrandi aliquam propositionem: Quaedam est praemissa & conclusio, quae potest demonstrari per alias praemissas, & potest esse principium demonstrandi aliam conclusionem. Alia divisio potest esse, quia propositionum requisitarum ad demonstrationem, quaedam sunt principia, quaedam sunt conclusiones. Principia dicuntur illae propositiones quae non sunt conclusiones, & tamen requiruntur ad demonstrationem; sive sint partes demonstrationis, sive non sunt partes ejus. Et vocantur principia prima, quae subdividi possunt; quia Quaedam principia prima per se sunt nota, quibus scilicet intellectus statim assentit ipsis terminis apprehensis, ita quod si sciatur quid significant termini statim sciuntur. Quaedam autem principia prima non sunt per se nota, sed tantum per experientiam sunt nota: sicut est de ista propositione, Omnis calor est calefactivus; & de multis aliis quae non possunt fieri notae nisi per experientiam, de quibus specialiter loquitur Aristot. in primo metaphysicae, & in secundo posteriorum in fine. CAP. V. De proprietatibus propositionum requisitarum ad demonstrationem. IStis praemissis, videndum est de proprietatibus propositionum ad demonstrationem requisitarum. Illarum autem proprietatum, quaedam sunt communes omnibus propositionibus requisitis ad demonstrationem: quaedam sunt propriae praemissis: quaedam sunt propriae conclusionibus: quaedam sunt propriae principiis non ingredientibus demonstrationem. Una enim proprietas communis omni propositioni requisi●ae ad demonstrationem est necessitas: nulla enim propositio requisita ad demonstrationem est contingens vel impossibilis; sed quaelibet est necessaria. Quod enim conclusio est necessaria, patet ex definitione demonstrationis, quia Demonstratio est syllogismus faciens scire propositionem necessariam, ergo conclusio erit necessaria: sed necessarium quamvis posset inferri ex contingentibus vel impossibilibus, non tamen potest sciri per impossibilia vel contingentia, ergo necessario praemissae propter quas scitur conclusio sunt necessariae: sed propositiones rectificantes demonstrationem sunt priores & notiores praemissis, ergo illae sunt necessariae. Et ita patet, quod omnes propositiones requisitae ad demonstrationem sunt necessariae; & sicut sunt necessariae, ita sunt perpetuae & incorruptibiles. Quod non est sic intelligendum, quod illae propositiones sunt quaedam entia necessaria & perpetua: hoc enim falsum est, solum enim Deus est perpetuus & incorruptibilis; nec aliquid aliud à Deo potest esse perpetuum simpliciter & incorruptibile, quando per aliquam potentiam possit fieri non ens. Propter quod sciendum est, quod perpetuum, necessarium, incorruptibile, capiuntur dupliciter. Uno modo dicitur aliquid necessarium, perpetuum, & incorruptibile, quia per nullam potentiam potest incipere vel desinere esse: & sic Deus est perpetuus, necessarius, & immortalis. Aliquando dicitur necessarium, perpetuum, & incorruptibile, propositio quae si formetur non potest esse falsa, sed vera tantum: & illo modo demonstratio est necessariorum, perpetuorum, & incorruptibilium; hoc est ex propositionibus quae non possunt esse falsae, sed verae tantum. Ex quo patet, quod quamvis repugnat dictis Aristot.; tamen secundum rei veritatem nulla propositio, quae importat res corruptibiles, mere affirmativa, mere categorica, & mere de praesenti, potest esse principium demonstrationis, vel conclusio; quia quaelibet talis est contingens. Si enim aliqua talis esset necessaria, hoc maxime videretur de tali, Homo est animal rationale; sed haec est contingens, quia sequitur, Homo est animal rationale mortale, ergo Homo est animal; & ultra, ergo Componitur ex corpore & anima intellectiva: sed haec est contingens; quia si nullus homo esset, ipsa esset falsa propter falsam implicationem, quia implicatur aliquod componi ex corpore & anima intellectiva, quod tunc foret falsum. Nec valet dicere, quod ista, Homo est animal rationale mortale, aequivalet isti, Si homo est, homo est animal rationale; quia haec est conditionalis, & non categorica: & ita stat primum dictum, quod nulla talis mere categorica, & mere de praesenti est necessaria. Et ideo dico, quod nulla talis potest esse principium vel conclusio demonstrationis: hoc tamen non obstante dicendum est, quod multae propositiones compositae ex talibus terminis possunt esse principia vel conclusiones demonstrationis; quia propositiones conditionales, vel aequivalentes eis, possunt esse necessariae. Haec enim est necessaria simpliciter, Si homo est, animal est; & ista, Si homo ridet, animal ridet; & ista, Omnis homo potest ridere; si subjectum stet pro iis quae possunt esse: & propositiones eodem modo eis aequivalentes sunt necessariae. Et ex isto patet, quomodo non obstante, quod genera & species, & quaecunque alia universalia distincta à cognitione Dei, sint simpliciter corruptibilia, sic quod possunt esse nihil; tamen de eis possunt fieri demonstrationes scientiae: propter hoc, quod non obstante quod possunt simpliciter destrui; tamen de eis possunt formari propositiones necessariae, quae possunt sciri scientia proprie dicta. Ex isto etiam patet, quomodo de contingentibus potest esse scientia; quia secundum quod veniunt in demonstrationem sunt necessariae; hoc est, quod propositiones formatae ex terminis importantibus talia contingentia quae veniunt in demonstrationem sunt necessariae, quae non sunt mere de praesenti, & de inesse categoricae & affirmativae; sed vel sunt negativae, vel hypotheticae, vel de possibili, vel aliquo modo eis aequivalentes. CAP. VI Ostendit quomodo propositiones requisitae ad demonstrationem sunt de omni. ALia conditio, tam praemissarum quam conclusionis demonstrationis, est, quod tam praemissa quam conclusio potest esse de omni. Est autem de omni, non quando praedicatum convenit alicui contento sub subjecto, & alicui non; nec quando uno tempore competit, & alio tempore non competit sibi: sed quando praedicatum competit omni contento sub subjecto, & omni tempore. Unde differentia est inter dici de omni, de quo loquitur Aristot. in primo priorum, & inter dici de omni, de quo loquitur in primo posteriorum. Nam ad hoc, quod aliquod dicatur de omni in prioribus, non requiritur nisi quod per talem propositionem denotatur praedicatum praedicari de tali subjecto universaliter; sive vere praedicetur de eo, sive non: unde, secundum veritatem loquendo, haec est de omni, Omnis homo est asinus, non obstante quod sit falsa; quia est universalis. Ad dici de omni, de quo loquitur Aristot. in primo posteriorum, requiritur, quod praedicatum vere competat subjecto universaliter sumpto, & pro omni tempore. CAP. VII. Ostendit quod propositio requisita ad syllogismum est per se vera. NOn solum autem quaelibet propositio requisita ad demonstrationem est necessaria, sed etiam quaelibet est per se vera: ut autem sciatur quae propositio est per se vera, & quae non; videnda est multiplicitas & aequivocatio hujus termini perse. Est autem sciendum, quod distinctio est secundum Boetium inter modos dicendi per se, & modos essendi per se, & modos causandi per se; aliquod enim est per se tripliciter. Primo modo esse per se dicitur, ita quod per se, vel excludit omnem causam; & sic solus Deus est per se, hoc est, solus Deus non habet causam per quam sit: vel excludit causam materialem; & sic intelligentiae carentes materia sunt per se, hoc est, non habent materiam in qua earum forma consistat: vel excludit subjectum; & sic substantia est per se, hoc est, substantia non habet subjectum in quo subsistat. Et si quaeratur quare tot modis aliquod dicitur per se. Dicendum est, quod causa universalis non potest assignari nisi voluntarius usus loquentium. Alius autem est modus causandi per se, quando scilicet aliquod est causa per se alicujus; sicut interfectio est causa per se quare ille interiit: & potest iste modus non tantum competere causae efficienti; sed etiam causae finali. Praeter istos modos per se, sunt aliqui modi dicendi per se, quibus scilicet aliquod praedicatur per se de altero. Et sunt duo modi, quorum Unus est, quando praedicatum ponitur in definitione subjecti: Alius est quando subjectum ponitut in definitione praedicati. Circa istos autem modos est primo advertendum, quod iste terminus per se, secundum quod reperitur in propositione, dupliciter accipitur: scilicet, large & stricte. Large dicitur propositio per se, quando subjectum cadit in definitione praedicati, vel è converso; vel per se superius ad unum definit reliquum, vel definitur per reliquum. Et illo modo haec est per se, Omnis homo est animal; & ista, Omnis homo est rationalis; & ista, Omnis homo est risibilis; & hujusmodi. Aliter accipitur per se stricte; & sic cum prioribus conditionibus, ad hoc quod propositio sit per se, requiritur, quod ipsa sit simpliciter necessaria, ita quod nec potuit nec potest esse falsa. Et sic accepto per se, quamvis secundum opinionem Aristot. qui ponit quod generatio & corruptio rerum est perpetua, & quod multae propositiones categoricae de praesenti & de inesse sunt per se; tamen secundum veritatem, tales de terminis importantibus praecise res corruptibiles sive creatas non sunt per se; quia non sunt necessariae, sicut dictum est. Unde sic accepto per se, haec non est per se, Homo est animal; quia potest esse falsa, puta posito quod nullus homo sit. Veruntamen propositiones de possibili, & eye aequivalentes, compositae ex talibus terminis, sunt per se: Unde ista est per se, Omnis homo potest esse animal, sumpto subjecto pro eo quod potest esse. Viso igitur quod, ad hoc quod propositio sit per se, requiritur, quod propositio sit necessaria. Ulterius est sciendum, quod ad hoc, quod propositio sit per se, strictissime sumpto illo termino per se, requiritur, quod sit praedicatio propria & directa; per quod excluduntur propositiones ubi inferiora praedicantur de suis superioribus particulariter sumptis, & subjecta de suis passionibus, & una passio de alia passione; propter hoc, quod tales propositiones quamvis sint necessariae, non tamen sunt per se, strictissime accipiendo per se. Cujusmodi sunt tales, Aliquod animal est homo, vel Aliquod animal potest esse homo, Omne risibile est homo, Omne risibile potest esse homo, Omne risibile est susceptibile disciplinae, & hujusmodi; quamvis essent necessariae. Ulterius est sciendum, quod aliquod potest cadere in definitione alterius vel in recto, vel in obliquo: & secundum hoc, potest praedicari in recto vel in obliquo. Istis visis dicendum est, quod sola illa propositio est per se, quae est necessaria, in qua praedicatum definit subjectum, vel aliquod per se superius ad subjectum; vel subjectum definit praedicatum, vel aliquod per se inferius ad praedicatum. Et hoc intendit Lincolniensis quando dicit, ' Dicitur per se alterum de altero, quando quidditas unius essentia'liter,, non per accidens, à quidditate alterius egreditur. Non enim intendit, quod praedicatum realiter egreditur à subjecto, vel è converso, eo modo quo effectus realiter efficitur à sua causa, cum subjectum & praedicatum sunt termini quorum neuter est causa alterius: sed egredi hic à quidditate alterius vocatur declarate seu importare, sive significare aliquod, quod significatur per reliquum. Est ergo breviter intentio Lincolniensis & Aristot. quod quando praedicatum per se definit subjectum vel per se superius ad subjectum, sive sicut definitio, sive sicut pars definitionis, vel è contra, tunc est propositio per se. Et est primus modus quando praedicatum definit subjectum, vel per se superius ad subjectum; propter quod, si tales essent necessariae essent per se, Omnis homo est animal rationale, Omnis homo est animal, Omnis homo est rationalis, Omnis homo componitur ex corpore & anima; quia in omnibus istis praedicatum definit subjectum. Similiter tales si essent necessariae essent per se, Omnis homo est corpus, Omnis Homo est substantia, Omnis homo componitur ex materia & forma, Omnis homo habet materiam; quia quamvis ista praedicata non definiant illud subjectum; tamen dicuntur per se superiora ad subjectum, & ideo essent per se. Secundus autem modus est, quando subjectum, vel per se superius ad subjectum, definit praedicatum, vel per se inferius ad praedicatum. Unde ista est per se, si sit necessaria, Omnis homo est risibilis; quia in definitione exprimente quid nominis, risibilis, ponitur homo. Similiter haec est per se, si sit necessaria, Omnis homo est susceptibilis contrariorum; quia in definitione praedicati ponitur substantia vel corpus, quod est per se superius ad subjectum, quod subjectum est homo; quia homo definit hoc praedicatum, Esse susceptibile talium contrariorum, demonstratis aliquibus quae non possunt competere nisi homini, & illud est per se inferius ad hoc commune susceptibile contrariorum; & ideo haec est per se, Omnis homo est susceptibilis contrariorum. Ex praedictis patet, quod omnes tales sunt per se: Omnis homo potest dealbari: Omnis materia potest suscipere formam: Omnis creatura potest à Deo creari: Deus est creativus: Galor est calefactivus; & caeterae hujusmodi. Oportet autem scire, quod illa quae dicta sunt intelligenda sunt de propositionibus affirmativis. Nam aliquae negativae sunt per se, in quibus tamen praedicatum non definit subjectum, nec è converso. Est autem sciendum, quod omnis negativa necessaria, in qua terminus subjectus & praedicatus sunt mere absoluti, & non relativi nec connotativi, est per se. Unde haec est per se, Omnis homo non est asinus; & similiter haec, Omnis homo non est albedo: quamvis secundum opinionem Aristot. haec non sit per se, Omnis homo non est quantitas. Similiter, quando aliqua talis negativa est per se, illud quod est per se, tanquam proprium quod praedicatur de uno illorum affirmative per se, praedicatur de reliquo negative. Unde si haec fit per se, Nullus homo est asinus; & haec sit per se & primo vera, Omnis homo est risibilis: haec erit per se, Nullus asinus est risibilis. Si autem tale praedicatum praedicetur de uno illorum, non tanquam proprium sibi, non oportet quod de alio praedicetur negative, nec per se vere. Unde quamvis haec sit per se, Nullus homo est asinus; & quod haec sit per se, Omnis homo est susceptibilis contrariorum: non oportet quod haec sit per se, Omnis asinus non est susceptibilis contrariorum. CAP. VIII. Quomodo principium & conclusio demonstrationis potest esse primo vera: & quid est propositio primo vera: & de erroribus qui contingunt in assignatione universalis. SIout autem tam principium, quam conclusio demonstrationis potest esse per se vera; ita tam principium, quam conclusio demonstrationis potest esse primo vera. Est autem propositio primo vera, quando praedicatum nulli subjecto communiori illo subjecto, nec alicui subjecto non praedicabili de illo subjecto, prius competit quam illi subjecto. Et tale praedicatum respectu talis subjecti vocatur Universale; & illud subjectum vocatur primum subjectum illius praedicati, saltem si sit praedicabile secundo modo dicendi per se. Per primam particulam excluditur à primo subjecto omne inferius; quia secundum Aristot. contingit tripliciter errare in assignatione universalis. Primo, si credatur praedicatum aliquod competere alicui primò; quia non est aliquid in actu praeter illud quod assignatur cui possit competere: sicut si passio Solis assignatur primo competere isti Soli, quia non est alius Sol ab isto. Secundo, si aliquod praedicatum ambiguum assignatur alicui determinato nomini, propter hoc, quod non est aliquod commune nomen omnibus illis de quibus praedicatur illud ambiguum praedicatum. Tertio, si non sit manifesta differentia inter genus & speciem, & propter ipsius differentiae latentiam assignatur passio generis illi speciei primò. Istis modis primo peccatur attribuendo universale alicujus communioris minus communi: per secundam particulam excluditur concretum alicujus abstracti cui primo competit. Unde si nihil esset calefactivum nisi calor, tunc hoc praedicatum calefactivum non competeret primò calido; quia haec non esset primo vera, Omne calidum est calefactivum, sed haec est primo vera, Omnis calor est calefactivus; quia haec non potest esse vera, Omne calidum est calefactivum, nisi haec esset vera, Omnis calor est calefactivus: sed è contra bene potest, & ita est prior, & per consequens calefactivum praedicaretur primò de calore. Et si dicatur, quod quando praedicatur primò aliquod de aliquo, de nullo praedicatur nisi de quo praedicatur suum primum subjectum; sicut de nullo praedicatur esse risibile, nisi de quo praedicatur homo; sed esse calefactivum praedicatur de calido, de quo tamen non praedicatur calor, ergo calor non est primum subjectum calefactivi. Dicendum est, quod universale nunquam praedicatur de aliquo, nisi de quo praedicatur suum primum subjectum, vel contentum sui primi subjecti: unde de quocunque praedicatur calefactivum, de eodem praedicatur calor vel calidum, si calefactivum sit universale primo competens calori. Ex praedictis patet, quae propositio affirmativa est primo vera; quia tales sunt primo verae, Omnis homo est animal, Omne corpus est substantia, Omnis calor est qualitas, si non sit genus medium inter calorem & qualitatem. Et tales, Omnis homo est risibilis, Omnis substantia intellectualis simplex est susceptibilis disciplinae; & hujusmodi. Ex praedictis etiam potest patere, quod est primum subjectum alicujus passionis, & quod non est subjectum primum ejusdem. Oportet autem scire, quod sicut propositio affirmativa est primo vera; ita aliqua negativa est primo vera. Unde illa propositio negativa, in qua praedicatum non potest vere negari ab aliquo communiori quam sit subjectum, nec aliquod praedicatum communius potest vere negari universaliter ab illo subjecto, est primo vera, & vocatur propositio negativa immediata; hujusmodi autem est talis propositio, Nulli substantia corporea est incorporea. Et ideo secundum opinionem Aristot. haec non est primo vera nec immediata, Nulla substantia est quantitas; quia haec non est vera secundum principia sua: & si innumeretur, quod diceret talem esse immediatam; esset respondendum, quod hoc diceret secundum opinionem aliorum, vel gratia exempli. CAP. IX. De proprietatibus convenientibus conclusioni quae non possunt competere praemissis. DEclaratis quibusdam proprietatibus quae possunt competere omnibus propositionibus demonstrationis potissimae, videlicet tam praemissis quam conclusioni, dicendum est de proprietatibus seu conditionibus convenientibus conclusioni, quae non possunt competere omnibus praemissis demonstrationis potissimae. Quarum una est, quod omnis conclusio demonstrationis est dubitabilis, ita quod non est per se nota. Cum enim demonstratio est syllogismus faciens scire, & nihil facit scire aliquod praescitum; necesse est, si apprehendatur conclusio sine praemissis, quod illa conclusio potest ignorari; & per consequens de ea potest aliquis dubitare, cum non posset sciri esse falsa. Hoc enim vult Lincolniensis in primo posteriorum, unde dicit sic in diversis locis, Non docemur neque adiscimus, nisi illud quod cum primo concipimus est nobis dubitatum, vel apparet falsum. Dicendum est ergo, quod omnis conclusio demonstrationis est dubitabilis propositio; quia quaelibet conclusio demonstrationis est quaestio: quaestio autem est dubitabilis propositio, secundum Boetium. Quamvis autem omnis conclusio demonstrationis sit dubitabilis propositio; non tamen oportet quod semper dubitetur quousque per demonstrationem certificetur, quia conclusio demonstrationis duabus viis cognosci potest. Aliqua enim cognosci potest per demonstrationem, quando ex notitia praemissarum devenitur in notitiam conclusionis. Alia autem non solum sic cognosci potest, sed cognosci potest per experientiam, illo modo quo Aristot. docet, primo metaphysicae, & secundo posteriorum, principia cognosci per experientiam. Sicut enim aliquis potest per experientiam cognoscere, quod omnis talis herba sanat; ita potest per experientiam cognoscere, quod Luna sit eclipsabilis. Oportet etiam scire, quod non solum omnis conclusio potest dubitari, sed etiam aliqua principia demonstrationis sunt dubitabilia, quamvis non omnia: unde omnia principia quae non nisi per experientiam cognosci possunt, dubitabilia sunt; quantumcunque sunt prima, ita quod ex aliis demonstrari non possunt. CAP. X. Ostendit quomodo aliqua principia sciri possunt per experientiam. QUia dictum est, quod aliqua principia & aliquae conclusiones sciri possunt per experientiam, de illo modo deveniendi ad notitiam principii vel conclusionis est breviter discutiendum. Unde sciendum, quod in sensu apprehendente aliquod sensibile potest virtus phantastica idem imaginari, & non solum phantastica, sed etiam intellectus potest idem apprehendere, quo apprehenso potest evidenter intellectus alias conclusiones contingentes cognoscere. Sicut apprehenso calore per sensum potest intellectus eundem calorem cognoscere & scire quod ille est calidus, & quod ille etiam approximatus alteri calefacit illud aliud; & quod illud non esset calidum, nisi prius illud calidum approximaretur ei; & ita evidenter intellectus cognoscit hanc propositionem, Hoc calidum calefacit. Ista autem propositione nota, & scito, quod quando aliquod competit uni individuo, potest consimile competere alteri individuo, aceipit istam propositionem universalem, Omnis calor est calefactivus; cum non sit major ratio quare unus calor sit magis calefactivus quam alius: ista propositione sic nota, per experientiam est notum unum universale, quia est propositio universalis; quae si aliter cognosci non potest quam sic per sensum, est principium artis & scientiae. Si autem possit cognosci illo modo, & praeter hoc possit cognosci sine sensu, per propositiones notas dispositas in modo & in figura, est conclusio scientiae & demonstrationis. Est autem sciendum, quod aliquando talis propositio habet pro subjecto speciem specialissimam; & aliquando habet pro subjecto aliquod communius illa. Quod autem habet pro subjecto speciem specialissimam, potest evidenter cognosci per notitiam unius singularis: sicut evidenter scito, quod hic calor calefacit, posset cognosci evidenter, quod omnis calor est calefactivus: unde notitia evidens unius talis singularis contingentis, ut Hic calor calefacit, sufficit sine aliis singularibus ad habendum notitiam evidentem de universali. Si autem illa universalis habeat pro subjecto aliquod communius specie specialissima, requiritur semper vel frequenter, quod cujuslibet speciei contentae sub illo cognoscatur aliqua singularis; & ita ad cognoscendum talia requiruntur plura singularia. Oportet etiam scire, quod ut frequenter ad cognoscendum universale requiruntur multa singularia, quamvis subjectum talis universalis sit species specialissima: quia ut frequenter non potest evidenter aliqua singularis contingens cognosci, sine multis apprehensionibus singularium. Unde non facile est scire, quod haec herba sanavit aliquem infirmum▪ & nec quod iste chirurgus sanavit talem infirmum; sic de multis aliis: quia non est facile capere experimentum, eo quod idem effectus specie potest esse à multis causis specie differentibus. CAP. XI. Ostendit quomodo prima evidens notitia conclusionis accipi potest per propositiones dispositas in modo & figura. SIcut autem conclusio debet esse dubitabilis; ita debet esse talis, quod ejus notitia prima evidens possit accipi per propositiones necessarias evidenter notas, & dispositas in modo & in figura. Hoc patet, quia demonstratio est syllogismus faciens scire, sed non potest facere scire praescitum, ergo conclusio quam debet facere scire non est necessario praescita; & potest sciri virtute demonstrationis, ergo prima ejus notitia potest acquiri per praemissas demonstrationis. Veruntamen aliquando praescitur conclusio sine ipsis praemissis, quod duplicitur potest contingere. Uno modo, quia quandoque est praecognita per experientiam; & quandoque per alias praemissas: non enim est inconveniens, quod eadem conclusio per diversa principia demonstretur. Et si quaeratur an notitia accepta per experientiam alicujus conclusionis, & notitia ejusdem accepta per demonstrationem, sint ejusdem speciei▪ & similiter notitia accepta per diversas praemissas, sit ejusdem speciei. Potest probabiliter dici, quod si talis notitia praecise sit notitia conclusionis, & nihil aliud, non est inconveniens ponere, quod talis notitia sit ejusdem speciei specialissimae. Nulla enim hic apparet necessitas ponendi illas notitias specie distingui, nisi quia causantur à distinctis causis: sed hoc non obstat, quia non est impossibile effectus ejusdem speciei à causis specie distinctis causari. CAP. XII. Ostendit quod non omnis passio demonstrari potest de suo subjecto. EX praedictis patere potest, quod non quaelibet propositio in qua praedicatur passio de suo subjecto, potest esse conclusio demonstrationis. Haec enim est talis, Omnis calor est calefactivus, si nihil sit calefactivum nisi calor; & tamen ex quo non potest evidenter cognosci, nisi per experientiam, manifestum est quod demonstrari non potest. Et si dicatur, quod illa potest sic demonstrari, Omne productivum caloris est calefactivum: Omnis calor est productivus caloris: ergo Calor est calefactivus; ibi per definitionem passionis concluditur passio de subjecto. Dicendum est, quod haec non est demonstratio, sed petitio principii: unde universaliter, quando pro medio accipitur definitio exprimens quid nominis, in tali illatione est petitio principii. Cujus ratio est, quia ante omnem demonstrationem, & ante omnem conclusionem debet praecognosci quid nominis, tam subjecti quam passionis; propter quod ante conclusionis illationem aequaliter est not● passio de subjecto, & definitio exprimens quid nominis illius passionis; & ita minor erit & ignota, & aeque nota cum conclusione; propter quod in tali illatione erit petitio principii, & non demonstratio, ut patet. Est ergo sciendum, quod aliqua propositio in qua praedicatur passio de suo subjecto primo est demonstrabilis, & aliqua non. Ad cujus evidentiam est notandum, quod aliqua passio praecise importat in recto idem quod subjectum, & in obliquo aliquam formam realiter sibi inhaerentem. Et alia passio praecise importat in recto illud idem quod importatur per subjectum, & in obliquo importat aliquam rem non sibi inhaerentem, nec essentialem, nec accidentalem. Alia autem passio importat idem in recto quod importat subjectum, & in obliquo importat partes illius, & etiam aliam rem non sibi inhaerentem. Alia autem passio importat idem in recto quod subjectum importat, & negative in obliquo importat partes subjecti. Exemplum primi, ut calefactibile respectu sui subjecti primi; nam calefactibile nihil importat, nisi quod importatur per subjectum & calorem in obliquo; quod patet ex definitione exprimente quid nominis, quae est, Aliquid potens habere calorem. Exemplum secundi, creativum; nam creativum nihil importat, nisi Deum in recto & creaturam in obliquo: sicut patet ex definitione exprimente quid nominis, quae est Aliquid potens creare aliquid. Exemplum tertii, Habens tres angulos aequales duobus rectis; nam ista passio in recto significat triangulum, & in obliquo partes ejus, & etiam alios angulos qui sunt partes ejus. Exemplum quarti, ut corruptibile respectu substantiae; nam corruptibile in recto & affirmative significat substantiam illam quae est corruptibilis, negative autem vel in obliquo significat partes ejus; quod patet ex definitione exprimente quid nominis, quae est Aliquid cujus partes possunt non esse, vel Cujus una pars potest ab alia separari. De prima passione universaliter dico, quod nulla talis passio potest demonstrari de suo subjecto primo; quia fi talis passio ignoretur de suo subjecto primo, non potest sciri de eo nisi per experientiam tantum; patet inductive: & eodem modo dicendum est de passione secunda. Sed passio tertio modo dicta, & quarto, potest demonstrari de suo subjecto; quia potest ignorari de suo subjecto primo, quamvis sciatur quid significatur per subjectum, & quid etiam significatur per passionem: postea autem cognito cujus & quales sunt suae partes, sine ulteriori experientia de passione, potest eadem passio sciri de subjecto; & hoc per definitionem exprimentem illas partes, quae in obliquo vel negative importantur per passionem. Et tales demonstrationes sunt Mathematicae, propter quod in eis parva vel nulla requiritur experientia, & demonstrantur de eis semper vel frequenter per definitionem subjecti tanquam per medium. Et quia in paucis scientiis proprie habemus definitiones à priori nisi in Mathematicis, in quibus communiter passio demonstratur de suo subjecto proprio per definitionem subjecti tanquam per medium; ideo frequenter dicit Aristot. quod passio est demonstrabilis de subjecto, & quod definitio est medium: non quod omnis passio demonstrabilis sit de subjecto suo proprio, sed quod omnis passio est demonstrabilis de aliquo subjecto, & in Mathematicis ut semper vel frequenter passio est demonstrabilis de suo subjecto primo. Nec intendit Aristot., quod in omni demonstratione medium sit definitio: sed intendit, quod in omni demonstratione in qua demonstratur passio de suo subjecto primo, medium est definitio, in aliis non oportet. CAP. XIII. De proprietatibus principiorum demonstrationem ingredientium. POst praedicta, videndum de proprietatibus principiorum demonstrationem ingredientium, quae non possunt esse conclusiones: talia enim principia oportet esse prima, sic scilicet quod per priora probari nec demonstrari possunt. Unde non ideo dicuntur principia esse prima, quia nulla sit propositio quocunque modo prior eis, hoc enim non est verum: nam secundum opinionem Aristot. aliqua est propositio necessaria negativa prima; & tamen omni negativa est aliqua affirmativa prior, per quam tamen affirmativam demonstrari non potest, cum non sit processus in infinitum in demonstrationibus, & propositio negativa sive praemissa negativa demonstrari non potest. Ista enim propositio affirmativa, Omne calidum est calefactivum, sive Omne habens calorem est calefactivum, habet aliam propositionem priorem ea, istam scilicet, Omnis calor est calefactivus; quia tamen ista demonstrari non potest, ideo dicitur prima. Similiter omni propositione de terminis specialibus priores sunt animi conceptiones de terminis communibus: sicut omni tali propositione, Omne calidum est calefactivum, prior est ista, Quodlibet est vel non est: per istam tamen propositionem demonstrari non potest, ergo est aliqua propositio prima, & aliquo modo est alia prior illa. Oportet autem scire, quod quamvis principia demonstrationis sint prima, sic quod non sunt demonstrabilia; tamen aliqua propositio no● necessaria, quae non est principium demonstrationis alicujus, potest esse prima. Unde sicut est ordo inter propositiones necessarias, & aliqua est prima vel prior, & alia posterior: ita est ordo inter propositiones contingentes, quod aliqua est prior vel prima, & alia posterior. Sicut ista, Socrates est, est prior ista, Socrates est homo; quia sequitur tanquam à priori, Socrates est, & Socrates non est non homo, ergo Socrates est homo: & ita est de aliis. CAP. XIV. Ostendit principia esse immediata, & indemonstrabilia. EX hoc autem, quod principia dicuntur esse prima, sequitur quod dicuntur esse immediata, & indemonstrabilia. Propositio enim immediata est illa, qua non est altera prior per quam possit demonstrari. Oportet autem scire, quod quamvis omnia principia quae sunt prima sunt immediata, & è converso; ita quod isti termini, principia, prima, & immediata, sunt convertibiles: tamen isti termini diversas possunt habere definitiones exprimentes quid nominis, propter quod non sunt termini synonymi, & ideo sine negatione possunt poni à parte ejusdem extremi; & quia omne primum est prius alio, ex hoc quod principia sunt prima, sequitur quod sunt priora conclusione. Est autem advertendum, quod aliter capitur prioritas in rebus extra animam quae non sunt signa, & in terminis incomplexis, & in propositionibus. Nam inter res dicitur una prior alia, vel quia praecedit eam tempore; vel quia potest esse sine ea, & non è converso; vel quia est perfectior ea. Inter terminos autem incomplexos dicitur unus prior alio, quia est communior eo; vel quia respectu esse existentiae ab uno ad alium est bona consequentia, & non è converso. Inter autem propositiones dicitur una prior alia, vel quia una est magis explicativa ejusdem rei, vel plurium rerum, quam alia; vel quia una est ex terminis communioribus quam alia; vel quia una consequentiâ naturali infert aliam, & non è converso. Sicut ista, Omnis triangulus habet tres, etc. est prior ista, Omnis Isosceles habet tres, etc. tum quia prima habet terminum communiorem; tum quia prima consequentiâ naturali infert secundam, & non è converso. Similiter ista, Omnis res composita ex materia & forma est corruptibilis, est prior ista, Omne corpus est corruptibile; quia prima explicat res quas non explicat secunda, & non è converso; sicut definitio explicat plures res quam definitum. Ista autem prioritas non habet locum in illis propositionibus, quarum una accipit definitum, & alia definitionem exprimentem quid nom ●●s tantum: & hoc, quia significatum vocabuli non potest sciri sine definitione exprimente quid nominis, si habet quid nominis. Potest autem significatum vocabuli haberi sine definitione exprimente quid rei, quam▪ vis habeat definitionem exprimentem quid rei. Et ideo illa prioritas in propositionibus, quarum una accipit definitum, & alia definitionem exprimentem quid rei, non habet locum: propter quod arguendo à definitione exprimente quid nominis ad definitum, est petitio principii; non autem definitione exprimente quid rei ad definitum. CAP. XV. Ostendit principia esse causas conclusionum. NOn solum autem principia sunt priora conclusionibus, sed etiam sunt causae conclusionum; quod multipliciter potest intelligi. Uno modo, quod notitia principiorum efficiat notitiam conclusionis; quod est verum de notitia quorumcunque principiorum respectu conclusionis, in habentibus demonstrationem facientem scire; quia semper notitia principiorum vel praemissarum in tali facit notitiam conclusionum. Alio modo potest intelligi, quod ideo principia dicuntur causae conclusionis, quia principia exprimunt causam propter quam sic est à parte rei, sicut denotatur per conclusionem. Verbi gratia, istae propositiones, Quando terra interponitur diametraliter inter Lunam & Solem, Luna eclipsatur, Quando Luna est in tali situ, tunc Terra diametraliter interponitur inter Lunam & Solem; exprimunt causam quare Luna eclipsatur; & ideo istae praemissae dicuntur causae illius conclusionis. Aliter potest dici, quod praemissae sunt causae conclusionis, quia conclusio componitur praecise ex terminis positis in praemissis; non sic autem principia praecise componuntur ex terminis positis in conclusione. Propter quod dicit aliquando Aristot. quod praemissae sunt causa materialis conclusionis, & non è converso. Aliter potest dici principium causa conclusionis, quia consequentiâ naturali infert conclusionem, & non è converso. Oportet autem scire, quod quamvis principia sint causae conclusionis, primo modo intelligendo, tamen potest contingere è converso, quod conclusio sit causa principii: quia potest contingere, quod aliquis ex notitia conclusionis deveniat in notitiam principii, sicut inferius ostendetur. CAP. XVI. Ostendit omnes praemissas demonstrationis esse notiores conclusione. COmmune autem est omnibus praemissis cujuscunque demonstrationis, sive illae praemissae sint principia tantum, sive etiam sint conclusiones, quod praemissae sunt notiores conclusione. Patet ex definitione demonstrationis, quia ex quo omnis demonstratio est syllogismus faciens scire, & nihil ignotius potest facere scire notius, nec aeque ignotum facit scire aeque notum, necesse est quod praemissae sint notiores conclusione. Non autem solum praemissae sunt notiores conclusione; sed etiam quaelibet praemissarum potest cognosci ante conclusionem. Potest enim ista major, Omnis triangulus habet tres, etc. cognosci, hac conclusione ignota, Ille triangulus habet tres angulos, propter ignorantiam istius minoris, Iste triangulus est triangulus. Similiter potest ista sciri, Iste triangulus est triangulus, hac ignota, Iste triangulus habet tres angulos, etc. si ignoratur ista major, Omnis triangulus habet tres, etc. Sed si▪ nota illa majore, Omnis triangulus habet tres, etc. sumatur sub illâ minor, Iste triangulus est triangulus, simul cognoscetur ista conclusio, Iste triangulus habet tres angulos, etc. Et ita semper vel frequenter major praecognoscitur conclusione; sed scita majore, & scita minore, simul cognoscitur conclusio; propter quod ante demonstrationem conclusio scitur in universali, & ignoratur in particulari: hoc est, ante demonstrationem scitur una universalis sub qua continetur conclusio, & ignoratur conclusio; ita quod non est nota cognitione propria sibi, sed est nota una communi cognitione sibi & omnibus aliis sibi similibus; & talis notitia generalis sufficit ad hoc, quod investigans sciat illud esse quod quaerit, si occurrat ●i. CAP. XVII. Est de multiplici differentia demonstrationum. POstquam tractatum est breviter de terminis, & propositionibus ad demonstrationem pertinentibus, restat dicere de demonstratione. Et est primo sciendum, quod cum demonstratio est syllogismus faciens scire, (accipiendo scire pro notitia evidenti, & certa sive necessaria quae sequitur ex propositionibus necessariis,) & talis syllogismus sit multiplex, necesse est quod multiplex sit demonstratio; propter quod oportet scire, quod Quaedam est demonstratio cujus praemissae sunt simpliciter priores conclusione; & talis demonstratio vocatur demonstratio à priori sive propter quid. Alia est demonstratio cujus praemissae non sunt simpliciter priores conclusione, sunt tamen notiores sic syllogizanti, per quas devenit sic syllogizans in notitiam conclusionis; & talis demonstratio vocatur demonstratio quia, sive à posteriori. Verbi gratia, si aliquis nesciens Lunam nunc eclipsari, sciens tamen con●ursus & motus Planetarum, consideret istas praemissas, Quando Luna est in tali situ, tunc Luna eclipsatur, Sed Luna est nunc in tali situ, & ex illis propositionibus deveniat nunc in notitiam istius conclusionis, Luna nunc eclipsatur, talis habet notitiam sive demonstrationem à priori, & propter quid; quia praemissae exprimunt causam propter quam sic est à parte rei, sicut significatur esse per conclusionem. Si autem sit alius è converso videns Lunam eclipsari, & nesciens Terram interponi, & arguat sic, Quando Luna eclipsatur Terra interponitur inter Solem & Lunam, Luna nunc eclipsatur, ergo, etc. talis facit demonstrationem à posteriori, & scit▪ quod Terra interponitur, & tamen nescit quare interponitur; & ita scit quod ita est, sed nescit causam propter quam ita est; quia tamen per propositiones sibi notas acquirit notitiam ignoti necessarii, ideo habet demonstrationem. Est tamen sciendum, quod praedicti syllogismi tantum adducti sunt gratia exempli, non quod ita sit, sed ut sentiant qui addiscant. Ex praedictis sequitur, quod possibile est duos formare eundem syllogismum, & tamen unus demonstrabit, & alius non demonstrabit; sicut ●nus ex praemissis acquiret notitiam conclusionis, et alius ex eisdem praemissis non acquiret notitiam conclusionis; propter quod idem syllogismus est uni demonstratio, et alteri non, sicut praemissae in uno faciunt notitiam conclusionis, et non in alio: et ideo scire non ponitur in definitione demonstrationis tantum sicut importans causam finalem demonstrationis; sed ponitur in definitione demonstrationis tanquam pars definitionis, exprimens illud quod significatur per demonstrationem in obliquo. Unde hoc nomen demonstratio non tantum talem syllogismum significat, sed etiam ipsam scientiam conclusionis natam causari à notitia principiorum; et quia ita est, ista definitio Syllogismus faciens scire, potest esse medium notificandi caeteras definitiones de demonstratione, quae quidem definitiones significant aliquid, quod nec in recto nec in obliquo significat hoc nomen demonstratio. Sicut si haec oratio, potens s●●ndere dura, sit definitio exprimens quid nominis Serrae, ista oratio potest esse medium notificandi quod serra debet esse acuta et ferrea; et sic de alii●. Et sic loquuntur multi, quando dicunt, quod definitio sumpta à causa finali est medium demonstrandi definitionem, sumptam à causa materia● de definito: et hoc non est verum, quando definitio sumpta à causa finali est definitio exprimens quid nominis; sed tamen talis prossus non erit proprie demonstratio, sed erit notificatio quaedam. CAP. XVIII. Ostendit definitionem quid nominis non posse esse medium demonstrationis. SEd isti repugnare videtur, quod dictum est prius, quod scilicet definitio exprimens quid nominis non potest esse medium demonstrandi, eo quod in tali illatione est petitio principii. Non videtur etiam veritatem habere, quod demonstratio significat scientiam natam acquiri per praemissas demonstrationis; quia si sic esset, demonstratio non esset per se inferius ad syllogismum: nunquam enim significatur aliquid per se inferius in recto nec in obliquo, nisi idem illud eodem modo significatur per superius per se. In hoc enim differt inferius per se, ab inferiori per accidens. Cum ergo syllogismus nec in recto, nec in obliquo significat scientiam, nec demonstratio significabit scientiam; & per consequens illa oratio, syllogismus faciens scire, non erit definitio exprimens quid nominis demonstrationis. Sed istis non obstantibus dicendum est, sicut prius, quod haec oratio est medium notificandi alias definitiones de demonstratione; & quod haec est oratio exprimens quid nominis demonstrationis. Unde sciendum est, quod quamvis haec oratio, syllogismus faciens scire, non possit esse medium demonstrandi aliam definitionem de hoc nomine demonstratio, eo quod significatum vocabuli est praesupponendū demonstrationi, & ita una praemissarum non est magis nota quam conclusio: tamen illa oratio est medium notificandi, quod illud quod est demonstratio est tale, quale denotatur esse per definitionem aliam, & est medium demonstrandi illam aliam definitionem de nomine, quod praecise significat illos syllogismos qui sunt demonstrationes, non connotando scentiam; & quia tale nomen non habemus, sed frequenter utimur hoc nomine demonstratio, ac si praecise significet syllogismos illos qui sunt demonstrationes, non connotando aliquid aliud; ideo dicit Lincolniensis, quod definitio materialis demonstrationis demonstratur de demonstratione per definitionem sumptam à causa finali tanquam per medium. Propter secundam autem objectionem dico, quod hoc nomen demonstratio aequivoce accipitur. Nam aliquindo accipitur ut sit nomen connotativum, & non praecise absolutum, & sic demonstratio non est per se inferius ad syllogismum; & hoc, quia significat aliquid in obliquo, quod non significatur in recto nec in obliquo per syllogismum. Sed non est inconveniens hoc nomen aequivoce accipi, cum fere omnia nomina in diversis locis accipiuntur aequivoce. Dico ergo, quod haec est definitio exprimens quid nominis demonstrationis, syllogismus faciens scire: propter quod, quamvis aliquis arguat ex principiis ad conclusionem, non oportet quod demonstret; quia non acquirit scientiam conclusionis per praemissas. Et sic unus ex eisdem praemissis evidenter notis acquirit scientiam conclusionis; & alius tantum apprehendit praemissas & conclusionem, sed per praemissas non devenit in notitiam conclusionis: & sic unus demonstrat & alius non; & ita idem syllogismus est uni demonstratio, & alteri non est demonstratio. CAP. XIX. Ponit differentias inter demonstrationem propter quid, & demonstrationem quia. OStenso quod alia est demonstratio quia, & alia propter quid, videndum est quomodo differunt illae demonstrationes in generali, & quomodo differunt scientia propter quid, & scientia quia. Pro quo sciendum est, quod illa vocatur demonstratio propter quid, quae est ex propositionibus necessariis prioribus, qua habita cessat omnis quaestio circa conclusionem. Sicut si scitur, quod Luna eclipsatur, per hoc quod terra interponitur inter Solem & Lunam, cessat omnis quaestio de illa conclusione, Luna eclipsatur. Nec enim quaeretur utrum Luna eclipsatur, nec quare Luna eclipsatur; forte tamen non oportet quod cesset omnis quaestio circa quamlibet praemissarum. Demonstratio autem quia, est illa quae non ex prioribus, vel qua habita non cessat omnis quaestio circa conclusionem. Exemplum primi, quia si demonstretur, quod terra interponitur inter Solem & Lunam, per hoc, quod Luna eclipsatur, praemissae non sunt priores conclusione, sed posteriores. Exemplum secundi est, si arguitur sic, Nullum non animal respirat, Planta est non animal, ergo Planta non respirat, ille syllogismus ex prioribus est, adhuc tamen contingit quaerere quare planta non respirat; & propter hoc iste syllogismus non est demonstratio propter quid, sed quia: & hoc, quia per talem syllogismum sufficienter scitur quod Planta non respirat, sed non sufficienter scitur quare non respirat. CAP. XX. Ostendit quomodo in eadem scientia differt demonstratio quia est à demonstratione propter quid. ISta demonstratio sive scientia quia, secundum Aristot. duobus modis specialiter differt à demonstratione propter quid. Uno modo in eadem scientia, Alio modo in diversis scientiis. Propter quod est primo sciendum, quod hoc nomen scientia dupliciter accipitur ad praesens. Uno modo significat collectionem multorum habituum principiorum & conclusionum, ordinem determinatum habentium; & sic accipit hic Philosophus scientiam. Aliter accipitur pro aliquo habitu uno & non pro aliqua collectione plurium habituum; & sic Philosophus loquitur in diversis locis de scientia. Accipiendo igitur scientiam primo modo, uno modo differt demonstratio quia à demonstratione propter quid, in eadem scientia; sicut scientia quia, à scientia propter quid: & hoc dupliciter, secundum quod tactum est in praecedenti capitulo. Uno modo quia demonstratio quia, licet fit per prius, non tamen per causam immediatam, hoc est, non est per medium convertibile: Aliquando autem demonstratio quia, est per posterius, ita quod in praemissis non accipitur aliquid importans causam quare sic est sicut denotatur per conclusionem, sed magis è converso. Verbi gratia, causa quare planetae non scintillant est, quia prope sunt; tunc si arguitur sic, Planetae sunt prope, ergo non scintillant, est demonstratio propter quid: si arguitur è converso, est demonstratio quia. Et ita universaliter, quando propositio prior scitur evidenter per hoc, quod praemissae posteriores sciuntur evidenter, est demonstratio quia; imo etiam sufficit quod una praemissarum sit posterior conclusione. Similiter quando demonstratur effectus non per causam immediatam, sed per remotam tantum, est demonstratio quia. Sed sciendum est, quod talis demonstratio semper est negativa, & in secunda figura, ita quod affimative non contingit demonstrate; & vocatur hic causa remota non aliqua res quae est causa causae, vel causa plurium: sed vocatur hic causa, negatio alicujus ex qua sequitur negatio alterius; & non è converso. Sicut sequitur, Hoc non est animal, ergo Non respirat, sed è converso non sequitur; & tale medium non potest esse medium nisi in secunda figura. Et eodem modo, sicut potest negative syllogizari in secunda figura, per talem causam non convertibilem cum effectu: ita potest syllogizari negative in secunda figura, per effectum non convertibilem; & utraque est demonstratio quia, & non propter quid Oportet autem scire, quod sicut in eadem scientia unus demonstrat effectum per causam, & habet demonstrationem propter quid; & alius è converso, demonstrat eandem causam per eundem effectum, & habet demonstrationem quia: ita idem potest primo demonstrare eundem per effectum, & postea per causam, eo quod non est inconveniens, quod idem sit effectus unius, & causa alterius. Tamen pro modo loquendi, oportet scire, quod nullus demonstrat causam per effectum, vel è converso, ita quod causa extra vel effectus intrant demonstrationem, cum demonstratio non componatur nisi ex conceptibus seu intention ibus animae, vel vocibus, vel scriptis: sed ideo dicimus causam demonstrari per effectum, vel è converso; quia quandoque praemissae exprimunt causam quare sic est sicut denotatur per conclusionem, & quandoque è converso. Unde pro protervis oportet prompte scire aequivocationem hujus nominis, causa, de qua breviter tractatum est prius, & amplius dicetur inferius. CAP. XXI. Ostendit idem in diversis scientiis. ALio modo differt demonstratio quia, à demonstratione propter quid, sicut scientia quia, differt à scientia propter quid; per hoc, quod scientia quia habetur in una scientia, & scientia propter quid habetur per aliam, quae se habent ad invicem, sicut scientia subalternans, & scientia subalternata. Ad cujus evidentiam est sciendum, quod non ideo dicuntur aliquae scientiae subalternans & subalternata, quia eandem conclusionem scit una scientia quia est, & alia eandem scit propter quid; nunquam enim nisi forte per accidens eadem conclusio est scita in scientia subalternante, & subalternata; non plus quam eadem conclusio est scita in diversis scientiis: & ideo sicut eadem conclusio potest esse scita in scientiis diversis distinctis demonstrationibus, ita eadem conclusio potest sciri in scientia subalternante & subalternata, licet hoc non sit, quia una estsubalternans, & alia subalternata. Non ergo propter hoc dicitur una scientia subalternans, & alia subalternata, quia una scit unam conclusionem quia, & alia propter quid: sed ideo dicitur scientia subalternans, & alia subalternata, quia scientia subalternata cognoscit conclusionem; scientia subalternans scit principium universale conclusionis illius. Unde universaliter, quando per aliquam scientiam evidenter cognoscitur aliqua conclusio, & non principium; & per aliam scientiam evidenter scitur principium, & non conclusio, tunc est una subalternans, & alia subalternata: sicut Nauta multas conclusiones scit, & nescit principia: & è converso, Astrologus scit principia & nescit conclusiones; quia ad eum non pertinent. Et si quaeratur quomodo unum est principium, & reliquum conclusio, ex quo idem non potest cognoscere utrumque, cum omnis conclusio possit per sua principia demonstrari. Dicendum est, quod talis conclusio potest per tale principium demonstrari, sed non per illum solum qui habet scientiam subalternantem, nec per illum qui habet solum scientiam subalternatam, sed per illum qui habet utramque scientiam. Oportet autem scire, quod cum scientia subalternans & scientia subalternata sint quaedam collectio multorum habituum habentium ordinem determinatum, non est impossibile, quin aliqua scientia secundum unam partem subalternetur uni scientiae, & non secundum aliam partem; sicut Perspectiva secundum aliquam sui partem subalternatur Geometriae & non secundum omnem partem. Similiter possible est, quod una scientia secundum eandem partem subalternetur diversis scientiis; quando scilicet una scientia scit unum principium respectu unius conclusionis, & alia scientia scit aliud respectu ejusdem conclusionis. Est autem advertendum, quod semper vel frequenter principium cognitum in scientia subalternante est ex terminis universalioribus, & si ex illo debeat quis demonstrare conclusionem scitam in scientia subalternata, si velit propriissimam demonstrationem facere, non accipiat illud principium in sua communitate, sed addet alicui termino alium terminum, ut compositum ex istis duobus sit minus quam prius: & hoc est, quod vult Aristot. & Lincolniensis, quod talia principia debent appropriari, quando ex eis demonstratur talis conclusio. Sciendum est etiam, quod una pars unius scientiae potest subalternari uni scientiae, & altera alteri scientiae; sicut una pars Scientiae Naturalis potest subalternari Geometriae, & altera Arithmeticae. Veruntamen una scientia talis non dicitur subalternata respectu alterius, propter unam conclusionem vel paucas, nisi tota scientia vel pro majore parte sit sibi subalternata: propter quod una & eadem scientia non est subalternans & subalternata respectu ejusdem; quamvis non sit impossibile quod una pars unius naturalis scientiae sit subalternans secundum aliquam partem alterius scientiae naturalis, & alia pars ejusdem scientiae totalis sit subalternata alteri parti alterius scientiae totalis. Et est sciendum quod hoc nomen, scientia subalternans, similiter hoc nomen, scientia subalternata, dupliciter accipitur, scilicet large & stricte. Large potest dici scientia subalternans, vel secundum se vel secundum aliquam partem sui, quandocunque aliqua scientia totalis cognoscit principium universale alicujus conclusionis vel proprium, & alia scientia totalis cognoscit conclusionem; ita tamen quod illae scientiae non constituunt unam totalem scientiam, per quod excluduntur scientiae de per se inferiori & per se superiori. Et sic locutus sum prius de scientia subalternante & subalternata: & sic vult Philosophus quod Medicina quantum ad aliquam sui partem subalternatur Geometriae; quia Medicina cognoscit hanc conclusionem, Vulnera circularia tardius sanantur quam oblonga; & Geometria cognoscit principium universale illius conclusionis, scilicet, quod Circulus est figura cujus latera secundum omnem dimensionem maxime distant. Et isto modo non est inconveniens, quod Logica & Metaphysica secundum aliquas partes subalternant sibi aliquas partes scientiarum particularium. Scientia subalternans Stricte accipitur, quando principium scitur per unam scientiam & conclusio per aliam, & simul cum hoc, subjectum unius est per accidens inferius ad subjectum alterius, & aliquod subjectum unius importat partem significatam per subjectum alterius: & sic accipit Philosophus & Lincolniensis scientiam subalternantem, & scientiam subalternatam; & sic sorte Logica nullam aliam scientiam sibi subalternat, nec forte etiam Metaphysica. CAP. XXII. Ostendit ad quam scientiam pertinent conclusiones constitutae ex primis intentionibus & secundis. JUxta praedicta poterit aliqualiter apparere, quid dicendum est de conclusionibus, tam primas intentiones quam secundas habentibus pro terminis, ad quam scientiam debeant pertinere; cujusmodi sunt tales, Animal est genus, Homo est species, Rationale est differentia hominis, Album est accidens corporis; & hujusmodi. Videtur enim quod tales ad Logicam non pertinent, cum tales sciri non possunt, nisi perfecte sciatur natura significari per subjectum. Impossibile enim est, quod sciatur ista propositio, Rationale est differentia hominis, nisi sciatur quod anima intellectiva est pars hominis; & per consequens nisi sciatur quod homo componitur ex anima intellectiva & corpore. Similiter impossibile est, quod ista sciatur, Sensibile est differentia essentialis hominis, nisi sciatur quod sensibilitas est pars essentialis hominis; & sic de aliis: & per consequens tales perfecte sciri non possunt, nisi sciatur perfecte natura hominis; & sic de consimilibus. Sequeretur etiam, quod si tales propositiones per se ad Logicam pertinerent, quod Logicus non possit perfecte scire Logicam, nisi cognosceret naturam omnium rerum; imo etiam nisi cognosceret omnes conclusiones, & omnia principia omnium scientiarum: quia impossibile est aliquam conclusionem, vel aliquod principium in aliqua scientia reperiri, quin ex il a d●pendeat notitia alicujus propositionis compositae ex illa intentione prima, & illa intentione secunda. Propterea dicendum est, quod de talibus propositionibus non se habet Logicus intromittere, nisi forte gratia exempli. Potest enim Logicus de talibus bene exemplificare in tradendo notitiam Logicae, sed non pertinet ad Logicum scire eas. Sicut autem non per se pertinent ad Logicam, ita non pertinent per se ad aliam Scientiam particularem; quia aliter scientiae particulares non solum dependerent à Logica, sicut ab instrumento usitato tantum in aliis scientiis particularibus; sed etiam aliae scientiae particulares dependerent tanquam ex principiis ex propositionibus demonstratis in Logica; quod negat Commentator septimo Metaphysitae, & primo posteriorum. Ideo dicendum est, quod tales propositiones vel pertinent ad Metaphysicum; sub cujus consideratione cadunt tam primae intentiones quam secundae, & quae dicitur Logica, secundum quod Logica est modus sciendi. Etiam accipiendo propositiones consideratas in Logica, vel tales pertinent ad aliquam scientiam specialem, ita quod aliquae pertinent ad unam scientiam specialem, & alia ad aliam, quae quodammodo subalternantur tam Logicae quam aliis scientiis particularibus; quae tamen scientiae in distinctis tractatibus non sunt traditae à Philosophis, sed sine omni difficultate, nota Logica, & notis aliis scientiis, tales propositiones sunt notae. Scita enim Logicâ & cognita perfecte natura hominis, statim sine difficultate, supposita vocabulorum notitia, scitur an rationale sit differentia hominis, vel non: & sic de omnibus propositionibus consimilibus, propter quod non est multum necesse de talibus fieri distinctos tractatus. CAP. XXIII. Est de scientia propter quid, & demonstratione propter quid, & de diversis generibus quaestionum. POst scientiam & demonstrationem quia, sequitur videre de scientia & demonstratione propter quid. Ad cujus notitiam habendam oportet Primo scire, quod omne demonstrabile est dubitabile, & per consequens quaesibile: & non è converso, omne dubitabile est demonstrabile; nec per consequens, omne cuaesibile est demonstrabile. Ut autem sciatur quid est demonstrabile demonstratione propter quid, & quid non, oportet primo scire, quot sunt dubitabilia & quaesibilia ad demonstrationem pertinentia. Et est sciendum, secundum Aristot., quod quatuor sunt genera quaesibilium; sicut quatuor genera vere scitorum, hoc est evidenter cognitorum. Omnis enim demonstrator, si dubitat aliquid quod debet scire, aut dubitat de aliqua propositione in qua praedicatum importat aliam rem, vel eandem rem alio modo ab illo quod importatur per subjectum: sicut potest dubitare de tali propositione, Luna est eclipsabilis, & tunc potest tripliciter quaerere circa talem propositionem. Primo enim potest quaerere an talis propositio sit vera. Secundo potest quaerere, supposito quod sit ●●rtum apud eum quod est propositio vera, Quod est medium per quod potest fieri notum, quod propositio illa est vera. Et istos duos modos quaerendi comprehendit Aristot. sub quaestione, quia est, ita quod haec conjunctio, quia, non est ibi nota quaerendi, ita quod per hanc conjunctionem quia fiat quaestio; sed magis est nota terminandi & respondendi. Scito autem quod haec propositio est vera, sicut scito quod Luna eclipsatur, & scito quod est aliquod medium per quod certificari potest quod Luna eclipsatur, & scito quod est illud medium, utpote scito quod est aliquis effectus vel aliquid aliud per quod certificari potest quod Luna eclipsatur, contingit ulterius quaerere quare & propter quid Luna eclipsatur. Unde potest aliquis scire evidenter quod Luna eclipsatur, & per consequens habet aliquod medium per quod scitur quod Luna eclipsatur; tamen potest ignorare causam quare Luna eclipsatur, & ita potest quaerere propter quid Luna eclipsatur: & tunc est alia quaestio scilicet propter quid; & tunc quaeritur propriissimum medium per quod potest sciri quod Luna eclipsatur, & ista est alia quaestio scilicet propter quid. E●●stae sunt duae quaestiones ponentes in numerum; quia videlicet quaerunt de rebus diversis, quia subjectum & praedicatum important diversas res, vel saltem eandem rem alio modo. Aliter potest demonstrator dubitare de aliquo An sit, utpote dubitat, an Deus sit vel esse possit; & tunc quaerit an sit medium deveniendi in notitiam hujus, & quod est medium deveniendi in notitiam hujus. Hoc autem scito, quaerit ulterius quid est, sicut scito quod Deus est, quaerit ulterius quid est Deus; & tunc quaeritur medium propriissimum per quod sciri potest quod res est. Et istae duae quaestiones non ponunt in numerum; quia subjectum & praedicatum non significant res distinctas distinctis modis. Ex praedictis patet, quod omnis quaestio vel quaerit, Si est medium deveniendi in notitiam prius quaesiti, sicut quaestio quia, & quaestio si est: vel quaerit Quid est illud medium; sicut quaestio quid est, & quaestio propter quid est. Ex quo patet, quod omnis quaestio est quodammodo quaestio medii. Sed sciendum est, quod medium non accipitur hic pro medio syllogistico, sicut dicit Lincolniensis; sed vocatur hic medium, omne illud per quod decurrit ratio in notitiam prius ignoti: & ita experientia potest hic vocari medium, quia quandoque aliquis per experientiam cognoscit illud quod prius ignoravit. Oportet etiam scire, quod quandoque omnes istae quatuor quaestiones exiguntur ad aliquam conclusionem, vel terminos illius conclusionis demonstrabilis, de quibus non est necesse praecognoscere quia est; & in illo casu verum est quod dicit Li●colae●. scilicet quod quaerentes duo, scilicet si est, & quia est, non quaerimus aliud quam illud per quod fit discursus inferens, scilicet medium syllogisticum ordinatum in esse debito ad extrema. In isto enim casu omnes quaestiones quaerunt medium syllogisticum per quod demonstrari potest conclusio. Verbi gratia, si haec conclusio sit demonstrabilis, Luna eclipsatur, & de Luna non potest esse quaestio, cum debeat praecognosci quia est, non potest fieri quaestio, nisi Utrum Luna eclipsatur, vel Si est eclipsis, vel Quid est eclipsis; & omnes istae quaestiones quaerunt aliquo modo medium, per quod demonstrari potest quod Luna eclipsatur. In illo casu quaestio quid est, & propter quid idem sunt; & similiter medium & causa idem sunt: hoc est, definitio passionis explicat causam propter quam respondetur ad quaestionem factam per propter quid, & ita tunc medium & causa idem sunt, hoc est, medium syllogisticum explicat causam propter quam ita est sicut denotatur per conclusionem. Verbi gratia, sit haec conclusio demonstrabilis, Luna eclipsatur, isti conclusioni & demonstrationi per quam demonstrari debet praesupponendum est, quia est, & quid est de Luna; & de Eclipsi praesupponendum est, quid est quod dicitur per nomen. Unde praesupponitur ista definitio exprimens quid nominis; Eclipsis est carentia luminis in aliquo receptivo, ex interpositione corporis impedientis corpus luminosum causare jumen in corpore susceptivo luminis. Omnibus istis praesuppositis potest demonstrator dubitare an Eclipsis sit in rerum natura, vel esse possit, hoc est, an carentia luminis in aliquo receptivo, etc. sit vel esse possit; & certificato quod sit per experientiam, quia videmus defectum luminis in aliquo, ex hoc quod lignum vel paries interponitur inter candelam & aliquod illuminabile. Hoc autem facto vel noto, per aliam viam potest dubitare quid est carentia luminis, quod non est aliud quam dubitare cujusmodi est illud corpus quod impedit influentiam lucis; & notificato quod est corpus opacum vel aliquid tale, potest ulterius quaeri, utrum Luna sit eclipsabilis, & ostenso per experientiam vel per aliam viam quod sic, & ita dato aliquo medio per quod evidenter cognoscitur quod Luna est eclipsabilis, potest quaeri quate Luna est eclipsabilis, & cum sciverit quod Luna est eclipsabilis, propter hoc quod Terra potest poni inter Lunam & Solem, cessat omnis quaestio circa istam conclusionem, Luna eclipsatur. Patet autem ex isto processu, quod definitio exprimens quid nominis passionis praesupponitur omni quaestioni, & quod prima quaestio est quaestio si est de passione, quae quaerit medium vel viam deveniendi in notitiam passionis quod est possibilis, hoc est, quod esse de ea possibiliter praedicatur. Secunda autem quaestio est quaestio quid est de passione, quia sicut illud quod sua definitio exprimens quid nominis explicat in generali, ita quaestio quaerit in speciali, quod quidam quaesitum est generale ad illud propter quid Luna eclipsatur, quia corpus opacum est commune ad Terram. Scito autem si est, & quid est de passione, quaeritur ulterius an passio sit praedicabilis de illo subjecto, & quod est medium deveniendi in notitiam illius, quo scito quaeritur in speciali causa propter quam passio competit isti subjecto, & ita quid & propter quid quaerunt idem; sed quaestio quid est de passione quaerit magis in generali, & quaestio propter quid magis in speciali. Et propter ista vult Philosophus, quod in ta●● processu quaestio quid est, & propter quid quasi idem sunt, & quod medium & causa idem sunt; quia medium syllogisticum explicat causam frequenter in tali processu propter quam ita est à parte rei sicut denotatur esse per conclusionem demonstrationis. In multis autem casibus non sunt ista vera, nec multa alia quae dicit Aristot. circa istam materiam, nec in aliis vult ea intelligi generaliter. CAP. XXIV. Ponit quasdem objectiones contra praedicta. COntra praedicta possunt multae fieri pueriles objectiones, quas expedit solvere propter juvenes, & etiam propter protervos. Videtur enim primo quod non sunt tantum quatuor genera quaestionum, nam quaeritur Quantus est Socrates, & Qualis est homo, & tamen tales quaestiones ad nullam istarum quatuor sunt pertinentes. Item videtur, quod non eadem sunt quaesibilia & vere scita, quia nihil vere scitur nisi per demonstrationem cognoscitur; sed non omne quaesibile est demonstrabile, nam quaeritur propter quid Luna eclipsatur, & tamen hoc demonstrari non potest. Item utrum omnis triangulus habet tres angulos, etc. est quaesibile, & tamen utrum omnis triangulus habet tres angulos, etc. non est scibile, quia non est verum. Ad primum istorum dicendum est, quod tales quaestiones non pertinent ad demonstrationem, vel si pertinent habent reduci ad quaestionem quia est. Verbi gratia, si quaeritur qualis est Luna, illa quaestio implicat multas quaestiones, videlicet Utrum Luna sit illuminata, Utrum eclipsata, Utrum sit perspicua, & sic de multis aliis quae sunt quaestiones quia est, si pertineant ad demonstrationem; & ita illa quaestio quae implicat illas, ad quaestionem quia est reduci debet. Ad secundum dicendum est, quod omne quaesibile est vere scibile, non accipiendo vere scibile pro illo quod demonstrari potest, sed magis generaliter pro evidenter cognoscibili. Ad tertium dicendum est, quod utraque illarum, Utrum omnis triangulus habeat tres, etc. est quaesibile, & Utrum omnis triangulus h●beat tres, etc. est scibile, distingui potest secundum amphibologiam: Unus sensus est iste▪ hoc totum est scibile & quaesibile, Utrum omnis triangulus habet tres, etc. & iste est falsus, & iste sensus infert istam, Utrum omnis triangulus habet tres angulos, etc. est verum. Alius sensus est iste, aliquis potest quaerere & scire, Utrum omnis triangulus habet, etc. hoc est, potest scire istam, Omnis triangulus habet, etc. & quaerere istam, Utrum omnis triangulus, etc. & sic non infert aliam. Si dicatur quod arguitur ab inferiori ad superius, ergo est bona consequentia. Dicendum est, quod quamvis sit bona consequentia ab inferiori ad superius, quando non est aequivocatio, vel amphibologia, vel fallacia compositionis vel divisionis, & ●; tamen quando aliqua praedictarum fallaciarum potest assignari, non oportet quod consequentia sit bona, nisi in uno sensu, & non in alio; & ita est in proposito. Sicut est hic, Homo est species, ergo aliquod animal est species, nam hic arguitur ab inferioriad superius, & tamen si homo stet in antecedente simpliciter non valet consequentia, sed si stet personaliter est bona consequentia, sed antecedens est falsum: ita est in proposito, quia consequentia potest habere diversos sensus ex usu loquentium, sicut antecedens, ideo consequentia est bona in uno sensu, & non est bona in alio sensu. CAP. XXV. Ostendit quomodo terminatur quaestio si est. VIso numero quaestionum, videndum est quomodo diversae quaestiones diversimode possunt determinari, & quomodo illa quae per diversas quaestiones quaeruntur diversimode possunt fieri nota▪ quia sicut patet ex praecedentibus, quaestio Si est est prima quaestio, ideo videndum est prius de quaestione st est. Et est primo sciendum, quod quaestio si est terminatur per hoc, quod evidenter cognoscitur si res est; quod fit si sciatur propositio in qua esse existentiae per propositionem de inesse vel de possibili praedicatur de subjecto; ideo videndum est quomodo talis propositio evidenter cognosci potest. Et oportet scire, quod talis propositio dubitabilis vel habet pro subjecto nomen mere absolutum affirmativum, vel aliquod aliud nomen pro subjecto, puta nomen negativum vel connotativum vel respectivum; & propositio mentalis, vel vocalis tali mentali correspondens, in qua subjicitur nomen absolutum mere affirmativum nullo modo cognosci potest evidenter, nisi res importata per subjectum intuitive & in se cognoscitur: puta nisi aliquo sensu particulari sentiatur, vel nisi sit intelligibile non sensibibile, & ab intellectu videatur illo modo proportionabiliter quo potentia visiva exterior videt visibile. Unde non potest quis evidenter cognoscere, quod Albedo est vel esse potest, nisi viderit aliquam albedinem: & propter hoc, quamvis credere possim narrantibus, quod Leo est, & quod pardus est, & sic de aliis; tamen talia evidenter non cognosco. Veruntamen ad sciendum evidenter tales propositiones, non oportet sic apprehendere omnia significata per subjectum, sed quandoque sufficit unum solum apprehendere, & quandoque plura: & ita talis qu●st●o si est, non poterit terminari nisi per experientiam, hoc est notitiam sensitivam quae est principium experientiae; & de tali loquitur Philosphus cum dicit, ' Qui ignorat quid est nescit si est, quemadmodum ' habemus quia est sic habemus quid est. Unde quantum aliquis scit de aliquo tali quid est, tantum scit si est; & è converso. Verbi gratia, si aliquod compositum ex pluribus partibus, & per notitiam intuitivam seu visivam in particulari sciatur quod una pars est & non alia, tantum scitur quod illa pars est pars quidditatis & essentiae rei, & non alia; quando autem sentiuntur omnes partes rei, tunc scitur perfecte quod res illa est, & quid est illa res. Et si dicatur de Deo scimus quod est, & tamen nescimus quid est. Dicendum est, quod nullam propositionem mentalem, in qua subjitur terminus omnino simple● & mere absolutus conveniens Deo vel supponens pro Deo, possumus pro statu isto habere; possemus enim scire de eo quid est, si sciremus si est: possumus tamen habere propositionem mentalem in qua subjicitur terminus communis Deo & aliis, & ideo de aliquo contento possumus scire quid est, & si est; & quantum scimus si est, tantum scimus quid est, & è converso. Ex quibus patet, quod talis propositio nullo modo potest demonstrari nec à posteriori, nec à priori▪ nisi forte dicatur, quod propositio particularis, large sumendo demonstrationem, dicatur posse demonstrari: sicut si haec sit nota praedicto modo, Omnis albedo est, vel esse potest, & arguatur sic, Omnis albedo est vel potest esse: Aliquis color est albedo: ergo aliquis color est vel potest esse. CAP. XXVI. Ostendit quomodo propositio est de secundo adjacente, quandoque potest demonstrari, & quandoque non. SI autem propositio dubitabilis, in qua praedicatur esse existentiae per demonstrationem de inesse & de possibili, habeat pro subjecto nomen connotativum vel respectivum vel negativum vel unum compositum ex multis nominibus talibus, quandoque potest demonsra●i, & quandoque non. Talis enim propositio semper aequivalet uni propositioni, in qua praedicatur passio de suo subjecto, saltem large sumendo passionem. Sicut ista propositio, Eclipsis est, aequivalet isti, Aliquid eclipsatur; & ista, Calefactivum est, aequivale● isti, Aliquid est calefactivum; & ista, Habens tres angulos aequales duobu● rectis est, aequivalet isti, Aliquid est habens tres angulos, etc. & ideo sicut dictum est de propositionibus quibus aequivalent, quod sunt demonstrabiles, vel non; ita dicendum est de istis. E● si large accipiendo demonstrationem, dicatur quod quaelibet talis habens pro subjecto aliquid communius quod sit subjectum primum talis passionis, est syllogizabilis per primum subjectum tanquam per medium, & per consequens est demonstrabilis: potest dici, quod quaelibet talis est demonstrabilis, large accpiendo demonstrationem. Si tamen dicatur, quod nulla est demonstratio, nisi quando major potest prius tempore cognosci quam conclusio, ita quod major potest esse nota, & conclusio potest ignorari, & tamen apprehendi: potest dici, quod aliquae tales propositiones sunt demonstrabiles, & aliquae non; puta quando passiones sunt demonstrabiles de suis propriis subjectis tunc sunt tales propositiones demonstrabiles; quando autem passiones non sunt demonstrabiles de suis subjectis primis, tunc non sunt demonstrabiles. Ut ista, Calefactivum est vel potest esse, demonstrari non potest; sed tantum scitur per experientiam, sine syllogismo in qu● major potest esse nota & conclusio apprehendi & ignorari. CAP. XXVII. Ostendit idem esse esse rei cum re. ET quia tactum est de esse existentiae, aliquantulum disgrediendo considerandum est, qualiter esse essentiae se habet ad rem; utrum etiam esse & existentia rei sint duo extra animam distincta inter se. Et mihi videtur quod non sunt talia duo, nec esse existentiae aliquid significat distinctum à re. Quia si sic, Aut esset substantia, Aut accidens; non accidens, quia tunc esse existentiae hominis esset quantitas vel qualitas, etc. quod est manifeste falsum, sicut inductive patet: nec potest dici quod substantia, quia omnis substantia est materia, vel forma, vel compositum, vel substantia abstracta; sed manifestum est, quod nullum illorum potest dici esse, si esse sit alia res ab entitate rei. Item si essent duae res, Aut facerent per se unum, Aut non. Si sic, oportet quod unum esset actus & reliquum potentia, & per consequens unum esset materia & aliud forma, quod est absurdum. Si vero non facerent per se unum, igitur faciunt unum aggregatione tantum, vel facerent unum tantum per accidens, ex quo sequitur quod unum erit accidens alterius. Item si essent duae re● non esset contradictio, quod Deus conservaret entitatem in rerum natura sine existentia, vel è converso existentiam sine entitate, quorum utrumque est impossibile. Ideo dicendum est, quod entitas & existentia non sunt duae res, sed illa duo vocabula, res, esse, idem & eadem significant, sed unum nominaliter, & aliud verb●liter, propter quod unum non potest convenienter poni loco alterius, quia non habent eadem officia. Unde esse potest poni inter duos termines sic dicendo, Hominem esse animal, & non est sic de hoc nomine res vel entitas. Unde esse significat ipsam rem: sed entitas significat causam primam simplicem quando dicitur de ea, non significando ipsam ab alio dependere; quando autem praedicatur de aliis, significat ipsas res dependentes, & ordinatas ad primam causam: & hoc, quia illae res non sunt res, nisi sic sint dependentes & ordinatae ad causam primam; sicut non sunt aliquando. Unde quando homo non dependet, sicut tunc non est, ita tunc non est homo; & ideo non est plus imaginandum, quod essentia est indifferens ad esse & non esse, quam quod est indifferens ad essentiam & non essentiam; quia sicut essentia potest esse & non esse, ita esse potest esse essentia & non esse essentia. Et ideo talia argumenta, Essentia potest esse & non esse, ergo esse distinguitur ab essentia, Essentia potest esse sub opposito, ergo essentia distinguitur ab esse, non valent: sicut nec talia valent, Essentia potest non esse essentia, & potest esse essentia, igitur essentia distinguitur ab essentia; Essentia potest esse sub opposito essentiae, igitur essentia distinguitur ab essentia; & ideo non plus sunt esse & essentia duae res, quam essentia & essentia. Et haec est sententia Lincolniensis, quando dicit secundo posteriorum, Omne dictum de causa prima non probat, nisi ipsam essentiam causae primae omnino simplicem esse; dictum vera de aliis non probat, nisi ordinem & dependentiam eorum ab ente primo quod est per se▪ & haec ordinatio vel dependentia nihil multiplicat in essentia dependente ab ente primo, sive quaeratur de ente primo, sive de re dependente ab ente primo, An sit, haec quaestio non ponit in numerum. Causa autem, quare sancti & alii dicunt Deum esse ipsum esse, & non creaturam, est; quia Deus sic est esse quod non potest non esse, imo necesse est esse & ab alio non est: Creatura autem sic est esse, quod non est necesse esse, sicut nec necessario est res, & ab alio est res effective: & ideo non differunt quid est & quo est in Deo, quia non est aliquid aliud à Deo quo Deus est; sed in creatura differunt, quia illud quod est creatura, & quo est sunt distincta simpliciter, sicut Deus & creatura differunt. CAP. XXVIII. Ostendit quomodo terminatur quaestio quid est, gratia cujus ponit varias distinctiones definitionum. VIso quomodo terminatur quaestio si est, videndum est quomodo terminatur quaestio quid est; hoc est, quomodo potest evidenter cognosci propositio in qua praedicatur definitio de definito. Est autem sciendum, quod definitionum Quaedam est definitio exprimens quid nominis, et Quaedam est definitio quid rei. Definitio exprimens quid rei est illa, quae non est necessaria disputanti scienti significatum vocabuli; sicut ad hoc, quod aliquis sciat quid significat hoc nomen homo non est necessarium scire, quod homo componitur ex tot partibus, vel ex talibus partibus. Unde quilibet potest disputare cum alio, quamvis ignoret definitionem exprimentem quid rei, sed ignorata definitione quid nominis exprimente, non potest quis cum alio disputare. Et ideo quando aliquis addiscit significata terminorum, tunc addiscit definitiones exprimentes quid nominis, quamvis non addiscit definitiones exprimentes quid rei; non est igitur definitio exprimens quid rei necessaria disputanti, quia talis definitio non tantum exprimit quid nomen significat, sed exprimit etiam quid res est. Talis autem definitio duplex est, Quaedam enim definitio talis est, quae nihil importat extrinsecum rei alio modo quam importat rem vel partem rei; et talis definitio vocatur definitio propriissime dicta, quae non potest esse nisi substantiarum vel nominum substantiarum; quia talis definitio non potest esse nisi compositorū tanquam illorum quorum essentia exprimitur per orationem, cujusmodi composita per se una non sunt nisi substantiae: talis est definitio, Animal ratio tale, cum sit animal genus et rationale differentia; quia animal importat torum hominem, et rationale importat partem hominis, sicut suum abstractum. Alia est definitio importans quid rei, quae simul cum hoc quod importat rem importat vel exprimit aliquid aliud quod non est de essentia rei: sicut est definitio animae quae est ista, Anima est actus corporis physici orga●●ci, etc. ut habetur in secundo de anima, quae importat animam et corpus, quod non est pars animae nec anima; et ista vocatur definitio per additamentum, et tales definitiones importantes quid rei convertuntur cum nominibus mere absolutis affirmativis. Aliae sunt definitiones importantes quid nominis, quae non sunt nisi orationes exprimentes quid nomina significant; et tales definitiones propriissime sunt nominum negativorum et connotativorum et respectivorum: sicut ista definitio, habens albedinem, sive informatum albedine, non exprimit nisi quid significat hoc nomen album; et ideo ista definitio est necessaria cuilibet disputanti cum alio. CAP. XXIX. De definitione exprimente quid rei. DEfinitio exprimens quid rei, non data per additamentum, semper continet pro prima parte aliquod genus definiti, & pro alia parte vel aliis partibus continet differentiam vel differentias essentiales, vel aliquos obliquos significantes per se & primo partes rei; & istae partes sunt diversae. Nam genus importat totum, aliae partes significant seu important partes determinatas rei, sive partes distinctas. Prima pars definitionis, puta genus, nec à priori, nec â posteriori potest demonstrari de definitio: sicut, quod Homo sit animal, demonstrari non potest; sed propositio talis sine syllogismo acquiritur, mediante notitia intuitiva. Unde istis conceptibus existentibus in intellectu, & aliquo homine viso, statim scitur quod homo est animal: non quod isti conceptus praecedant notitiam intuitivam hominis; sed iste est processus, quod primo homo cognoscitur aliquo sensu particulari; deinde idem homo cognoscitur ab intellectu, quo cognito habetur una notitia generalis, & communis omni homini, & illa cognitio vocatur conceptus, intentio, passio, qui conceptus communis est omni homini, quo existente in intellectu statim intellectus scit quod homo est aliquid sine discursu; deinde apprehenso aliquo animali, alio ab homine vel aliis animalibus, elicitur una notitia generalis omni animali, & ista notitia generalis est communis omni animali, & vocatur passio, seu intentio animae, sive conceptus communis omni animali, quo existente in anima potest intellectus componere istum conceptum cum conceptu priori, quibus compositis ad invicem, mediante hoc verbo est, statim intellectus assentit illi complexo sine omni syllogismo▪ & ita quaelibet talis propositio in qua praedicatur genus de definito propriissime dicto habetur sine syllogismo. Et hoc est universaliter verum de omni genere respectu speciei quae est mere absoluta, quia talis propositio statim scitur cognitis terminis perfecte. Sed forte dices, quod hic est syllogismus ex prioribus, Omne animal est substantia, Omnis homo est animal, ergo, etc. ergo haec demonstratio est à priori. Praeterea, secundum dicta, quaelibet talis propositio esset per se nota, quia quaelibet talis propositio cognosceretur cognitis terminis secundum ●stum processum; & ita ista esset per se nota, Homo est animal, & ista, Albedo est qualitas, & hujusmodi; quod videtur falsum cum multae tales sunt multum dubiae. Praeterea, viso aliquo à remotis potest ignorari, An sit animal, & postea sine u●●eriori experientia potest certificari, Quod est animal; ergo Quod homo est animal potest demonstrari. Ad primum istarum dicendum est, quod non omnis syllogismus ex prioribus est demonstratio, quia non quilibet talis syllogismus facit scire: & hoc, quia conclusio non potest esse ignota, & postea per illum syllogismum tanquam per causam efficientem fieri nota, quod requiritur ad demonstrationem; & sic est in proposito, igitur ille syllogismus non est demonstratio. Ad secundum sciendum est, quod quaelibet talis propositio mentalis, in qua subjiciuntur & praedicantur tales conceptus mere absoluti, est per se nota; quia statim sciuntur cognitis terminis▪ tamen non quaelibet propositio vocalis est per se nota. Nam ex quo voces significant ad placitum, voces mere absolutae possunt imponi eodem modo diversis significatis de quibu● habemus, vel alii habent, tales vel tales conceptus; & tunc aliquis qui tales conceptus non habet potest scire significata vocabulorum, & simul cum hoc potest nescire ea, eo quod alios conceptus mentales non habet: sed habet conceptus mentales plures, quorum aliqui si componantur ad invicem totum resultans ex eis erit convertibile cum illa voce: & ita talis propositio vocalis non erit per se nota; quia non quaelibet notitia, quâ scitur quid termini significant, sufficit ad sciendum talem propositionem. Et sicut illa propositio vocalis non est per se nota, ita illa mentalis quae componitur ex conceptibus compositis non est per se nota, quia potest haberi quamvis nesciatur. Unde ego modo de facto scio quid significat hoc nomen leo, & scio quid significat hoc nomen animal; & tamen ignoro istam propositionem, Leo est animal, quamvis credam eam esse veram, & habeo propositionem mentalem, cujus subjectum est unum compositum ex multis notitiis incomplexis, quarum nulla est simplex & propria leoni; sed propositionem mentalem, cujus subjectum est simplex & mere absolutum proprium leonibus non habeo; quia si talem propositionem mentalem haberem statim sine syllogismo scirem eam. Sed nunquid propositio mentalis in qua subjicitur tale compositum, & etiam propositio vocalis sunt demonstrabiles, ex quo sunt dubitabiles? Potest dici quod large accipiendo demonstrationem tales sunt demonstrabiles: & hoc, quia conclusio potest esse ignota & dubia, & postea, scita propositione majore, in qua praedicatur idem praedicatum de conceptu mentali acquisito per notitiam intuitivam rei, & scita minore, in qua praedicatur idem conceptus de subjecto conclusionis, potest conclusio fieri nota. Et ita talis propositio, large accipiendo demonstrationem, potest fieri nota per demonstrationem, ex quo potest concludi syllogismo faciente illam conclusionem esse evidenter notam, quae prius erat dubia vel apparuit esse falsa. Ad tertium concedo, quod viso aliquo à remotis potest dubitari an sit animal, & potest per aliquos effectus sieri notum quod est animal, & tamen non erit demonstratio: quia demonstratio non est de singularibus, una autem tantum propositio singularis fit tibi nota: & posito, quod demonstratio esset de singularibus, adhuc non esset demonstratio ibi propositionis mentalis habentis conceptum simplicem & mere absolutum & proprium de subjecto; sed esset demonstratio propositionis habentis unum conceptum compositum pro subjecto. Unde de talibus dico proportionabiliter, sicut dixi alias de illa propositione, Deus est, quam format beatus videns essentiam divinam, & de ista propositione quam nos habemus modo de facto: quia sicut illae sunt distinctae propositiones, ita istae propositiones, quarum unam posset habere de leone ille qui videt vel vidit substantiam leonis intuitive, & illa propositio quam modo de facto habeo de leone, sunt distinctae propositiones: & Una est demonstrabilis large accipiendo demonstrationem, & Alia nullo modo est demonstrabilis. Similiter illa propositio quam format caecus à nativitate de coloribus, dicendo, Albedo est color, est distincta ab illa quam ego formo, vel mentalis in ment, dicendo quod Albedo est color; & una est simpliciter indemonstrabilis, & alia forte est demonstrabilis, large accipiendo demonstrationem. CAP. XXX. Ostendit propositionem in qua praedicatur genus absolutum de specie absoluta non posse demonstrari, licet bene illam demonstrari in qua praedicatur differentia de specie. QUamvis propositio, in qua praedicatur genus absolutum de specie mere absoluta, composita ex conceptibus simplicibus demonstrari non possit, nec à priori, nec à posteriori; tamen propositio, in qua praedicatur differentia de specie tali à posteriori demonstrari potest. Nam differentia, sicut dictum est prius, importat unam partem in obliquo; cum igitur per effectus demonstrari potest talem rem habere talem partem, ideo per effectus demonstrari potest differentia talis de specie tali. Verbi gratia, si aliquis habeat notitiam propriam animae sensitivae, & per consequens sciat quod significat hoc vocabulum sensitivum, & videat aliquod corpus, cujus habeat notitiam simplicem & propriam talibus corporibus, & tamen ignorat an habeat animam sensitivam, iste per aliquos effectus, cuilibet tali corpori competentes, potest demonstrative probare, quod omne tale corpus habet animam sensitivam, & per consequens quod est sensltivum. Et per talem modum probavit Aristot. per transmutationem & motum, quod in istis generabilibus & corruptibilibus est materia distincta à forma; & per consequens quod sunt materialia, cum tamen materiale sit differentia essentialis eorum. Per talem etiam modum demonstrative probari potest, quod in homine sint plures formae; quamvis forte hoc non sit facile multis, imo forte quamvis de multis nulli sit hoc possibile pro statu isto. Oportet tamen scire, quod propositio in qua praedicatur differentia de notitia distincta & perfecta, quando scilicet nihil quod potest cognosci latet cognoscentem, nullo modo est demonstrabilis; quia forte talis notitia est notitia definitiva. Sed quicquid sit de hoc, dico quod de talibus conceptibus specificis substantiarum, quales nos de facto habemus, potest differentia demonstrari à posteriori, licet non à priori: quod saltem verum est de specie cui primo competit, sive possit demonstrari per medium sumptum à causa extrinseca de aliquo contento sub specie prima, sive non. Et illud quod dictum est de differentia, quae scilicet praedicatur in recto de specie, intelligendum est de illis quae praedicantur in obliquo de specie, et significant partes essentiales rei. Unde sicut à posteriori demonstrari potest, quod animal est materiale; ita à posteriori demonstrari potest, quod animal componitur ex materia et forma: et ita de aliis proportionabiliter dicendum est. CAP. XXXI. Ostendit definitionem non posse demonstrari à priori de definito, & de diversis modis investigandi definitionem. EX praedictis patere potest, quod definitio non potest à priori demonstrari de specie definita, definitio enim de nullo potest prius praedicari quam de definito; & per consequens per nullum medium potest demonstrari de definito à priori. Nec potest etiam talis definitio demonstrari à posteriori de specie, quae sit conceptus mentis proprius & simplex praecise significatus per speciem; quia quamvis una pars talis definitionis esset demonstrabilis à posteriori de subjecto, tamen aliqua pars non est demonstrabilis de tali subjecto, neque à priori, neque à posteriori. Veruntamen de subjecto, quale n●s habemus de facto, non est forte inconveniens definitionem posse demonstrari, saltem large capiendo demonstrationem. Et per istum varium modum probandi possunt exponi multae authoritates Aristot. quae videntur tam inter se quam praedictis repugnare: quandoque enim loquitur de uno modo demonstrandi, & quandoque de alio; & quandoque loquitur de praedicatione definitionis de definito simplici & proprio, quandoque loquitur de praedicatione definitionis de definito composito & proprio tantum. Est ergo duplex modus deveniendi in talem definitionem. Unus est per notitiam intuitivam partium illius rei. Qui enim intuitive cognosceret partes rei, statim posset formare conceptus demonstrabiles, importantes illas partes in obliquo, & importantes totum in recto. Sed adhuc non est necesse, quod habebat definitionem, quia deficeret sibi genus, quod non potest haberi nisi per notitiam intuitivam alicujus singularis, aut ejus speciei, vel aliquorum singularium diversarum specierum, quo habito, potest intellectus illum conceptum praeponere aliis conceptibus demonstrabilibus, & sic habetur definitio; quod si praedicatur de definito, erit illa propositio evidens sine omni syllogismo, & ita indemonstrabilis erit. Si autem partes non omnes rei intuitive videantur, sed totum videatur intuitive, non tamen videns possit discernere inter omnes partes totius, si tamen hoc sit possibile, tunc illa pars quae est genus accipitur per notitiam illam, & per notitiam alterius vel aliorum singularium. Alii autem conceptus demonstrabiles à posteriori concluduntur de definito, & ita accipitur definitio, sic quod una pars per notitiam intuitivam, et aliae per effectus; et tunc istis habitis e●t talis propositio nota in qua praedicatur definitio de definito. Nec illud negat Aristot. sed intendit Aristot. principaliter hoc probare, quod per nullum syllogismum à priori potest fieri evidenter notum, quod talis definitio praedicatur de definito, et quod sufficienter exprimit essentiam definiti. Et hoc idem intendit Lincolniensis quando dicit, demonsiratio quae concludit definitionem de definito non facit nos cognoscere orationem definitivam in quantum illa est definitiva explicans quid est res; sed facit nos cognoscere solam illam definitionem in quantum ipsa est praedicativa quod hoc est hoc: quamvis Lincolniensis de tali definitione non intendit, sed de ea de qua dicetur inferius. Sic ergo apparet per quem modum pars definitionis scitur de definito, et per quem modum definitio scitur de definito. Et ad istum processum multum faciunt regulae datae in octavo topicorum: per istud tamen non habetur ars definiendi, s●d ars definiendi accipitur per divisionem. Unde quamvis aliquis sciat evidenter omnes propositiones, in quibus praedicantur partes definitionis de definito; si tamen nesciat illas partes in una oratione recto ordine ordinare, nescit definire nec habebit definitionem. Unde qui sic ordinaret partes definitionis hominis, Rationale animal mortale, non haberet definitionem. Est ergo ars definiendi per quam partes definitionis debite ordinantur, et hoc est per divisionem; ut prius ponatur genus, deinde dividatur genus et accipitur illa differentia quae scitur competere definito, quamvis hoc nesciatur per divisionem, sed aliquo modo praedictorum modorum, deinde adhuc subdividatur, et sic procedendo ●t addendo quousque perveniatur ad orationem convertibilem. Duobus autem modis contingit sic divisive proced●re. Uno modo, ut Primo dividatur genus; Secundo accepta differentia quae competit definito, dividatur illa differentia, vel genus convertibile cum illa differentia; deinde dividatur alia differentia vel aliud genus: ita quod semper sicut divisiones sunt diversae, ita divisa sunt diversa. Sicut posito, quod homo sit substantia, et homo debeat definiri: dividatur substantia per corporeum et incorporeum, et addatur corporeum substantiae, et dicatur sic substantia corporea; deinde dividatur hoc totum, substantia corporea, vel corporeum, vel hoc genus corpus, scilicet, corpus aliud animatum, aliud inanimatum, & addatur ista differentia animatum substantiae, sic, Substantia corporea animata; deinde dividatur corpus animatum sic, aliud sensibile aliud insensibile, & addatur toti orationi praecedenti ista differentia sensibile; deinde dividatur animal quod est genus convertibile cum sensibili, dicendo, animalium aliud rationale, aliud irrationale & addatur praedictae orationi haec differentia rationale; & tunc habetur haec definitio hominis, Substantia corporea animata sensibilis rationalis; & haec est completa definitio hominis. Aliter contingit per divisionem procedere, ut semper idem dividatur, & non diversa. Sicut si debeat definiri ternarius, & accipitur primo genus ternarii, puta numerus, & dividitur numerus prius sic. Numerorum alius par, alius impar, & addatur ista differentia impar isti generi numerus, sic numerus impar; deinde dividatur idem genus scilicet numerus, & non hoc totum numerus impar, nec aliud convertibile, sic, Numerus alius utrobique primus, alius non utrobique primus, etc. & addatur ista differentia utrobique primus isti toti numerus impar, & habebitur ista oratio, numerus impar utrobique primus, quae est convertibilis cum definito scilicet cum ternario. Sic ergo patet, quod duobus modis contingit definitionem per divisionem accipere. In Primo processu non solum oratio tota est convertibilis cum definito, sed etiam una differentia est convertibilis cum definito; & de tali modo accipiendi definitionem loquitur Aristot. 7. Meta. In Secundo processu nulla pars definitionis est convertibilis cum definito, sed quaelibet erit in plus, & tota oratio erit convertibilis. Sed hoc generale est, quod nihil scitur de definito per divisionem, nisi dicas quod tota oratio nunc scitur de definito per divisionem, propter hoc, quod intellectus primus non componit tilem propositionem, sed quicquid scitur de definito scitur per aliam viam; hoc tamen habetur in fine, quod scitur quod haec oratio est definitio talis definiti; non tamen per hoc scitur, quod haec definitio significative sumpta praedicatur de definito significative sumpto. Et hoc vult Aristot. quando probat, quod per divisionem non syllogizatur nec demonstratur definitio de definito in quantum explicans quid est definitum, secundum quod eum exponit Lincolniensis. Unde per artem definiendi non cognoscitur definitio de definito significative sumpto, in quantum scilicet explicat quid est res, sed hoc potest praecedere artem definiendi; sed per artem definiendi partes definitionis debite ordinantur, & per hoc scitur quod talis oratio est definitio talis definiti. Et hoc intendit Lincolniensis quando dicit methodus definitiva concludit orationes tales, Animal rationale mortale est definitio hominis; & haec est oratio composita ex secundis intentionibus; & non est haec oratio, oratio definitiva solum explicans quid est homo, sed haec est oratio praedicativa hujus secundae intentionis definitio, de hac definitione, Animal rationale mortale. Propter quod, Aristot. & Lincolniensis volunt, quod nunquam definitio potest demonstrari de definito per definitionem definitionis: quia per tale medium non potest demonstrari definitio significative sumpta; sed semper praecise de propria definitione, supponente pro se & non pro suo significato. CAP. XXXII. De definitione data per additamentum. DEfinitio data per additamentum non solum explicat essentiam rei, sed etiam simul cum hoc explicat aliquid aliud à re: & hoc, vel negative, vel affirmative; & ideo talis definitio non solum componitur ex aliquo praedicabili per se primo modo, sed etiam componitur ex aliquibus praedicabilibus secundo modo, quae sunt passiones definiti. Et ideo ad sciendum quomodo definitio talis scitur de definito, videndum est quomodo diversae partes diversimode sciuntur de eodem. Unde illa pars quae explicat essentiam rei, quae est genus, non potest sciri de definito per syllogismum, sed per notitiam intuitivam alicujus rei tantum; sicut dictum est prius. Aliae autem partes definitionis diversimode sciuntur de diversis definitis, secundum quod diversae passiones diversimode sciuntur de diversis substantiis. Sicut quaedam passiones demonstrantur de subjectis suis primis; & quaedam non possunt demonstrari de subjectis suis primis, sed tantum possunt per experientiam sciri de subjectis, ita quod partes talis definitionis possunt demonstrari vel demonstrative probari de definitis, & quaedam non possunt demonstrari de eis; & sicut quaedam passiones possunt demonstrari à priori de subjectis, & quaedam à posteriori, i●a quaedam partes talis definitionis possunt probari de definitis à priori, & quaedam à posteriori. Verbi gratia, si haec sit definitio Albedinis, Color disgregativus visus, Prima particula quae est genus albedis nullo modo potest demonstrari de albedine, sed tantum potest fieri evidenter nota per notitiam intuitivam & non per syllogismum: Secunda autem particula potest fieri nota per experientiam; si enim nullus experiatur albedinem disgregare visum, nullus sciret, a●●●bedo esset dis●●●gativa visus. Similiter si haec sit definitio Angeli, Substantia incorruptibilis, Prima pars non potest demonstrari d●●ngel●, Secunda pars potest aliquo modo demonstrari sic, Omne ●●re●● parte, sive Omne simplex est incorruptibile, Angelus est simplex, ergo Angelus est incorruptibilis, vocando incorruptibile illud quod non potest desinere esse per separationem unius partis ab alia. Constat itaque ex praedictis, quod nulla definitio alicujus mere absoluti affirmativi & simplicis potest de definito demonstrari, quia semper una pars est indemonstrabilis de tali definito. CAP. XXXIII. Quod non solum definita absoluta definiuntur, sed etiam definita connotativa. NOn solum autem definita absoluta definiuntur, sed etiam definita connotativa; & illa sunt in duplici differentia. Quaedam enim sunt talia de quibus significative sumptis impossibiliter praedicatur esse; cujusmodi sunt, Chimera, Hircocervus, Vacuum, Corpus infinitum, & hujusmodi. Alia sunt de quibus non impossibiliter praedicatur esse, Sicut Album, Nigrum, Risibile, Calefactivum, Creativum, & hujusmodi. Prima habent praecise definitiones exprimentes quid nominis; sicut Chimera habet definitionem exprimentem quid hoc nomen Chimera significat, sed non habet definitionem exprimentem quid est illa res quam Chimera significat, quia nulla talis res est nec esse potest. Alia autem connotativa, hoc est, illa quae significant diversa, vel idem diversimode, hoc est affirmative vel negative, in recto vel in obliquo, vel aliquibus talibus diversis modis, possunt habere duplicem definitionem. Unam quae exprimat quid nominis tantum, & Aliam definitionem quae exprimit quid rei. Illa autem quae exprimit quid nominis tantum, est proriissima definitio talis definiti; propter quod vocatur à nonnullis definitio formalis & definitio secundum speciem. Alia exprimens quid rei est, quae non est propriissima definitio talis definiti: propter quod frequenter dixi quod tale connotativum non habet definitionem nisi exprimentem quid nominis tantum, & non definitionem exprimentem quid rei; quia talis oratio non est propriissima definitio talis definiti, imo forte non est definitio sua; & propter hoc talis definitio vocatur definitio materialis ab aliquibus. Verbi gratia, hoc nomen Serra potest dupliciter definiri. Uno modo sic, Serra est aliquid quo possumus dividere lignum, ita quod haec sit sua definitio quid nominis, exprimens quid debemus intelligere per hoc nomen serra, ita quod si sit aliquid cui non convenit haec oratio, eo ipso non significatur per hoc nomen saltem in recto: illa oratione nota, de hoc definito Serra possumus ignorare, an sit aer, vel aqua, vel lignum, vel lapis, etc. & ita ignorare qualis res est ferra; & ideo definitio exprimens illas res quibus, & non aliis, potest competere haec oratio, Aliquid quo possumus dividere ligna, est oratio exprimens quid est serra, puta quod ferrum sit tale quo possumus dividere ligna. Quae tamen non est definitio propriissime dicta, quamvis exprimat quid est serra, hoc est quamvis exprimat quae res est serra; & hoc quia si esset aliquid aliud à ferro quo possemus dividere ligna illud esset serra, & tamen non esset ferrum quo possemus ligna dividere. Illae autem duae definitiones Serrae (si essent definitiones, quia exempla non ponimus ut vera sint, sed ut sentiant qui addiscunt) sic se habent, quod quicquid significatur per definitionem secundam, significatur per primam, quamvis generalius; & ita est frequenter quod talium orationum, quarum una est exprimens quid nominis, & alia definitio exprimens quid rei, una accipit pro prima parte aliquid communius, & alia accipit pro prima parte aliquod inferius ad illud commune, & caeterae partes sunt eaedem in utraque oratione. Veruntamen praeter definitionem quid nominis possunt dari aliae definitiones exprimentes alias causas; puta si in definitione exprimente quid nominis ponatur causa finalis. Possunt etiam dari aliae definitiones accipientes alias causas quae non erunt definitiones exprimentes quid nominis, nec erunt definitiones exprimentes quid rei, proprie loquendo de definitione exprimente quid rei. Oportet tamen quod semper vel frequenter quando dantur diversae definitiones per diversas causas, hoc est per diversa nomina exprimentia diversas causas, & Una illarum est definitio exprimens quid nominis, & Alia quid rei, quod in una earum ponatur nomen importans causam efficientem, & in alia ponatur nomen indicans causam finalem; & ita de aliis. CAP. XXXIV. Ostendit qualiter diversae definitiones possunt cognosci de suis definitis. DEclarata praemissa divisione definitionum, videndum est quomodo istae definitiones possunt cognosci de definitis. Et est sciendum, quod generaliter definitio exprimens quid nominis non potest demonstrari de definito, sed illa praesupponitur omni demonstrationi vel omni syllogismo. Si talis definitio sit vocalis, vel signum ad placitum institutum, tantum scitur per doctrinam in addiscendo ab aliis loquentibus significata vocabulorum, vel instituentibus talia signa ad significandum: & ideo de tali definitione non est magna difficultas, quamvis propter ignorantiam talium definitionum multae difficultates, & infinitae opiniones, & multae opininionum varietates, tam in Philosophia quam in Theologia, consurgant. Sed de alia definitione est major difficultas. Et est sciendum, quod tales definitiones possunt esse diversae, quandoque enim propter definitionem exprimentem quid nominis potest à qualibet causa sumi definitio, si ibi sint quatuor causae; & si ibi tantum sit causa finalis & efficiens, potest ab utraque illarum sumi definitio: & illae definitiones quae summuntur à causa formali & finali vocantur definitiones formales, Illae autem quae sumuntur à causa materiali & efficiente vocantur definitiones materiales; & Illae definitiones sic se habent, quod definitio materialis potest demonstrari per definitionem formalem. Verbi gratia, supposito significato vocabuli hujus termini domus, & praesupponatur definitio exprimens quid nominis, qua nota acquiritur sine demonstratione difinitio sumpta à causa finali domus, ut sciatur, quod Domus est cooperimentum prohihens nos à frigore, ventis, & pluvia, & caumatibus, & hujusmodi; quo facto potest demonstrari quod domus componi●ur ex lignis, lapidibus, & sic de aliis hujusm●di, per tale argumentum, Omne prohibens nosà frigore pluvia, etc. componitur ex lignis lapidibus, etc. ex quo scitur, quod talia possunt resistere frigori, & pluviae &c. sed domus est cooperimentum prohibens nos à frigore, etc. ergo Domus componitur ex talibus. Ista ergo conclusio ignota fit nota non per experientiam, sed per propositiones notas dispositas in modo & in figura, & ita una definitio demonstratur per aliam de definito: sed hoc nunquam verum est nisi quando definitum est connotativum sicut sunt omnia nomina artificialia. Et similiter, si illa oratio Syllogismus faciens scire, esset definitio indicans quid nominis demonstrationis, per istam definitionem sumptam à causa finali demonstrationis potest demonstrari illa definitio ex primis veris & immediatis, etc. Et ideo quia aliquindo Authores utuntur hoc nomine demonstratio non tanquam nomire connotativo, dicunt quod Aristot. per unam definitionem demonstrationis demonstrat aliam de demonstratione. Ex praedictis patet, quod praeter definitionem exprimentem quid nominis, possunt ejusdem passionis & ejusdem nominis esse plures definitiones, quarum una est demonstrabilis, & alia indemonstrabilis; propter quod ex omni tali demonstratione potest elici definitio, & ex omni tali definitione potest haberi demonstratio. Sed praeter istas definitiones est una complectens utramque, quae non differt à demonstratione nisi situ. Verbi gratia, sit haec demonstratio, Omne cooperimentum prohibens nos à ventis, à pluvia, etc. componitur ex, lignis lapidibus, &c: Domus est cooperimentum prohibens nos, &c: ergo Domus componitur ex lapidibus, et lignis, etc. In ista demonstratione ponuntur duae definitiones, quarum una est medium, et alia praedicatum conclusionis, quae conjunguntur ad invicem sic, Domus est cooperimentum quoddam compositum ex lignis et lapidibus prohibens nos à frigore, etc. patet ergo, quod quicquid ponitur in demonstratione ponitur in hac definitione, sed diverso ordine. In demonstratione autem praeponitur definitio sumpta à fine, et in ista definitione completa vel composita praeponitur definitio sumpta à partibus domus. Oportet ergo scire quod quando duae definitiones conjunguntur ad invicem, ut faciant unam definitionem completam, non sunt secundum se totas conjungendae, quia tunc in ista tota definitione esset negatio; sed posita una definitione conjungenda est tota alia praeter illud quod jam acceptum est: sicut patere potest in praedicta definitione domus. Notandum est etiam, quod in hac parte non tantum vocatur causa materialis illa pars distincta realiter à forma componens cum ea ipsam recipiendo; sed materialis vocatur hic pars integralis rei: quomodo ligna et lapides vocantur materia domus, et duae praemissae et conclusio vocantur materia demonstrationis sive syllogismi. CAP. XXXV. Ostendit quomodo terminatur quaestio, quia est, & quomodo passio de suo subjecto primo non demonstratur sine determinatione. OStenso quomodo terminatur quaestio si est, & quomodo terminatur quaestio quid est, videndum est quomodo terminatur quaestio quia est; & hoc est, quomodo propositio per se secundo modo dubitabilis potest evidenter cognosci. Et est primo sciendum, quod quandoque Passio praedicatur de suo subjecto primo sine determinatione omni specificante seu modificante: quandoque praedicatur de suo subjecto primo cum alia determinatione seu modificatione: quandoque praedicatur de aliquo inferiori ad suum subjectum primum: quandoque de superiori: quandoque de contentis sui subjecti primi: vel de aliquo de quo dicitur illud contentum. Exemplum primi, ut Omnis triangulus habet tres angulos, etc. Exemplum secundi, Quandocunque Luna est in tali scitu tunc Luna eclipsatur. Exemplum tertii, ut Isosceles habet tres angulos. Exemplum quarti, ut Aliqua figura habet tres, etc. Exemplum quinti, ut Omne calidum est calefactivum, si calor sit primum subjectum calefactionis. Exemplum sexti, ut Omnis ignis est calefactivus. Primo autem videndum est, quomodo propositio dubitabilis in qua praedicatur passio de suo subjecto primo, sine omni determinatione extremi vel compositionis, potest evidenter cognosci. Et primo praesupposita definitione hujus nominis passio quae posita est supra, videndum est, quomodo potest evidenter cognosci propositio in qua praedicatur passio importans praecise illud idem in recto quod importat subjectum, & aliam formam inhaerentem sibi in obliquo; de qua dico, quod nullo modo potest demonstrari de suo subjecto primo sine omni determinatione. Sicut si ista propositio sit primo vera, Omne corpus est colorabile, nullo modo potest demonstrari; quia si sic, oporteret quod colorabile alicui primo inesset, per cujus notitiam posset intellectus devenire in notitiam illius propositionis; sed hoc non est verum, quia si sic, cum talis propositio non possit esse nisi universilis affirmativa, oporteret quod hoc praedicatum colorabile prius & noti●s competeret alicui alteri subjecto; & tunc vel definitioni subjecti, vel alicui alteri. Non alteri à definitione, manifestum est; nec ipsi definitioni, quia nunquam potest talis propositio in qua colorabile praedicatur de definitione corporis evidenter cognosci, nisi per experientiam cognoscatur quod omne corpus est colorabile, & per consequens una non potest dici medium demonstrandi aliam. Dicendum est ergo, quod omnes tales propositiones, Omne corpus est colorabile, Aqua est calefactibilis, & hujusmodi, si sint primae non sunt demonstrabiles, sed tantum per experientiam acquiritur evidens notitia earum; sicut patet inductive. Et si dicatur, quod omnis effectus demonstratur per suam causam, vel saltem demonstrari potest. Respondendum est, quod quamvis omnis passio, importans effectum alicujus causae inhaerentem alteri una cum alia causalitate, sit demonstrabilis per medium importans illam causam; tamen non est demonstrabilis illa passio sine determinatione sumpta de quolibet subjecto, nec est demonstrabilis de aliquo subjecto quocunque modo sumpto. Verbi gratia, sit colorabile passio ipsius corporis tanquam subjecti primi, & sint qualitates primae causae colorum inhaerentium corporibus compositis, illa non potest demonstrari, Omne corpus est colorabile▪ sed prima ejus notitia accipitur per sensum & experientiam. Ex hoc enim, quod videmus corpus colorari, accipimus quod Omne corpus est colorabile; & ultra, ex hoc, quod videmus quod tale corpus ad praesentiam ignis vel Solis habet talem colorem, & ad praesentiam aliorum corporum habentium alias qualitates habet alium colorem, & sic de aliis, accipimus per experientiam quod tales qualitates sunt causae talium colorum; & ista possunt esse principia rectificantia demonstrationes quas non intrant. Unde arguitur sic, Omne corpus approximabile in tali distantia tali est colorabile ab eo, Lapis est hujusmodi: ergo, etc. Et per talem modum contingit demonstrare per omne genus causae: cum hoc tamen stat, quod omnis passio quae praecise importat idem in recto quod importat subjectum, & formam inhaerentem sibi in oblique, non sit demonstrabilis de suo subjecto primo sine omni addito. CAP. XXXVI. Ostendit quomodo eadem passio demonstrari potest de suo subjecto primo cum determinatione. QUamvis autem passio talis non posset demonstrari de suo subjecto primo sine omni determinatione specificante sen modificatione, poterit tamen demonstrari de suo subjecto primo mediante aliqua determinatione. Sicut si illuminabile sit prima passio Lunae, quamvis haec non possit demonstrari, Luna est illuminabilis, haec tamen poterit demonstrari, Si Luna est in tali situ Luna est sic illuminata à Sole; & argueretur sic, Quando inter Solem & Lunam nullum est medium opacum Luna erit illuminata à Sole: Sed quando Luna est in tali situ nullum medium est inter Lunam & Solem: ergo, etc. Et talis demonstratio rectificabitur per illud principium, Luna est illuminata, vel Luna est illuminabilis à Sole, quod per solam experientiam sciri potest, si passio Lunae sit illuminabile tanquam subjecti primi; & tunc illud principium non intrabit demonstrationem; & sic talis passio potest demonstrari cum tali demonstratione, ita potest demonstrari de inferioribus ad suum subjectum primum. Et per consimilem modum contingit demonstrare per omnes causas, secundum quod docet Aristot. secundo posteriorum, & aliqualiter patebit inferius. CAP. XXXVII. Ostendit quomodo eadem passio demonstrari potest de inferioribus ad proprium subjectum. ET ista passio licet non possit demonstrari de suo subjecto sine omni determinatione, potest tamen demonstrari de inferioribus ad subjectum suum primum, quando utraque praemissarum potest esse evidenter nota ante conclusionem, & ipsis notis potest accipi evidens notitia conclusionis, tunc talis conclusio potest per illas praemissas demonstrari. Potest enim evidenter sciri, quod Omne corpus est alterabile, quamvis nesciatur quod Omnis homo sit alterabilis. Et similiter potest evidenter sciri, quod Omnis leo est corpus, quamvis nesciatur, quod Omnis leo est alterabilis. Et per istum modum contingit demonstrare per omne genus causae; cum hoc tamen stat quod talis passio, quae praecise importat idem in recto quod importat subjectum, & formam inhaerentem sibi in obliquo, non sit demonstrabilis de suo subjecto primo sine omni addito; & tamen istis praemissis notis potest fieri nota ista conclusio, Omnis leo est alterabilis, quamvis prius fuerit ignota: & ideo talis conclusio per istas praemissas est demonstrabilis, & in tali demonstratione non erit medium nec definitio subjecti nec passionis; sed primum subjectum talis passionis erit medium demonstrandi passionem de qualibet specie inferiori. Et per talem modum possunt multae passiones de Deo demonstrari. Unde hic potest esse demonstratio, Omne ens est unum: Deus est ens: ergo Deus est unus; & sic de consimilibus: quamvis talis passio, quae importat illud idem quod subjectum in recto & rem inhaerentem illi in obliquo, non posset Deo competere, eo quod nulla res Deo inhaeret, quamvis multae aliae passiones sint Deo attribuendae. CAP. XXXVIII. Ostendit idem de passione importante aliam rem à subjecto quae est effectus vel causa ejus. SIcut dictum est de passione, quae importat in recto illud idem quod suum subjectum significat, & in obliquo rem inhaerentem sibi; quòd non potest demonstrari de suo subjecto primo sine omni determinatione addita, & tamen cum determinatione addita potest demonstrari de suo subjecto primo, & absolute sine omni determinatione potest demonstrari de inferioribus ad suum subjectum primum per subjectum primum tanquam per medium: ita proportionabiliter dicendum est de passione importante idem in recto quod significat suum subjectum, & in obliquo rem aliam quae est effectus vel causa, vel aliquam attributionem habens ad rem importatam per suum subjectum primum: quia talis passio sine omni determinatione de suo subjecto primo demonstrari non potest; sed talis propositio praecise potest evidenter sciri per experientiam, sive experientia sumatur per notitiam sensitivam & intuitivam, vel per notitiam intuitivam tantum. Unde ista, Calor est calefactivus, nullo modo potest demonstrari per syllogismum, sed ejus prima notitia per experimentum capietur; nisi enim aliquis experiretur quod ad praesentiam caloris sequitur calor in alio, nunquam plus sciret quod calor est productivus caloris, quam quod albedo est productiva albedinis. Et consimiliter tales, Anima est susceptibilis disciplinae, Anima est beatificabilis, Anima est peccabilis, & hujusmodi, demonstrari non possunt: & ita tales passiones de suis primis subjectis demonstrari non possunt sine omni determinatione; tamen cum determinatione addita possunt demonstrari: sicut demonstrari potest, quod calor approximatus ligno comburit lignum, vel calefacit si non impediatur; & similiter est de aliis. Possunt etiam demonstrari de multis inferioribus, saltem de illis quae non oportet praescire ante cognitionem universalis. Quamvis autem non possunt demonstrari de ●uis subjectis primis, tamen quando subjectum primum alicujus passionis est nomen formae informantis rem● tunc posset demonstrari de illo de quo primo praedicatur concretum illius subjecti. Verbi gratia, sit calefactivum prima passio caloris, & sit ignis illud de quo primo praedicatur calidum quod est concretum caloris, ita quod nihil sit nec esse possit calidum nisi ignis; quo posito, dico quod de igne potest demonstrari calefactivum per concretum caloris tanquam per medium, sic arguendo, Omne calidum est calefactivum: Omnis ignis est calidus: ergo Omnis ignis est calefactivus; in illo enim syllogismo major est prior & notior conclusione, eo quod per medium terminum in obliquo exprimitur illud quod importatur per subjectum primum calefactionis, & non sic per subjectum conclusionis. Similiter minor est notior conclusione, quia potest esse nota tempore ante conclusionem. Oportet etiam scire, quod talis passio quae primo competit nomini formae, quandoque praedicatur de toto composito ex forma & subjecto; & quandoque de subjecto: sicut esse susceptibile disciplinae praedicatur de anima intellectiva, & de toto composito ex corpore & anima intellectiva, puta de homine; sed calefactivum praedicatur de igne qui non componitur ex subjecto caloris & calore, & forte quandoque praedicatur de utroque vel de nomine utriusque. Quando autem talis passio praedicatur de toto sive de nomine totius, tunc debet demonstrari de illo per concretum significans totum in recto & formam in obliquo: ut esse susceptibile disciplinae debet demonstrari de homine per animatum, quod debet significare animam in obliquo & hominem in recto, sic arguendo, Omne animatum anima rationali est susceptibile disciplinae: Omnis homo est animatus anima rationali: ergo Omnis homo est susceptibilis disciplinae. Quando autem illa passio non praedicatur de toto composito, sed de subjecto, tunc debet fieri demonstratio per concretum importans subjectum in recto & formam in obliquo; sicut expressum est de c●lefactivo. Et quod dictum est de passione competente primo nomini formae, idem proportionabiliter dicendum est de passione competenti primo nomini materiae; quia per concretum illius potest fieri demonstratio de nomine totius tanquam per medium. Et sicut tales passiones possunt demonstrari de illis de quibus praedicantur concreta, quae praecise important totum, per subjecta absoluta talium formarum: ita possunt tales passiones demonstrative probari de conceptibus compositis vel connotativis, de quibus necessario praedicantur prima subjecta, si possunt tales propositiones esse dubiae. Propter quod, de illo subjecto quod habemus pro statu isto de Deo, possunt tales passiones demonstrative probari, creativum, immortale, ●ternum. Et erit medium talium demonstrationum signum simplex & proprium & absolutum Dei, quale medium pro statu isto habere non possumus; propter quod, nec tales demonstrationes nobis sunt possibiles: sed tamen Beatus, qui primo dubitavit in via istam, Deus est creativus, vel istam, Deus est, vel aliam consimilem, reciperet easdem cognitiones & apprehensiones quas prius, & formaret unam propositionem in qua idem sit praedicatum & subjectum quod in illa quam habemus, Deus est creativus; & subjectum sit aliqua cognitio absoluta simplex & propria Deo, & illud idem subjectum praedicetur de isto subjecto nostrae propositionis, Deus est creativus, dico quod concludit istam conclusionem quam nos habemus, Deus est creativus; & ille syllogismus erit sibi demonstrativus, quia per praemissas evidenter sibi notas acquiret notitiam conclusionis prius sibi dubiae. CAP. XXXIX. Quomodo contingit demonstrare per omnia genera causarum. EX praedictis poterit apparere quomodo contingit demonstrare per omnes causas, hoc est, per nomina vel signa omnium causarum. Per causam enim materialem contingit demonstrare, ponendo concretum pro medio quod significat subjectum alicujus accidentis; sicut prius exemplificatum est. Et similiter contingit demonstrare per causam formalem exprimendo in medio causam effitientem alterius, sic arguendo, Omne corpus mixtum approximabile igni est calefactibile: Lignum est hujusmodi: ergo, etc. Similiter per causam finalem sic, Omnis habens cibos non supereminentes in ore stomachi est sanus: Omnis ambulans post caenam habet cibos non supereminentes in ore stomachi: ergo Omnis ambulans post caenam est sanus. Ex quo ulterius patet, quod cum quandocunque ejusdem rei sint plures cause, tunc non est inconveniens quod eadem conclusio per diversa media demonstratur: & quamvis ita sit, tamen cum hoc stat, quod passio prima altero istorum modorum non potest demonstrari de suo subjecto primo sine omni determinatione addita. Et est sciendum, quod praedicta exempla, sicut multa alia, non sunt adducta ut syllogismi illi sint vere demonstrationes; sed tantum gratia exempli. CAP. XL. De passionibus importantibus in obliquo partes rei. DIcto de passionibus importantibus praecise illud quod significatur per subjectum in recto, & alias res inhaerentes in obliquo vel non inhaerentes in obliquo, videndum est de aliis passionibus quae significant in obliquo partes illius quod significatur per subjectum. De quibus dicendum est, quod saltem multae earum, vel forte omnes, possunt de suis subjectis primis demonstrari; & hoc per definitionem subjecti tanquam per medium. Nam tales passiones possunt de suis subjectis primis dubitari, sicut inductive patet; & quamvis sic dubitatur, tamen si natura rei importatae per subjectum perfecte & distincte cognosceretur, unà cum aliis requisitis, possunt tales passiones de suis subjectis notificari. Tales autem passiones sunt hujusmodi, Corruptibile, Generabile; Habere tres angulos aequales duobus rectis; & fere omnes passiones Mathematicae sunt hujusmodi: propter quod, omnes Mathematicae passiones fere possunt de suis subjectis primis demonstrari; & multae etiam Naturales passiones sunt hujusmodi. Unde haec passio corruptibilis si debeat definiri definitione exprimente quid nominis, talis definitio debet ei assignari, Aliquid cujus una pars potest ab alia separari; & patet, quod per illam definitionem exprimitur pars in obliquo, & potest talis passio demonstrari. Nam possibile est, quod nesciatur de primo subjecto passionis quod significat aliquod compositum ex pluribus partibus, propter quod potest dubitari, an talis passio praedicatur de subjecto illo: quamvis tamen sciatur evidenter talis conditionalis, Si aliquid est compositum ex talibus partibus una pars potest ab alia separari, & per consequens est corruptibile; & postea sciatur evidenter, vel per alium modum definitio de definito; & ex illis potest evidenter inferri & sciri, quod omne tale est corruptibile: & illa demonstratio est potissima demonstratio; quando scilicet, ignota propositione in qua praedicatur passio de suo subjecto primo, per hoc, quod perfecte & distincte cognoscatur natura & essentia rei importatae per subjectum, scitur illa propositio, & ex propositionibus evidenter notis infertur: & in tali processu, ita contingit concludere demonstrative definitionem exprimentem quid nominis passionis per definitionem subjecti tanquam per medium, sicut primam passionem. Ex quo patet, quod si risibile sit passio hominis, significans labia hominis tali motu posse moveri ab aliqua passione hominis, tunc potest demonstrari de homine per definitionem hominis tanquam per medium; illa tamen definitio non erit medium in illa demonstratione, sed erit medium in demonstratione per quam alia praemissa demonstratur vel p●obatur. Veruntamen una definitio exprimens quid rei erit medium in ultima demonstratione, sed illa non erit definitio exprimens essentiam unius rei per se, sed unius aggregati per accidens, vel unius habentis concretum loco unius abstracti; nec concludetur passio de nomine illius totius, sed de nomine partis per medium; tunc non erit definitio subjecti proprie dicta, sed erit descriptio data per accidentalia & subjectalia. Et si sint tales definitiones exprimentes in obliquo aliquam formam inhaerentem, & simul cum hoc causam efficientem illius in eodem subjecto, tunc talis passio poterit demonstrari de subjecto suo primo per descriptionem indicantem, partem cui inhaeret illa fotma, & simul causam ejusdem; tamen illa non erit demonstratio potissima, sed illa quae demonstrat passionem de suo subjecto primo per definitionem subjecti. Veruntamen sciendum, quod talis definitio subjecti non semper est propriissima definitio, talis qualis est praecise substantiarum; sed frequenter definitio indicans partes integrales rei, quales sunt definitiones Mathematicorum: & de tali demonstratione potissima, per quam demonstratur passio, sive definitio exprimens quid nominis passionis, de suo subjecto primo per definitionem subjecti tanquam per medium, intelliguntur multae Authoritates in libro posteriorum. Nam ad talem demonstrationem non sufficit, quod syllogismus sit ex necessariis & indemonstrabilibus; quia non omnis syllogismus ex necessariis & indemonstrabilibus est talis demonstratio, quamvis● omnis syllogismus ex necessariis & indemonstrabilibus faciens scire conclusionem prius ignotam sit demonstratio, magis large sumendo demonstrationem. Tali etiam demonstratione non potest una conclusio nisi unica demonstratione demonstrari, quamvis aliis demonstrationibus possit unica conclusio multis demonstrationibus demonstrari: & sic tale medium non potest esse nisi unicum respectu unius conclusionis, & extendendo nomen causae respectu unius effectus. Non potest esse nisi unica causa. Et per illas distinctiones & consimiles possunt solui multa quae praedictis, & etiam dictis Aristot. in diversis locis, repugnare videntur. CAP. XLI. Ostendit quomodo terminatur quaestio quid est. PEr praedicta potest faciliter sciri quomodo terminatur quaestio Propter quid est. Dupliciter enim potest terminari scilicet, per experientiam, & per Notitiam intuitivam; sicut si aliquis videret terram interponi inter Solem & Lunam. Aliter potest terminari à posteri●ri per effectum & per demonstrationem; quia sicut Astronomus sciens quod Luna illuminatur à Sole nisi sit aliquod opacum medium, & sciens quod nullum aliud à Terra est medium, concludit quod Terra interponitur inter Solem & Lunam, & quod illa interpositio est causa Eclipsis. Et sicut est deista causa, ita est de multis aliis quae dupliciter notificari possunt; & ita talia principia quantumcunque sunt dubitabilia, tamen demonstrari non possunt à priori, quamvis quaedam demonstrari possunt à posteriori; propter quod in demonstrationibus non est circulus. Quaedam enim principia nec à priori nec à posteriori demonstrari possunt, cujusmodi sunt principia per se nota, quae statim cognoscuntur cognitis terminis: & quaedam sunt alia principia ptima, quae non nisi pet experientiam, & nullo modo per effectus, evidenter sciri possunt. Quaedam autem principia licet à posteriori possunt demonstrari, tamen talis demonstrans per illud principium, nisi aliunde acquirat notitiam ejusdem, non demonstrabit conclusionem. Et ita possibile est quod unus per principia demonstret conclusionem, & alius per conclusionem etiam principium à posteriori; tamen idem simul & semel non potest hoc facere. Et ista de demonstratione sufficiant, tantum enim ad complectionem istius, summe, ne liber posteriorum totaliter dimitteretur intactus, tractatum de demonstratione inserui, multa alia quae sunt hic omissa in expositione posteriorum Aristot. explicaturus. Secunda Pars Tertiae Partis Finit. Incipit Tertia Pars Tertiae Partis. CAP. I. De distinctionibus consequentiarum. HAbito de syllogismo in communi & de syllogismo demonstrativo, agendum est nunc de argumentis & consequentiis quae non habent formam syllogisticam; cujusmodi sunt Enthymemata. Et primo primittendae sunt quaedam distinctiones de consequentiis, ex quibus omnibus faciliter patere poterit studioso quid de omnibus syllogismis non demonstrativis est intelligendum. Ponam ergo pòst aliquas regulas quae consequentiis sunt communes, & Primo ponam distinctiones. Prima distinctio est ista, quod consequentiarum Quaedam est ut nunc, & Quaedam est simplex. Consequentia ut nunc est, quando antecedens pro aliquo tempore potest esse verum sine consequente, sed non pro isto tempore. Sicut ista consequentia est bona ut nunc, Omne animal currit, ergo Socrates currit; quia pro illo rempore pro quo Socrates est animal, non potest antecedens esse verum sine consequente; & tamen pro aliquo tempore poterit antecedens esse verum sine consequente. Consequentia simplex est, quando pro nullo tempore poterit antecedens esse verum sine consequente. Sicut ista consequentia est simplex, Nullum animal currit, ergo Nullus homo currit; quia nunquam poterit antecedens esse verum sine consequente: nunquam enim poterit haec esse vera, Nullum animal currit, nisi ista sit vera, Nullus homo currit, posito quod formetur. Alia distinctio consequentiae est talis, quia Aliquando consequentia tenet per Medium intrinsecum, Aliquando per Medium extrinsec●m. Illa consequentia tenet per Medium intrinsecum, quando tene● virtute alicujus propositionis formatae●ex eisdem terminis. Sicut ista consequentia, Socrates non currit, ergo Homo non currit, tenet virtute istius medii, scilicet Socrates est homo: unde nisi ista, Socrates est homo, esset vera, consequentia non v●l●ret. Sed tunc consequentia tenet per Medium extrinsecum, quando tenet per aliquam regulam generalem quae non plus respicit illos terminos quam alios. Sicut ista consequentia, Tantum homo est asinus, ergo Omnis asinus est homo, tenet per illam regulam generalem, Exclusiva affirmativa & universalis affirmativa de terminis transpositis convertuntur; et non tenet per aliam propositionem formatam ex istis terminis Homo et Asinus, sed per illam regulam generalem, Exclusiva et universalis de terminis transpositis idem significant, et per talia media extrinseca tenent omnes syllogismi. Et si dicatur contra istam distinctionem, quod ista consequentia, Socrates non currit, ergo Homo non currit, tenet per illud medium extrinsecum, A singulari ad indefinitam; et ab inferiori ad superius, postposita negatione, est bona consequentia; et per consequens non per medium intrinsecum. Dicendum, quod tenet per illud medium extrinsecum mediate et quasi remote et insufficienter, quia per illam regulam generalem requiritur plus, scilicet quod Socrates sit homo; et ideo magis immediate et sufficienter tenet per illud medium, Socrates est homo, quod est medium intrinsecum. Alia est distinctio consequentiarum, quod Consequentiarum quaedam est consequentia materialis, et quaedam formalis. Consequentia formalis est duplex, quia Quaedam tenet per Medium extrinsecum quae respicit formam propositionum: sicut sunt tales regulae. Ab exclusiva ad universalem de terminis transpositis est bona consequentia. Ex majore de necessario et minore de inesse, sequitur conclusio de necessario; & hujusmodi. Et Quaedam tenet per Medium intrinsecum immediate, et mediate per medium extrinsecum respiciens conditiones generales propositionum, scilicet veritatem, falsitatem, necessitatem, impossibilitatem: cujusmodi est consequentia dicta ista, scilicet Socrates non currit, ergo Homo non currit. Consequentia materialis dicitur, quando tenet praecise ratione terminorum, et non ratione alicujus medii extrinseci respicientis praecise generales conditiones propositionum; cujusmodi sunt tales, scilicet, Homo currit, ergo Deus est; et Homo est asinus, ergo Deus non est: et hujusmodi. Quarta distinctio potest es●e ista, quod Aliquando concluditur praecise praedicatum de subjecto non determinato, an praedicatum sit genus, vel species, vel differentia, vel proptium, vel aliquid hujusmodi respectu subjecti: sicut quando consequens est tale, Homo est animal, Socrates est albus, Homo est animal rationale. Aliquando concluditur cum tali determinatione; cujusmodi sunt talia consequentia, Animal est genus hominis, Risibilis est proprium hominis, Animal rationale est definitio hominis; et hujusmodi. Quinta distinctio est ista, et convenit multum cum praecedente; quod Aliquando infertur consequens in quo subjectum supponit personaliter et significative, et Aliquando infertur consequéns in quo subjectum supponit simpliciter vel materialiter, et non significative; sicut patet intuanti. Sexta distinctio est, quod Aliquando infertur consequens quae est propositio universalis, & Aliquando propositio particularis. Septima distinctio est, quod Aliquando infertur propositio affirmativa, & Aliquando propositio negativa. Octava distinctio, quod consequentiarum Quaedam est ex antecedente affirmativo & consequente affirmativo: & Quaedam ex utroque negativo: Quaedam ex antecedente affirmativo & consequente negativo: & Quaedam è converso. Nona distinctio est, quod Aliquando consequens est propositio de inesse, & Aliquando est propositio de necessario; & sic de aliis. CAP. II. De regulis per quas tenent consequentiae per medium intrinsecum concludentes conclusionem universalem. IStis visis dicendum est de regulis generalibus per quas tenent tales consequentiae: & Primo de regulis per quas tenent consequentiae quae tenent etiam per medium intrinsecum. Et circa hoc, primo dicendum est de regulis per quas tenent consequentiae concludentes conclusionem universalem affirmativam, ex affirmativa in qua termini supponunt significative & personaliter. Est autem prima regula talis, A superiori distributo ad inferius distributum est bona consequentia. Sicut sequitur, Omne animal currit, ergo Omnis homo currit. Et circa istam regulam est sciendum, quod illa regula debet intelligi, quando est universalis affirmativa mere categorica, & non exceptiva nec aequivalens ei; & ideo ista consequentia non valet, Omne animal praeter hominem currit, ergo Omnis homo currit: tamen contingit inferre quodlibet inferius praeter partem extra captam, & praeter contentum sub parte extra capta; & ideo bene sequitur, Omne animal praeter hominem currit, ergo Omnis asinus currit. Item notandum, quod talis consequentia tenens per istam regulam, Aliquando est consequentia simplex, Aliquando est consequentia ut nunc: quando enim praedicatio superioris de inferiori est necessaria, tunc est consequentia simplex; quando autem praedicatio superioris de inferiori est contingens, tunc est consequentia ut nunc. Veruntamen unus casus excipitur, scilicet quando tam antecedens quam consequens sunt de possibili vel de contingenti, accepto subjecto utriusque pro eo quod est, vel pro eo quod contingit; quia in tali est generaliter consequentia simplex: quia quando illa propositio in qua praedicatur superius de inferiori est vera, tunc est consequentia bona; quando autem illa propositio est falsa, tunc consequentia non valet. Unde tales consequentiae sunt vere simplices, Omne ens est in actu, ergo Omnis Deus est in actu; Omne suppositum est substantia, ergo Omne divinum suppositum est substantia; quia omnes tales sunt necessariae, Omnis Deus est ens, Omne suppositum divinum est suppositum. Sed tales consequentiae sunt bonae ut nunc solum, Omne animal est substantia, ergo Omnis homo est substantia; Omnis homo currit, ergo Omnis homo albus currit; quia illae propositiones sunt contingentes, Omnis homo est animal, Homo albus est homo; & hujusmodi. Ex isto sequitur, quod non magis est haec consequentia simplex, Omne animal currit, ergo Omnis homo currit; quam ista, Omne animal currit, ergo Omnis homo albus currit; nisi forte quia pluribus temporibus est una bona quam alia. Similiter sequitur ex praedictis, quod omnes tales consequentiae sunt bonae, Omne animal est ens per se, ergo Omnis homo albus est ens per se; Omnis materia est prior forma, ergo Omnis materia informata forma ignis est prior forma; Omnis homo potest esse sine albedine, ergo Omnis homo albus potest esse sine albedine; Omne ens est per se in genere, ergo Omne album est per se in genere, & hujusmodi; quae tamen negantur à multis. Alia regula est, A definito distributo ad definitionem distributam est bona consequentia; & è converso. Sicut sequitur, Omnis homo est animal, ergo Omne animal rationale mortale est animal; & è converso. Alia regula est, A descriptione distributa ad descriptum distributum est bona consequentia; & è converso. Sicut sequitur, Omne animal gressibile bipes est substantia, ergo Omnis homo est substantia; & fimiliter sequitur è converso. Alia regula est, A nominis interpretatione distributa ad nomen interpretatum distributum, & è converso, est bona consequentia. Sicut sequitur, Omnis amator sapientiae est studiosus, ergo Omnis Philosophus est studiosus. Sciendum est etiam, quod omnes praedictae regulae intelligendae sunt, quando nulla determinatio ponitur in antecedente, nisi quae ponitur in consequente; & è converso. Sciendum est etiam, quod omnes praedictae regulae intelligendae sunt, quando termini supponunt personaliter & significative. Et ideo tales consequentiae non valent, Omne animal est unum compositum ex signo universali & genere, ergo Omnis homo est compositus ex universali signo & genere: Omne animal rationale est compositum unum ex genere & differentia vel signo universali, ergo Omnis homo est unum compositum, etc. & sic de consimilibus: quia à parte subjecti ant●cedent●um termini non supponunt personaliter & significative, sed materialiter vel simpliciter; & ideo omnes tales consequentiae simplices non sunt. Alia regula est, quod Ab ●no convertibilium distributo ad reliquum distributum est bona consequentia; & è converso. Sicut sequitur, Omne creativum est, ergo Omnis Deus est; & è converso: & illa regula debet intelligi sicut caeterae, quando scilicet termini supponunt significative & personaliter. Sciendum est, quod Proprium non est nisi quoddam praedicabile de altero, & tale praedicabile aliquando praedicatur tam de ente quam de non ente: sicut si risibile sit idem quod potens ridere praedicabitur de homine, sive homo sit, sive non sit. Unde sicut haec est vera homine existente, Homo potest ridere; ita haec est vera homine non existente, Homo potest ridere, sumpto subjecto pro eo quod potest esse. Aliquando autem proprium non supponit nec praedicatur nisi pro ente. Primo modo accipiendo proprium, verum est quod ab uno convertibilium distributo ad reliquum distributum est bona consequentia; sed ab uno est consequentia simplex, & ab alio est consequentia ut nunc. Sicut haec est consequentia simplex, Omnis homo potest esse, ergo Omne risibile potest esse; haec autem est consequentia ut nunc, Omne risibile est possibile, ergo Omnis homo est possibilis: tamen omnes consequentiae tales in quibus praedicatum non potest competere non enti, sed solum enti, sunt simplices. Unde loquendo de proprio, secund● modo dicto, utraque consequentia est simplex: & primum dictum intelligendum est, si subjectum talis propositionis non possit accipi nisi pro iis quae sunt, aliter sicut praedictum est non esset verum. Iterum sciendum est, quod praedictae regulae intelligendae sunt in propositionibus de i●esse, & de modo in sensu diviso, vel eis aequivalentibus; & non in illis de modo sumptis in sensu composito. In talibus enim non sunt dictae regulae universaliter verae. Non enim sequitur, Omne ens esse in actu est necessarium, ergo Omnem hominem esse in actu est necessarium: nec sequitur, Omne animal esse asinum est contingens, ergo Omnem hominem esse asinum est contingens: nec sequitur, Omnem hominem esse animal est per se primo modo, ergo Omne risibile esse animal est per se primo modo: nec sequitur, Omnem figuram planam habere tres angulos, etc. est indemonstrabile, ergo Omnem triangulum habere tres, etc. est indemonstrabile. Nam in omnibus istis praedictis consequentiis, antecedentia sunt vera & consequentia sunt falsa. Veruntamen sciendum est, quod aliquando tales consequentiae sunt bonae, & aliquando non sunt bonae. Ad quod sciendum, videndum est, an modus possit competere antecedenti nisi competat consequenti, & tunc est bona consequentia, & cum modo veritatis tenet; non autem cum modo necessitatis vel possibilitatis: & hoc, quia in consequentia ut nunc, ex necessario potest sequi contingens, & ex possibili impossibilis. Similiter videndum est, an talis modus possit convenire uni convertibilium nisi conveniat reliquo; quia si non, A definitione distributa ad definitum distributum, & è converso, cum ●●li modo est bona consequentia. Unde ista consequentia est bona, Omnem hominem esse animal est necessarium, ergo Omne animal rationale esse animal est necessarium; & è converso: & ita est de quibusdam aliis. Si autem possit talis modus competere uni propositionum convertibilium absque hoc quod conveniat alteri, non valet talis consequentia universaliter. Unde per illa duo potest sciri quando tales consequentiae ex talibus modalibus valent, & quando non; exempla quaere per teipsum. Alia regula est, quod A differentia superiori distributa ad inferius distributum est bona consequentia. Sicut sequitur, Omne sensibile est substantia, ergo Omnis homo est substantia. Alia regula est, A convertibili cum superiori distributo ad inferius distributum est bona consequentia. Sicut si ly dormiens, vel vigilans, sit convertibile cum animali, ista consequentia est bona, Omne dormiens vel vigilans est coloratum, ergo Omnis homo est coloratus. Alia regula est, A definitione superioris, & descriptione, & nominis interpretatione, distributa, ad inferius distributum est bona consequentia. Alia regula est; Quando contingit inferre definitum, vel descriptum, vel interpretatum, cum distributione, contingit inferre definitionem descriptionem & nominis interpretationem cum distributione. Et istae regulae intelligendae sunt sicut priores; ita scilicet quod omnes termini supponant personaliter & significative. CAP. III. De regulis per quas infertur universalis affirmativa non respectu omnium praedicatorum. DIcto de regulis per quas contingit inferre universalem respectu cujuscunque praedicati, dicendum est de regulis per quas infertur universalis affirmativa non respectu omnium praedicatorum, sed respectu aliquorum. Et est una regula talis, Ab uno relativorum, quae sunt simul natura, distributo, ad reliquum distributum respectu hujus verbi est, est bona consequentia, & non respectu aliorum praedicatorum. Unde bene sequitur, Omnis pater est, ergo Omnis filius est; sed non sequitur, Omnis pater est hic intus, ergo Omnis filius est hic intus; nec sequitur, Omne duplum est pedalis quantitatis, ergo Omne dimidium est pedalis quantitatis: tamen aliquando tenet consequentia tam respectu aliorum praedicatorum quam respectu hujus verbi est; sicut sequitur, Omnis pater est homo, ergo Omnis filius est homo; sed quando tenet respectu aliorum praedicatorum, & quando non, oportet videre naturam illorum relativorum, quod nimis foret longum enarrare. Sciendum est etiam, quod illa regula non est generalis; sicut non est verum universaliter, quod omnia relativa sunt simul natura, sicut declarat Philosophus in lib. praedicamentorum. Unde non sequitur, Calefactivum est, ergo Calefactibile est. Quid autem sit relativa esse simul natura declaratum est in lib. praedicamentorum. Alia regula est, A toto distributo ad aliam partem distributam respectu hujus verbi est est bona consequentia. Sicut sequitur, Omnis domus est, ergo Omnis paries est: sed respectu aliorum praedicatorum non valet; quia non sequitur, Omnis domus componitur ex fundamento parietibus tecto & lapidibus, ergo Omnis paries componitur ex iis. Intelligendum est, quod proprie loquendo non arguitur à toto distributo in talibus ad partem distributam; sed arguitur à nomine totius, vel à conceptu totius, distributo, ad nomen vel conceptum partis distributum: & sic intelligunt Authores multas tales propositiones, & si aliquando dicam tales, conformando me dictis communibus, intelligo eas. Intelligendum est etiam, quod pars Aliquando est talis, quod sine ea totum esse non potest; sicut impossibile est quod homo sit, & quod anima intellectiva non sit: & de tali parte & toto debet intelligi, quod A nomine totius distributo ad nomen partis distributum respectu hujus verbi est est bona consequentia. Aliquando autem potest esse totum sine parte; sicut aliquid potest esse homo, quamvis non habeat manum: & de tali toto non intelligitur regula; quia non sequitur, Omnis homo est, ergo Omnis manus est. Eadem regula quae intelligitur de toto integrali & parte, debet intelligi de toto essentiali & parte. Et eodem modo intelligendum est etiam, quod quamvis respectu aliquorum praedicatorum à nomine totius ad nomen partis non sit bona consequentia, tamen est bona respectu aliquorum. Unde quando omnes partes sunt ejusdem rationis, sicut in homogeneis, à toto, respectu praedicabilis in quid vel per se secundo modo, est bona consequentia. Sicut sequitur, Albedo est qualitas, ergo Pars albedinis est qualitas. Similiter sequitur, Albedo est disgregativa visus, ergo Pars albedinis est disgregativa visus. Quando autem talis consequentia tenet, & quando non, non potest sciri, nisi sciatur in speciali tam natura totius quam natura partis. Alia regula est, Si concretum praedicatur de concreto distributo & abstractum praedicabitur de abstracto distributo. Sicut sequitur, Omne justum est bonum, ergo Omnis justitia est bona. Notandum etiam, quod illa regula est intelligenda quando concretum & abstractum ordinantur secundum superius & inferius, & non quando sunt impertinentia: & ideo bene sequitur, Omne album est coloratum, ergo Omnis albedo est color; sed non sequitur, Omne album est calidum, ergo Omnis albedo est calor. CAP. IU. De regulis per quas tenent consequentiae inferentes universalem negativam respectu omnium praedicatorum. POsitis Aliquibus regulis per quas tenent Enthymemata inferentia universalem affirmativam ex affirmativa, quamvis plures aliae possunt poni de quibus dicetur inferius, ponendae sunt modo regulae per quas tenent consequentiae inferentes universalem negativam ex negativa: & Primo quae deserviunt universalibus respectu quorumcunque praedicatorum. Est aut prima regula generalis talis, A superiori distributo ad inferius distributum negative est consequentia simplex; qualecunque sit illud inferius, sive sit inferius per se, sive per accidens. Unde bene sequitur, Nullus homo currit, ergo Nullus homo albus currit; Nullum animal currit, ergo Nullus asinus currit; & sic de aliis. Ex quo patet, quod tales consequentiae sunt bonae, Nullum animal est ens per accidens, ergo Nullus homo ●albus est ens per accidens: Nullus homo est ens diminutum, ergo Nullus homo intellectus est diminutum; & sic de aliis. Aliae regulae, quod A definitione ad definitum cum distributione etiam negativa; & A descriptione ad descriptum, & è converso; & Nominis interpretatione ad interpretatum, & è converso; & ab uno convertibili ad reliquum distributive & negative, est consequentia bona. Et illa quae dicta sunt in primo capitulo hujus partis circa illas regulas, intelligenda sunt etiam circa istas quae non sunt hic expressa. Item, A differentia superioris ad inferius, A definitione superioris ad inferius negative cum distributione tenet consequentia: & sunt istae regulae intelligendae sicut priores. CAP. V. De regulis quae non deserviunt respectu quorumcunque praedicatorum. COnsequentiis tenentibus per regulas quae non deserviunt respectu quorumcunque praedicatorum deserviunt regulae tales. Ab uno relativorum quae sunt simul natura ad reliquum negative cum distributione est bona consequentia: sicut sequitur, Nullus Filius est, ergo Nullus pater est; & haec regula intelligenda est sicut prius. Alia regula est, A nomine partis distributo ad nomen totius distributum est bona consequentia negative. Et hoc intelligendum est de parte sine qua totum esse non potest; sicut sequitur, Nulla anima intellectiva est, ergo Nullus homo est: & illae regulae intelligendae sunt sicut consimiles affirmativae. Alia regula est, Si concretum negatur universaliter de concreto, & abstractum de abstracto. Sicut sequitur, Nullum album est coloratum, ergo Nulla albedo est color. Et tenet haec regula qualitercunque se habeant concreta. Unde sicut sequitur, Nullum album est coloratum, ergo Nulla albedo est color; ita sequitur, Nullum musicum est calidum, ergo Nulla musica est calor. Alia regula est, quod A negatione prioris distributi ad negationem posterioris est bona consequentia. Sicut sequitur, Nulla substantia est, ergo Nullum accidens est. Sed illa consequentia est ut nunc; quia per potentiam divinam posset accidens esse, quamvis nulla substantia creata esset; sed respectu aliorum praedicatorum non valet. Ut non sequitur, Nulla substantia creata inhaeret, ergo Nullum accidens inhaeret. Alia regula est, A negatione subjecti seu denominati ad negationem denominantis est bona consequentia, respectu quorumcunque praedicatorum. Sicut sequitur, Nullum corpus est, ergo Nullum album est. CAP. VI De consequentiis inter particulares indefinitas singulares. POst haec restat dicere, quomodo universalls assirmativa infertur ex negativa; & è converso: sed quia ista & alia praedicta possunt patere ex praedictis, ideo dicendum est de consequentiis inter particulares & indefinitas. Et quia, sicut dictum est prius, particularis & indefinita convertuntur semper, quando termini supponunt personaliter & significative; & quia omnes regulae fere quae deserviunt Enthymematibus ex particularibus & indefinitis, deserviunt etiam consequentiis ex singularibus: ideo dicendum est de eis consequenter; & aliquando ponentur exempla de istis, & aliquando de illis. Est aut primo dicendum de illis quae tenent per Medium intrinsecum. Et est prima regula talis, A definitione ad definitum est bona consequentia à parte subjecti, & etiam à parte praedicati affirmative; è converso. Sicut sequitur, Socrates est homo, ergo Socrates est animal rationale; & est talis consequentia simplex. Alia regula est, A descriptione ad descriptum est bona consequentia; & è converso. Alia regula est, A nominis interpretatione ad nominis interpretatum est bona consequentia & simplex. Alia regula est, Ab inferiori ad superius est bona consequentia sine distributione & affirmative, & talis est simplex▪ Alia regula est, Ab inferiori ad superius postposita negation● est bona consequentia, sed non simplex, nisi quando praedicatio superioris de inferiori est necessaria. Unde illa consequentia est consequentia simplex, Homo albus currit, ergo Homo currit: sed ista consequentia solum ut nunc, Homo non currit, ergo Animal non currit; quia dum Homo est animal consequentiaest bona, quando Homo non est animal consequentia non valet. Ex isto patet, quod omnes tales sunt falsae, Homo albus est aggregatum per accidens: Asinus intellectus est e●s diminutum: Materia prima caret forma: Homo albus differt ab homine: Intellectio divina creaturarum est posterior Persona: Essentia divina in Filio est posterior Patre: Homo intellectus fuit ab aeterno: Lapis intellectus est Deus; & hujusmodi: quia illae inferunt istas propositiones falsas, Homo est aggregatum per accidens: Asinus est ens diminutivum: Materia caret forma: Homo differt ab homine: Intellectio divina est posterior Persona: Essentia divina est posterior Patre: Homo fuit ab aeterno: Lapis est Deus; per istam regulam quae nunquam deficit, Ab inferiori ad superius sine distributione est bona consequentia, si termini supponant personaliter & significative. Si autem aliquae praedictarum propositionum, vel aliqua consimilis, inveniatur in aliquo authore, exponendus est author, quod non loquitur de virtute sermonis, sed aliter; vel quod talis terminus non accipitur personaliter, sed simpliciter vel materialiter. Alia regula est, quod Ab uno convertibilum ad reliquum est bona consequentia. Sicut sequitur, Homo currit, ergo Risibile currit. Intelligendum est, quod omnes praedictae regulae sunt intelligendae, quando omnes termini supponuntur personaliter & significative; quia si termini supponant simpliciter vel materialiter non valerent: vel etiam si ille terminus ratione cujus deberet tenere talis regula, supponit aliter quam personaliter, non oportet consequentias valere. Et ideo tales consequentiae non valent, Animal rationale est definitio, ergo Homo est definitio: Animal gressibile bipes est descriptio, ergo Homo est descriptio: Homo est definitum, ergo Animal rationale est definitum: Homo est species, ergo Animal est species: Risibile est passio hominis, ergo Homo est passio hominis; & hujusmodi. Alia regula est, quod Ab aliquo sumpto cum determinatione ad ipsum sumptum sine determinatione est bona consequentia: Sicut sequitur, Homo albus currit, ergo Homo currit. Notandum est tamen, quod Aliquando de toto aggregato ex determinatione & determinabili praedicatur altera pars, Aliquando ultraque pars, Aliquando neutra. Verbi gratia, de illo toto, homo albus, praedicatur utraque pars. Haec enim est vera, Homo albus est albus, & Homo albus est Homo; & si Homo albus sit, oportet quod utraque illarum sit vera. Aliquando altera pars tantum praedicatur de toto. Verbi gratia de isto toto, Homo mortuus, praedicatur haec pars, mortuus, & non haec pars, homo: haec enim est vera, Homo mortuus est mortuus, & haec est falsa, Homo mortuus est homo. Similiter est de syllogismo sophistico, haec enim est vera, Syllogismus sophisticus est sophisticus; haec autem est falsa, Syllogismus sophisticus est syllogismus. Similiter est de talibus, Falsum argumentum est syllogismus sophisticus; & hujusmodi. Aliquando autem neutra pars praedicatur de toto, quamvis totum praedicatur de aliquo. Sicut est hoc totum, Album secundum dentes, neutra enim istarum est vera, Album secundum dentes est album, nec ista, Album secundum dentes est dentes; quamvis haec possit esse vera, Album secundum dentes est album, & quando contingit non erit nisi gratia materiae. Dicendum est igitur, quod quandocunque utraque pars praedicatur de toto, semper à tali toto ad quamlibet partem est bona consequentia. Unde ista consequentia est bona, Homo albus currit, ergo Homo currit, & ergo Album currit. Ex quo patet, ut prius, quod tales consequentiae sunt bonae, Homo albus est ens per accidens, ergo Homo est e●s per accidens. Intellectio creaturarum est posterior Patre, ergo Intellectio est posterior Patre. Lapis intellectus est realiter Deus, ergo Lapis est realiter Deus. Similiter ista consequentia est bona, Lapis intellectus fuit ab aeterno, ergo Lapis fuit ab aeterno. Quando autem altera pars praedicatur tantum de toto, tunc à tali toto ad illam partem est bona consequentia; & ideo ista consequentia est bona, Socrates est homo mortuus, ergo Socrates est mortuus: sed ad aliam partem non valet consequentia; non enim sequitur, Socrates est homo mortuus, ergo Socrates est homo. Quando autem neutra pars praedicatur de toto ad neutram partem valet consequentia. Et ideo ista consequentia non valet, Aethiops est albus secundum dentes, ergo Aethiops est albus, & ergo Aethiops est dentes. Ex istis patet quod ista consequentia non valet, Iste est albus monachus, ergo Est albus; quia istae stant simul, Aliquis est albus Monachus, & Nullus albus Monachus est albus. Similiter non sequitur, Ille est tuus pater, ergo Est tuus; quia istae stant simul▪ Iste est tuus pater, & Tuus pater non est tuus; si tuus in praedicato dicit circumstantiam possessionis. Alia regula est, A propositione sumpta cum adverbio determinante operationem, ad ipsam sine determinatione sumptam, valet consequentia affirmative. Sicut sequitur, Socrates velociter currit, ergo Socrates currit; Socrates male disputat, ergo Socrates disputat. Alia regula est, A propositione sumpta cum praepositione & suo casuali, vel à terminatione aequivalenti adverbio vel praepositioni & suo casuali, ad illam sine tali addito est bona consequentia. Sicut sequitur, Homo necessario est animal, ergo Homo est animal: Homo dat denarium cum ●ristitia, ergo Homo dat denarium: Homo per se est animal, ergo Homo est animal: Homo in quantum albus differt ab homine, ergo Homo differr ab homine: Essentia divina & sapientia differunt ratione, ergo Essentia divina & sapientia differunt. Ex isto patet, quod omnes tales propositiones de virtute sermonis sunt falsae, Quaelibet creatura de se est non ens: Quaelibet materia de se caret forma: Passum de se caret actu: Idem sub una ratione est prius, & sub alia ratione est posterius: Idem sub una ratione est superius, & sub alia inferius: Idem ut sic est album, & ut sic est nigrum: Idem secundum quod similiter, ut sic est tale, secundum quod aliter, ut sic non est tale. Unde quicquid affirtur de aliquo cum aliquo adverbio, vel cum praepositione & suo casuali, vel alia determinatione aequivalente adverbio vel tali praepositioni cum suo casuali, debet absolute concedi de eo. Quicquid etiam praedicatur de aliquo cum dictione reduplicativa absolute, sine tali dictione, vel aliquo aequivalente, praedicatur de eodem. Ex quo patet, quod omnes tales consequentiae sunt bonae, Natura specifica est realiter differentia individualis, ergo Natura specifica est differentia individualis: Genus & species sunt idem realiter, ergo Genus & species sunt idem: Homo est realiter humanitas, ergo Homo est humanitas: Intellectus est realiter voluntas, ergo Intellectus est voluntas: Agens est realiter passum, ergo Agens est passum: Album per accidens non est idem homini, ergo Album non est idem homini; & sic de multis aliis, quae tamen consequentiae negantur à modernis. Notandum est, quod illae regulae intelligendae sunt, quando per talem additionem non datur intelligi propositio conditionalis. Et per hoc solvitur instantia quae posset adduci. Nam non sequitur, Vellem esse in luto cum centum marchis, ergo Vellem esse in luto. Nam per istam propositionem, Vellem esse in luto cum centum marchis, intelligitur ist● conditionalis, Vellem esse in luto, si possim ex hoc lucrari vel habere centum marchas. Et ideo notandum est, quod illae regulae sunt intelligendae, quando nulla est variatio in antecedente & consequente, nisi quod illa determinatio ponitur in antecedente & non in consequente: & per hoc possunt solvi illae instantiae quae possunt adduci de secundo elenchorum; ubi videtur Philosophus in tali modo arguendi assignare fallaciam secundum quid ad simpliciter. Unde in talibus assignat Philosophus fallaciam secundum quid ad simpliciter: Amittere aegritudinem est bonum, ergo Aegritudo est bona: Quod non vult sapiens est malum, Sapiens non ●ult amittere bonum, ergo Bonum est malum. Patet manifeste, quod in istis & consimilibus non est bonus modus arguendi, de quibus ponuntur praedictae regulae. Sciendum est etiam, quod si illae regulae habent alicubi instantiam, debent habere, quando participium verbi non praedicatur de toto aggregato ex eodem participio & illa determinatione adjuncta. Et ideo quandocunque tale participium praedicatur de tali aggregato regulae verae sunt. Possunt enim omnia talia Enthymemata reduci in syllogismum per assumptionem talis propositionis, quae est medium intrinsecum talis consequentiae. Unde sicut ista consequentia est bona, Omnis homo currit, ergo Socrates currit; & per assumptionem medii istius, Socrates est homo, reducitur in syllogismum sic arguendo, Omnis homo currit, Socrates est homo, ergo Socrates currit: ita ista consequentia est bona, Socrates currit velociter, ergo Socrates currit; quia iste syllogismus est bonus, Omne currens velociter est currens, Socrates currit velociter, ergo, etc. & sic de aliis. Et ita illa regula generalis est vera, quando participium verbi praedicatur universaliter de participio eodem cum determinatione; & quando non, non. Alia regula est ista, A propositione universali affirmativa ad quamlibet indefinitam particularem affirmativam, vel singularem, de cujus subjecto vere praedicatur subjectum universalis, est bona consequentia, respectu ejusdem praedicati nulla variatione existente à parte determinationis. Sicut sequitur, Omnis homo currit, ergo Album currit, quando haec est vera, Aliquod album est homo. Similiter sequitur, Omnis homo est animal, ergo Aliqua substantia est animal, ex quo haec est vera, Substantia est homo. Notandum est, quod ista regula non habet locum, quando subjectum vel praedicatum universalis importat aliquam rem unam numero quae est plures res numero, vel importat rem quae erit eadem realiter cum tali re quae est plures res realiter: & propter hoc, ista consequentia non valet, Omnis persona producta distinguitur realiter à persona producente, ergo Essentia divina distinguitur realiter à persona producente; quantumcunque haec sit vera, Essentia divina est persona producta. Nec ista consequentia valet, Omnis essentia divina est Pater, ergo Filius est Pater; quamvis haec sit vera, Filius est essentia divina. Est tamen advertendum, quod non semper fallit haec regula quale tale subjectum vel praedicatum sumitur, imo aliquando non fallit. Unde ista consequentia est bona, Omne ens est creatum vel increatum, ergo Essentia divina est creata vel increata. Et similiter sequitur, Omnis persona divina est producens vel producta, ●rgo Pater est productus vel producens. Quando autem valeat talis consequentia in talibus terminis, & quando non, potest sciri per illa quae praedicta sunt superius in materia de uniformi generatione syllogismorum de inesse, & per ea quae dicta sunt super Sententias. Sed in omnibus aliis terminis est regula vera generaliter sine aliqua instantia, si termini supponant personaliter, & nullus eorum includit aliquod syncategorema, vel aliquid aequivalens. Et ideo omnes tales consequentiae sunt bonae, Omne animal est ens per se, ergo Omnis homo albus est ●ns per se: Quaelibet persona divina de necessitate est Deus, ergo Homo de necess●ate est Deus: Quaelibet persona divina fuit ab aeterno, ergo Homo fuit ab aeterno: Omnis aedificator per se aedificat, ergo Album per se aedificat: Omne album per accidens aedificat, ergo Aedificator per accidens aedificat; Ex quo istae propositiones sunt verae, Homo albus est animal: Homo est persona divina: Aliquis aedificator est albus: Aliquod album est aedific●●●r. Et ideo ista consequentia est bona, Natura specifica de se est communicabilis, ergo Differentia individualis est de se communicabilis; si haec sit vera, Differentia individualis est natura specifica, quae sequitur ex ista, Differentia individualis est realiter natura specisica; sicut patet per regulam supra positam. Similiter ista consequentia est bona, Omnis differentia individualis est incommunicabilis de se, ergo Natura specifica de se est incommunicabilis; si haec sit vera, Natura specifica est differentia individualis. Similiter haec consequentia est bona, Omne genus praedicatur de pluribus differentibus specie, ergo Species praedicatur de pluribus differentibus specie; si haec sit vera, Species est genus realiter. Similiter omnes tales consequentiae sunt bonae, Omnis intellectio divina est prior actu generandi, ergo Intellectio creaturarum est prior actu generandi; ex quo haec est vera, Intellectus creaturarum est intellectio divina. Similiter sequitur, Omnis intellectus est speculativus, ergo Intellectus practicus est intellectus speculativus: Omnis habitus speculativus est in intellectu speculativo, ergo Habitus practicus est in intellectu speculativo, vel sic, ergo Habitus speculativus est in intellectu practico; si omnis intellectus speculativus sit intellectus practicus: Omnis essentia divina est principium producendi Verbum, ergo Intellectio creaturarum est principium producendi Verbum. Et si dicatur, quod talis consequentia non valet, quia si intellectio creaturarum esset principium producendi verbum, ergo Pater prius intelligeret creaturas quam produceret verbum, ex quo principium producendi est prius producto; hoc non obstat. Unde quomodo intellectio creaturarum est prior Verbo, & quomodo non; & quomodo Pater prius intellig●t creaturas quam producit Verbum, dictum est super Sententias; ideo ad praesens pertranseo. Sed ad istam formam arguendi, Intellectio creaturarum est prior in Patre quam producat, ergo Pater prius producit creaturam quam producat Verbum. Dicendum, quod illa forma arguendi non valet. Sicut non sequitur, Socrates albus fuit prior Plato●●▪ ergo Socrates fuit albus antequam Plato fuit albus. Nam posito quod fuerit Plato filius Socratis, & quod Socrates nunc primo sit albus; haec tunc est vera, Socrates albus fuit prior Platone, & Socrates est Socrates albus, ergo, etc. & tamen haec est falsa, Socrates fuit albus antequam Plato; imo etiam haec est falsa, Socrates fuit albus antequam Plato fuit albus; posito quod Socrates nunc primo sit albus, & quod Plato fuerit albus a principio nativitatis suae. Et notandum est, quod aliquae talium consequentiarum sunt solum benae ut nunc, & aliquae sunt consequentiae simplices: quando autem praedicatio an●ece i●ntis de subjecto consequentis est necessaria, tunc est consequentia simplex & necessaria, cuando autem tal●s categorica est contingens & non necessaria, tunc talis consequentia est solum ut nunc. Unde ista consequentia est simplex, Quaelibet persona divina fuit ab aeterno, ergo Immortale fuit ab aeterno; quia haec est necessaria aliquod immortale est persona divina: sed haec consequentia solum est bona ut nunc, Quaelibet persona divina fuit ab aeterno, ergo Creans fuit ab aeterno; accipiendo subjectum in consequente pro eo quod est, quia haec est contingens, Creans est Deus. Si autem subjectum consequentis accipitur pro eo quod fuit, consequentia de facto simplex est; quia haec est necessaria, Creans fuit Deus, accipiendo subjectum pro eo quod fuit; sicut haec est necessaria, Deus fuit creans. Intelligendum est etiam, quod quando arguitur ab inferiori ad superius, est semper consequentia simplex, quamvis talis categorica non sit necessaria. Unde haec est consequentia simplex, Omnis homo est animal, ergo Aliqui substantia est animal; quamvis haec non sit necessaria, Aliqua substantia est homo. Intelligendum est etiam, quod omnes regulae praedictae intelligendae sunt, quando termini supponunt personaliter; quia si aliquis terminus supponat simpliciter vel aliter, non oportet consequentiam valere. Alia regula est, A nomine numerali respectu hujus verbi, est, ad nomen partis est bona consequentia. Sicut sequitur, Quatuor sunt, ergo Duo sunt. Alia regula est, A nomine collectivo ad nomen partis est bona consequentia. Sicut sequitur, Populus est, ergo Homo est. Et debet ista regula intelligi, quando tale totum non potest esse sine illa parte; sicut Exercitus non potest esse sine homine. Ideo bene sequitur, Exercitus est, ergo Homo est: sed quia potest esse sine equo, ideo non sequitur, Exercitus est, ergo Equus est, quamvis equus aliquando sit pars Exercitus. Et est notandum, quod duae regulae praedictae debent intelligi, ●●●●do termini supponunt personaliter & respectu hujus verbi, est, quando praedicatur secundum adjacens; quia respectu aliorum praedicatorum non valet talis consequentia. Non enim sequitur, Quatuor excedunt tria, ergo Duo excedunt tria: nec sequitur, Populus est plures homines, ergo Homo est plures homines; respectu tamen aliquorum praedicatorum tenet talis consequentia. Bene enim sequitur, Populus est hic intus, ergo Homo est hic intus: Quatuor sunt homines, ergo Duo sunt homines: Quatuor sunt alba, ergo Duo sunt alba. Unde quando praedicatum non potest convenire toti nisi competat alicui parti, semper vel frequenter respectu talis praedicati, à toto numerali & collectivo ad partem est bona consequentia, aliter non. Alia regula est, Quando sunt duae contrarietates, si unum extremum ●nius contrarietatis praedicatur de uno extremo alterius contrari●tatis, reliquum extremum praedicabitur de reliquo. Sicut sequitur, Justitia est virtus, ergo Injustitia est vitium. Sciendum est, quod illa regula habet veritatem quando neutra contrarietas habet medium; si enim habeat medium non valet: quia non sequitur, Prodigalitas est vitium, ergo Illiberalitas est virtus. Alia regula est, Si generatio alicujus est bona, ipsum quoque bonum est. Et ideo sequitur, Generatio hominis est bona, ergo Homo est bonus. Alia regula est, Si generatio alicujus est mala ipsum est malum. Et ideo sequitur, Generatio hominis est mala, ergo Homo est malus. Item alia regula est, Si corruptio alicujus est bona ipsum est malum. Item alia regula, Si corruptio alicujus est mala ipsum est bonum. Et nota quod bonum est duplex, scilicet naturale & morale: de bono & malo primo modo regulae sunt intelligendae; sed de istis dicetur alias, ideo pertranseo. CAP. VII. De regulis inferentibus affirmativam ex affirmativa per medium extrinsecum. DAtis aliquibus regulis deservientibus consequentiis inferentibus affirmativam ex affirmativa per medium intrinsecum, dicendum est nunc de regulis inferentibus affirmativam ex affirmativa per medium extrinsecum. Et est una regula talis. Si principale de principali: Et conjugatum de conjugato, & casus de casu, & è converso; & vocatur conjugatum concretum & principale abstractum, & casus adverbium sequens. Unde sequitur, Justitia est virtus, ergo Justus est virtuosus, & qui juste aliquid facit aliquid virtuose facit. Notandum est, quod illa regula debet intelligi si concretum & abstractum significant idem: & tunc semper tenet regula si abstractum de abstracto, & concretum de concreto; sed non oportet semper quod è converso. Sed ad hoc quod è converso teneat consequentia, oportet quod concreta se habeant secundum superius & inferius. Unde bene sequitur, Albedo est musica, ergo Album est musicum: sed non è converso sequitur, Album est musicum, ergo Albedo est musica. Et nota quod illud est inferius ad aliud, quando ab illo ad idem aliud est consequentia formalis, & non è converso. Sicut sequitur formaliter, Socrates est homo albus, ergo Socrates est homo, & non è converso: & non sufficit, ad hoc quod aliquid sit superius, quod praedicatur de omnibus de quibus praedicatur aliud & de pluribus. Unde quamvis omnia animalia essent alba, adhuc album non esset superius ad hominem, quantumcunque album praedicaretur de omni homine & de pluribus; & hoc, quia ista non est consequentia formalis & simplex, Socrates est homo, ergo Socrates est albus: & propter hoc non valet ista consequentia, Deus est homo, ergo Deitas est humanitas; quantumcunque quilibet Deus, & quaelibet persona, esset homo; & hoc est, quia Deus non est inferius ad hominem: nec hic praedicatur superius de inferiori, Filius Dei est homo, sicut nec hic, Socrates est albus. Et si dicatur, quod hic est praedicatio superioris de inferiori, Christus est homo; ergo per regulam prius datam sequitur, Christus est homo, ergo Deitas est humanitas, quia Christus non habet aliquod aliud abstractum. Dicendum est, quod si haec sit praedicatio superioris de inferiori, hoc est, quia subjectum aequivalet duobus concretis habentibus duo abstracta, quorum unum est Divinitas & aliud Humanitas, & concreta sunt, Deus vel Filius Dei qui est hic homo, tunc ly Christus aequivalet huic toti, Filius Dei qui est hic homo: & quia Christus non est inferius ad hominem, nisi quia includit aequivalenter illud concretum, Hic homo; & non quia aequivalenter includit hoc concretum, Filius Dei: ideo ex illa, Christus est homo, si sit in ea praedicatio superioris de inferiori, contingit inferre istam, Haec humanitas est humanitas, & non istam, Divinitas est humanitas. Exemplum est ad hoc; nam hic est praedicatio superioris de inferiori, Homo albus est albus, non quia Homo sit inferius ad ly album, sed quia ly hoc album, demonstrando quemcunque hominem album, est inferius ad ly album; & ideo ex ista, Homo albus est albus, non sequitur ista, Humanitas est albedo, sed ista Haec albedo, demonstrando albedinem hominis, est albedo. Ex isto patet, quod tales consequentiae sunt bonae, Homo est animal, ergo Humanitas est animalitas: Equus est animal, ergo Equinitas est animalitas. Secundo est intelligendum, quod illa regula est intelligenda, quando concreta eodem modo se habent ad sua abstracta; ita quod si unum concretum necessario supponat pro alia re quam suum abstractum, vel denotatur supponere in propositione, quod similiter aliud concretum supponit pro alia re quam suum abstractum. Unde si unum concretum supponit pro alia re quam suum abstractum, & aliud concretum supponat pro eodem pro quo supponit suum abstractum, non oportet, quod si concretum praedicetur de concreto, quod abstractum praedicatur de abstracto. Et propter hoc ista consequentia non valet, Homo est animatus, ergo Humanitas est anima. Nam Homo supponit pro eodem pro quo supponit Humanitas, vel saltem supponere potest. Nam si nulla humanitas sit assumpta manifestum est, quod non pro alio supponunt subjecta illarum propositionum, Homo est animal, & Humanitas est animal: nam cum homo supponat pro toto composito ex omnibus partibus essentialibus hominis, humanitas supponeret pro illa parte hominis, vel pro aliquo quod non esset illud totum nec pars, si non supponit pro toto. Nec valet dicere, quod homo supponat pro toto composito ex humanitate & differentia individuali contrahente humanitatem. Nam idem argumentum est de Socrate pro quo supponit; aut pro toto, aut pro parte. Similiter idem argumentum est de hac humanitate, pro quo supponit; & manifestum est, quod non supponit pro alio quam pro quo supponit hic homo. Similiter humanitas supponit pro hac humanitate, cum haec humanitas sit humanitas, sed haec humanitas non includit tam naturam quam differentiam individualam, si esset aliqua talis differentia. Similiter pro eodem supponit pro quo supponit homo, sed sic se non habent animatum & anima; nam anima supponit pro parte tantum; & ideo non valet, Homo est animatus, ergo Humanitas est anima. Item nota, quod illa regula etiam est intelligenda, quando nullum syncategorema includitur in abstracto, vel aequivalens, quod non excluditur in concreto. Alia regula est, Si aliqua consequentia sit bona, eodem addito utrobique adhuc erit consequentia bona: sicut si ista est consequentia bona, Homo currit, ergo Animal currit; ista consequentia est bona, Homo albus currit, ergo Animal album currit. Sciendum est, quod ista regula debet intelligi, quando illud additum est adjectivum vel substantivum respectu illius cui additur, & est purum categorema non includens aequivalenter aliquod syncategorema. Et propter istud, quamvis sequitur, Homo currit, ergo Animal currit; tamen eodem signo addito utrobique non sequitur: quia non sequitur, Omnis homo currit, ergo Omne animal currit. Similiter sequitur, Socrates est albus, ergo Socrates est coloratus; & tamen addito utrobique ly nunc primo, non valet consequentia. Non enim sequitur, Socrates nunc primo est albus, ergo Socrates nunc primo est coloratus. Nam ly primo vel est syncategorema, vel includit aequivalenter syncategorema; scilicet hoc syncategorema, non. Et propter idem bene sequitur, Homo currit, ergo Animal currit; etiamsi homo non sit: & tamen negatione addita utrobique non valet; non enim sequitur, Homo non currit, ergo Animal non currit: si enim nullum animal esset, nisi unus bos & ille curreret, antecedens esset verum, & consequens falsum. Alia regula est, Quod dicit sapiens est verum. Et ideo sequitur, Philosophus dicit substantiam suscipere contraria, ergo Substantia suscipit contrarium. Sed nota, quod ista regula non est generalis, nisi de Authore qui errare non potest, vel qui in dicto suo à tali instruitur: & ideo de homine loquente praecise ex judicio suae rationis, non est regula intelligenda; sed praecise à Deo, & de aliis qui instructi à Deo loquebantur. Et ideo ista consequentia non est formalis Aristoteles dicit hoc, ergo est verum. Nam inter vera quae locutus est, secundum veritatem, multa falsa inser●it. Intelligendum est etiam, quod regula intelligenda est, quando aliquid dicitur à tali sapiente non errante assertive solum; & non recitative tantum, nec ut reprobetur, vel errare probetur. Alia regula est, quod Si simpliciter ad simpliciter, Et magis ad magis, & maxime ad maxime. Unde bene sequitur, Peccans est malus, ergo Magis peccans est magis malus. Sciendum est, quod ista regula debet intelligi, quando praedicatum in prima propositione praedicatur universaliter de subjecto, ita quod à nullo contento possit negari. Debet etiam intelligi, quando nihil additur in una consequentia, quod non additur in alia, nisi hoc adverbium magis. Similiter debet intelligi nulla mutatione facta, vel non facta mutatione nisi circa significatum illius termini. Per primum excluduntur tales instantiae. Bibere est bonum, ergo Magis bibere est magis bonum: Dormire est bonum, ergo Magis dormire est magis bonum: quia non omne dormire, vel bibere est bonum; imo aliquod dormire & aliquod bibere non est bonum. Per secundum excluduntur tales instantiae, Iste est justus, ergo Iste est virtuosus; & tamen non sequitur, Iste est magis justus quam ille, ergo Est magis virtuosus quam ille. Similiter sequitur, Iste est ebriosus, ergo Est malus; & tamen non sequitur, Iste est magis ebriosus quam ille, ergo Est magis malus quam ille: quia si ille sit praecise ebriosus, & excedit in ebrietate, & non habeat aliud vitium; alius autem sit modicum ebriosus, sed tamen cum hoc sit homicida, blasphemus, adulter, & sic de aliis vitiis; tunc ille est magis ebriosus quam iste, & tamen non est magis malus quam iste; ut patet. Per tertium excluduntur tales instantiae, Iste est justus, ergo Iste est virtuosus; & tamen non sequitur, Iste est magis justus, ergo Est magis virtuosus: quia ponamus, quod augmentato in isto habitu justitiae diminuantur habitus aliarum virtutum, quod est possibile, sicut in moralibus ostenditur; tunc antecedens est verum, & consequens falsum. Et si dicatur quod sequitur, Omne simplex est perfectum, ergo Magis simplex est perfectius, igitur regula secundum intellectum datum non est bona. Ad hoc dicitur, quod consequentia non valet, sed excluditur per secundum; quia simplicius non dicitur aliquid, quia in se sit praecise simplicius, sed necessario dicitur respectu alterius: & ideo sicut non sequitur, Ebriosus est malus, ergo Magis ebriosus quam Socrates est magis malus quam Socrates: ita non sequitur, Simplex est perfectum ergo Magis simplex est magis perfectum; quia semper illa nomina, magis simplex, magis perfectum requirunt aliquid aliud ad quod dicantur: non autem sic est de isto magis album, quia posito quod nihil sit album nisi Socrates, adhuc poterit Socrates esse magis albus, quamvis non sit magis albus quam alius. Universaliter ergo excluduntur per jam dicta Omnia quae non possunt competere eidem in se sine comparatione ad aliud; cujusmodi est simplex. Nam impossibile est, quod idem sit aliquando magis simplex in se, & aliquando minus simplex; & è converso. Unde compositum semper est aeque compositum dum est; simplex quantumcunque componatur cum aliis, tamen in se est semper aeque simplex dum est: & sicut est de ista, ita est de multis aliis. Alia regula est, Si singulare de singulari, Et plurale de plurali; & è converso. Et ideo sequitur, Homo est animal, ergo Homines sunt animalia. Notandum, quod ista regula non habet veritatem, quando alterum illorum nominum pluralis numeri non vere praedicatur de aliquo subjecto alio: & propter hoc non sequitur, Deus est ens, ergo Dii sunt entia; quia illud subjectum pluralis numeri, Dii, non dicitur vere de aliquo subjecto, imo nec de seipso; haec enim est falsa, Dii sunt Dii. Similiter si nullus homo esset nisi unus solus, haec consequentia non valeret, Homo est animal, ergo Homines sunt animalia; quia antecedens est verum, & consequens falsum: quia conversa consequentis est falsa, haec scilicet, Animalia sunt homines; quia quaelibet singularis ejus esset falsa. Similiter praedicta regula habet instantiam, quando alter terminorum importat rem quae est plures res; quamvis non semper sit neganda talis consequentia. Unde ista consequentia non valet, Persona est divinitas, ergo Personae sunt divinitates. Similiter habet instantiam, quando alter terminorum est in recto & alter in obliquo: ideo non sequitur, Effectus est à causa, ergo Plures effectus sunt à causis: quia si Deus se solo omnes effectus produceret, antecedens esset verum & consequens falsum. Similiter non sequitur, Hominis est asinus, ergo Hominum sunt asini; nam posito quod Omnes homines non habeant nisi unum asinum, & tamen plures sunt asini, tunc antecedens est verum & consequens falsum. Similiter praedicta regula habet instantiam, quando est praedicatio per accidens & contingens, quantumcunque de utroque extremo verificetur esse, tam in singulari quam in plurali: & ideo non sequitur, Homo est caecus, ergo Homines sunt caeci. Similiter praedicta regula capit instantiam, quando alterum extremum est distributum: quia non sequitur, Omnis homo est caecus vel videns, ergo Omnes homines sunt caeci vel videntes; nam si non essent nisi duo homines, & alter esset caecus & alter videns, antecedens esset verum & consequens falsu●. Alia regu 〈…〉 t, Si plurale de plurali, & singulare de singulari. Sicut sequitur, Hominis sunt animalia, ergo Homo est animal. Ista regula, sicut praedicta intellig 〈…〉 a est, quando singulare & plurale idem significant; quia si non haberent idem significatum consequentia non teneret. CAP. VIII. De regulis per quas tenent consequentiae inferentes negativam ex negativa. DEclaratis aliquibus regulis deservientibus consequentiis inferentibus affirmativam ex affirmativa, nunc dicendum est de regulis per quas tenent consequentiae inferentes negativam ex negativa. Et est una regula complectens multas, quae est talis; A definitione ad definitum, A descriptione ad descriptum, A nominis interpretatione ad interpretatum, Ab uno convertibilium ad reliquum; & è converso, tenet consequentia, sive praeponatur sive postponatur regatio. Et illae regulae intelligendae sunt, ut prius, supponentibus omnibus terminis personaliter, & nulla alia variatione facta circa propositiones. Et ideo tales consequentiae non valent, Homo non est passio hominis, ergo Risibile non est passio hominis: Animal rationale mortale non est definitum, ergo Homo non est definitum; & hujusmodi. Alia regula, Ab inferiori ad superius postposita negatione est bona consequentia. Sicut sequitur, Homo non currit, ergo Animal non currit. Sciendum est, quod quando praedicatio superioris de inferiori est necessaria, tunc est talis consequentia simplex: quando autem talis praedicatio est contingens, tunc si talis propositio est vera, consequentia est bona solum ut nunc: quando autem talis propositio est falsa, tunc consequentia non valet. Unde si nullus homo sit, haec consequentia non valet, Homo non currit, ergo Animal non currit. Per istam regulam tenent tales consequentiae, Asinus non est homo, ergo Animal non est homo: Fortitudo non est temperantia, ergo Virtus non est temperantia; & hujusmodi multae. Alia regula est, A superiori ad inferius praeposita negatione est bona consequentia. Sicut sequitur, Socrates non est animal, igitur Socrates non est homo. Intelligenda est, quod semper talis consequentia est simplex, sive descendatur ad inferius per se, sive ad inferius per accidens; & ideo omnes tales consequentiae sunt bonae, Aggregatum per accidens non est animal, ergo Aggregatum per accidens non est homo albus: Ens per accidens non est homo, ergo Ens per accidens non est homo niger. Sed intelligendum est, quod tales consequentiae non valent, quando aliquod adverbium, vel praepositio cum suo casuali, vel alia determinatiō aequivalens tali, sequitur negationem in prima propositione. Et propter hoc, tales consequentiae non valent, Homo non est necessario corpus, ergo Homo non est animal: Homo non est necessario coloratus, ergo Homo non est albus. Si tamen illa determinatio uniformiter poneretur in antecedente & consequente, frequenter valeret consequentia; aliquando tamen non valeret. Sicut non sequitur, Homo non est primo corpus, ergo Homo non est primo animal. Similiter non secuitur, Socrates non est primo animal, ergo Socrates non est primo homo; intelligendo per ly primo, quod inter subjectum & praedicatum non sit medium. Alia regula est, A negatione inferioris ad negationem superioris, sump●● cum signo universali affirmativo, vel stante immobiliter, est bona consequentia. Sicut sequitur, Socrates non est iste homo, ergo Socrates non est omnis homo. Sed intelligendum est, quod talis consequentia non est semper simplex; sed quando illud superius praedicatur necessario de inferiori, tunc est consequentia simplex: quando contingenter solum, tunc dum illa propositio est vera est bona consequentia; quando autem non est vera, consequentia non valet. Unde dum Plato est homo, ista consequentia est bona, Socrates non est Plato, ergo Socrates non est omnis homo: sed quando Plato non est, tunc non valet consequentia. Ex isto patet, quod si differre, esse aliud, & distingui, significent idem, quod non esse idem, tales consequentiae sunt bonae, Socrates differt à Platone, ergo Socrates differt ab homine: Socrates est alius à Platone, ergo Socrates est alius ab omni homine: Socrates distinguitur à Platone, ergo Socrates distinguitur ab omni homine. Sicut ista consequentia est bona, Socrates non est Plato, ergo Socrates non est omnis homo. Sed si differre, esse aliud, distingui, idem significent, quod est non idem, tunc consequentia non valet. Veruntamen potest distingui de esse non idem; quia Uno modo potest esse terminus relativus, Alio modo potest esse terminus mere infinitus. Si sit terminus relativus, tunc non valet ista consequentia, Socrates differt à Platone, ergo Socrates differt ab omni homine: sicut non sequitur, Socrates est non idem Platoni, ergo Socrates est non idem omni homini. Cujus ratio est, quia si non idem sit terminus relativus, ly non, eo quod est pars dictionis, non habet aliquam vim mobilitandi vel immobilitandi terminum sequentem; & ideo terminus sequens eodem modo stabit mobiliter vel immobiliter, sicut si quicunque alius terminus relativus sibi adderetur: & ideo sicut in ista, Socrates est idem omni homini, ly homini stat mobiliter, ita quod sub illo contingit descendere; ita in ista, Socrates est non idem omni homini, ergo Socrates est non idem Socrati. Si autem non idem sit terminus mere infinitus, tunc talis propositio est impropria, Socrates est non idem omni homini, pro eo, quod dativus casus sequitur nomen non relativum; vel si sit propria, cum negatio sit pars termini, non habet virtutem super terminum sequentem, ad mutandum ejus suppositionem vel mobilitatem; & per conseque 〈…〉 homini stabit mobiliter: & tunc erit haec falsa, Socrates est non idem omni homini, quia infert istam, Socrates est non idem Socrati; & tunc talis consequentia non valet, Socrates est alius à Platone, ergo Socrates est alius ab omni homine; nec infertur negativa ex negativa, sed affirmativa ex affirmativa. Et si quaeratur quis sensus est magis de virtute sermonis. Respondeo, quod Dialectici magis utuntur primo modo; & ideo omnes tractatus Sophistici, quos ego vidi, dicunt tales consequentias esse bonas, Socrates distinguitur à Platone, ergo Socrates distinguitur ab omni homine: Socrates differt ab asino, ergo Differt ab omni animali. Et similiter tales consequentias dicunt esse bonas, Socrates est alius ab homine, ergo, Socrates est alius à Socrate; & hujusmodi. Et ad illum sensum dant regulas suas, videlicet quod Ad alietatem & differentiam superioris sequitur al●etas vel differentia inferioris: & Quod isti termini, differre, esse aliud, distingui, & hujusmodi; habent naturam confundendi terminum sequentem confuse & distributive, si prius stetit immobiliter: & Quod habent vim immobilitandi terminum sequentem, qui prius stetit mobiliter; & hujusmodi, quae omnes ad istas reduci possunt. Sed alii ab istis communiter utuntur alio modo, & secundum istas diversas significationes istorum terminorum debet de consequentiis diversimode dici. Unde primi, qui dicunt scilicet quod differre, esse aliud, distingui, significant idem quod non esse idem, debent negare multas consequentias, in quibus arguitur ab aliquo istorum sumpto cum determinatione adverbiali sequente, vel aequivalente, ad ipsum sine tali determinatione sumptum; & tamen si talis determinatio praeponatur, esset consequentia bona. Unde tales consequentias habent negare, Hoc distinguitur formaliter ab hoc, Puta essentia divina distinguitur formaliter à paternitate, ergo Essentia divina distinguitur à paternitate: Hoc per accidens distinguitur ab hoc, ergo Distinguitur ab hoc. Nam haec est vera, Essentia divina non est formaliter paternitas; & tamen haec est falsa, Essentia divina non est paternitas; & per consequens antecedens primae consequentiae est verum, & consequens est falsum secundum eos, si illae duae aequipollent istis duabus. Et tamen istae sunt bonae, Essentia Dei formaliter distinguitur à paternitate, ergo Essentia Dei distinguitur à paternitate: Deus per accidens distinguitur à Deo, ergo Deus distinguitur à Deo. Sicut istae sunt bonae, Essentia divina formaliter non est paternitas, ergo Essentia divina non est paternitas: Deus per accidens non est Deus, ergo Deus non est Deus. Et ideo illi qui dant regulas praedictas sophisticas, Quod ad alietatem superioris, etc. & negant tales propositiones, Homo distinguitur per accidens ab homine, Essentia divina distinguitur formaliter à paternitate, Homo est aliud per accidens ab animali; non dicunt convenienter. Alii autem tales consequentias habent ●orcedere, A distinguitur formaliter à B, ergo A distinguitur à B: A distinguitur per accidens à B, ergo Distinguitur à B: sicut sequitur, A non est idem formaliter B, ergo A non est idem B: A non est idem per accidens B, ergo A non est idem B. Et tunc haec erit falsa, Essentia divina distinguitur formaliter à paternitate; & ista similiter, Essentia divina distinguitur per accidens à paternitate: sicut utraque istarum est falsa, Essentia divina non est eadem paternitati, Essentia divina non est per accidens eadem paternitati. Sed ista est concedenda, Essentia divina non est eadem formaliter paternitati. Et tunc est de istis propositionibus proportionabiliter dicendum, sicut de istis, Deus est non idem per accidens Deo, Deus est per accidens non idem Deo, Deus distinguitur per accidens à Deo; quia omnes sunt falsae praeter istam, Deus est per accidens idem non Deo. Ita omnes aliae sunt falsae praeter istam, Essentia divina est non eadem formaliter paternitati; secundum illam opinionem. Nam utraque illarum est neganda, Deus non est idem per accidens Deo, Deus distinguitur per accidens à Deo. Alia regula est, A negatione alicujus, ad negationem ejusdem cum aliqua determinatione, est bona consequentia. Sicut sequitur, Socrates non est homo, ergo Socrates non est homo albus, vel ergo Socrates non est per accidens homo: Socrates non curtit, ergo Socrates non currit velociter. Et ideo tales consequentiae sunt bonae, Grammaticus non distinguitur à Logico, ergo Grammaticus non distinguitur à Logico in quantum Logicus. Natura specifica non est differentia individualis, ergo Natura specifica non est realiter differentia individualis. Homo non est humanitas, ergo Homo non est realiter humanitas. Entitas non est unitas, ergo Entitas non est realiter unitas. Et si dicatur, quod tunc sequitur, Homo non est asinus, ergo Homo non est idem genere asino. Dicendum est, quod regula est intelligenda, quando nulla sit variatio circa alios terminos propositionum, nisi appositio talis determinationis vel ablatio. Non est autem sic in proposito, ly asinum enim in antecedente accipitur in recto, & in consequente in obliquo; & ideo non valet, Homo non est asinus, ergo Homo non est idem genere asino; sed sequitur, ergo Homo non est idem genere asinus. Sciendum est, quod quando illa determinatio est adverbum, vel aequivalens adverbio, semper est regula bona: si autem sit adjectivum, vel praepositio cum suo casuali, de quo illud determinabile praedicatur, quamvis de utroque aliquid verificatur, tunc non valet. Et ideo non sequitur, Socrates non est homo, ergo Socrates non est homo mortuus: nec sequitur, Socrates non est albus, ergo Socrates non est albus secundum den es. Intelligendum est etiam, quod regula debet intelligi, quando ne; atio praecedit tam determinans quam determinatum. CAP. IX. De regulis deservientibus consequentiis inferentibus negativam ex affirmativa & è converso. POst haec videndum est de regulis deservientibus consequentiis inferentibus negativam ex affirmativa, & è converso. Et est una regula talis, ex affirmatione contrarii sequitur negatio alterius contrarii. Sicut sequitur, Socrates est albus, ergo Socrates non est niger. Et ex isto patet, quod in motu idem subjectum primum non est simul sub contrariis: nam sicut dictum est prius, ab inesse ad esse respectu subjecti primi est bona consequentia; & per consequens sequitur, Isti subjecto primo inest albedo, ergo Illud subjectum est album; & ultra sequitur, Illud subjectum est album, ergo Non est nigrum; & ultra, ergo Isti non inest nigredo tanquam subjecto primo, & per consequens illud non est simul sub albedine & nigredine. Alia regula est, A negatione contrarii ad positionem alterius est bona consequentia. Sicut sequitur, Socrates non est sanus, ergo Socrates est aeger. Sciendum est, quod Quaedam sunt contraria mediata, & Quaedam immediata: de contrariis mediatis non intelligitur regula, sed de contrariis immediatis tenet. Sed nunquam est consequentia simplex, nisi esse praedicatur necessario de subjecto: si autem praedicatur contingenter, tunc est solum consequentia ut nunc: quia quando talis propositio est vera, tunc est consequentia bona; sicut quando est vera, Socrates est, ista est bona consequentia, Socrates non est sanus, ergo est aeger: quando autem non est vera, tunc consequentia non valet. Intelligendum est etiam, quod quandoque non oportet alterum contrariorum immediatorum verificari de subjecto. Sicut si virtus & vitium sunt contraria immediata, non oportet aliquod illorum de subjecto verificari; quia qui non habet usum rationis, nec est virtuosus nec vitiosus. Quandoque autem necesse est alterum contratiorum inesse subjecto suo, & tunc est consequentia bona; sed solum ut nunc; sicut dictum est. Veruntamen est hic sciendum, quod nulla sunt contraria, mediata nec immediata, quin possint moveri à subjecto per potentiam Dei, & primo subjecto manente: etiam ignem posset Deus facere sine omni calore, & aquam sine omni frigiditate. Alia regula est, A positione Habitus sequitur negatio privationis; & è converso. Sicut sequitur, Socrates est videns, ergo Socrates non est caecus. Et sequitur, Materia non est privata, ergo Materia est informata forma. Sciendum est, quod nomina privativa sunt in triplici differentia. Aliquod enim est nomen privativum, quod praecise dicit privationem formae & carentiam in subjecto cui additur. Et tale nomen privativum aequivalet nomini infinito; sicut Incorruptibile, Immortale. Alia sunt nomina privativa, quae important formam in aliquo, connotando determinatum subjectum. Alia sunt privativa quae important non esse in aliquo formam talem, nec esse posse, connotando determinatum subjectum. Et tale privativum est hoc nomen, Caecus; nam quando dicitur Socrates est caecus, importatur Socratem non videre, nec videre posse per naturam; & tamem quod individuo ejusdem rationis cum Socrate non repugnat videre. Quantum ad prima privativa est dicendum, quod semper à negatione formae ad nomen privativum est consequentia bona, si esse existere verificatur de subjecto. De secundis privativis debet dici, quod non valet talis consequentia à negatione formae ad positionem nominis privativi, nisi continetur sub tali subjecto, vel sit tale de quo universaliter nomen talis formae possit verificari. Et ideo non sequitur, Lapis non est jusius, ergo Lapis est injustus; quia haec est impossibilis, Omnis lapis est justus, & semper fuit. Sed loquendo de tertiis oportet addere, quod tale nomen formae non verificari possit de tali subjecto; & simul cum hoc quod aliquando talis propositio non fuerit impossibilis. Unde ista est vera modo, Socrates est caecus, ergo Socrates non videt nec videre potest; & tamen cum hoc, aliquando bene fuit impossibilis haec, Socrates videt. Unde si haec fuisset semper impossibilis, Socrates videt, illa non esset modo vera, Socrates est caecus; sed è converso, à positione unius ad negationem alterius semper est bona consequentia. Nam semper ab affirmatione privationis ad negationem habitus sibi oppositi est bona consequentia. Unde de quocunque semper est ista bona consequentia, A est caecus, ergo A non est videns. Alia regula est, Ab affirmativa de praedicato infinito ad negativam de praedicato finito est bona consequentia. Sicut sequitur, Socrates est non animal, ergo Socrates non est animal. Sciendum est, quod ista regula habet instantiam, quando alterum accipitur in obliquo. Sicut si quilibet homo habeat equum & bovem, haec est vera, Hominis est non asinus, quia cujuscunque hominis est aliquis bos: & tamen haec est falsa, Hominis non est asinus, quia cujuscunque hominis est aliquis asinus. Similiter non sequitur, Quilibet homo videt non hominem, ergo Quilibet homo non videt hominem: nam si quilibet homo videret hominem & asinum, antecedens esset verum & consequens falfum. Similiter ista regula habet instantiam, quando propositio est de praeterito vel futuro; quia non sequitur, Socrates fuit non albus, ergo Socrates non fuit albus: nam posito quod Socrates fuisset uno tempore albus, & alio tempore niger, antecedens est verum & consequens falsum. Similiter non sequitur, Socrates erit non vivens, ergo Socrates non erit vivens. Alia regula est, Ad affirmativam de praedicato finito sequitur negativa de praedicato infinito. Sicut sequitur, Socrates est albus, ergo Socrates non est non albus; & ista regula sicut prior debet intelligi in terminis rectis, & non in obliquis, & in propositionibus de praesenti, non de praeterito nec de futuro. Alia regula est, quod Ad negativam de praedicato finito sequitur affirmativa de praedicato infinito. Sicut sequitur, Socrates non est albus, ergo Socrates est non albus. Sciendum est tamen, quod illa regula habet instantiam, quando negatio additur solum uni parti extremi: & ideo non sequitur, Socrates non est lignum album, ergo Socrates est non lignum album; quia si Socrates sit niger antecedens est verum & consequens falsum: & hoc, quia negatio additur isti termino lignum, & non toti praedicato; ideo proprie non arguitur à negativa de praedicato finito ad affirmativam de praedicato infinito, sed ad affirmativam habentem unam partem praedicati quae est terminus insinitus; quia totum praedicatum est hoc totum non lignum album, cujus una pars est non lignum. Similiter illa regula habet instantiam, quando de subjecto non verificatur esse existere; & hoc saltem est verum quando per subjectum implicantur aliqua uniri à parte rei: quod dico propter terminos importantes simplicia, cujusmedi sunt, Deus, Angelus, & hujusmodi. Et ideo talis consequentia non valet Socrate existente mortuo, Socrates non est albus, ergo Socrates est non albus. Similiter non sequitur, Homo albus non est homo, ergo Homo albus est non homo: nam posito quod nullus homo sit albus, antecedens est verum & consequens falsum. Veritas antecedentis patet; nam sequitur, Nullus homo est homo albus, ergo Homo albus non est homo; & antecedens est verum isto casu posito, ergo Consequens est verum. Falsitas consequentis patet; quia sequitur, Homo albus est non homo, ergo Aliquis non homo est homo albus: consequens est falsum, quia quaelibet ejus singularis est salsa; ut patet inductive. Similiter sequitur, Homo albus est non homo, ergo Homo est albus; consequens est falsum, illo casu posito, igitur antecedens. Similiter illa regula habet instantiam in illis de obliquo, & in propositionibus de praeterito & de futuro, sicut priores; & ista regula tenet in terminis simplicibus cum constantia subjecti de recto & de praesenti. Alia regula est, quod Ad negativam de praedicato infinito sequitur affirmativa de praedicato finito, Sicut sequitur, Socrates non est non albus, ergo Socrates est albus. Et debet intelligi ista regula, sicut priores; scilicet in propositionibus de recto, & de praesenti, & cum constantia subjecti. Per constantiam autem subjecti intelligitur, quod esse existere debet praedicari de subjecto significative sumpto: & ideo talis consequentia non valet, Homo albus non est non homo, ergo Homo albus est homo; si haec sit falsa, Homo albus est. Et si dicatur, quod alterum contradictoriorum dicitur de quolibet, ergo altera istarum est vera, Homo albus est homo, Homo albus est non homo; quamvis nullus homo sit albus. Unde bene sequitur, Homo albus est homo albus, ergo Homo est homo, per regulam prius datam, quod Ab inferiori ad superius est consequentia simplex, si antecedens est necessarium: sed hoc Antecedens est necessarium, cum propositio in qua praedicatur idem de se sit necessaria, ergo Consequens est necessarium; & per consequens haec disjunctiva est necessaria, Homo albus est homo, vel Homo albus est non homo. Ad Primum istorum dicendum est; quod non semper alterum istorum contradictoriorum incomplexorum dicitur de quolibet; sed oportet ad hoc addere, quod de illo subjecto verificatur esse existere. Unde si nullus homo sit, neutra istarum est vera, Homo est animal, Homo est non animal: & hoc, quia in utraque istarum implicatur falsum. Propter hoc enim, quod utraque istarum, Homo est animal, Homo est non animal, est simpliciter affirmativa; implicatur quod aliquod compositum ex corpore & anima sit homo, quod est simpliciter falsum; & ideo utraque illarum est falsa. Ad Secundum dicendum est, quod haec consequentia est bona, Homo albus est homo albus, ergo Homo albus est homo: sed antecedens non est necessarium, imo contingens; nec omnis propositio in ●ua praedicatur idem de se est necessaria, imo aliquando est impossibilis. Haec enim est impossibilis, Omne verum de necessitate est verum; & similiter ista, Omne verum contingenter est verum; & tamen idem praedicatur de se. Et quod Boetius dicit, quod nulla propositio est verior illa in qua praedicatur idem de seipso, debet sic intelligi, quod nulla propositio, in qua praedicatur aliquid aliud de subjecto sine determinatione compositionis vel totius propositionis, est verior illa, in qua praedicatur idem de eodem sine omni tali determinatione: ita quod, nulla propositio, in qua Homo subjicitur, est verior illa, in qua tam subjicitur Homo quam praedicatur, sine omni determinatione compositionis vel propositionis. Unde nulla talis, Homo albus est homo, Homo albus est animal, Homo albus currit, & sic de hujusmodi; est verior ista, Homo albus est homo albus. Et sic Boetius comparat propositiones de praesenti sine omni determinatione compositionis, in qua subjicitur idem & tamen praedicatur idem, ad unam propositionem de praesenti sine omni determinatione compositionis, in qua idem tam subjicitur quam praedicatur: & tunc nulla talis est verior ista in qua praedicatur idem de se, & tamen quaelibet istarum aliquando est contingens. Alia regula est, Ab affirmativa de specie specialissima, ad negativam de alia specie specialissima condividente, est bona consequentia. Sicut sequitur, Socrates est homo, ergo Socrates non est asinus; sed ● converso non sequitur, Angelus non est asinus, ergo Angelus est homo. Sciendum est, quod ista est vera de speciebus condividentibus, & est vera de speciebus specialissimis mere absolutis: sed de speciebus quarum una est mere absoluta, & alia respectiva vel connotativa, vel de pluribus respectivis vel connotativis, non valet. Non enim sequitur, Socrates est homo, ergo Socrates non est pater; & tamen pater est species specialissima. Et si dicatur, quod pater non est species specialissima, sed paternitas; & bene sequitur, Socrates est homo, ergo Socrates non est paternitas. Dicendum est, quod pater est species specialissima. Cujus ratio est, quia ad aliquid, vel relatio, est unum praedicamentum importans plures res, & pro eis supponens; ergo Species suae supponunt pro rebus, & res important: igitur si paternitas sit species oportet quod supponat pro re, sed non nisi pro illo qui est pater, nec aliud significabit nisi consignificando; & hoc facit ly pater: ergo Si paternitas sit species, pater erit species. Ideo dicendum est apud Aristot quod pater & paternitas, vel erant nomina synonyma; & tunc est manifestum, quod si paternitas est species specialissima pater erit species specialissima: vel pater significabit suum concretum, ita quod hoc nomen pater erit paternitas, sicut hoc nomen pater est relativum, & ●d aliquid: manifestum est enim quod hoc nomen pater cum dicatur ad convertentiam, sit ad aliquid; & tunc sicut ad aliquid non est praedicamentum, sic nec paternitas est species specialissima: & ideo forte non est aliquod nomen impositum illi praedicamento nisi aequivocum; quia significat aequivoce tam res quae significantur per nomina inferiora relativa, quam illa nomina relativa. Unde relatio significat haec & ista; & ideo in uno sensu est haec vera, Pater est relatio, & similiter ista, Socrates est relatio, sicut haec est vera, Socrates est pater: & in alio sensu haec est falsa, Socrates est relatio. Habet etiam ista regula instantiam de speciebus, tam connotativis quam relativis; quia non sequitur, Socrates est Pater, ergo Socrates non est Filius; nec sequitur, Socrates est linea, ergo Socrates non est superficies, secundum principia Aristot. loquendo. Alia regula est, Ab affirmativa de uno genere, ad negativam de alio genere non subalterno, est bona consequentia. Sicut sequitur, Socrates est corpus animatum, ergo Socrates non est corpus inanimatum. Sciendum est, quod illa regula non est generali●●● vera; sed tamen est vera, quando unum genus universaliter removetur ab alio: quando autem unum genus praedicatur de alio, quamvis particulariter solum, non valet consequentia, quia non est inconveniens idem contineri sub diversis generibus. Et ideo non sequitur, Socrates est substantia, ergo Socrates non est quantitas, secundum principia Aristotelis. Et si dicatur, secundum Philosophum primo posteriorum, haec est immediata, Nulla substantia est quantitas; & universaliter quaelibet negativa in qua unum praedicamentum removetur ab alio est vera. Dicendum est, quod Aristoteles false allegatur in illo passu, & in isto modo illo processu: quia non facit ibidem mentionem, nec de substantia, nec de quantitate, nec de aliquibus praedicamentis; sed tantum docet quae negativa est immediata. Pro tota parte praecedente est notandum Primo, quod omnes praedictae regulae intelligend● sunt, quando termini supponunt personaliter & significative; quia si termini supponerent materialiter vel simpliciter non tenerent. Secundo notandum, quod multae regulae quae ponuntur deservire consequentiis ex omnibus affirmativis, deserviunt etiam consequentiis ex affirmativo & negativo; & è converso. Sciendum est etiam, quod multae regulae de praedictis non tenent in propositionibus de praeterito & futuro. Sicut non sequitur, Socrates fuit albus, ergo Socrates non fuit niger: nec sequitur, Socrates non fuit sanus, ergo Socrates fuit aeger: & ita de multis aliis quas longum esset pertractare. CAP. X. De regulis deservientibus consequentiis compositis ex antecedente & consequente de modo. VIso de regulis deservientibus consequentiis & propositionibus de inesse, nunc dicendum est de quibusdam deservientibus consequentiis ex propositionibus de modo. Et primo, quando tam antecedens quam consequens sunt de eodem modo. Secundo quando altera propositionum est de inesse, & reliqua de modo. Tertio quando una est de uno modo, & alia de alio modo. Circa primum, primo dicendum est de consequentiis ex propositionibus de necessario, circa quas est una regula talis, Ab inferiori ad superius sine distributione, tam à parte subjecti, quam à parte praedicati, affirmative est bona consequentia. Sicut sequitur, Socrates de necessitate est homo, ergo Socrates de necessitate est animal: Homo de necessitate est substantia, ergo Animal de necessitate est substantia. Sciendum est, quod fere omnes regulae praedictae & prius positae sunt intelligendae circa propositiones de necessario, quando sumitur in sensu diviso, si sint consequentiae simplices ex illis de inesse: si autem sint consequentiae ut nunc, non oportet quod teneant: & ideo quamvis sequitur, Omne ens est in actu, ergo Omnis homo est in actu; non tamen sequitur, Omne ens esse in actu est necessarium, ergo Omnem hominem esse in actu est necessarium. Sciendum est etiam, quod quamvis à superiori sine distributione ad inferiora sub disjunctione sumpta sit bona consequentia, arguendo à parte subjecti; non tenet tamen talis consequentia à parte praedicati. Unde bene sequitur, Corpus de necessitate est coloratum, ergo Hoc corpus de necessitate est coloratum, vel Illud corpus, & sic de singulis: non tamen sequitur formaliter, Corpus de necessitate est coloratum, ergo Corpus de necessitate est album, vel Corpus de necessitate est nigrum, & sic de aliis. Sicut secundum opinionem Aristot. non sequitur, Mate riade necessitate est sub forma, ergo Materia est de necessitate sub hac forma, vel Materia est de necessitate sub illa forma, & sic de singulis. Veruntamen talis consequentia semper vel frequenter bona est secundum veritatem, nisi praedicatum aequivaleat in significando duobus contradictoriis, Ex isto patet, quod praedicatum in tali particulari de necessario supponit confuse tantum; quia scilicet non contingit descendere ad inferiora, nec per disjunctivam, nec per copulativam. Circa consequentiam ex una de necessario sumpta in sensu composito, vel ei aequivalente, & alia de necessario sumpta in sensu diviso, vel ei aequivalente, Est sciendum, quod semper Ab illa de necessario in sensu composito, vel ei aequivalente, ad aliam de necessario in sensu diviso, vel ei aequivalente, est bona consequentia; & è converso; si tam antecedens quam consequens sint singularia de subjecto quod sit nomen proprium, vel de subjecto quod sit praecise pronomen demonstrativum. Sicut bene sequitur, Socrates de necessitate est homo, ergo Haec est necessaria, Socrates est homo; & è converso. Similiter bene sequitur, Homo de necessitate est animal, quocunque demonstrato: ergo Haec est necessaria, Homo est animal; & è converso. Sed si antecedens sit universale vel particulare, vel de subjecto composito ex pronomine demonstrativo & termino communi, non valet consequentia. Sicut non sequitur, Omnis homo de necessitate est Deus, ergo Haec est necessaria, Omnis homo est Deus; nec sequitur Haec est necessaria, Omne verum est verum, ergo Omne verum de necessitate est verum. Et ita ista ex particularibus non sequitur, sicut non sequitur, Ille creans de necessitate est Deus, ergo Haec est necessaria, Ille creans est Deus: tamen in illo ultimo casu bene sequitur, Ista est necessaria, Ille creans est Deus, ergo Ille creans de necessitate est Deus. Et hoc semper est verum, arguendo ex affirmativis. Si enim argueretur ex negativis non valeret consequentia. Non enim sequitur, Haec est necessaria, Hoc album non est nigrum, ergo Hoc album de necessitate non est nigrum. Circa istas consequentias quae fiunt ex propositionibus de possibili est sciendum, quod singulare, de subjecto quod est nomen proprium vel praecise pronomen demonstrativum sumptum in sensu diviso, infert illam de possibili sumptam in sensu composito; & è converso. Sicut bene sequitur, Homo potest esse niger, quocunque demonstrato, ergo Haec est possibilis Homo est niger; & è converso. Sed si subjectum illarum propositionum fuerit terminus communis, vel pronomen demonstrativum cum termino communi, tunc subjectum in illa de possibili sumpta in sensu diviso, vel ei aequivalente, vel stat pro eo quod est, vel pro eo quod potest esse. Si stat pro eo quod est, tunc praedicatum vel est terminus communis, vel pronomen demonstrativum solum, vel nomen proprium, vel pronomen demonstrativum cum termino communi. Si praedicatum sit terminus communis, vel pronomen demonstrativum cum termino communi, sive nomen proprium, consequentia non valet ab una ad aliam. Sicut non sequitur, Hoc album potest esse nigrum, ergo Haec est possibilis, Hoc album est nigrum: nec sequitur, Haec est possibilis, Hoc album est Socrates, ergo Hoc album potest esse Socrates, propter falsam implicationem in consequente; multo magis si praedicatum esset terminus communis, vel sumptus cum termino communi, non valeret consequentia. Si autem stet pro eo quod potest esse, ab illa in sensu diviso ad aliam in sensu composito non valet consequentia: sicut non sequitur, Album potest esse nigrum, ergo Haec est possibilis, Album est nigrum: sed è converso ex indefinita sequitur indefinita, & ex singulari sequitur singularis; sed ex universali non sequitur universalis. Bene enim sequitur, Haec est possibilis, Album est dulce, ergo Illud quod potest esse album potest esse dulce. Et ista consequentia patet; nam sequitur, Haec est possibilis, Album est dulce, ergo duae propositiones sunt possibiles, in quibus de pronomine demonstrante illud praedicantur ista duo, Album & Dulce; & ultra, ergo Duae de possibili habentes idem subjectum, scilicet idem pronomen demonstrans idem pro subjecto sumpto in sensu diviso, sunt verae; puta tales duae, Hoc potest esse dulce, Hoc potest esse album: quia sicut dictum est, illa de possibili habens pro subjecto pronomen demonstrativum, sumpta in sensu composito, infert illam de possibili in sensu diviso; ergo Istae duae, Haec est possibilis, Hoc est dulce, Haec est possibilis, Hoc est album, inferunt istas duas, Hoc potest esse album, Hoc potest esse dulce. Nunc autem sequitur, Hoc potest esse dulce, Hoc potest esse album, ergo Album potest esse dulce, sumpto subjecto pro eo quod potest esse: ergo De primo ad ultimum sequitur, Hoc est possibile, Album est dulce, ergo Album potest esse dulce. Sed universalis non infert universalem; non enim sequitur, Hoc est possibile, Omne album est homo, ergo Omne album potest esse homo: nec potest talis consequentia probari sicut praecedens, eo quod per syllogismum expositorium, quamvis inferatur indefinita vel singularis, non tamen universalis. Circa propositiones de contingenti sciendum est, quod Illa de contingenti sumpta in sensu composito, & secunda in sensu diviso convertuntur, si subjectum sit pronomen demonstrativum, vel nomen proprium; sicut istae convertuntur, Hoc contingit esse album, & Haec est contingens, Hoc est album: sed si subjectum sit terminus communis, vel includens terminum communem, vel participium, non oportet. Non enim sequitur, Haec est contingens, hoc creans est Deus, ergo Hunc creantem contingit esse Deum: nec sequitur è converso, Hoc album contingit esse nigrum, ergo Haec est contingens, Hoc album est nigrum. Ex quo patet, quod differentia est inter istas de contingenti, & de possibili, quantum ad consequentias inter eas. Nam illa de possibili, habens pro subjecto terminum communem, vel includens terminum communem, vel participium, sumpta in sensu composite, infert illam de possibili in sensu diviso: sed sic non contingit in illis de contingenti. Non enim sequitur, Haec est contingens, Deus est creans, ergo Quod contingit esse Deum contingit esse creantem; nec etiam sequitur, ergo Quod est Deus contingit esse creans. Circa illam de impossibili sciendum est, quod quando subjectum est pronomen demonstrativum, illa in sensu composito, & in sensu diviso convertitur; sicut istae, Haec est impossibilis, Hoc est album, ergo Hoc non potest esse: sed si subjectum sit terminus communis, vel includens terminum communem, vel participium, non aequivalent. Unde non sequitur, Haec est impossibilis, Album est nigrum, ergo Album non potest esse nigrum: nec sequitur, Album non potest esse homo, ergo Haec est impossibilis, Album est homo. Tamen sciendum est, quod quando accipitur de impossibili, in qua negatur modus possibilitatis, sicut hic, Album non potest esse nigrum, si sumatur in sensu diviso, si suum subjectum non sit pronomen demonstrativum, nec nomen proprium, illa est distinguenda; eo quod subjectum potest accipi pro eo quod est, vel pro eo quod potest esse. Si primo modo, sic nec particularis infert particularem, nec universalis infert universalem. Si secundo modo particularis non infert particularem, sed universalis universalem. Unde non sequitur, Aliquid quod potest esse album non potest esse homo, ergo Haec est impossibilis, Album est homo: sed bene sequitur, Omne quod potest esse album non potest esse homo, ergo Haec est impossibilis, Omne album est homo. Circa alias modales est sciendum, quod Quando subjectum est pronomen demonstrativum, vel nomen proprium, in sensu composito, & in sensu diviso, convertuntur: sicut istae convertuntur, Hoc scitur esse album, & Haec est scita, hoc est album; & istae similiter, Hoc creditur esse nigrum, & Haec est credita, hoc est nigrum. Sed si subjectum sit terminus communis, vel includens terminum communem tanquam partem, vel participium, non convertuntur. Unde istae non convertuntur, Album scitur esse homo, & Haec est scita, Album est homo: nec istae, Album per se aedificat, & Haec est per se, Album aedificat: nec istae, Album creditur esse homo, vel Socrates, & Haec est credita, Album est homo, vel Socrates. Similiter istae non convertuntur, Creans scitur esse Deus, & Haec est scita, Creans est Deus; nam una de istis semper est vera, & alia falsa. Et ratio omnium istorum dicta est prius, videlicet quod per propositionem de modo sumptam in sensu diviso, & per sibi aequivalentem, non denotatur, quod ille modus verificatur de sua praejacente; sed quod verificatur de alia propositione in qua praedicatum praedicatur, & pronomen demonstrativum, vel nomen proprium, subjicitur, & hoc verbum est sit tertium adjacens. Sicut per istam, Creans de necessitate est Deus, sumptam in sensu diviso, non denotatur quod sua praejacens, scilicet ista, Creans est Deus, sit necessaria: sed denotatur, quod ista sit necessaria, Hoc est Deus, demonstrando illud pro quo creans supponit in ista, Creans de necessitate est Deus. Et similiter per istam, Album per se aedificat, non denotatur, quod sua de inesse, scilicet ista, Album aedificat, sit per se: sed quod aliqua talis sit per se, Hoc aedificat, demonstrando aliquid pro quo album supponit in ista, Album per se aedificat. Ex istis praedictis patet, quod tales sunt concedendae, secundum principia Aristotelis, Homo de necessitate est Deus, Album per se est animal, Creans scitur esse Deus, & hujusmodi; si tales sint verae, Filius Dei de necessitate est Deus, Aedificator per se aedificat, Deus scitur esse Deus: & hoc, quia subjecta istarum & illarum supponunt pro eisdem; & ideo dum supponunt pro eisdem, si istae sint verae; & è converso: & hoc, quia de tota propositione in qua praedicatur praedicatum unius & alterius, demonstrando illud pro quo subjectum supponit, verificatur talis modus; quia eadem est illa propositio, quamvis aliae sint diversae. Dicunt tamen aliqui quod ista est falsa, Homo de necessitate est Deus; quia per talem de necessario implicatur, quod aliquid sit necessario homo; & hoc est falsum, & ideo est falsa. Similiter per istam, Album scitur esse homo, implicatur, quod aliquid scitur esse album. Sed illud non est bene dictum, quia tales modi, eo quod sequantur subjecta, non implicant subjecta cum tali modo verificari; sicut nec ille modus contiagenter, nec ille modus per accidens; & sic de aliis: & ideo sicut per istam, Deus contingenter creat, non implicatur, quod aliquid sit contingenter Deus, & quod illud creat. Nec per istam, Deus per accidens creat, implicatur, quod aliquid sit per accidens Deus, & quod ille per accidens creat: sed praecise ponitur, quod aliquis est Deus, & quod ille contingenter & per accidens creat. Ita per istam, Homo de necessitate est Deus, non denotatur, nisi quod aliquis est homo, & quod ille de necessitate est Deus; & hoc est verum. Similiter per istam, Album scitur esse homo, non denotatur, nisi quod aliquid sit album, & quod illud scitur esse homo; quod poterit esse verum, quamvis nesciatur illud esse album. Et sub isto sensu concessum est prius, quod tales sunt verae, Tres personae sciuntur esse Deus; quia scilicet aliquis, puta Deus, est tres personae, & illud scitur esse Deus, quamvis nescitur illud esse tres personae. Eodem modo est de ista, Pater scitur esse immortalis; quia scilicet, Hoc est Pater, demonstrando Deum, & Hoc scitur esse immortale. CAP. XI. De consequentiis compositis ex una de inesse & altera de modo. CIrca consequentias ex una de inesse & ●lia de modo, est primo sciendum, quod illa de necessario, sive sumitur in sensu diviso, sive in sensu composito, semper infert illam de inesse; sed non è converso, nisi forte interdum gratia materiae. Et circa illas de possibili est sciendum, quod illa de possibili, sive sumatur in sensu diviso, sive in sensu composito, non infert suam de inesse. Non enim sequitur, Haec est possibilis, homo est albus, ergo Homo est albus; nec sequitur, Homo potest esse albus, ergo Homo est albus: sed illa de inesse semper infert illam de possibili; quia sequitur, Socrates est albus, ergo Haec est possibilis, Socrates est albus; & similiter sequitur, Socrates est albus, ergo Socrates potest esse albus: & hoc est verum, sive subjectum consequentis sumatur pro eo quod est, sive pro eo quod potest esse. Circa illas de contingenti est sciendum, quod si illa de contingenti sumatur in sensu composito, vel aliqua aequivalens ei, non infert suam de inesse; nec è converso. Non enim sequitur, Haec est contingens, Socrates est albus, ergo Socrates est albus: nec sequitur, Deus est immortalis, ergo Haec est contingens, Deus est immortalis. Similiter si sumatur in sensu diviso non infert suam de inesse; nec è converso. Non enim sequitur, Contingit Socratem esse album, ergo Socrates est albus: nec sequitur, Deus est immortalis, ergo Contingit Deum esse immortalem. Circa illas de impossibili sciendum est, quod illa de impossibili in sensu composito non infert suam de inesse; sed semper contradictorium suae de inesse. Sicut non sequitur, Omnem hominem esse asinum est impossbile, ergo Omnis homo est asinus; sed sequitur, ergo Aliquis homo non est asinus. Illa autem de inesse non infert illam de impossibili. Similiter illa de impossibili, si sumatur in sensu diviso, & modus possibilitatis sit negativus, infert suam de inesse; non è converso. Sicut sequitur, Homo non potest esse asinus, ergo Homo non est asinus; sed non è converso. Si autem ponatur impossibile, vel ejus adverbium, non infert suam de inesse; sed contradictorium illius. Sicut non sequitur, Socratem esse asinum est impossibile, ergo Socrates est asinus: nec sequitur, Socrates impossibiliter est asinus, ergo Socrates est asinus; sed sequitur, ergo Socrates non est asinus: è converso autem non sequitur, sicut manifeste patet. Circa alias modales sciendum est, quod raro vel nunquam illae de inesse inferunt illas de modo. Sicut non sequitur, Homo est albus, ergo Haec est per se, homo est albus: Homo est albus, ergo Homo scitur esse albus: Homo est animal, ergo Homo per accidens est animal. Tamen frequenter illae de modo inferunt illas de inesse: Sicut sequitur, Homo per se est animal, ergo Homo est animal: Album scitur esse homo, ergo Album est homo; & sic de multis aliis. Aliquae tamen sunt, quae non inferunt suas de inesse: sicut non sequitur, Socrates creditur esse albus, ergo Socrates est albus; nec sequitur, Socrates opinatur hominem esse album, ergo Homo est albus. Ad sciendum tamen quando talis consequentia est bona, & quando non, utendum est ista regula, Quod si sit talis modus, qui non potest competere, nisi propositioni verae, consequentia est bona ab illa de modo ad suam de inesse: Si autem sit talis modus, qui possit competere propositioni falsae, consequentia ab illa ad suam de inesse non valet: hujosmodi sunt tales Creditum, Opinatum, Concessum, Dubitatum; & hujusmodi. CAP. XII. De consequentiis compositis ex propositionibus diversorum modorum. POst haec videndum est de consequentiis ex propositionibus diversorum modorum. Unde sciendum est, Primo, quod illa de necessario semper infert illam de possibili; ita scilicet quod ambae sumantur in sensu composito, vel ambae in sensu diviso, vei aequivalentes talibus. Unde bene sequitur, Omnem hominem esse animal est necessarium, ergo Omnem hominem esse animal est possibile. Similiter bene sequitur, Omnis homo de necessitate est animal, ergo Omnis homo potest esse animal. Sed è converso non sequitur; sicut non sequitur, Omnis homo potest esse albus, ergo Omnis homo de necessitate est albus. Secundo sciendum est, quod illa de necessario non infert illam de contingenti, modo contingentiae manente affirmativo; nec è converso: sed infert contradictorium illius de contingenti. Sicut bene sequitur, Omnis homo de necessitate est animal, ergo Non contingit omnem hominem esse animal. Similiter bene sequitur, Omnem hominem esse animal est necessarium, ergo Omnem hominem esse animal, non est contingens. Sed non sequitur è converso; non enim sequitur, Omnem hominem esse asinum non est contingens, ergo Omnem hominem esse asinum est necessarium: nec sequitur, Non contingit Deum esse albedinem, ergo Deus de necessitate est albedo. Tertio sciendum est, quod illa de necessario infert contradictorium illius de impossibili. Sicut sequitur, Omnis homo de necessitate est animal, ergo Omnis homo non impossibiliter est animal. Similiter bene sequitur, Omnem hominem esse animal est necessarium, ergo Non est impossibile omnem hominem esse animal; sed è converso non sequitur. Quarto sciendum est, quod multae propositiones de aliis modis inferunt illas de necessario; sed non è converso. Sicut sequitur, Omnem hominem esse risibile est demonstrabile, ergo Omnem hominem esse risibilem est necessarium. Aliquae autem inferuntur ex illis de necessario, & non è converso; sicut sequitur, Omnem hominem esse animal est necessarium, ergo Omnem hominem esse animal est scibile, large accipiendo scibile: aliquae autem non inferuntur ex illis de necessario, nec inferunt eas; sicut non sequitur, Omnem hominem esse animal est necessarium, ergo Omnem hominem esse animal est evidenter notum à te; & etiam è converso non sequitur. Circa propositiones de possibili est notandum, quod illa de possibili non infert illam de contingenti; sed è converso. Bene enim sequitur, Contingit Socratem esse album, ergo Socrates potest esse albus; & non è converso: quia non sequitur; Possibile est Deum esse, ergo Contingit Deum esse. Et non solum illa de contingenti infert unam de possibili; sed etiam duas, scilicet affirmativam & negativam: sed è converso non sequitur; non enim sequitur, Homo potest esse Deus, ergo Hominem contingit esse Deum. Notandum est etiam, quod illa de possibili infert oppositum illius de impossibili▪ sicut sequitur, Socratem currere est possibile, ergo Socratem currere non est impossibile: vel è converso etiam sequitur, Hominem currere non est impossibile, ergo Hominem currere est possibile. Item notandum est, quod omnis propositio in qua ponitur alius modus, qui non potest competere nisi propositioni verae, infert illam de possibili. Sicut sequitur, Omnem hominem esse animal est scitum, ergo Omnem hominem esse animal est possibile: sed è converso non sequitur, nisi gratia materiae aliquando. Si autem talis modus possit competere proposititioni falsae, non infert illam de possibili; quamvis è converso aliquando sequatur. Non enim sequitur, Intellectum non esse animam intellectivam est opinabile, ergo Intellectum non esse animam intellectivam est possibile; sed è converso bene sequitur. Ad videndum ergo Quando tales consequentiae sint bonae, & quando non, videndum est quomodo tales modi 〈◊〉 habeant ad invicem secundum praedicationem: utrum videlicet tales propositiones sint verae vel falsae, Omne necessarium est possibile; Omnis propositio scita est propositio vera; Omnis propositio demonstrata est propositio possibilis; Omnis propositio credita est propositio possibilis; Nulla propositio impossibilis est propositio possibilis; Nulla propositio per se nota est propositio demonstrabilis; Nulla propositio per se est propositio per accidens; & sic de consimilibus. Unde regula generalis est, A propositione de uno modo ad propositionem de alio est semper bona consequentia, quando modus consequentis praedicatur de modo antecedentis universaliter sumpto: sed nunquam talis consequentia valet, quando modus consequentis non praedicatur universaliter de modo antecedentis. Similiter semper A propositione de uno modo ad propositionem de alio modo negato est bona consequentia, quando modus consequentis universaliter negetur de modo antecedentis. Unde ista consequentia est bona, Omnem hominem currere est necessarium, ergo Omnem hominem currere non est contingens; quia ista propositio est vera, Nulla propositio necessaria est propositio contingens. Hic tamen est advertendum, quod oportet quod ambae propositiones ex talibus propositionibus modalibus sint sumptae in sensu composito, vel eye aequivalen●●● vel quod ambae sumantur in sensu diviso, vel eis aequivalentes. Etiam ex istis potest elici, quid dicendum est de consequentiis ex talibus propositionibus modalibus. Notandum est etiam, quod omnes regulae supra positae de modalibus intelligendae sunt, quando omnes termini sumuntur personaliter, & significative; quia si acciperentur materialiter vel simpliciter non valerent praedictae regulae: ut autem hebeatur completus tractatus de illis modalibus, dicendum est aliquid de aequipollentiis earum. CAP. XIII. De aequipollentiis & repugnantiis modalium, & primo in generali de quibusdam praenotandis. QUia circa propositionum modalium aequipollentias & repugnantias sunt variae difficultates, ideo ad hujusmodi negotii completionem est de eis breviter tractandum. Oportet autem scire, quod modorum quidam sunt repugnantes: quidam sunt secundum superius & inferius se habentes: quidam sunt impertinentes. Repugnantes sunt, sicut necessarium & impossibile; possibile & impossibile; necessarium & contingens; ad utrumlibet & impossibile; necessarium & inopinabile; demonstrabile & indemonstrabile; & tales multi. Secundum superius & inferius se habentes sunt, sicut necessarium & possibile; nam sequitur, Hoc est necessarium, ergo Est possibile; & non è converso. Similiter se habent necessarium & scibile; & necessarium & demonstrabile. Impertinentes sunt sicut dubitabile & possibile; & hujusmodi. Secundo notandum est, quod modorum repugnantium, quidam sunt immediati, ita quod de qualibet propositione verificatur alter illorum; sicut se habent possibile & impossibile, quia omnis propositio vel est possibilis, vel impossibilis: Quidam sunt mediati, Sicut necessarium & impossibile; nam impossibile est, quod aliqua propositio saltem simul & semel sit necessaria & impossibilis. Tertio oportet scire, quod unus modus repugnat pluribus modis; sicut contingens repugnat tam necessario quam impossibili; quia propositio contingens ad utrumlibet, nec est necessaria, nec impossibilis. Similiter necessarium repugnat tam contingenti quam impossibili. Quarto opotet scire, quod modorum Quidam sunt simpliciter affirmativi; sicut necessarium & possibile, scibile & demonstrabile, & hujusmodi: Quidam sunt simpliciter negativi, sicut impossibile idem est quod non possibile. Similiter est de inopinabili & indemonstrabili, & hujusmodi. Quidam non sunt simpliciter affirmativi, nec simpliciter negativi: sicut est de contingenti, nam contingens repugnat necessario, & absolute infert possibile. Unde contingens aequivalet isti propositioni, Possibile non necessarium. Quinco sciendum est, quod in modalibus cuaeda●● sunt propositiones simpliciter primae, quarum aequipollentiae non sunt quaerendae; & sunt omnes propositiones in quibus ponuntur modi simpliciter affirmativi; vel non simpliciter affirmativi, & tamen non negativi; & de quarum praejacentibus non est quaerenda aequipollentia; cujusmodi sunt tales, Possibile est omnem hominem currere: Possibile est nullum hominem currere: Possibile est nullum hominem non currere: Necesse est omne ens esse in actu: Necesse est nullum ens esse in actu, Necesse est aliquod ens esse in actu: Non contingit omnem hominem currere: Contingit aliquem hominem currere: Contingit aliquem hominem non currere; & sic de aliis propositionibus modalibus. De aliis propositionibus modalibus quaerendae sunt aequivalentiae. Unde de omni propositione in qua ponitur iste modus impossibile, quaerendum est cui aequipollet. Sexto oportet scire, quod in propositione cujus quaeritur aequipollentia, quandoque modus affirmatur, & quandoque negatur; sicut patet in istis, Necesse est nullum hominem non currere, Non necesse est nullum hominem currere. CAP. XIV. De aequipollentiis propositionum de necessario eum aliis propositionibus. IStis praemissis tanquam praeambulis, videndum est de aequipollentia istarum propositionum. Et causa brevitatis tantum dicendum est de modalibus famosis; quia ex illis potest studiosus conjicere quid dicendum est de aliis. Primo autem dicendum est, de propositione in qua ponitur ille modus necessarium; de qua dicendum est, quod necessario aut non negatur modus, aut negatur modus. Si primo modo, semper talis propositio aequivalet alicui propositioni de necessario; quia in tali casu eodem modo dicendum est de aequipollentia illius, & de aequipollentia suae de inesse. Unde sicut ista, Non omne animal est homo, aequivalet isti, Aliquod animal non est homo; ita ista, Necesse est non omne animal esse hominem, aequivalet isti, Necesse est aliquod animal non esse hominem: & ita est generaliter de omnibus talibus. Si autem modus necessitatis negatur, & etiam signum, si habeat signum, tunc modus necessitatis mutandus est in modum quem infert, scilicet in possibile affirmativum, & residuum in contrarium. Sicut ista, Non necesse est omne animal esse hominem, aequivalet isti, Possibile est aliquod animal non esse hominem. Si autem modus negetur, & non signum, solus modus mutabitur in possibile affirmativum. Unde ista, Nullus homo de necessitate est animal, aequipollet isti, Omnis homo potest non esse animal: & ideo non est quaerendum cui aequivalet ista, Omnis homo de necessitate non est animal; sed cui ista aequivalet, Nullus homo de necessitate est animal. Et est dicendum, sicut nunc dictum est; & hoc quia istae aequipollent, Omnis homo de necessitate non est animal, & Necesse est nullum hominem esse animal; illa autem, Non omnis homo de necessitate est animal, aequivalet isti, Aliquis homo potest non esse animal: & ita est de aliis. Sicut dictum est de propositionibus de necessario, respectu propositionum de possibili; ita dicendum est proportionabiliter de propositionibus de possibili, respectu propositionum de necessario. Nam quando modus possibilitatis remanet affirmativus, non est mutandus modus; sed quantum ad residuum accipienda est proportionabiliter aequipollentia, sicut in illis de inesse. Unde ista, Possibile est non omnem hominem esse animal, aequipollet isti, Possibile est aliquem hominem non esse animal. Quando autem tam modus quam signum negatur, tunc modus possibilitatis mutandus est in modum necessitatis, & residuum in contradictorium, sicut sua de inesse. Unde ista, Non est possibile omne animal esse hominem, aequivalet isti, Necesse est aliquod animal non esse hominem. Quando autem signum negativum non negatur, sed tantum modus possibilitatis, tunc praecise mutandus est modus possibilitatis in modum necessitatis; & non signum universale in signum particulare, nec è converso. Sicut ista, Nullus homo potest esse animal, aequivalet isti, Omnis homo de necessitate non est animal: & tunc quamvis modus universalis non mutetur in modum particularem, nec è converso; tamen modus universalis negativus mutandus est in modum universalem affirmativum; sicut patet in exemplo praeposito. Ex istis faciliter patere possunt aequipollentiae propositionum, in quibus ponuntur isti modi, necessarium, possibile. Ex quibus etiam potest faciliter patere, quae propositiones repugnant, & quae non; scito quae propositiones proprie repugnant, & quae non. Unde sciendum est, quod istae propositiones, Omnis homo de necessitate est animal, Omnis homo de necessitate non est animal, repugnant contrarie; sicut istae, Necesse est omnem hominem esse animal, Necesse est nullum hominem esse animal: istae autem sunt repugnantes, Omnis homo de necessitate est animal, A liquis homo de necessitate non est animal; non tamen proprie sunt contrariae, eo quod non utraque est universalis; nec sunt contradictoriae, quia possunt simul esse falsae: & ita plus conveniunt cum contrariis, eo quod possunt simul esse falsae, sed non possunt simul esse verae. Eodem modo dicendum est de his, Omnis homo de necessitate est animal, Aliquis homo de necessitate est animal; istae autem propositiones, Omnis homo de necessitate non est animal, Aliquis homo potest esse animal, sunt contradictoriae. Et similiter istae, Omnis homo de necessitate non est animal, Aliquis homo potest esse animal. Istae autem propositiones, Omnis homo potest esse animal, Omnis homo potest non esse animal, non repugnant; nec istae, Omnis homo potest esse animal, Aliquis homo potest esse animal; nec istae, Omnis homo potest non esse animal, Aliquis homo potest non esse animal: sed istae contradicunt, Omnis homo potest esse animal, Aliquis homo de necessitate non est animal; & istae similiter, Omnis homo potest non esse animal, & Aliquis homo de necessitate est animal. CAP. XV. De aequipollentia propositionum de contingenti cum aliis. CIrca propositiones de contingenti oportet primo scire, quod istorum propositionum, Contingit omnem hominem esse animal, Contingit aliquem hominem esse animal, Contingit aliquem hominem non esse animal, non est aequipollentia quaerenda; eo quod sunt primae: possunt tamen tales propositiones exponi; quia quaelibet illarum aequivalet uni copulativae ex duabus propositionibus de possibili Sicut ista, Contingit omnem hominem esse animal, aequivalet isti, Possibile est omnem hominem esse animal, & Possibile est nullum hominem esse animal; & ita de aliis. Et ideo semper affirmativa & negativa de contingenti, modo contingenti remanente affirmativo, convertuntur. Sicut istae duae, Contingit omnem hominem esse animal, Contingit nullum hominem esse animal, convertuntur; & sic de aliis. Ex istis faciliter sciri potest aequipollentia propositionum de contingenti: sicut enim ipsa aequivalet uni copulativae; ita sua repugnans aequivalet uni disjunctivae, compositae ex partibus repugnantibus illius copulativae. Et ideo inquirendo aequipollentiam propositionis de contingenti, resolvenda est illa in unam copulativam ex duabus de possibili; quo facto, videndum cui aequivalet una pars, & alia, & ex illis formanda est una disjunctiva cui aequivalebit illa de contingenti. Sed hoc non est faciendum, nisi quando modus contingentiae est negatus. Verbi gratia, si accipiatur ista negativa, Non contingit omne animal esse hominem, ista affirmativa, Contingit omne animal esse hominem, resolvenda est in istam copulativam cui aequivalet, Omne animal potest esse homo, & Omne animal potest non esse homo; & utrique istarum praeponenda est negatio sub disjunctione sic, Non omne animal potest esse homo, vel Non omne animal potest non esse homo; & accipienda est aequivalens isti disjunctivae, per regulam datam in praecedenti capitulo, scilicet ista, Necesse est aliquod animal non esse hominem, vel Necesse est aliquod animal esse hominem; & ista ultima disjunctiva aequivalet isti, Non contingit omne animal esse hominem. Eodem modo ista per easdem regulas, Nullus homo contingenter est animal, aequivalet isti de disjuncto praedicato, Omnis homo de necessitate est animal, vel De necessitate potest non esse animal: non enim in isto casu potest aequipollere disjunctivae; sicut patet de ista, Nulla persona divina contingenter est pater: sed aequivalet uni universali de disjuncto praedicato, ita tamen quod in utraque parte disjuncti addatur modus necessitatis. Quando autem dictum propositionis de contingenti, vel aequivalens ei, mutatur in contradictorium, tunc particularis aequivalet uni disjunctivae: & hoc, quia propositio particularis & indefinita de disjuncto praedicato convertuntur. Oportet etiam scire, quod quando modus contingentis est affirmativis accipienda est aequipollentia servato eodem modo ex parte residui; & eodem modo proportionabiliter, sicut dictum est de praecedentibus. Unde ista, Contingit omnem hominem currere, aequivalet isti, Contingit aliquem hominem currere; & sic de aliis. CAP. XVI. De aequipollentia propositionum de possibili. CIrca propositiones de impossibili est primo sciendum, quod nulla earum est prima; quia quaelibet illarum aequivalet opposito alicujus de possibili; & ideo de qualibet quaerendum est cui aequivalet. Et cum dicitur, quod impossibile, aequivalet isti, non possibile, faciliter potest sciri per praedicta cui aequivalet propositio de impossibili, ponendo non possibile loco illius modi impossibile. Est ergo sciendum, quod quandoque iste modus est affirmativus; ita scilicet quod negatio non negat eum: sicut hic, Impossibile est omne animal esse hominem, Impossibile est aliquod animal esse hominem. Quandoque autem est negatus per aliam negationem: sicut hic, Non impossibile est omne animal esse hominem▪ Non impossibile est omnem hominem currere. In primo casu quando scilicet nulla negatio negat modum impossibilitatis, tunc illa de impossibili aequivalet uni de necessario; sicut illa de possibili in qua modus negatur aequivalet uni de necessario. Unde ista, Impossibile est non omne animal non esse hominem, aequivalet isti Necesse est aliquod animal esse hominem: & ista, Impossibile est aliquod animal non esse hominem, aequivalet isti, Necesse est omne animal esse hominem: & is●a, Impossibile est aliquod animal esse hominem, aequivalet isti, Necesse est nullum animal esse hominem. Si autem modus impossibilitatis sit negatus, tunc mutabitur modus impossibilitatis in modum possibilitatis: sicut ista, non impossibile est omne animal esse hominem, aequivalet isti, Possibile est aliquod animal esse hominem. Ex quo enim modus possibilitatis, quando negatur, debet mutari in modum necessitatis, & modus necessitatis, quando negatur, debet mutari in modum possibilitatis affirmativum; necesse est quod impossibile quando negatur mutetur in modum possibilitatis. Per praedicta, & per istam regulam de aequipollentiis de inesse, Praecontradict, post contrar, prae postque subalter●, potest faciliter sciri aequipollentia propositionum modalium. Et ideo ista de earum aequipollentiis sufficiant. CAP. XVII. De consequentiis compositis ex propositionibus quarum unus terminus supponit simpliciter vel materialiter. POstquam visum est de aliquibus regulis deservientibus consequentiis ex propositionibus in quibus omnes termini supponunt personaliter & significative, nunc videndum est de consequentiis compositis ex propositionibus in quibus aliquis terminus supponit simpliciter vel materialiter: ut sunt consequentiae inferentes tales conclusiones, Album est accidens Socratis, Homo est species talis generis, Risibile est passio hominis, Substantia animata sensibilis est definitio animalis, Canis est aequivocum; & hujusmodi. Et primo dicendum est de regulis quibus construitur problema de accidente; & quia fere tota ista materia patere potest ex praedictis, ideo breviter est transeundum. Est igitur regula generalis talis, Illud contingenter verificatur de aliquo, ergo Est accidens ejus. Sicut sequitur, Album verificatur contingenter de homine, ergo Album est accidens hominis. Intelligendum est etiam, quod ista regula tenet quando talis propositio potest esse vera & falsa, stante propositione vera in qua enuntiatur esse de eodem subjecto. Oportet etiam scire, quod hic non accipitur accidens pro illo quod realiter inhaeret alteri, & informat ipsum: sed accipitur pro praedicabili de aliquo, cui tamen non inhaeret, nec ipsum informat. Et sic accipiendo accidens potest concedi, quod creans est accidens. Consimile concedit Anselmus Monologion. 25. quod ridens est accidens hominis. Alia regula, Hoc verificatur de hoc, & non est proprium illius, nec genus, nec differentia, nec species, nec definitio, nec aliquid commune omnibus; ergo est accidens ejus. Alia quae necessaria sunt sciri de accidente elici possunt ex prioribus; & praesertim ex illis quae dicta sunt in primo tractatu de accidente; ideo ad praesens ista sufficiant. CAP. XVIII. De problemate de genere. POst haec videndum est quomodo construitur vel destruitur problema de genere: & quia Aristot. istam materiam diffuse tractavit, ideo per suas regulas est discurrendum. Est igitur Prima Regula talis, Si praedicatum non praedicatur de subjecto universaliter sumpto, illud praedicatum non est genus illius subjecti. Sicut si haec non sit vera, Omnis homo est lapis, Lapis non est genus hominis. Notandum, quod loquendo de virtute sermonis, aliquando idem est genus alicujus, quod aliquando non est genus illius: sicut animal, quando haec est vera, Omnis homo est animal, est genus hominis; quando autem haec est falsa, Omnis homo est animal, tunc animal non est genus hominis; sed ad hoc, quod animal sit genus hominis, oportet quod animal praedicatur de homine universaliter sumpto. 2. Regula est, Quod non praedicatur de aliquo in quid, non est genus illius. Sicut quia haec non est praedicatio in quid, Omnis homo est coloratus, ideo coloratum, nec etiam album, est genus hominis. Notandum, quod tunc praedicatur aliquid de aliquo in quid, quando omnia quae significant omnino eodem modo significant: ita scilicet quod in definitione exprimente quid nominis utriusque, vel omnia ponuntur in recto, vel aliqua in recto & aliqua in obliquo; ita scilicet quod solum differunt in hoc, quod unum significat plura, & aliud non omnia illa sed aliqua de illis; vel si utrumque significet alicua, & similiter connotet alia, oportet quod unum significet multa, & aliud non omnia illa multa, sed aliqua; vel quod illud praedicatum connotet multa, & aliud non connotet omnia illa, sed aliqua tantum. Et propter hoc, nulla talis praedicatio est in quid, Omnis homo est albus; quia Album vel significat velconnotat omnes albedines, & praecisealbedines, sed homo non significat nec connotat quascunque albedines. Similiter ista non est in quid, Homo est rationalis; quia rationale in obliquo animam intellectivam significat, ita quod abstractum per se significans animam intellectivam debet poni in obliquo in definitione exprimente quid nominis ipsius rationalis: sed sic non ponitur in definitione exprimente quid nominis ipsius hominis, quamvis unum sequatur ex alio. Et propter ista cuaelibet talis praedicatio est in quid, Omnis homo est animal; quia homo & animal differunt in hoc, quod animal significat omnia animalia, homo autem non significat omnia animalia, sed aliqua tantum. Similiter ista est in quid, Album est coloratum; quia coloratum significat omnia subjecta potentia habere colorem, album autem significat omnia subjecta potentia habere albedinem: coloratum autem vel connotat vel significat principaliter omnes colores, album vero nec connotat nec significat principaliter omnes colores, sed aliquos tantum. Advertendum est tamen, quod non semper requiritur, quod illud quod praedicatur de aliquo in quid actualiter significet plura; quia tunc, si nullum animal esset nisi homo, haec non esset praedicatio in quid, Homo est animal, quod falsum est: sed sufficit, quod possit significare plura per solam productionem novarum rerum. 3. Regula est, Illud quod contingit alicui inesse, & non inesse, non est genus illius. Unde quia homo aliquando est albus, aliquando non, ideo album non est genus hominis. Notandum est hic, quod per inesse intelligitur praedicari. Unde regula est ista, Quando aliquid praedicatur de aliquo contingenter, ita quod aliquando praedicatur, & aliquando non, illo tamen manente quod importatur per subjectum actualiter, tunc non est genus ejus. Unde quia homine existente potest haec esse vera, Nullus homo est albus, ideo album non est genus hominis. Quod tamen aliquid aliquando praedicatur de aliquo, & aliquando non, per destructionem omnium rerum importatarum per subjectum, non impedit illud praedicatum esse genus illius: sicut quamvis haec possit esse vera, Homo non est animal, quando scilicet nullus homo est; tamen cum hoc stat, quod animal sit genus hominis. 4. Regula est, Si aliqua non sint in eadem coordinatione, illa non se habent sicut genus & species: quia in quocunque praedicamento est genus, in eodem est species; & è converso. Notandum est, quod quamvis de eodem possunt praedicari diversa genera diversarum coordinationum, & etiam diversa praedicamenta; sicut eadem res est substantia & quantitas: tamen idem non potest esse per se species diversorum, nec potest esse species diversorum generum diversarum coordinationum, hoc est diversorum praedicamentorum; & hoc, quia diversa praedicamenta nunquam praedicantur in quid de eodem. Unde quamvis istae sint verae, Homo est substantia, Homo est quantus, vel quantitas: tamen una praedicatio est in quid, & alia non; & ideo non est species quantitatis, sed substantiae. Et ideo quod Philosophus dicit in praedicamentis, quod nihil prohibet idem esse in diversis praedicamentis; & in diversis locis dicit quod species non est ad aliquid, sed genus; debet intelligi quod nihil prohibet diversa praedicamenta praedicari de eodem; & aliquando genus est ad aliquid, & species non; non quidem per se species illius generis, sed alterius, de qua tamen specie illud genus quod est ad aliquid praedicatus; & tamen illa species de qua praedicatur non est ad aliquid. Per istum modum debent solvi omnes Authoritates quae videntur contrariari. 5. Regula est, Si aliquid participat aliud, & rationem illius, non est genus illius. Sicut quia homo participat animal, & definitionem animalis, ideo homo non est genus animalis. Notandum, quod aliquid participate aliud non est, nisi quod semper dum esse verificatur de illo, aliud praedicatur universaliter de illo. Sicut homo participat rationem animalis, quia necessario, dum homo est, haec est vera, Omnis homo est animal, si formetur: & ita participare non accipitur hic pro capere partem essentiae, vel includere illud estentialiter; sed capitur pro vere subjici cum signo universali re pectu alterius, secundum modum pr●expositum. Ex praedictis patet, quod quamvis haec possit esse vera, Omne animal est homo; & ista similiter, Omne animal est animal rationale: quia tamen utraque istarum poterit esse falsa, dum haec est vera, Animal est homo; ideo animal non participat hominem, nec rationem id est definitionem hominis, & ideo hoc non obstante, animal est genus hominis. 6. Regula est, Quando species assignata praedicatur de aliquo, sive sit de suo subjecto, sive de suo contento, sive non, de quo non praedicatur genus assignatum, tunc illud non est genus illius. Sicut opinabile praedicatur de non ente & ente. & nec ens nec scibile praedicatur de non ente; ideo nec ens nec scibile est genus opinabilis, quia de quocunque praedicatur species de eodem & genus: quod est intelligendum, quando in praedicatione exercita omnes termini supponant personaliter & significative. 7. Regula est, Quod si genus assignatum non participat aliquam specierum contentarum sub genere assignato, illud non est genus ●llius. Sicut si voluptas, nec est generatio, nec corruptio, & sic de a●●s speciebus, motus non est genus voluptatis. Notandum est, quod illa regula debet intelligi, quando species assignata non immediate continetur sub genere. Unde homo non participat aliquam specierum animalis; & tamen animal est genus hominis: & hoc, quia homo immediate continetur sub animali. Notandum etiam, quod participare accipitur hic, sicut prius, pro subjici cum signo universali respectu illius; & non è converso secundum modum ibi dictum. 8. Regula, Si aliquid praedicatur de pluribus magis quam aliud, illud non est genus illius. Sicut quia opinabile praedicatur de pluribus quam ens, ideo ens non est genus opinabilis; quia semper genus praedicatur de pluribus quam sua species. Sciendum est, quod non semper actualiter genus praedicatur de pluribus quam s● species; quia si nihil sit nisi homo, animal non praedicatur actualiter de pluribus quam homo pro tunc: & ideo authoritates debent intelligi, quod semper genus praedicatur de pluribus quam sua species, nisi omnia individua alicujus speciei, vel specierum, sint destructa vel non existentia. 9 Regula est, Si genus & species praedicantur de aequivalentibus non se habent sicut genus & species. Ista regula debet intellig▪ pr●●; nam semper quando cujuscunque speciei alicujus generis est aliquod individuum, genus praedicatur de pluribus quam quaecunque sua species. Et ideo, quia semper ens & unum praedicantur de aeque pluribus▪ ita quod ens non potest praedicari de pluribus quam unum, nec è converso: ideo neutrum est genus respectu alterius. Similiter est de principio & primo; nam principium non potest praedicari de pluribus quam primum, nec è converso: & ideo nec principium est genus primi, nec è converso. 10. Regula est, Quod non est genus alicujus individui, non est genus aliquorum individuorum differentium specie: & quod est genus unius individui, est genus individuorum ejusdem speciei cum illo: & ita idem est genus omnium, quae non differunt specie, vel nullius. 11. Regula est, Nihil continetur sub diversis generibus, nisi unum illorum continetur sub altero. Sicut homo non posset esse per se species animalis & corporis, nisi animal contineretur sub corpore; vel è converso. Sed contra istam regulam instat Philosophus quarto topicorum; quia prudentia continetur, tam sub justitia, quam sub virtute. Nam istam regulam corrigit Philosophus ibidem per hoc, quod oportet quod illa genera sub quibus continetur sint subalterna, vel quod contineatur sub eodem genere. Sicut scientia & virtus quamvis non sint subalterna, tamen ambo illa genera continentur sub eodem genere, utpote sub habitu. Unde dicit Philosophus ibidem sic. Si neque subalterna genera sunt, nec sub eodem ambo, non erit quod assignatum est genus. Sed contra hoc videtur esse Philosophus in lib. praedicament. Ubi dicit, Diversorum generum, & non subalternatim positorum, diversae sunt species & differentiae. Ergo idem non potest esse species talium generum diversorum, & non subalternatim positorum. Praeterea, Omne genus dividitur per differentias oppositas, quarum una removetur universaliter ab alia; ergo idem non potest contineri sub diversis generibus non subalternatis. Praeterea, Illa regula videtur esse contra praedicta; quia dictum est prius, quod diversa praedicamenta praedicantur de eodem: & tamen illa praedicamenta non continentur sub eodem, nec sunt subalterna. Ad primum istorum dicendum est, quod semper diversorum generum, etc. si sint genera habentia differentias: non tamen oportet, quod omnes species generum talium sint diversae; & ita stat quod aliqua sit eadem species eorum. Et si dicatur, quod aliquae sunt species diversae diversorum generum subalternatorum; sicut multae species corporis quae non sunt species animalis; ergo in hoc non differunt genera subalterna, & non subalterna. Dicendum est, quod quamvis unum genus subalternum habeat aliquam speciem quae non est species alterius; tamen è converso est impossibile: sed quando sunt genera non subalterna, utrumque illorum habet aliquam speciem quae non est species alterius; & hoc sufficit ad intentum Aristotelis. Ad secundum dicendum est, quod non omne genus dividitur per differentias oppositas; quando tamen genus habet differentias, potest dividi per differentias oppositas, & tunc una illarum removetur universaliter ab alia; sed non oportet quod removeatur ab omni alia differentia. Verbi gratia animal dividitur per rationale & irrationale, & una illarum removetur universaliter ab alia; postea vero est aliud genus quod est praecise commune equo & asino, ita quod forte habent aliquam convenientiam inter se, qualem neutrum horum habet cum quocunque alio animali; & ideo ab eis abstrahi potest unum genus praecise commune illis, & vocetur A: similiter forte bos & equus habent aliam specialem convenientiam, qualem neutrum istorum habet cum quocunque alio animali, & tunc poterit abstrabi ab eis unum genus praecise illis commune, & vocetur B: tunc quamvis differentiae A & B removeantur à se invicem; tamen una differentia A est eadem cum aliqua differentia B; & ita eadem poterit esse species diversorum generum talium non subalternatorum. Ad tertium dictum est prius, quod nulla species per se continetur sub diversis praedicamentis; quia nunquam diversa praedicamenta praedicantur in quid de eadem specie; & ideo nunquam est idem per se species diversorum generum, nisi illa genera sint subalterna, vel ambo contineantur sub eodem; sicut dicit Philosophus: non tamen hoc obstat, quin de eodem possint praedicari diversa praedicamenta non in quid, sed aliter. 12. Regula est, quod Quando omnia genera ad genus assignatum non praedicantur in quid de assignata specie non est genus illius. Sicut si corpus non praedicatur in quid de albo, animal non est genus albi. 13. Regula, Si genus assignatum, vel aliquod genus, ejus participet speciem non est genus illus. Sciendum est, quod participare capitur hic sicut prius: non quia capit partem illius, nec quia est pars illius, nec quia importat partem ejus; sed quia ipsum subjicitur universaliter respectu alterius, & aliud universaliter sumptum non subjicitur respectu illius, sed tantum particulariter sumptum. Sicut homo participat ly animal, quia homo universaliter sumptum subjicitur respectu animalis, sic dicendo, Omnis homo est animal, & animal universaliter sumptum non subjicitur respectu hominis dicendo, Omne animal est homo; sed tantum particulariter dicendo, aliquod animal est homo: quamvis enim aliquando haec possit esse vera, Omne animal est homo; non tamen oportet quod sit vera. Et sub ista significatione accipit Phylosophus semper ly participate in Logica. 14. Regula est, Quando aliquid vere praedicatur de alia specie, si aliquid superius ad ipsum praedicatur in quid de eadem specie, praedicabitur etiam in quid de eadem specie, & erit genus illius. Quia omnia quae ordinantur secundum superius & inferius, quorum unum de altero praedicatur in quid, vel omnia praedicantur de illo in quid de quo praedicantur, vel nullum. Sed si dubitetur illud assignatum praedicari de specie, non sufficit ostendere quod aliquod genus ejus praedicetur in quid de illa specie: sed simul cum hoc oportet probare, quod nullum aliud contentum sub illo praedicatur in quid de ista specie. 15. Regula, Si species praedicatur de aliquo in quid de quo genus non praedicatur in quid▪ illud non est genus illius speciei. Sicut si corpus animatum praedicatur de aliquo in quid de quo non praedicatur in quid animal; manifestum est quod animal non est genus corporis. Si autem corpus praedicatur in quid de omnibus de quibus praedicatur animal, & de pluribus, corpus erit genus animalis. 16. Regula est, Illud non est genus alicujus de quo definitio generis non vere praedicatur. Sicut quia haec est falsa, Planta est substantia animata sensibilis, ideo anima non est genus illius. 17. Regula est, Quod est differentia alicujus non est genus illius; nec è converso. Et ideo, quia congregativum est differentia coloris, ideo non est genus illius; nec è converso. 18. Regula est, Nulla differentia alicujus generis est genus. Sicut immortale quia est differentia animalis, ideo non est genus alicujus. Sciendum est, quod prima exempla non ponuntur ut vera sint, sed ut sentiant qui adiscunt. 19 Regula est, Quod est species alicujus, non est genus ejus. Sicut quia continuitas est species contiguitatis, ideo non est genus contiguitatis. 20. Regula est, Quod differentia convertibilis cum specie non est genus illius. Sicut rationale, quia est differentia hominis, non est genus hominis. Notandum est, quod differentia alicujus non est aliquid intrinsecum speciei; sed est unum praedicabile in quale de specie. Praedicatur autem in quale, quia semper differentia essentialis connotat aliquid vel significat, quod nec connotatur nec significatur per speciem, nec species aliquid illo modo significat. Differentia autem accidentalis semper connotat aliquid extrinsecum. 21. Regula est, Quod genus non continetur sub differentia; nec è converso. Hoc est verum de differentia constitutiva subjecti. Aliquando autem genus continetur sub differentia, sic quod de paucioribus praedicatur: non tamen per se continetur sub differentia; nec è converso. 22. Regula est, Quod eujus generis nulla differentia praedicatur de specie, illud non est genus speciei. Sicut si nulla differentia animalis praedicaretur de lapide, animal non est genus lapidis. Ista regula habet veritatem, quando genus habet differentias: & quia aliquod genus non habet differentias essentiales, sicut alibi est probatum; ideo poterit aliquid esse genus alicujus speciei, quamvis nulla differentia essentialis praedicatur de prima specie▪ & hoc, quia illud genus nullam differentiam essentialem habet. 23. Regula est, Quod species quae est prior natura aliquo, ad eujus interemptionem sequitur interemptio illius, non est species illius generis. Sicut quia animal est prius natura homine, & interempto animali interimitur homo, ideo animal non est species hominis. Notandum, quod prius natura non vocatur illud, quod potest sine alio esse, & non è converso; quia illo modo genus non est prius natura quam species, ita enim potest species esse sine genere, sicut è converso; non enim plus dependet à genere species quam è contra; quia species & genus non sunt nisi quaedam intentiones animae distinctae totaliter, quarum utraque potest esse in ment sine altera: sed prius natura vocatur, quando esse existere potest vere praedicari de aliquo sumpto pro re, quamvis non praedicatur verè, imo falsè, de specie supponente pro re; sed non è converso. Et illo modo genus est prius natura quam sua species: nam esse existere potest vere praedicari de genere supponente pro re; quamvis false praedicatur de specie supponente. Sicut haec poterit esse vera, Animal est; quamvis haec esset falsa, Homo est; sed è converso est impossibile. Impossibile enim est, quod haec sit vera, Homo est, ista existente falsa, Animal est. Et propter hoc dicitur genus esse prius natura quam species. Similiter notandum est, quod interemptio speciei non interimit realiter genus, nec è converso; quia posset genus existere, modo sibi conveniente, specie non existente. Nam ista intentio animae quae est genus posset esse, etsi nulla intentio quae est species esset ibi. Sed interemptio speciei non interimit genus; sed è converso: quia ad negationem generis supponentis pro re sequitur negatio speciei supponentis pro re; & non è converso. Sicut bene sequitur, A non est animal, ergo A non est homo; sed è converso non valet. Et sic debent intelligi omnes authoritates Philosophi, & aliorum qui dicunt, quod genus est prius natura quam species, & quod interempto genere interimitur species, & hujusmodi; sed non è converso. 24. Regula est, Quod illud quod potest amitti à specie non est genus illius vel differentia. Sicut moveri, quia potest amitti ab anima, ideo non est genus animae, nec differentia animae. Similiter veritas & falsitas possunt amitti ab opinione, ideo neutrum est genus vel differentia opinionis. Intelligendum est, quod non vocatur hic amitti pro illo quod realiter perditur à re; sed vocatur amitti, quando aliquid non vere praedicatur de aliquo, sicut p 〈…〉▪ ipso manente. Sicut de materia non formata fit formata, dicitur amittere privationem; non quia aliquam rem amittat realiter sed aliquid acquirit. Similiter dicitur amittere potentiam, quia non amplius est haec vera, Materia est in potentia ad formam, quae tamen prius fuit v 〈…〉: & hoc non est propter realem amissionem alicujus rei, sed propter realem acquisitionem alterius rei, puta formae. Similiter intelligenda est regula de re importata per subjectum non destructa. 25. Regula est, Si aliquid participat vel participare potest contratium generis non est species illius. Sicut quia homo potest participare albedinem, ideo nigrum non est species hominis. Notandum est, quod participare accipitur hic pro recipere praedicationem alterius: sicut dicitur ●●●d semper subjectum participat praedicatum; quod non est aliud, quam subjectum vere subjici respectu praedicati. 26. Regula est, Quando aliquid potest competere speciei, quod non potest competere alicui contento sub genere, non est species illius. Sicut quia anima potest vivere, numerus non potest vivere, ideo numerus non est genus animae. 27. Regula est, Quod si assignatum sit aequivocum, non est genus, quia tam species quam genus debet esse univocum. Notandum est, quod accipit Philosophus aliquando genus & speciem non tantum pro intentione animae, sed etiam pro illa voce. Unde haec vox animal, aliquando vocatur genus; sed hoc non est nisi ex voluntaria institutione: quia scilicet sponte instituitur ad significandum omnia illa quae intentio animae, quae est genus, naturaliter significat. 28. Regula est, Quod illud quod non praedicatur de aliquo proprie, sed transumptive, non est genus illius. Sicut quia consonantia non praedicatur proprie, sed transumptive, de temperantia, ideo non est genus temperantiae. Notandum est, quod nulla potest esse transumptiva praedicatio nisi ex actu voluntatis, & per institutionem; & ideo talis praedicatio transumptiva non potest esse nisi in vocibus, vel scriptis, vel aliquibus signis ad placitum institutis: & propter hoc etiam vox aliquando vocatur genus, quando scilicet non ex transumptione, sed proprie in quid praedicatur de specie. 29. Regula est, Si assignatum non potest habere plures species non est genus: quia semper omne genus vel praedicatur, vel praedicari potest, de pluribus speciebus. 30. Regula est, Quando species habet contrarium, & genus non habet contrarium, si contrarium speciei non sit in illo genere, nec illa species erit species illius generis. Sicut quia albedo habet contrarium, scilicet nigredinem, & sonus non habet contrarium; si nigredo non sit species soni, Nec albedo erit species soni. 31. Regula, Quando tam species quam genus habet contrarium, si contrarium speciei sit sub contrario generis, illa species erit species illius generis. Intelligendum est, quod ista regula habet veritatem quando alterum contrariorum immediate continetur sub genere contrario, & quando neutra contrarietas habet medium. Unde si una contrarietas habet medium, & altera non, regula non habet locum. Et ideo non sequitur, Prodigalitas est species vitii, ergo Illiberalitas est species virtutis: & hoc ●●ia virtus & vitium non habent medium. Notandum etiam, quod nullae tales species habent contrarium, stricte capiendo contrarietatem, quando scilicet alterum contrariorum expellit reliquum & non compatitur ipsum; quia tales species non sunt nisi quaedam intentiones animae, quae ita se compatiuntur in anima sicut quaecunque aliae intentiones. Sed tales species, & similiter genera, dicuntur contraria; quia sunt genera & species contrariorum. Unde intentio quae est species omnium albedinum, & intentio quae est species omnium nigredinum, dicantur contrariae; quia sunt signa & intentiones qualitates singulares contrarias importantes: & ita illud vocabulum contrarium, aequivoce capitur in diversis locis librorum Philosephorum, & Sanctorum. 32. Regula est, Si unum contrariorum non est species, sed genus, reliquum contrarium non est species, sed genus. Sicut quia B●m um non est species, sed genus, ideo Malum non est species, sed genus. Sciendum est, quod illud de bono non dicitur nisi gratia exempli: & ideo non oportet curare, sive bonum sit genus, sive non. 33. Regula, Si generum contrariorum sit aliquod medium, & specierum contrariarum erit aliquod medium; & è contra. Ista regula habet instantiam, sicut patet, quando plures species continentur sub uno gener● quam sub alio: & ideo regula intelligenda est, quando utrumque genus habet species aequales. Similiter intelligenda est, quando species unius generis non est medium inter duas species alterius generis. 34. Regula est, Quando tam genus quam species sunt contraria, si habent medium, debent habere medium eodem modo: ut scilicet si inter species sit medium positivum, inter genera debet esse medium positivum, & è converso; & si inter species sit medium per abnegationem, inter genus debet esse medium per abnegationem, & è converso. 35. Regula est, Si extrema contraria sint in aliquo genere non habente contrarium, medium inter ista contraria erit in eodem genere. 36. Regula est, Si genus habet contrarium, species habet contrarium. Sciendum est, quod istae tres ultimae regalae intelligendae sunt, sicut quarta praecedens. 37. Regula est, Si species habens contrarium si● in aliquo genere non habente contrarium, species opposita erit in eodem genere. 38. Regula est, Si medium inter extrema sit in aliquo genere non habente contrarium, extrema contraria sunt in eodem genere. 39 Regula est, Si species contraria in contrario genere, & species sibi opposita erit in contrario genere. Sicut si justitia est species virtutis, injustitia est species vitii. Et notandum est, quod istae tres ultimae regulae intelligendae sunt sicut praecedentes. 40. Regula est, Si principale sit species principalis, & conjugatum erit species conjugati, & casus casûs. Sicut si justitia est species disciplinae, justus erit species disciplinati, & justè erit species disciplinatè. Sciendum est, quod hic accipitur species large, pro omni illo quod per se subjicitur, sive secundum praedicationem, sive secundum consequentiam: & isto modo virtuose est genus & superius ad juste; quia quamvis h●c non sit vera, Justè est disciplinatè, tamen ista consequentia est b●na, Iste justè agit, ergo disciplinatè agit; & non è contra: & pro tanto dicitur disciplinatè esse superius ad justè. Et ideo regulae prius datae de praedicatione generis de specie, & consimiles, intelligendae sunt quando genus natum est praedicari: videlicet quando est nomen, sive in conceptu, sive in voce; quando autem non est nomen, non sunt regulae intelligendae de tali genere. 41. Regula est, Demonstratis quatuor, & primo se habente ad secundum, sicut tertium se habet ad quantum, si secundum sit genus primi, quantum erit genus secundi. Sicut si homo se habet ad animal, 〈◊〉 ad colorem; si animal sit genus hominis, color erit genus albedinis. Illa regula intelligenda est, quando similiter se habent secundum praedicationem, & ordinem consequentiae; vel quando illa 〈◊〉 est causa quare unum illorum est genus alterius. 42. Regula est, Quod in omnibus rebus corruptis & generatis, & aliis s●ml●t●dinem aliquam habentibus secundum derivationem vel inf 〈…〉 m s●u determinationem, si unum est genus, & reliquum erit genus alterius. Sicut ist habent similitudinem secundum derivationem, dissolvi, dissolutio; & similiter ista, corrumpi, corruptio; & ideo si dissolvi est species corrumpi, dissolutio est species corruptionis. Similiter sicut se habent secundum talem similitudinem, aedificare & aedificatum esse, ita se habent, operari & operatum esse: & ideo si aedificare sit species operari, aedificatum esse erit species operatum esse. Et sicut est de istis, ita est de aliis talem similitudinem habentibus. Ex omnibus istis pater, quod talis ordo ita potest reperiri in verbis, sicut in nominibus. 43. Regula est, Quod privatio & habitus non sunt in eodem genere proximo. 44. Regula est, Quod se habente tam genere quam specie privative opposite, si oppositum non est in opposito, nec propositum in proposito. Notandum, quod genus quadrupliciter accipitur. Uno modo strictissime, pro aliquo communi praedicabili in quid de pluribus rebus, vel de pronominibus demonstantibus plures res, quarum nulla nata est esse forma vel materia essentialis alterius rei specie differentis. Et isto modo non invenitur aliquod genus, secundum intentionem Aristotelis, quicquid sit de virtute sermonis, nisi in praedicamento substantiae & qualitatis: quia secundum intentionem Aristotelis, nullum aliud genus praedicatur in quid de pronomine demonstrante quamcunque rem existentem per se in genere. Secundo modo accipitur genus strictius, pro praedicabili in quid de pluribus rebus quae non sunt ejusdem rationis, sive aliqua illarum rerum sit nata esse pars essentialis alicujus alterius rei, siv ●non: & isto modo hoc commune, Forma, est genus omnium formarum; & hoc commune, Anima, est genus ad animam vegetativam, sensitivam, & intellectivam. Tertio modo accipitur genus Stricte, pro aliquo positivo praedicabili in quid de pluribus positivis; & sic quantitas, relatio, & hujusmedi, sunt genera. Quarto modo accipitur genus Large, pro omni praedicabili in quid de pluribus praedicabilibus, sive sit positivum, sive negativum; & sic accipit hic Philosophus genus. Illud autem dicitur praedicari in quid, per quod contingit respondere ad quaestionem factam per quid. Nunc autem si quaeratur quid est caecitas, potest responderi, quod est privatio; & ita large aliquod privativum est genus. 45. Regula est, Si affirmatio est genus affirmationis, & negatio speciei erit genus negationis generis. Sicut si animal sit genus hominis, non homo erit genus non animalis. 46. Regula est, Si negatio est genus negationis, affirmatio opposita negationi, quae est species, erit genus alterius. Sicut si non suave sit genus non boni, bonum erit genus suavis. Et est sciendum quod hic largissime accipitur genus sicut prius. 47. Regula est, Si species est ad aliquid, & genus est ad aliquid; & è converso. Quando autem genus praedicatur de specie & non in quid, non oportet quod si species sit ad aliquid, quod genus sit ad aliquid; nec è converso: & sic solvendae sunt instantiae quas ponit Aristot. circa istam regulam. 48. Regula est, Si tam genere quam specie existente ad aliquid, species non dicitur ad idem secundum se & secundum idem, genus non est species illius generis. 49. Regula est, Si unum dicitur ad idem, & secundum se, & secundum genus, & secundum omnia superiora ad illud, istud non est species illorum. Istae regulae intelligendae sunt quando genus praedicatur in quid de specie. 50. Regula est, Quod species & genus, quando sunt ad aliquid, dicuntur ad tertium secundum eundem casum, scilicet vel secundum casum genitivum, vel dativum. Aliquando autem est instantia, sicut patet de contrario, quod est species diversi. 51. Regula est, Quod si tam genus quam species sunt ad aliquid, & dicuntur secundum eosdem casus, si simpliciter non convertuntur secundum eosdem casus, non est unum genus alterius. 52. Regula est, Si species dicitur ad suum correlativum secundum plures casus quam genus, vel è converso, non est species illius. Ista regula non est generaliter vera, sicut nec priores. 53. Regula est, Si oppositum correlative non est genus oppositi relative, nec propositum proposito. 54. Regula est, Quod quibusdam relationibus necessario existentibus in illis ad quae dicuntur, quibusdam non necessario existentibus in illis, possunt tamen in illis existere, & quibusdam nullo modo valentibus existere in illis ad quae dicuntur, si species continetur sub uno illorum membrorum & genus sub reliquo, non est species illius. 55. Regula est, Si species est actus, genus non est habitus; & similiter è converso, si genus est habitus, species non est actus. 56. Regula est, Quod posterius non est genus prioris. Notandum est, quod hic frequenter ponuntur nomina secundae intentionis pro nominibus primae intentionis, & è converso: & similiter loco nominum primae impositionis ponuntur nomina secundae impositionis, & è converso: & ideo quod dicitur hic, Quod si species est actus genus non est habitus, & Similiter de alia regula, debet sic intelligi, quod illud nomen, vel illa intentio quae praecise est communis actibus non est genus 〈…〉 nominis vel intentionis quae est praecise communis habitibus, nec è converso: & similiter de regula sequence. 57 Regula est, Quod species & genus sunt in eodem. Sicut albedo & color. Notandum est, quod hic ponuntur nomina secundae intentionis pro nominibus primae intentionis; vel hic ponitur actus exercitus loco actus signati. Unde debet sic intelligi, quod de genere & specie vere praedicatur esse in eodem; non tamen pro se, sed pro re significata. Et ideo actus exerciti correspondentes sunt isti, Albedo & color sunt in eodem: Musica & scientia sunt in eodem; & hujusmodi. Sciendum est, quod Philosophus quarto topicorum exemplificat de verecundia & timore, & amicitia & voluptate; & hujusmodi. Quae non se habent sicut genus & species, quia non sunt in eodem: & hoc non ponit, ut ita sit, nam aliqua illorum non sunt in eodem; sed hoc ponit gratia exempli, vel secundum opiniones famosas quae fuerunt tempore ●uo. 58. Regula est, Quod illud quod primo convenit alicui secundum partem illius non est genus. Sicut quia homo vel animal non est visibile, nisi quia corpus suum est visibile, ideo visibile non est genus animalis. 59 Regula est, Quod illud quod praedicatur solum de parte non est genus totius. Sicut si corpus praedicatur de corpore, sive parte animalis, non est genus animalis. Ex istis patet, quod genus non importat partem praecise, nec est pars speciei; quia si esset pars speciei non posset vere praedicari de specie, cum pars non praedicetur de toto, secundum Philosophum quarto topicorum. 60. Regula est, Quod nulla potentia est genus vituperabilium vel fugiendorum, quia omnis potentia est eligenda. Intelligendum est, quod nullum nomen importans praecise rem quae potest male agere, est genus alicujus vituperabilis; quia res quae potest male agere non est mala: sicut secundum opinionem aliquorum Deus potest male agere, & tamen non est malus. 61. Regula est, Quod nihil praecise commune eligibilibus propter se est genus alicujus potentiae, vel effectivi boni; quia unumquodque tale est eligendum propter aliud. 62. Regula est, Quod illud quod habet plura genera non est in solo uno collocandum. 63. Regula est, Quod passio alicujus non est genus illius. Sicut immortalitas non est genus vitae. 64. Regula est, Quod illud quod dicitur de omnibus non est genus. Et propter hoc ens non est genus; & propter idem non est differentia. 65. Regula est, Quod illud quod importat accidens alicujus non est genus illius. 66. Regula est, Quod quando tam genus quam species habent contrarium, melior species est in meliori genere. Notandum, quod ista regula habet veritatem de specie optima, & non alia. Unde bene contingit, quod uno genere existente meliori altero genere, aliqua species pejoris generis est melior alia specie melioris generis; sed nulla est melior optima specie melioris generis. Sicut si scientia speculativa & practica sint duo genera scientiarum, & scientia speculativa sit melius genus quam scientia practica, non est possibile, quod optima species scientiae practicae sit melior optima specie scientiae speculativae: tamen possibile est, quod aliqua species scientiae practicae sit melior aliqua specie scientiae speculativae; sicut scientia practica de Deo est melior scientia speculativa de triangulo. 67. Regula est, Quod aliqua specie aequaliter se habente ad duo genera, si collocetur sub genere pejori, male assignatur. Notandum est, quod quando aliquid se habet ad duo genera, vel sub utroque, vel sub neutro est: si sit sub neutro plus erratur collocando eam sub pejori quam meliori; & hoc est verum de specie nobili. 68 Regula est, Quod si genus suscipit magis & minus, similiter & species. 69. Regula est, Quod si illud quod magis videtur esse genus alicujus speciei non est genus illius, nec illud quod minus videtur esse genus erit genus illius. Sciendum est, quod ista regula valet ad ●pponendum & arguendum contra respondentem; non autem multum valet ad rem: quia aliquando illud quod minus videtur multis esse genus est genus; & tamen illud quod magis videtur non est genus. Et similiter est de specie dicendum, quod si illud quod magis videtur esse species non est species alicujus, nec illud quod videtur minus, erit species. CAP. XIX. De distinctionibus & divisionibus proprii. POst hoc dicendum est de regulis deservientibus consequentiis per quas infertur aliquid esse proprium alterius. Primo tamen dicendum est de quibusdam distinctionibus proprii, quod aequivoce accipitur hoc nomen proprium, in diversis locis. Est ergo una distinctio talis, quod proprium Quoddam est per se, & Quoddam est ad aliud. Proprium per se est, quod non est respectivum: sicut Immortale, Susceptibile discipinae, est proprium. Proprium ad aliud, est aliquod respectivum: sicut, Imperativum, est proprium animae respectu corporis. Alia distinctio est, quod proprium Quoddam est quod semper praedicatur: Quoddam non semper praedicatur, sed quandoque. Alia divisio, quod Quoddam est proprium quod est per se & semper, Quoddam quod non est semper & per se. Proprium per se & semper, est illud quod inest omni contento sub illo, cujus est proprium, & semper: quod est intelligendum quando de subjecto verificatur esse existere. Alia distinctio, quod Quoddam proprium est, per quod evidenter illud cujus est proprium separatur ab omni alio, hoc est, per quod tanquam per notius potest inferri distinctio ipsius ab omni alio. Primum est sicut risibile: secundum est sicut, Animal rationale, Susceptibile disciplinae, ponitur esse proprium hominis. Alia distinctio, quod proprium idem est quod convertibile; & sic definitio potest vocari proprium. Aliud est proprium quod praedicatur secundo modo dicendi per se de subjecto, quod vocatur propria passio subjecti, Aliae distinctiones etiam possunt poni, sed ad praesens istae sufficiant. Est autem primo sciendum, quod proprium non est aliqua res inhaerens realiter subjecto, sed est quoddam praedicabile de subjecto; & ita est distincta intentio animae, vel terminus distinctus à subjecto. Secundo sciendum est, quod Philosophus in quinto topicorum non accipit proprium, pro illo quod distinguitur à definitione; sed in multis locis accipit proprium, pro illo per quod evidenter tanquam per notius inferri potest illud cujus est proprium distingui ab omni alio; sive tale proprium sit definitio explicans quid nominis, sive quid rei, sive sit alia oratio includens definitionem & proprias passiones, sive quodcunque aliud; & de tali proprio loquuntur multae considerationes Philosophi. Sciendum est tamen, qu●d aliquando proprium magis Stricte accipitur, scilicet pro aliqua oratione composita ex genere & differentiis accidentalibus, per quam evidenter & sufficienter potest inferri differentia illius cujus est propium ab omni alio proprio: & de tali proprio intelliguntur multae considerationes Philosophi quinto topicorum; sicut in prosequendo patebit. CAP. XX. De regulis quibus probatur aliquid esse proprium, vel non. IStis visis ponendae sunt aliquae regulae, quibus probari potest aliquid esse proprium, vel non proprium alicujus. Et Primo ad probandum proprium de aliquo; accipendo proprium pro illo, quod convenit omni & soli & semper, & ut distinguitur ab omni genere, differentia, definitione, & accidente, & composito ex iis. Secundo circa proprium quod componitur ex genere, etc. Est igitur una regula ad probandum aliquid non esse proprium alicujus talis, Quod non est convertibile cum aliquo non est proprium illius. Sicut sequitur, Posse movere se non est convertibile cum homine, ergo non est proprium hominis. Sciendum, quod in isto consequente, Posse movere se non est proprium hominis, subjectum non supponit personaliter, sed pro uno praedicabili; sive illud sit intentio animae, sive vox vel aliquod signum ad placitum instituum: & ideo vel supponit simpliciter, vel materialiter. Potest tamen inferri ex antecedente, in quo omnes termini supponunt personaliter & significative▪ sicut, Aliud ab homine potest movere se, ergo Posse movere se non est proprium hominis: & etiam potest inferri ex antecedente in quo supponit simpliciter vel materialiter, sicut dictum est, Posse movere se non est convertibile cum homine, ergo Posse movere se non est proprium hominis. Et tenet quaelibet praedictarum consequentiarum per istam regulam, Quod non est convertibile cum aliquo non est proprium illius: & sicut dictum est de ista regula, ita est dicendum de omnibus aliis circa proprium, Quod quaelibet poterit deservire uni consequentiae, in quo omnes termini antecedentis supponunt personaliter & significative, licet termini consequentis supponant simpliciter vel materialiter; & aleri in qua idem terminus supponit in antecedente, sicut in consequente, simpliciter vel materialiter. Alia regula est, Illud quod significat vel consignificat vel connotat pauciora, non est proprium illius quod significat vel connotat plura. Unde sequitur, Homo significat vel connotat pauciora quam risibile, ergo Homo non est passio risibilis. Et ratio istius regulae est, quia semper proprium magis natum est praedicari de illo cujus est proprium, quam è converso; & magis est propria praedicatio quam è converso; nunc autem illud quod plura significat, capiendo significare communiter, scilicet pro significare principaliter & pro connotare sive significare, magis natum est praedicari quam illud quod pauciora significat; & illud quod pauciora significat nunquam est proprium illius quod plura significat: & propter hoc, Creativum est proprium Dei, & Creabile est proprium creaturae; & sic de aliis. Alia, quae sunt necessaria in scientiis specialibus, circa naturam ipsius proprii sciri possunt per istas regulas quae dictae sunt, ubi tactum est de regulis deservientibus consequentiis in quibus omnes termini supponunt personaliter vel significative: & ideo ad praesens de proprio, isto modo dicto, ista sufficiant ad probandum aliquid non esse proprium alicujus. Sed ad probandum aliquid esse proprium alicujus, sufficit probare quod propositio in qua praedicetur proprium de subjecto sit necessaria, & quod non sit per se primo modo dicendi per se, & quod sit convertibile cum subjecto, & quod praedicatum importat plura quam subjectum; ut possit esse descriptio proprii ista, Proprium est necessario praedicabile per se de subjecto secundo modo, importans plura quam subjectum, convertibile cum eodem. Per primam particulam excluditur accidens, quod dicitur contingenter praedicabile. Per secundam excluditur tam genus quam differentia. Per tertiam excluditur quodibet subjectum respectu proprii. Per quartam excluditur proprium communioris. Et est notandum, quod proprium hic definitum, & propria passio convertuntur; tamen proprium alicujus, & passio ejusdem non convertuntur. Unde aliquid est passio hominis, quod tamen non est proprium hominis: sicut propria passio animalis est etiam passio hominis, sed non est proprium hominis. Et si dicatur, tunc divisio universalium in genus, & speciem, differentiam, proprium, & accidens, non esset sufficiens; quia aliquod esset praedicabile de homine, quod nec accidens homini, nec proprium ei, nec genus, nec species, nec differentia ipsius. Dicendum est, quod illa divisio bene intellecta sufficiens est. Unde etiam omne praedicabile de homine, si sit commune omnibus hominibus, est species, vel genus, vel differentia, vel proprium, vel accidens; non tamen ex hoc sequitur, quod omne tale sit genus hominis, vel species hominis, vel differentia hominis, vel accidens hominis: quia proprium animalis praedicatur de homine, & quamvis non sit proprium hominis, est tamen passio hominis; & ita proprium & passio convertuntur, & tamen passio hominis & proprium hominis non convertuntur. Vel potest dici aliter, quod ibi accipitur proprium large, pro passione praedicabili secundo modo. Ex praedictis potest patere, quod omnia talia sunt propria Dei, Creativum, Gubernativum, Redemptivum, Beatificativum; & hujusmodi. Similiter omnia talia, Posse peccare, Posse mereri, Posse recipere beatitudinem, Posse damnari, & hujusmodi; sunt propriae passiones creaturae rationalis. Et notandum est, quod illa non dicuntur propria rerum extra; sed sunt propria intentionum, sive conceptuum animae, vel vocum, sive aliorum signorum ad placitum institutorum; quia cum talibus terminis convertuntur, & de eis convertibiliter praedicantur, & de quocunque dicitur unum & reliquum; quod verum est, quando omnes termini illarum propositionum supponunt personaliter & significative. Ultimo sciendum, quod proprium incomplexum aliquando accipitur Large; & tunc non requiritur quod necessario praedicetur de suo subjecto, sed sufficit quod non sit possibile simul esse verificari de suo subjecto, & illud negari à suo subjecto. Et sic creari potest dici proprium entis, ut ens est commune praecise creaturis; quia quamvis haec non sit necessaria, Ens creatur, tamen illa non stant simul, Ens est, accipiendo ens praecise pro aliis à Deo, & Ens non est creatum. Sic etiam majus sua parte potest dici proprium totius; quia quamvis haec non sit necessaria, Omne totum est majus sua parte; quia si nullum totum esset, quod est possibile per potentiam divinam, nullum totum esset majus sua parte: tamen ista non stant simul, Aliquod totum est, & Totum non est majus sua parte. Sicut habere tres angulos aequales duobus rectis, dicitur esse passio tranguli; & tamen haec non est necessaria, Omnis triangulus habet tres, etc. unde breviter dico, quod ut frequenter per tales propositiones quae ponuntur necessariae, intelliguntur propositiones conditionales, vel propositiones de possibili, vel aequivalentes eis quae necessariae sunt. Aliquando autem accipitur proprium Stricte, & sic definitur proprium, quod est necessario praedicabile, etc. Et si quaeratur an passio, five proprium, possit esse sine suo subjecto. Dicendum, quod de virture sermonis debet concedi, quod subjectum potest esse & naturaliter sine sua propria passione; & similiter passio propria potest esse sine suo subjecto: quia passio non est nisi intentio sive conceptus animae, vel signum ad placitum institutum. Et similiter est de subjecto. Et manifestum est, quod haec intentio potest esse sine illa, & similiter hoc signum ad placitum institutum potest esse sine illo; & è converso. Sed quando Authores dicunt, quod subjectum non potest esse sine sua propria passione, nec è converso; debet sic intelligi, scilicet quod propositio non potest esse falsa in qua praedicatur proprium vel passio de suo subjecto, omnibus terminis supponentibus personaliter & significative, si sit passio primo modo dicta. Si autem sit passio secundo modo dicta, tunc non poterit etiam propositio esse falsa, si esse existere verificatur de suo subjecto personaliter sumpto. Sicut quamvis haec intentio, rudibile, potest esse in anima, nullo asino existente, & hac intentione, asi●●u, non existente in anima, & è converso: tamen impossibile est, quod haec sit falsa, Omnis asinus est rudibilis, vel impossibile ad minus est quod haec sit falsa, dum haec est vera, Asinus est: & isto modo debent intelligi omnes authoritates, quae dicunt, quod subjectum non potest esse sine sua propria passione. CAP. XXI. De problemate proprii constituti ex genere & differentiis accidentalibus. CIrca proprium quod componitur ex genere & differentiis accidentalibus, de quo Philosophus principaliter tractavit in quinto topicorum, est sciendum, quod tale proprium destruitur si non datur per notiora; & Secundo destruitur, si non datur per notiora inesse suo subjecto. Et ratio istius est, quia tale datur causa innotescendi, quod non potest fieri nisi per notius, & per illud quod est magis notum inesse suo subjecto. Item destruitur, si subjectum vel tota oratio, vel aliquod nomen in oratione sit multiplex; quia quocunque istorum dato non est proprium illius. Item destruitur, si habet aliquam superfluitatem. Item destruitur, si in proprio ponitur aliquid quod est commune omnibus; quia nihil debet poni in proprio, nisi quod separat suum subjectum ab aliquo. Item destruitur, si ejusdem ponantur plura propria; illud est intelligendum de descriptione quae indicat sufficienter omnes proprietates incomplexas de suo subjecto: quia de propriis incomplexis non est verum, quin ejusdem possint esse plura propria etiam non ordinata; quamvis frequenter propria ejusdem habeant aliquam ordinationem, & diversa diversum ordinem. Sicut proprietates creaturae rationalis; sicut Posse mereri, & Posse demereri: & ista habent ordinem aliquo modo perfectionis, pro quanto Posse mereri importat aliquem actum qui est perfectior illo actu, qui importatur per Posse demereri. Similiter Esse susceptibile disciplinae, & Esse susceptibile actus liberi, habent ordinem; quia unum importat rem priorem naturaliter re importata per aliud. Item destruitur, si oppositum illius subjecti, vel aliquid simul natura cum illo, sive posterius eo, ponitur in proprio. Item destruitur proprium, si aliquod contentum sub subjecto ponitur in proprio. Item destruitur, si genus ponitur in proprio. Item destruitur, si definitio ponitur in proprio. Item, si subjectum cum suo accidente. Item, si differentia essentialis ponitur in proprio. Item, si non determinetur qualiter est proprium illius; scilicet debet poni si competat sibi primo, vel non primo. Item, si idem ponitur proprium respectu sui ipsius. Item, in homogeneis, si non competat tam toti quam parti; & è converso. Item, si contrarium non est proprium contrarii. Item, si è diverso diversum non habet aliquod proprium è diverso diversum. Item, si casus non est proprium casus, nec conjugatum est proprium conjugati. Et ita multa alia possunt elici ex quinto Topicorum, quae ideo breviter & sine exemplis pertransivi, quia ista non sunt in specialibus scientiis multum usitata: & quae de illis Theologiae & aliis scientiis specialibus sunt necessaria, per dicta prius & per dicenda possunt patere studioso. CAP. XXII. Ostendit quid est definitio & quot modis dicitur. AD sciendum de aliqua an sit definitio alicujus, vel non, oportet primo videre quid sit definitio, & quot modis dicitur; secundo videndum est de principali proposito. Circa primum sciendum, quod omnis definitio, vel est conceptus mentis, vel est oratio ad placitum significativa; ita scilicet quod omnis definitio vel oratio in ment est unum compositum ex multis naturaliter significantibus, vel est oratio ad placitum instituta. Hoc patet per Aristotelem primo Topicorum, & in septimo & octavo Metaphysicae, & secundo Posteriorum, qui ubique definiens definitionem dicit, quod Est oratio indicans quid est esse rei, vel quidditatem rei. Ex isto sequitur, quod definitio non est eadem realiter cum definito; quia sicut vox ad placitum instituta quae est oratio, non est realiter unum nomen, sicut haec oratio, Animal rationale, non est hoc nomen, Homo: ita unum compositum in ment ex multis intentionibus, quarum una est communis omnibus illis quibus definitum est commune, & cum hoc pluribus, non est realiter illa intentio quae est praecise communis omnibus illis quibus tota definitio est communis: non tamen obstante, quod definitio & definitum non sint idem realiter, significant tamen idem realiter; similiter de definitione & definito supponentibus personaliter & significative, vere praedicatur esse idem realiter. Unde quam vis haec definitio, Animal rationale, & hoc definitum, Homo, non sint idem realiter; tamen haec est vera, Homo & animal rationale sunt idem realiter: sed per istam, Homo & animal rationale sunt idem realiter, non denotatur, quod haec definitio, Animal rationale, & hoc definitum, Homo, sint idem realiter; sed denotatur, quod eadem res importatur per istam definitionem, & per illud definitum. Et sic intelligendae sunt omnes authoritates quae dicunt definitionem & definitum esse realiter idem; quia semper per talem propositionem, quae secundum virtutem sermonis est actus exercitus, intelligunt unum actum signatum; scilicet quod de definitione & definito vere praedicatur esse idem realiter. Quod non debet sic exerceri, Definitio & definitum sunt unum idem realiter; sed debet sic exerceri, Homo & animal rationale sunt idem realiter. Sic ergo patet, quod definitio est oratio; & sicut triplex est oratio, scilicet Concepta tantum sive existens in ment tantum, Prolata, & Scripta: sic triplex est definitio. Una existens in ment tantum, quae praecise componitur ex intentionibus, sive conceptibus mentis. Alia prolata, scilicet composita ex vocibus. Tertia scripta, scilicet composita ex scripturis. Sed differentia est inter istas definitiones; quia definitio existens in ment tantum, est naturaliter definitio; sicut naturaliter importat quidditatem rei. Aliae definitiones non sunt definitiones nisi ad placitum; sicut nec significant quidditatem rei nisi ad placitum. Aliud est sciendum, quod definitio quamvis sit oratio, non tamen est propositio vel enuntiatio. Est etiam sciendum, quod cum dicitur quod definitio est oratio indicans quidditatem, ly definitio, non supponit pro se, vel pro uno communi omnibus definitionibus: sed supponit pro ipsis definitionibus, quarum nulla est hoc commune definitio; sicut nullus homo est hoc commune homo. CAP. XXIII. Ponit varias divisiones definitionum. VIso in generali quid est definitio, videndum est quot modis dicatur, ponendo scilicet aliquas distinctiones de definitione. Est autem una distinctio talis, quod Definitionum Quaedam exprimit quid rei, & Quaedam quid nominis. Definitio exprimens quid rei non potest competere nisi definito quod importat veras res: cujusmodi sunt definitiones hominis, & asini; & sic de aliis. Definitio exprimens quid nominis est, quando exprimitur significatum vo●abuli, quid scilicet per vocabulum debemus intelligere: & talis definitio potest competere definitis de quibus nihil vere praedicatur, & illo modo Vacuum, Infinitum, Chimera, & hujusmodi, definiuntur; & non solum talia, sed etiam illa quae aliquod significant & connotant; cujusmodi est Motus, Tempus, Pater, Album, Populus, Exercitus▪ & hujusmodi. Alia divisio seu distinctio Definitionum, quod Quaedam est definitio proprie dicta, illa scilicet quae datur per genus & differentiam essentialem; sive illa quae datur per talia, quorum nullum importat vel connotat aliquod extrinsecum illi quod importatur per definitum. Alia est definitio data per additamentum, quae scilicet habet aliquam partem importantem aliquod extrinsecum illi, quod importatur per definitum; sicut definitur anima, Quod est actus corporis, &c: Patet enim, quod corpus importat aliquod extrinfecum animae. Ita est etiam de illa definitione albedinis, Albedo est color disgregativus visus. Alia divisio est, quod Definitionum non indicantium aliquod extrinsecum rei, Quaedam datur per differentias essentiales: Quaedam per genus & nomina exprimentia partes essentiales: & Quaedam per genus & nomina exprimentia partes integrales. Exemplum primi, ut Animal rationale est definitio hominis. Exemplum secundi, Substantia composita ex corpore & anima intellectiva est definitio hominis. Exemplum tertii, Figura tribus lineis contenta est definitio trianguli. Alia divisio est, quod Definitionum Quaedam est data per aliqua, quorum unum est minus commune, & aliud est magis commune, ita tamen quod unum illorum sit convertibile cum definito; sicut hic, Animal rationale: & Quaedam est definitio data per aliqua quorum quodlibet est in plus quam illud definitum, & nullum illorum est superius ad reliquum; & aliqua illorum sunt talia quod nullum illorum est sub reliquo, & tamen illorum totum est convertibile cum definito: sicut si homo definiatur sic, Homo est animal intelligibile, ut Intelligibile sit commune Homini & Angelo; tunc hoc totum, Animal intelligibile, est convertibile cum homine; & tamen nec Animal, nec Intelligibile est convertibile cum homine. Ex praedictis omnibus patet, quod quando aliquid concluditur esse definitio, vel non esse definitio alicujus, subiectum talis propositionis non supponit personaliter nec significative, sed simpliciter vel materialiter. Sicut si probatur, quod Substantia animata sensibilis non est definitio hominis, hoc subjectum, Substantia animata sensibilis, non supponit pro re, sed pro intentione animae, vel signo ad placitum instituto. Similiter si probatur ista propositio, Animal rationale est definitio hominis, subjectum non supponit personaliter, sed materialiter vel simpliciter; & hoc si consequentia sit bona; tamen de virtute sermonis, quaelibet propositio talis est distinguenda penes secundum modum aequivocationis. CAP. XXIV. De regulis quibus infertur quod aliquid est definitio alicujus indicans quidditatem rei data per genus & differentiam essentialem. HIs visis ponendae sint aliquae regulae deservientes consequentiis quibus infertur aliquid esse definitionem alicujus, vel non esse: & primo quibus infertur aliquid esse definitionem alicujus indicantem quidditatem rei, datam per genus & differentiam essentialem. Est igitur una regula talis, Si definitum sit commune alicui rei simpliciter, per carentiam compositionis ex materia & forma, non definitur tali definitione. Unde sequitur, Angelus est simplex, ergo Animal rationale non est definitio Angeli: & ratio hujus est, quia nullum simplex habet differentiam essentialem, cum differentia essentialis indicet partem essentialem illius cujus est. Ex isto sequitur etiam, quod nullum accidens definitur tali definitione; sicut probat Philosophus. 7. Metaphysicae: ideo sola species, communis praecise substantiis compofitis ex materia & forma, definitur tali definitione. Alia regula est, Illud in quo ponitur pro genere aliquod commune omnibus, vel pro differentia aliquid commune omnibus ejusdem generis, non est definitio: & ideo sequitur, ens ponitur in ista oratione, Ens sensibile rationale, ergo Ens sensibile rationale non est definitio hominis; eo quod ens est commune omnibus, & ponitur loco generis. Similiter ista, unum ponitur in oratione ista, Animal unum rationale, ergo Animal unum rationale non est definitio hominis; quia unum est commune omnibus substantiis, & ponitur loco differentiae. Ratio primae partis regulae est, quia omne p●situm in definitione tali debet separare definitum ab aliquo; hoc est, debet esse medium concludendi negationem alicujus de definito; tale autem non potest esse commune omnibus. Ratio secundae partis est, quia nihil commune omnibus ejusdem generis potest esse differentia essentialis alicujus; quia nullum genus praedicamentale est in quo omnia sint composita ex materia & forma. Tertia regula est ista, Illa oratio cujus pars indicat aliquid extra essentiam rei non est definitio illius; quia in tali ponitur aliquod superfluum, quod non debet fieri in definitione. Sciendum, quod Quaedam definitio data per genus & differentias indicat complete & explicite essentiam rei; ita scilicet quod nihil est pars essentialis rei quin distincte exprimatur per aliquam partem, scilicet per aliquam differentiam positam in definitione: & talis definitio debet componi ex genere & tot differentiis essentialibus, quot sunt partes essentiales; ita scilicet quod si sint duae essentiales, puta materia & forma, debent poni duae differentiae cum genere. Si sint plures formae & materiae, debent poni tot differentiae quot sunt formae, cum una differentia exprimente materiam, & illa est complectissima definitio; & quando est aliqua oratio● cujus aliqua pars sic indicat essentiam rei, est illa oratio definitio: & talis est definitio hominis, si in homine sit materia & duae formae substantiales scilicet sensitiva & intellectiva, ut ista, Substantia materialis sensibilis rationalis; Substantia enim est genus, materiale exprimit materiam, & sensibile animam sensitivam, & rationale animam intellectivam. Alia est definitio quae non distincte & explicite indicat essentiam rei, sed imperfecte; qualis est illa definitio hominis, Corpus passibile, & similiter ista, Animal rationale; nam per neutram istarum explicite habetur, an in homine sint plures formae, vel non. Etiam quando est aliqua oratio, cujus aliqua pars, illo secundo modo accipiendo indicare essentiam rei, indicat essentiam rei, bene poterit esse definitio: & ideo primo modo accipit Philosophus indicare essentiam rei, & non secundo modo; aliqua tamen dicta Aristot. 7. Metaphysicae quae videntur esse contra ista solvuntur ibidem. Quarta regula est, quod Convertibile non indicans essentiam rei non est definitio illius. Quinta regula est, Illa oratio in qua ponitur aliquid importans aliquod extrinsecum rei non est definitio illius, illo modo accepta definitione. Sexta regula est, quod Si differentia praeponatur generi non est definitio illius. Septima regula est, Si definitio non convertitur cum definito alicujus non est definitio illius; poterit tamen esse definitio inferioris, vel superioris. Notandum, quod secunda regula & tertia & quinta & septima valent ad destruendum quamcunque definitionem quocunque modo accipitur. Ex praedictis potest elici descriptio definitionis illo modo dicta, quod Definitio, illo modo dicta, est oratio composita ex genere diviso per differentiam indicantem materiam, cum differentia vel differentiis indicante vel indicantibus formam vel formas. Aliae autem definitiones quae componuntur ex genere proximo & differentia ultima, non sunt ita completae difinitiones. Et praeter illas definitiones est alia definitio non importans aliquod extrinsecum rei, quae non differt ab illa definitione nisi in hoc, quod in definitione de qua est dictum, ponuntur differentiae in concreto quae sunt in recto de definito praedicabiles: In alia autem definitione ponuntur abstracta in obliquo correspondentia differentiis essentialibus. Et talis definitio est ista. Substantia composita ex materia & anima sensitiva & intellectiva. Illa enim est definitio hominis, in qua ponuntur abstracta correspondentia istis concretis, Materiale, sensibile, rationale Sciendum est tamen, quod illa non correspondent secundum vocem istis concretis; nec requiritur hoc: sed sic correspondent, quod sunt synonyma cum abstractis, vel essent synonyma si abstracta secundum vocem correspondentia illis concretis essent imposita ad significandum; utrumque illorum sufficit ad definitionem illo modo dictam. Ex istis sequitur, quod ex praedictis patere potest de prima definitione, quid sentiendum est de definitione illo modo dicta, per ea quae dicta sunt de prima definitione. Et est notandum, quod quamvis per differentias essentiales exprimentes omnes partes rei quoad primam definitionem; & per abstracta in obliquo etiam exprimantur omnes partes rei quoad secundam definitionem: tamen praeter differentias, & praeter talia abstracta, oportet ponere genus; quia de ratione definitionis est, quod per eam respondeatur ad quaestionem factam per quid de definito▪ hoc autem non potest convenienter fieri sine genere, cum nulla differentia n●c aliquod tale abstractum praedicatur in quid de tali definito. Notandum est etiam, quod ejusdem rei possunt esse plures definitiones tales, scilicet quando omnino idem significant quamvis dive●●o modo; quia scilicet pars unius definitionis significat aliquid in recto, & alia pars alterius definitionis in obliquo. Similiter quod ejusdem rei sint plures definitiones, quarum una est completa & alia non completa, non est inconveniens: sed quod ejusdem rei sint plures definitiones completissimae, habentes partes quae habent eundum modum significandi; puta quod omnes partes utriusque definitionis sumantur in recto, vel utriusque aliquae in recto & aliquae in obliquo, est inconveniens: & isto modo, & nullo alio, negat Philosophus ejusdem rei esse plures definitiones. Et praeter istas definitiones est alia definitio, quae componitur ex nominibus exprimentibus partes integrales; & definitio isto modo dicta datur communiter in Mathematica. Et est sciendum, quod nunquam datur talis definitio, nisi quando nomen convenit toti, & non cuilibet parti; cujusmodi est hoc nomen, triangulus; nam tres lineae sunt partes integrales trianguli, & tamen totum vocatur triangulus, & nulla pars scilicet nulla linea est trianglus: propter istam rationem illa definitio magis proprie indicat quid nominis, quam quid rei; nam definitio quae proprie indicat quid rei, non potest competere alicui, nisi conveniat omnibus quae sunt ejusdem speciei specialissimae dictae in quid de eis. Verbi gratia, si definitio maris sit, Mare est congregatio aquarum, illa definitio non convenit omnibus ejusdem speciei specialissimae cum illa re quae est mare; nam aliqua quae est specialissima dicitur in quid de illa re quae est mare, & similiter de qualibet sui parte, & tamen mare non convenit istis omnibus; & propter haec, ista definitio non ita proprie indicat quid rei, sicut praedictae definitiones. Notandum, quod nomina figurarum multilaterarum interdum important latera ambientia, interdum autem angulos; dum ergo nomen angulos importat, nomen definiendum est per nomina importantia angulos qui sunt partes embadorum: quando autem sunt nomina importantia latera, ponenda sunt nomina laterum quae sunt partes linearum ambientium, & non embadorum. CAP. XXV. De definitione data per additamentum. SEquitur de definitione data per Additamentum. Et est sciendum, quod semper in tali definitione debet poni genus definit●●um aliqua differentia accidentali: Aliquando tamen aliqua differentia accidentalis, in ea posita, est propria sibi, & Aliquando nulla differentia accidentalis est propria sibi. Exemplum primi, si albedo definiatur sic, Al●ed● est color disgregativus visus; nam disgregativam visus est differentia accidentalis propria albedini, & cum ea convertibilis. Exemplum secundi, si ternarius definiatur sic, Ternarius est numerus impar utrobique prius; nam impar non convertitur cum ternario, quia convenit quinario. De tali definitione dantur aliquae regulae. Una est, Quod non debet dari talis definitio per ignotiora; quia talis datur causa innotescendi, nihil autem notificatur per ignotius. Ex isto etiam sequuntur aliquae regulae, Una est, Quod unum contrariorum non definitur per reliquum; quod est verum de contrariis positivis: & ratio est, nam quamvis aliquando unum contrariorum sit perfectius reliquo, & ita aliquo modo notius secundum naturam; non tamen tale est notius quoad nos; quod tamen requiritur ad definitionem ex quo definitio datur ut nobis innotescat definitum. Alia regula sequitur, scilicet, Quod habitus non definitur per privationem; quia semper privatio praesupponit habitum, & ita privatio non est notior habitu, & per consequens non definit ipsum. Alia regula sequitur, Quod permanens non definitur per successivum; quia semper successivum praesupponit notitiam permanentis. Alia regula sequitur, Quod oppositum non definitur per oppositum; quod est verum de opposito contrarie, & de omnibus oppositis ab●olutis: sed de oppositis privative non est verum; nam semper privatio per habitum d●finitur. Aliae regulae multae ponuntur quinto topicorum tractantes istam materiam, de quibus ad praesens supersedeo. CAP. XXVI. De definitione exprimente quid nominis. SEquitur videre aliqua pauca de definitione exprimente quid nominis. Et est primo sciendum, sicut tactum est prius, quod omnia quae ponuntur in alio praedicamento, quam in praedicamento substantiae & qualitatis, solum talem habent definitionem secundum principia Aristot. & ideo Quantitas, relatio, & caetera praedicamenta, & per se contenta in eis, non habent nisi definitionem exprimentem quid nominis. Omnia etiam connotativa non habent aliquam aliam definitionem; & ideo talia, album, nigrum. Et universaliter omnes p●ssiones praedicabiles secundo modo dicendi per se de ●uis subjectis talem haben● definitionem. Omnes etiam privationes & negationes tales habent definitiones, & non alias. Omnia etiam quae non significant aliquid per se unum habent tales definitiones. Et similiter nomina de quibus impossibiliter praedicatur esse; cujus sunt talia nomina, Vacuum, Chimera, Infinitum, & hujusmodi. Hoc supposito videndum est de diversis definitis in speciali: & Primo de relativis. Et est sciendum, quod relativun potest definiri vel complete vel incomplete. Incomplete potest definiri sine suo correlativo; ut si definiatur pater incomplete debet sic definiri, Pater est substantia sensibilis quae aliam substantiam genuit, & cum hoc secum actu existit; vel aliquid hujusmodi. Sed Complete non potest definiri sine suo correlativo; ut definitur sic, Pater est substantia sensibilis habens Filium; & tali definitione relativa mutuo definiunt se. Nec est hoc inconveniens; quia sicut relativa sunt simul in intellectu, ita simul imponuntur; & propter hoc, non est inconveniens si mutuo definiant se. Unde sciendum, quod illa definitio non datur per notiora, sed sufficit quod sit per aeque nota: & ideo loquendo de definitione quae est per notiora, quae est magis proprie definitio quamvis non semper ita completa, nunquam relativum definitur per suum correlativum; sed definitur per suum subjectum in recto, & per subjectum sui correlativi sumptum in obliquo. Sicut simile debet sic definiri, Simile est quale correspondens alteri quali, habenti qualitatem ejusdem speciei specialissimae. Et ideo si esset aliquod nomen relativum speciale impositum albo, ita quod nunquam praedicaretur de aliquo nisi de albo; sicut de nullo praedicatur simile nisi de quali; illud deberet sic desiniri, Album simul existens cum alio albo. Et similiter definitur causa; quia est res ad cujus esse sequitur aliud ens; & sic de aliis: & ita illa definitio, & etiam quaelibet talis, est magis proprie definitio, quamvis non sit ita completa, sicut illa quae datur per suum correlativum. Connotativa autem definiuntur per sua subjecta in recto & per nomina connotativa in obliquo sumpta, vel per verba. Sicut quantitas definitur sic, Quantitas est res habens partes. Continua quantitas & permanens potest sic definiri, Quantitas continua permanens est una res habens partem extra partem. Album autem sic definitur, Album est corpus habens albedinem; & sic de aliis. Privationes & negationes definiuntur per positiva eis opposita; sicut ●●citas definitur per visum; non homo definitur per hominem sic, Res quae non est homo: & ista ad praesens de definitione sufficiant. CAP. XXVII. De regulis quibus potest probari aliquid esse species alicujus. POst regulas per quas potest demonstrari aliquid esse genus, vel definitio, vel proprium alicujus, v●dendum est de regulis quibus potest demonstrari aliquid esse Species alicujus. Et est una regula talis, Quod non praedicatur in quid de aliquo non est species illius. Et ideo sequitur, Album non praedicatur in quid de homine, ergo Album non est species hominis. Notandum, quod multae sunt species quae non praedicantur in quid de quibusdam nominibus propriis rerum quarumcunque, nec de pronomibus demonstrantibus res quascunque: sicut quantitas non praedicatur in quid de quibuscunque nominibus propriis, nec de pronomine demonstrante quamcunque rem secundum principia Aristot. Unde quacunque re data, haec non est in quid, Hoc est quantitas: & ita est de multis, quia de omnibus speciebus connotativis, & relativis. Alia regula, Quod praedicatur de omnibus non est species alicujus. Et ideo ens, unum, & hujusmodi, non sunt species alicujus. Alia regula est, quod Illud quod praedicatur de omnibus, de quibus non praedicatur aliquod praedicamentum in quid, non est species alicujus. Intelligendum est tamen, quod sicut multipliciter genus dicitur, ita & species dicitur multipliciter; & ideo ista regula non est intelligenda de omni specie; sed est intelligenda de specie quae non est communis per se partibus essentialibus aliarum rerum. Sicut unum commune omnibus formis ignis non recipit praedicationem in quid alicujus praedicamenti: & tamen potest vocari species, eo quod potest praedicari in quid respectu omnium formarum particularium. Species igitur ad praesens capitur dupliciter. Uno modo pro omni praedicabili in quid de pluribus differentibus numero, & hoc, sive significata per illam differentia numero sint nata esse partes essentiales alicujus, sive non; & isto modo Materia est species. Alio modo capitur species, pro illo quod est praedicabile in quid de talibus, & importata non sunt nat● esse partes essentiales alicujus; & igitur Anima intellectiva non est species. CAP. XXVIII. De regulis quibus probetur aliquid esse differentia. CIrca differentiam dantur aliquae regulae. Una est talis, Quod praedicatur in quid de aliquo non dicitur differentia alicujus. Et ideo sequitur, Anima intellectiva praedicatur de animabus intellectivis, ergo Anima intellectiva non est differentia. Ista regula intelligenda est de illo quod praedicatur in quid de aliquo pronomine demonstrante unam rem; sicut haec praedicatio est in quid, Hoc est anima intellectiva; & similiter ista, Hoc est forma, demonstrando formam: sed non est intelligenda regula de illo quod praedicatur in quid de pronomine sumpto cum eodem communi. Unde haec est praedicatio in quid, Hoc rationale est rationale: sicut haec praedicatio est in quid, Hoc quantum est quantum. Alia regula est, Quod illud quod non importat partem rei essentialem, videlicet materiam vel formam, non est differentia alicujus. Et ideo sequitur, Disgregativum visus non importat partem rei essentialem, ergo Non est differentia. Intelligendum est, quod ista regula est intelligenda de differentia essentiali, & non accidentali: nam aliquid poterit esse differentia accidentalis, quamvis non importat partem essentialem rei; sed sufficit quod importat accidens, vel causam, vel effectum, vel aliquid hujusmodi. Alia regula est, Quod illud quod non dividit aliquod genus non est differentia alicujus generis; nam omnis differentia est alicujus generis divisiva. Et haec est vera, tam de differentia essentiali quam accidentali: & ideo sequitur, Creativum non dividit aliquod genus, ergo Creativum non est differentia Dei. Ex isto sequitur quod aliquae passiones sunt differentiae accidentales suorum subjectorum; & aliquae non: illae enim passiones, quae sunt propriae aliquibus speciebus contentis sub genere, sunt differentiae accidentales earum; sicut disgregativum visus est tam passio quam differentia accidentalis albedinis: sed aliquae passiones, cujusmodi sunt passiones Dei & entis & hujusmodi, non sunt differentiae, sed passiones tantum; & si aliquando in authoritatibus vocentur differentiae, multum extensive loquuntur de differentia, & non proprie. Alia regula est, Quod illud quod non habet differentiam condividentem non est differentia. Et ideo sequitur, Unum non habet differentiam condividentem, ergo Unum non est differentia entis. Notandum, quod illa regula Philosophi non est intelligenda de differentia essentiali; aliquando enim contingit quod differentia essentialis non habet differentiam essentialem condividentem; sicut materiale est differentia essentialis corporis, & tamen non habet differentiam essentialem condividentem; quia species opposita, eo quod est species communis rebus singularibus carentibus compositione ex materia & forma, non habet differentiam essentialem: & ideo intelligenda est sic regula, quod illud quod non habet differentiam condividentem, nec essentialem, nec accidentalem, non est differentia. Alia regula est, Quod negatio non est differentia alicujus. Ista regula est intelligenda de differentia essentiali; quia nulla negatio, nec aliquod negativum est differentia essentialis alicujus; poterit tamen esse differentia accidentalis alicujus. Alia regula est, Quod contingenter praedicatur de aliquo non est differentia illius. Et ideo sequitur, Ridere praedicatur contingenter de homine, ergo Ridere non est differentia hominis. Notandum, quod illud quod praedicatur negative de aliquo ipso existente, hoc est, dum esse existere verificatur de illo, non est differentia illius: sicut dum haec est vera, Homo est, haec poterit esse vera, Homo non ridet, ergo Ridere non est differentia hominis. Veruntamen illud quod contingenter praedicatur de aliquo, quia scilicet ab eo potest negari vere dum de eo negatur esse existere, bene poterit esse differentia essentialis illius: sicut rationale est differentia hominis, & tamen contingenter praedicatur de homine: nam haec est contingens, Homo est rationalis; nam quando haec est falsa, Homo est, haec etiam est falsa, Homo est rationalis; sed impossibile est quod haec est falsa, Homo est rationalis, dum haec sit vera, Homo est. Alia regula est, Quod illud quod non constituit speciem aliquam non est differentia alicujus. Sicut album non constituit speciem hominis, igitur Album non est differentia hominis. Intelligendum est, quod differentia proprie loquendo non constituit speciem aliquam; quia differentia non est pars speciei, nec est de essentia alicujus speciei: sed quando dicitur, differentia constituit speciem, capitur constituere improprie, pro illo quod definit speciem: & sic verum est, quod illud quod non constituit speciem, hoc est, quod non definit speciem non est differentia illius; & illud est verum tam de differentia essentiali quam de differentia accidentali, sed diversimode. Nam illud quod non constituit speciem, hoc est, non definit speciem definitione proprie dicta, non est differentia essentialis: sed illud quod non constituit speciem, hoc est, quod non definit speciem definitione data per additamentum non est differentia accidentalis. CAP. XXIX. De problemate de eodem & diverso, & acceptionibus eorum. ARistoteles quarto Topicorum tractat de eodem & diverso, tanquam de annexis problemati de definitione: ideo post definitionem, genus, speciem, & differentiam, aliqua pauca de istis hunc sunt dicenda. Sed primo videndum est quomodo accipitur Idem, ex quo patebit quomodo accipitur Diversum. Est sciendum, quod non accipitur Idem in proposito pro non distincto; sed esse idem in proposito est idem quod habere eandem definitionem. Unde aliqua in rei veritate sunt plura; & tamen quia habent eandem definitionem dicuntur idem: sicut nomina synonyma in rei veritate sunt multa, & non unum, nec indistincta; & tamen dicuntur idem, quia eandem habent definitionem, & quia significant idem; quia unum est definitio alterius: & ita hoc nomen, idem, verificatur de illis, sive supponat pro ●●sdem, sive pro suis significatis; sed aequivoce accipitur idem in illis propositionibus. Nam in istis propositionibus, Tunica & Vestis idem sunt, si termini supponant personaliter & pro re, tunc importatur quod illa res quae significatur per tunicam, & illa res quae significatur per vestem, sunt una res, & non plures: si autem termini supponant materialiter vel simpliciter, tunc importatur quod termini significant idem; non quidem quod sunt unum & non plura, nam in rei veritate sunt plura; sed denotatur quod habent eandem definitionem: & ita patet, quod ly idem capitur à Philosopho aequivoce in diversis locis. Est tamen advertendum, quod ex hoc ipso quod de aliquibus verificatur idem numero, accipiendo idem, sicut capitur in proposito, & in septimo Topicorum; sequitur quod de illis verificatur esse idem, accipiendo idem aliter, quando scilicet illa supponunt personaliter; sed è converso non sequitur. Non enim sequitur, Homo & album sunt unu numero, hoc est, sunt unum, & non multa, ergo Isti termini habent eandem definitionem: & ideo non sequitur, Homo & album sunt idem, sumptis terminis significative, ergo Homo & album sunt idem; si homo & album non supponunt personaliter, sed materialiter vel simpliciter, qualitercunque accipiatur idem. E converso autem b●ne sequitur, Isti termini, Tunica, & Vestis, habent eandem definitionem, ergo Tunica & Vestis sunt unum numero. Et quod haec sit intentio Aristotelis, patet. Nam idem accipiendo pro eodem numero, manifestum est, quod terminare problema de accidente, est terminare problema de eodem & diverso. Nam sequitur, Convertibiliter Homo est albus, ergo Homo & album sunt idem numero: & è contra sequitur, Homo non est albus, ergo Homo & album non sunt idem numero, & è contra: & ita eaedem regulae quae deserviunt uni propositioni, & alteri. Similiter accipiendo idem pro eadem specie, regulae deservientes speciei deserviunt idem taliter accepto. Et manifestum est, quod de isto non loquitur Philosophus in septimo Topicorum; quia secundum eum ibidem, quando unum potest esse sine altero non sunt idem; & tamen manifestum est quod talia sunt idem specie. Similiter accipiendo idem pro eodem genere, manifestum est quod regulae deservientes generi deserviunt ad idem sic acceptum. Et ideo remanet quod esse idem in proposito est habere eandem definitionem. Unde regulae deservientes definitioni deserviunt huic termino idem; quamvis non omnes. Propter quod Philosophus primo Topicorum problema de eodem & diverso reducit ad definitionem, & vult, quod ostenditur quod aliquid est definitio, quoniam est idem; sed non est è converso; & tamen definitio non est eadem res cum definito, ergo praedicto modo accipitur ibi idem. Et iste est unus modus ejusdem numero; quia scilicet de talibus supponentibus significative praedicatur idem numero. CAP. XXX. De regulis quibus probatur aliqua esse eadem. IStis visis ponendae sunt aliquae regulae Aristotelis de Eodem. Et est una regula talis, Si principale est idem principali, conjugatum erit idem conjugato, & casus casui. Ista regula tenet è converso; quamvis ista regula non est generalis, Sicut conjugatum de conjugato, & principale de principali. Nam non sequitur, Album est dulce, ergo Albedo est dulcedo: sed bene sequitur, Album & dulce sunt idem, hoc est, habent eandem definitionem, vel unum est definitio alterius; ergo Albedo & dulcedo sunt idem, hoc est, habent eandem definitionem▪ Sciendum est tamen, quod ista regula non valet, nisi quando conjugatum non mutat significationem principalem. Alia regula est, Si oppositum est idem opposito, & propositum proposito. Alia regula est, Si sint eaedem generationes & corruptiones, effectiva & corruptiva sunt eadem: hoc est, nomina eis correspondentia habent eandem definitionem. Alia regula est, Si aliquid dicatur de du●bus per superabundantiam, oportet illa esse unum numero, vel oportet unum contineri sub alio. Sciendum tamen, quod hic Philosophus accipit idem numero, aliter quam in primo Topicorum, accipit enim idem numero hic pro synonymis; sed primo Topicorum accipit pro illo quod non est multa. Pro quibus est intelligendum, quod aliqua esse idem, hoc est, aliqua habere eandem definitionem contingit dupliciter; vel quod habeant eandem definitionem convertibilem cum utroque, & ita debent esse unum numero in proposito, & sunt synonyma: vel possunt habere eandem definitionem, ita tamen quod est convertibilis cum uno & non cum reliquo; sicut homo & animal habent eandem definitionem, & talia sunt ordinata secundum superius & inferius. Alia regula est, Quae non sunt eadem eidem non sunt eadem inter se. Alia regula est, Quae non sunt in eodem praedicamento ipsa non sunt idem. Sicut homo & albedo non sunt idem, quia non sunt in eodem praedicamento. Alia regula est, Quando illa quibus aliqua accidunt non sunt idem, vel è converso, ipsa non sunt eadem inter se. Notandum, quod quamvis illa quae sunt in diversis praedicamentis de se mutuo praedicentur; sicut tales sunt verae, Homo est pater, Animal est quantitas, Socrates & Plato sunt duo, & sic de aliis: tamen nunquam talia sunt idem, hoc est, talia nunquam habent eandem definitionem; quamvis enim homo sit pater, & similiter paternitas, si paternitas supponit pro aliqua una re; tamen alia est definitio hominis, & patris sive paternitatis. Et ita ista regula est generalis; quia nunquam illa quae sunt in diversis praedicamentis sunt idem, non obstante quod unum vere praedicetur de reliquo universaliter sumpto. Ex quo sequitur, quod ex ista regula non potest argui, quando unum praedicamentum praedicetur de reliquo. Unde sicut homo & album non sunt idem, loquendo de idem sicut accipitur in proposito; hoc tamen non obstante, homo est vere albus, nec album est alia res ab homine: ita non obstante, quod substantia & quantitas non sunt idem, accipiendo idem sicut hic accipitur, quando scilicet non habent candem definitionem; tamen substantia vere & realiter est quantitas. Ita etiam est de linea, superficie, & corpore, quod non sunt idem; & tamen linea vere est corpus & superficies, & è contra. Notandum est etiam, quod illa regula intelligenda est de illis quae sunt in praedicamento: si enim aliqua non sint in praedicamento, tunc non sequitur, Non sunt in eodem praedicamento, ergo non sunt idem. Alia regula est, Quae non habent idem genus proximum non sunt idem. Et debet ista regula intelligi sicut prior. Alia regula est, Illa quae non habent eandem differentiam non sunt idem. Et intelligitur haec regula sicut duae praecedentes. Alia regula est, Quorum unum suscipit magis & minus, & reliquum non, non sunt idem. Ista regula intelligenda est sicut praecedentes; videlicet quando unum suscipit magis & minus, & reliquum non, quod non sunt idem, hoc est, quod non habent eandem definitionem: hoc tamen non obstante, unum poterit vere praedicari de reliquo. Nam album suscipit magis & minus, & homo non suscipit magis & minus; & tamen homo est vere albus. Similiter ignis non suscipit magis & minus, & calidum suscipit magis & minus; & tamen omnis ignis est calidus: sed ignis & calidum non sunt idem, hoc est, non habent eandem definitionem. Per istud patet, quod talia argumenta non valent, Homo non est magis et minus substantia, et est magis et minus quantus, ergo Homo est alia res à quanto: sed sequitur, ergo Homo et quantum non sunt idem, hoc est, non habent eandem definitionem. Alia regula est, Quando aliqua suscipiunt magis et minus, sed non simul, tunc illa non sunt idem. Sicut album et simile suscipiunt magis et minus, et tamen non simul; quia aliquando ex hoc quod aliquid fit albius fit minus simile minus albo, ideo simile et album non sunt idem. Et est ista regula intelligenda sicut prior, videlicet quod non habent eandem definitionem; tamen adhuc stat, quod unum vere praedicatur de alio, et quod nulla res importatur per unum quin importatur per reliquum: sed in tali casu requiritur, quod aliquid significatur vel consignificatur per unum, quod non eodem modo importatur per reliquum. Sicut se habent album et simile, sive quale et simile. Nam nihil importatur per quale, quin importatur per simile; et è contra: non tamen eodem modo. Nam quale importat subjectum qualitatis praecise in recto, simile vero importat subjectum tam in recto quam in obliquo; et hoc saltem aequivalenter, quod patet per definitionem similis. Nam simile definitur sic, vel est definitio aequivalens suae definitioni, Simile est quale coexistens cum altero, hoc est simul tempore cum alio, habente qualitatem ejusdem speciei specialissimae. Hoc patet, quia in ista definitione ponitur unum nomen in recto significans subjectum qualitatis, et aliud in obliquo, similiter significans subjectum qualitatis. Ex isto patet, quod per illam regulam non potest probari, quod simile importat aliam rem à re importata per quale: et ita non potest probari per istam regulam, quod relatio est una res alia ab absoluto. Per idem etiam patet quomodo linea, superficies▪ et corpus, sunt idem realiter, hoc est, quod realiter linea est superficies et corpus, et è converso: et tamen aliquando eadem linea est major, et superficies minor, et corpus minus, sine additione omnis novae rei inhaerentis vel facientis unum cum priori, et è converso. Unde si aliqua res, puta corpus, trahatur in longum et non in latum, linea est modo major quam prius, et superficies non major, sed poterit esse minor:▪ et tamen eadem res est linea et superficies, nec est nova res addita, nec aliqua res quae fuit est perdita; sed solum dicitur illa linea major, quia illud corpus modo coexistit corpori longiori, vel coexisteret corpori longiori, si aliquod corpus ambiret ipsum. Dicitur autem superficies minor, in quantum coexistit corpori minus lato; et ideo quamvis sequitur, Latitudo A est minor latitudine B, ergo Latitudo A non est latitudo B: tamen non sequitur, Latitudo A fuit minor latitudine B, ergo Latitudo A non fuit latitudo B; quia eadem latitudo, aliquando fuit minor. Et ita patet, quod idem aliquando est latius, aliquando brevius, et quandoque est longius; & tamen longitudo & latitudo non distinguuntur, sed non habent eandem definitionem, sed ad hoc sufficit diversitas connotatorum. Ideo notandum est, quod aliquando Philosophi, & etiam Sancti, quando dicunt aliqua non esse idem, vel distingui, vel esse distincta, non intendunt removere unum ab alio, ita quod unum non praedicetur vere de reliquo: sed intendunt dicere quod habent diversam definitionem, & quod frequenter poterit unum removeri à reliquo; quod potest etiam frequenter contingere, sine mutatione illius de quo praedicatur, per mutationem alicujus alterius. Et hoc etiam potest aliquando contingere propter solum motum localem, propter quem nihil inhaerens acquiritur, quamvis frequenter locus ambiens acquiratur: & sic dicit Philosophus, quod motus & tempus non sunt idem, nec punctus & linea, nec homo & album, nec Deus & creatio, sunt illo modo idem; & ita est de multis aliis authoritatibus quae praedicto modo glossari debent. Alia regula est, Illa non sunt idem quae non faciunt idem, ex hoc quod apponuntur eidem. Alia regula est, Illa non sunt idem, quando non sunt idem quocunque illorum ablato. Alia regula est, Si ex quacunque positione sequatur interemptio unius, & non alterius, illa non sunt idem. Verbi gratia, posito quod homo esset, & quod nihil esset album, sequeretur quod albedo non esset, & tamen non sequeretur ex hoc, quod homo non esset, & ideo homo & albedo non sunt idem. Et ista regula intelligenda est sicut priores, nam ex hoc, quod aliqua positione facta, sequitur quod esse negetur ab uno & non ab alio, non sequitur quod unum negetur vere à reliquo; sed sequitur quod non sunt idem definitione. Verbi gratia, aliqua positione facta sequitur quod quantitas non sit, & tamen ex eadem positione non sequitur quod substantia non sit; & tamen non potest ex hoc inferri, quod substantia non sit quantitas: quamvis inferri possit quod substantia & quantitas non habeant eandem definitionem, & quod haec sit possibilis, Substantia non est quantitas; cum quo tamen stat, quod substantia vere & realiter sit quantitas. Sicut ex positione quod creans non sit, non sequitur quod Deus non sit; & propter hoc potest inferri quod alia est definitio Dei & creantis: sed ex hoc non potest concedi, quod Deus est alia res à creante; sed bene contingit inferre quod haec est possibilis, Deus non est creans, & è converso. Similiter ex hoc, quod aliqua positione sequitur formaliter quod Deus non est justus, & tamen ex eadem positione non sequitur formaliter ista, quod Deus non est intelligens, non potest inferri quin justitia Dei sit formaliter intelligentia Dei, five sapientia: sed bene potest inferri, quod justitia & sapientia non sunt idem, hoc est, non habent eandem definitionem, quod verum est; & tamen justitia & sapientia Dei, sumptis terminis personaliter & significative, sunt omnibus modis idem. Alia regula est, Si unum praedicatur de aliquo & non aliud, vel è converso, illa non sunt idem. Alia regula est, Illa non sunt idem quorum unum potest esse sine alio, sive altero non existente. Sciendum est, quod illa semper valet ad probandum aliqua non esse idem, hoc est, non habere eandem definitionem; sed non valet ad probandum unum vere negari ab alio, ipsis terminis personaliter & significative acceptis. Pro quo sciendum est, quod quamvis talis modus arguendi valeat, Omne A est, B non est, ergo B non est A. Et similiter talis modus arguendi ex singularibus valet, Hoc A est, Hoc B non est, ergo Hoc B non est hoc A. Tamen talis modus arguendi non valet, Possible est quod haec sit vera, Hoc A est, dum haec sit vera, Hoc B non est, ergo Hoc B non est hoc A. Sicut non sequitur, posito quod Socates sit albus, Possibile est quod haec sit vera, Socrates est, dum haec est vera, Hoc album non est, ergo Hoc album non est Socrates. Sed bene sequitur ista conclusio, quod Haec est possibilis, Hoc album non est Socrates, quod est verum: quia posito quod Socrates non sit albus, tunc haec est vera, Hoc album non est Socrates; & bene sequitur quod hoc album importat sive connotat aliquid, quod non eodem modo connotat vel importat Socrates; vel è converso. Per istam regulam patet, quod talis modus arguendi non valet, Possibile est quod album sive albedo sit, & tamen quod Nulla similitudo sit, ergo Similitudo est alia res ab albedine; imo etiam non sequitur ex hoc, quod Similitudo non sit albedo. Sicut non sequitur, Possible est quod album sit, & tamen quod Simile non sit, ergo Simile non est album. Eodem modo non sequitur, Possibile est quod substantia existente quantitas vel figura triangularis non sit, ergo Quantitas vel figura triangularis non est substantia: sed bene sequitur, quod haec sit possibilis, Quantitas non est substantia; & tamen in rei veritate quantitas est substantia, secundum principia Aristot. Sed nunquid illa forma arguendi valet, Quandocunque aliqua sic se habent, quod unum illorum manet altero non existente, illa sunt distincta realiter: Sed album potest manere similitudine non manente: ergo Album & similitudo realiter distinguuntur? Dicendum est, quod talis forma arguendi non valet generaliter. Unde non sequitur quandocunque aliqua sic se habent, etc. sed Deus potest manere creante non existente, ergo etc. Sed nunquid ex talibus praemissis sequitur quod non sit idem realiter? Dicendum quod non sequitur, quandocunque aliqua sic se habent, &c, Sed Deus potest esse creante non existente, ergo Creans & Deus non sunt idem realiter. Unde dicendum est, quod nulla talis conclusio de inesse vel de possibili sumpta in sensu diviso, vel aliqua aequivalens ei, sequitur ex talibus praemissis generaliter; aliquando tamen sequitur tam conclusio de inesse quam conclusio de possibili; & ideo in tali modo arguendi est aliquando figura dictionis, & aliquando non. Pro quo est sciendum, quod quandocunque cum tali majore accipiuntur sub minore aliqua non connotativa, nec relativa, nec duo etiam ordinata secundum superius & inferius, sequitur semper conclusio de inesse & de praesenti, scilicet quod non sunt idem realiter; & per consequens quod non possunt esse idem realiter. Et ideo bene sequitur, Illud absolutum, quod est scientia illius conclusionis, potest esse sine absoluto quod est scientia alterius conclusionis, ergo Illud absolutum quod est scientia istius, & illud quod est scientia alterius, non sunt idem realiter. Sed si sumantur sub connotativa, vel relativa, vel ordinata secundum superius & inferius, est frequenter fallacia figurae dictionis. Patet in exemplo de relativis; nam hic est fallacia figurae dictionis, Quandocunque aliqua sic se habent, quod unum potest esse alio non existente, illa sunt distincta realiter; Sed Deus potest esse creante non existente; ergo Deus & creans distinguuntur realiter, vel possunt non esse idem realiter: quia praemissae sunt verae conclusione existente falsa. De connotativis etiam patet exemplum, quod non sequitur, Quandocunque aliqua sic se habent, etc. Sed homo potest esse musico non existente, ergo Homo & musicus non sunt idem realiter, vel possunt distingui realiter. Similiter de aliis ordinatis secundum superius & inferius patet exemplum. Nam posito quod nullum animal sit nisi homo, non sequitur, Quandocunque aliqua sic se habent &c, Sed animal potest esse nullo homine existente, ergo Homo & animal non sunt idem realiter, vel possunt distingui realiter. Sciendum, quod aliquando sequitur conclusio de possibili sumpto subjecto pro eo quod potest esse, vel altero termino sumpto pro eo quod potest esse; & hoc respectu hujus praedicati, non est idem reater, & aliquando respectu hujus, distingui realiter. Sciendum est quod illa propositio, Quandocunque aliqua, etc. bonum intellectum potest habere, & malum; accipitur tamen in proposito secundum bonum intellectum, sive intellectus ille sit de virtute sermonis sive non, ad praesens non curo. Sciendum est etiam, quod aliquando sumendo sub connotativa vel relativa est fallacia figurae dictionis, & aliquando non. Quando autem hoc fit, & quomodo praedicta propositio debeat intelligi, & quando sequitur una conclusio & non alia, ostendetur quando tractabitur de fallacia figurae dictionis. Hoc autem sufficiat ad praesens scire, quod talis modus arguendi non valet, Possibile est quod album sit, & quod Nulla similitudo sit, ergo Album & similitudo distinguuntur realiter. Possibile est quod substantia sit, & quod nulla quantitas sit, ergo Quantitas & substantia distinguuntur realiter. Possibile est quod absolutum sit, & quod nulla relatio sit, ergo Relatio & absolutum distinguuntur realiter. Possibile est quod Deus sit, dum haec est vera Creatio non est, ergo Deus & Creatio non sunt idem realiter. Sicut non sequitur etiam secundum omnes, Possibile est quod album sit dum simile non est, hoc est, dum haec est vera, Simile non est, ergo Simile non est album; & per consequens non sequitur, ergo Album & simile distinguuntur realiter. Veruntamen ista conclusio sequitur, Haec est possibilis, album non est realiter simile; vel è converso, Simile non est realiter album: quod dico propter cavillationem quae posset fieri. Et eodem modo ex antecedentibus aliarum consequentiarum sequuntur conclusiones, scilicet quod haec est possibilis, Similitudo non est album, vel è converso; & quod haec est possibilis, Quantitas non est substantia, vel è converso; & quod haec est possibilis, Relatio non est absolutum; & quod haec est possibilis, Creatio non est Deus, vel è converso; saltem si propositiones possunt esse talibus rebus non existentibus. Et ex isto antecedente, Possibile est quod haec sit vera, Album est, dum haec est vera, Nullum simile est, sequitur quod simile aliquid significat vel connotat, quod non eodem modo connotat vel significat album, vel è converso: nam simile tam connotat qualitatem quam subjectum, & album non connotat eodem modo illud subjectum & illam qualitatem; quod patet ex definitionibus exprimentibus quid nominis albi & similis. Ita ex isto antecedente, Possibile est quod substantia sit, & quod nulla quantitas sit, sequitur quod iste terminus, Quantitas, aliquid significat vel connotat, quod non significat vel non consignifica● hoc nomen, Substantia, eodem modo; quod verum est. Nam hoc nomen. Quantitas, connotat partes quas non connotat nec substantia nec qualitas: & propter hoc illa habent diversas definitiones; tamen cum hoc stat, quod unum vere praedicatur dealio. Sicut homo & album diversas habent definitiones, & album aliquid connotat vel significat, quod non connotat homo vel significat. CAP. XXXI. De inductione. CIrca Inductionem, quae ponitur una species argumenti, est primo sciendum, quod Inductio est à singularibus ad universale progressio. Ad hoc autem, quod fiat inductio, requiritur quod tam in singularibus quam in universali sit idem praedicatum, & solum sit variatio à parte subjectorum. Uno modo ponendo in singularibus praecise pronomen demonstrativum à parte subjecti, sic arguendo, Iste currit, & Iste currit, ergo Omnis homo currit. Aliter ●●t ponendo à parte subjecti pronomen demonstrativum cum subjecto propositionis universalis, sic arguendo, Hoc album currit, & Illud album currit, & sic de singulis, ergo Omne album currit, Similiter sit ponendo nomina propria in singularibus pro subjecto, si nomina sint imposita, sic arguendo, Socrates currit, Plato currit, & sic de aliis, ergo Omnis homo currit. His visis videndum est quomodo diversae propositiones universales inducuntur ex suis singularibus; & quomodo tales inferunt singulares; & primo de illis de inesse & de praesenti. Et est sciendum, Quod quandoque tales universales habent singulares, Quandoque non habent singulares. Quando enim subjectum verificatur de aliquo, tunc habent singulares. Et ideo si nullus homo esset albus, ista, Omnis homo albus est homo, non haberet aliquam singularem; quando autem aliquis homo est albus, tunc habet singularem; & ita est de aliis: & ideo etiam aliquando eadem universalis potest inferri ex suis singularibus, scilicet quando habet singulares; & aliquando non potest induci ex suis singularibus, scilicet quando non habet singulares. Sunt ergo istae regulae. Una est, Quod quaelibet universalis affirmativa vera de praesenti, non aequivalens propositioni de futuro & de inesse, habet aliquam singularem veram. Si autem sit falsa, non oportet quod habeat aliquam singularem falsam; sed sufficit quod nullam singularem habeat, & tamen denotatur habere. Sicut per istam, Omnis chimaera est, denotatur quod habeat aliquam singularem veram, & non habet, & ideo est falsa. Alia regula est, Si omnes singulares alicujus propositionis sint verae, universalis est vera. Et ista regula est generalis tam de affirmativa quam de negativa. Alia regula est, Si universalis affirmativa sit falsa, oportet quod aliqua singularis sit falsa; sicut si haec sit falsa, Omne animal est asinus, oportet quod aliqua singularis sit falsa: sed ad veritatem universalis negativae non oportet quod aliqua singularis sit vera, quia non oportet quod habeat aliquam singularem; sicut si nihil sit album, haec est vera, Nullum album est coloratum, & tamen nulla singularis est vera. Et si dicatur quod hoc posito haec est vera, Hoc album non est coloratum, demonstrato quocunque. Dicendum, quod quamvis talis sit vera, illa tamen non est singularis alicujus universalis; quia non est universalis hujus, Nullum album est coloratum. Nam ad hoc, quod aliqua singularis sit singularis alicujus universalis, requiritur quod subjectum universalis praedicetur de subjecto singularis: sic autem non est in proposito; haec enim non est vera illo posito, Hoc album est album, demonstrato quocunque. Et si dicatur, quod quaelibet singularis est singularis alicujus universalis. Dicendum est, quod hoc non est verum. Unde ista, Iste homo est animal, demonstrando asinum non est singularis alicujus universalis: sed quaelibet singularis in qua demonstratur aliquid de quo non falsificatur terminus communis sibi additus, est singularis alicujus universalis; non sic autem est hic, Hoc album est coloratum. Circa universalem de praeterito sunt regulae intelligendae sicut de universali de praesenti. Sed circa inductionem propositionis universalis de futuro est primo sciendum, quod dicendum est eodem modo de inductione propositionis de futuro necessariae & impossibilis, sicut de illis de praesenti & de praeterito. Sed circa inductionem propositi nis universalis de futuro in materia contingenti, aliter dicendum est secundum veritatem & fidem, & aliter secundum intentionem Aristot. Et oritur ista diversitas ex hoc, quod aliter dicendum de virtute propositionis contingentis de futuro secundum veritatem & fidem, & aliter secundum opinionem Aristot. Nam Aristot. ponit quod nulla propositio contingens de futuro est vera, nec aliqua contingens de futuro est falsa; ita quod secundum intentionem Aristot. una pars contradictionis non est magis scita à quocunque intellectu, quam alia. Quia quod non est magis verum non est magis scibile; & propter hoc non posuisset Aristot. futurum contingens esse scitum à Deo, cum nullum tale secundum eum sit verum, & nihil est scitum nisi verum. Sed veritas fidei ponit, quod contingentia futura sunt scita à Deo; ita quod una pars contradictionis est scita à Deo, & alia non est scita à Deo. Sicut Deus ab aeterno scivit istam, Beata Virgo est salvanda; & nunquam scivit istam, Beata Virgo non est salvanda, vel nunquam scivit istam▪ Beata Virgo est damnanda: & propter hoc, quia una pars contradictionis est scita & non alia, una pars est vera, puta illa quae est scita, & alia non est vera, quia non est scita à Deo. Secundum igitur intentionem Aristot. universalis affirmativa de futuro poterit esse vera, quamvis nulla singularis sit vera; sicut ista universalis secundum eum est vera, Omne futurum contingens erit, imo secundum eum est necessaria: & tamen secundum eum nulla singularis ejus est vera; quia demonstrato quocunque, haec non est vera secundum ipsum, Hoc futurum contingens erit; quia infert istam, Hoc est futurum contingens, quae nec est vera nec est falsa, secundum eum. Similiter secundum eum universalis de futuro poterit esse falsa, quamvis non habeat aliquam singularem falsam; sicut haec universalis est falsa, Nullum futurum contingens erit, & tamen non habet aliquam singularem falsam; quia, quocunque demonstrato, Hoc futurum contingens non erit, secundum eum propter causam dictam non est falsa. Et sicut aliquando talis affirmativa est vera, & nulla talis singularis est vera; ita aliquando particularis affirmativa est vera, & tamen nulla singularis est vera secundum eum. Et per hoc solvuntur talia argumenta. Probatur enim quod haec est vera, Socrates erit cras, si haec est vera in aliquo instanti▪ Socrates erit, quae debet concedi secundum eum posito quod Socrates sit; quia poni: quod non est dare ultimum rei permanentis: si ergo haec sit vera in aliquo instanti, Socrates erit, sit illud instans A; tunc haec est vera, Socrates erit in A; & ultra, ●rgo erit in aliquo instanti post A▪ detur illud, & sit ●; & ultra ut prius, ergo erit in aliquo instanti post B, detur illud, & sit C; & sic tandem devenietur ad diem crastinum. Diceret ad hoc Philosophus, quod haec est vera, In aliquo instanti erit Socrates, sed nulla ejus singularis est vera; & ideo non est dare illud instans in quo erit: unde secundum eum illa est vera, In aliquo instanti erit Socrates; tamen nulla illarum est vera, In A erit Socrates, In B erit Socrates, & sic de singulis; & ideo nulla istarum est danda. Et eodem modo dicendum est secundum eum ad similia argumenta. Sed secundum veritatem fidei talis universalis affirmativa, si sit vera & scita à Deo, habet aliquam singularem veram: & hoc, quia semper altera pars contradictionis est vera & scita à Deo. Tamen advertendum, quod aliquando aliter universalis vel particularis est vera, & aliter singularis; aliquando enim secundum unam opinionem universalis est necessaria, & tamen nulla singularis est necessaria; imo quaelibet singularis sic est vera, quod quaelibet potest esse falsa, & potest nunquam fuisse vera: haec enim est necessaria, Quodlibet verum contingens futurum est verum; & tamen nulla singularis est ita vera, quin potuit nunquam fuisse vera. Similiter potest esse quod particularis sit evidenter vera, & tamen quaelibet singularis est inevidenter vera; & in hoc est aliqualis similitudo inter opinionem Aristot. & veritatem fidei. Et sicut dictum est de propositionibus de futuro; ita dicendum de propositionibus de praeterito, & de praesenti, aequivalentibus propositionibus de futuro. Unde sicut ista est vera, Iste salvabitur, & tamen possibile quod nunquam fuerit vera; quia sequitur, Iste peccabit ●inaliter, ergo damnabitur; & ultra, ergo non salvabitur; & ultra, ergo ista nunquam fuit vera, Iste salvabitur; & antecedens est possibile, manifestum est, ergo consequens est possibile. Similiter ista est modo vera, Iste fuit praedestinatus ab aeterno, & tamen possibile est quod iste nunquam fuit praedestinatus; & hoc est, quia ista, Iste fuit praedestinatus ab aeterno, aequivalet isti de futuro, Iste salvabitur; & ideo sicut una potest nunquam fuisse vera, ita possibile est quod alia nunquam fuit vera. Et ista est differentia inter propositiones veras de futuro, & eye aequivalentes, & veritatem propositionum de praeterito & de praesenti quae non aequivalent uni de futuro; quia si aliqua sit propositio vera de praesenti necessario semper erit verum postea dicere, quod illa propositio fuit vera. Sicut si haec sit modo vera, Socrates sedet, semper erit postea haec necessaria, Haec fuit vera, Socrates sedet, ita quod impossibile est quod tota haec propositio, Haec fuit vera, Socrates sedet, sit postea unquam falsa. Et similiter est de propositione de praeterito. Nam si haec sit modo vera, Socrates fuit albus, haec erit semper postea necessaria, Haec fuit vera, Socrates fuit albus. Sed secus est de propositione de futuro. Nam quantumcunque haec modo sit vera, Joannes salvabitur; tamen haec erit postea contingens, Haec fuit vera, Joannes salvabitur. Et per hoc potest patere, quod praedestinatio, vel reprobatio, vel aliquid hujusmodi, non potest esse relatio realiter inhaerens creaturae praedestinatae vel reprobatae; sicut aliqui dicunt. Nam si esset talis res, sequeretur quod iste qui esset praedestinatus non posset damnari; nam si praedestinatio sit talis res, tunc ista erit vera, Iste est praedestinatus propter talem rem sibi inhaerentem, sicut ista est vera, Socrates est albus propter albedinem sibi inhaerentem; & per consequens erit postea necessaria, Ista fuit vera, Iste est praedestinatus, & si hoc, sequitur quod illa est modo necessaria, Iste salvabitur: n●m sequitur, Ista est necessaria, Illa fuit vera, Iste salvabitur, ergo Iste salvabitur. Et antecedens est necessarium, ergo consequens est necessarium; & ex hoc sequitur quod illa est modo necessaria, Iste salvabitur. Per ista patet, quod propositione aliqua contingente existente vera in aliquo instanti, nullo modo potest esse falsa in eodem instanti: sicut si haec sit modo vera, Iste habet actum bonum, impossibile est quod in eodem instanti sit haec falsa, Iste habet actum bonum. Cujus ratio est, quia propter positionem possibilis inesse nunquam est negandum necessarium, sed posito inesse quod ille peccet, negandum est hoc necessarium post illud instans, Ista fuit vera, Iste habet actum bonum in A; & per consequens ipso A existente, & illo habente bonum actum in A, haec est impossibilis, Iste non habet actum bonum in A; & tamen aliquando fuit possibilis, sed ex quo positum fuit in actu non est amplius possibilis. CAP. XXXII. De inductione propositionum universalium de modo. CIrca inductionem propositionum universalium de Modo est primo sciendum, quod si propositiones universales accipiuntur in sensu diviso, vel aequivalentes eis, eodem modo inducuntur sicut universales de inesse. Et ideo omnes tales inductiones sunt bonae, Iste homo contingenter est animal, & Iste homo contingenter est animal, & sic de singulis, ergo Omnis homo contingenter est animal. Iste homo non de necessitate est animal, Iste homo non de necessitate est animal, & sic de aliis, ergo Nullus homo de necessitate est animal. Et est intelligendum quod sicut in illis de inesse, ita in talibus de modo, ad veritatem inductionis non refert in singularibus pro subjectis ponere pronomina demonstrativa solum, vel pronomina demonstrativa eum subjecto propositionis universalis, vel nomina propria significatorum illius termini communis. Unde sicut omnes istae tres inductiones sunt bonae, Iste homo currit, & Iste homo currit, & sic de aliis, ergo Omnis homo currit; Iste currit, & Iste currit, & sic de aliis, ergo Omnis homo currit; Socrates currit, Plato currit, & sic de aliis, ergo Omnis homo currit; & eodem modo est de quacunque universali de inesse: ita omnes tales inductiones sunt bonae, Iste contingenter est animal, & iste contingenter est animal, & sic de aliis, ergo Omnis homo contingenter est animal; Iste homo contingenter est animal, & iste homo contingenter est animal, & sic de aliis, ergo Omnis homo contingenter est animal; Socrates contingenter est animal, Plato contingenter est animal, & sic de singulis, ergo Omnis homo contingenter est animal. Ex isto patet, quod omnes tales inductiones sunt bonae, Hoc per se est animal, demonstrato aliquo albo, & Illud per se est animal, & sic de aliis, ergo Omne album per se est animal. Et ex illo, & ista regula quae vera est, Quando singulares sufficienter sumptae inferunt aliquam universalem, una singularis per se sumpta infert particularem & indefinitam illius universalis, Sequitur, quod omnes tales consequentiae sunt bonae, Ille per se aedificat, demonstrato aliquo homine qui in veritate est albus, ergo Album per se aedificat. Illo demonstrato, Deus necessario est Deus, ergo Creans necessario vel per se est Deus, quando creans est Deus. Illo demonstrato, Filius Dei per se est Deus, ergo Homo per se est Deus. Imo generaliter, ex tali singulari, in qua subjicitur pronomen demonstrativum per se, vel pronomen demonstrativum sumptum cum quocunque termino communi, qui praedicatur de illo pronomine demonstrante illud quod prius, vel etiam in qua subjicitur nomen proprium, ad talem particularem est bona consequentia. Et ideo omnes tales consequentiae sunt bonae, Haec res per se aedificat, demonstato aliquo qui in rei veritate est album, ergo Album per se aedificat: Iste homo non est aggregatum per accidens, demonstrato aliquo homine albo, ergo Homo albus non est aggregatum per accidens: Iste homo albus est aggregatum per accidens, ergo Homo est aggregatum per accidens. Hic tamen advertendum est, quod tales consequentiae non sunt semper simplices; sed frequenter sunt ut nunc solum. Unde ista consequentia, Socrates per se est animal, ergo Album per se est animal, non est consequentia simplex, sed tantum ut nunc: quia nunquam valet nisi dum Socrates est albus; quando enim Socrates non est albus, tunc non valet. Similiter ista consequentia, Filius Dei ne necessirate est Deus, ergo Homo de necessitate est Deus, est solum bona ut nunc; quia non valet nisi dum Filius Dei est homo; unde ante incarnationem non valuit. Similiter si Filius Dei deponeret naturam assumptam non valeret. Similiter talis consequentia est bona ut nunc, Haec res potest assumi à Verbo, demonstrando naturam humanam quae est Joannes, ergo Suppositum potest assumi; quia per istam, Suppositum potest assumi, non plus denotatur, nisi quod illa res quae est modo suppositum potest assumi. Et hoc est verum, sicut est verum quod album potest esse nigrum; & ideo sicut haec est vera, Album potest esse nigrum, non obstante quod haec est impossiibilis, Album est nigrum: sic haec est vera, Suppositum potest assumi, non obstante quod haec est impossibilis, Suppositum humanum assumitur. Ita si haec sit vera, aedificator per se aedificat, haec est vera, Album per se aedificat, si idem sit aedificator & album; non obstante quod haec esset per se, Aedificator aedificat, & per accidens, Album aedificat. Aliud etiam advertendum est, quod omnes praedictae consequentiae & consimiles sunt verae, quando termini supponunt personaliter & significative: quia si aliquis terminus acciperetur materialiter vel simpliciter possunt deficere, sicut dictum est. Et ideo tales consequentiae non valent, Homo albus significat aggregatum per accidens, ergo Homo significat aggregatum per accidens; quia antecedens & consequens non est verum sumpto subjecto vel materialiter vel simpliciter. Similiter non sequitur, De illo albo praedicatur per accidens aedificare, ergo De homine praedicatur per accidens aedificare. Et ita de multis aliis. Et ista de inductione propositionum universalium de modo sumptarum in sensu diviso, & eye aequivalentium, ad praesens sufficiant. CAP. XXXIII. Quomodo singulares de modo se habent ad universales de modo. IIs visis videndum est, quomodo omnes singulares de modo sumptae in sensu composito, & aequivalentes, se habent ad universales de modo sumptas in sensu composito, & eye aequivalentes: & quia aliter est de diversis, ideo de eis dicendum est se separatim; & Primo circa illas de necessario. Et est sciendum, quod semper singulares de necessario, tales inferunt universales de necessario, nisi in singularibus subjiciantur pronominativa demonstrativa sumpta cum subjecto propositionis universalis. Unde supposito quod quaelibet Persona divina assumpsisset naturam humanam, & quod nullus alius homo esset existens, ista consequentiae non valeret, Istum esse Deum est necessarium, demonstrandum patrem qui in rei veritate esset homo, & Istum esse Deum est necessarium, demonstando Filium, & Istum esse Deum est necessarium, demon-Spiritum Sanctum, igitur Omnem hominem esse Deum est necessarium; quia antecedens erit verum ilio casu posito, & consequens falsum. Tamen illo posito ista consequentia esset bona, Istum hominem esse Deum est necessarium, demonstrando Patrem, & Istum hominem esse Deum est necessarium, demonstrando Filium, & Istum hominem esse Deum est necessarium, demonstrando Spiritum Sanctum, ergo Omnem hominem esse Deum est necessarium ex inductione, & hoc si non possunt esse plures homines. Ubicunque enim possunt plura contineri sub subjecto universalis quam continentur in inductione, non valet consequentia virtute talis inductionis. Sic igitur patet, quod raro vel nunquam singulares de necessario habentes praecise pronomina demonstrativa pro subjectis sumptae in sensu composito, inferunt universalem sumptam in sensu composito: & hoc quia illa regula non est generaliter vera, Omnes singulares sunt necessariae, ergo Universalis est necessaria. Similiter talis Universalis de necessario non infert tales singulares; & hoc quia illa regula non est generalis, Universalis est necessaria, ergo Singulares sun necessariae. Unde ista universalis est necessaria, Omne vetum contingens est verum, & ta●en nulla singularis ejus est necessaria, imo quaelibet est contingens; quia quocunque vero contingenti demonstrato, haec est contingens, Hoc verum contingens est verum; quia eo ipso quod est verum contingens potest esse falsum; & per consequens potest non esse verum, & ita non est illa prima necessaria. Similiter secundum intentionem Philosophi haec est necessaria, Omne album est coloratum, & tamen quaeliber singularis est contingens; quocunque enim demonstrato haec est contingens, Hoc album est coloratum, quia potest esse falsa illo destructo. Tamen sciendum est, quod aliqualis diversitas est inter universalem affirmativam & negativam●; ●nam ex hoc quod universalis affirmativa est necessaria, non potest inferri quod singularis de subjectis quae non sunt pronomina demonstrativa, sive aliae, sunt necessariae: Sed si universalis negativa sit necessaria, quamvis non oporteat quod illae singulares, quae habent pro subjectis pronomina demonstrativa sumpta cum subjecto propositionis universalis, sint necessariae; tamen illae sumptae cum pronomine demontrativo cum termino etc. sunt necessariae. Sicut haec est necessaria, Nullum album est nigrum, tamen nulla singularis est necessaria; haec enim non est necessaria, Hoc non est nigrum, Illud non est nigrum, quocunque albo demonstrato; nec aliqua talis, Socrates non est niger, Plato non est niger: sed quaelibet talis est necessaria, Hoc album non est nigrum, Illud album non est nigrum; & sic de aliis. CAP. XXXIV. De inductione universalium de possibili. CIrca inductionem universalium de possibli est sciendum, quod ex singularibus non sequitur universalis; quia illa regula non valet, Omnes singulares sunt possibiles, ergo Universalis est possibilis. Sicut non sequitur, Haec est possibilis, Haec propositio contingens est vera, & Haec est possibilis, Ista propositio contingens est vera, et sic de fingulis, ergo Haec est possibilis, Omnis propositio contingens est vera. Et ita frequenter universalis est impossibilis, et tamen quaelibet singularis est possibilis. Et ideo talis consequentia non valet, Istud lignum continuum esse actu divisum est possibile, et▪ Istud lignum continuum esse actu divisum est possibile, et sic de aliis, ergo Omne lignum continuum esse actu divisum est possbile: et hoc accipiendo omnes propositiones in sensu composito; nam si acciperentur in sensu diviso conclusio esset vera, quia ista est vera, Omne lignum continuum potest dividi. Et si dicatur, quod sicut ex possibili non sequitur impossibile, ita ex possibilibus non sequitur impossibile. Dicendum est, quod ex possibilibus et compossibilibus non sequitur impossibile: tamen ex possibilibus bene sequitur impossibile: et ita est in proposito, quia singulares talium universalium impossibium si sint possibiles, tamen sunt simul cum hoc incompossibiles. Est tamen hic notandum, quod quandoque unius universalis sunt Infinitae singulares; et quando sic est, possibibile est quod universalis sit impossibilis, et quaelibet singularis possibilis, et nullae duae singulares sunt incompossbiles; sed tamen quaelibet una accepta est incompossibilis omnibus aliis simul sumptis. Quandoque autem unius universalis sunt Finitae singulares, et tunc si universalis sit impossibilis necesse est quod aliqua singularis est impossibilis, vel aliquae singulares in certo numero sint incomposibiles. Notandum est quod illa regula non est vera, Universalis est possibilis, ergo Suae singulares sunt possibiles. Sicut si nullus homo sit albus, et multi asini sins albi, haec universalis est possibilis, Omne album est homo, et tamen nulla singularis est possibilis; quia quocunque albo demonstrato haec est impossibilis, Hoc album est homo; et tamet si universalis sit possibilis, oportet quod possit habere omnes singulares possibiles. Sicut illo casu posito, ista, Omne album est homo, nullam habet singularem possibilem; et tamen potest habere; quia posito quod nihil esset album nisi homo, tunc istius universalis, Omne album est homo, omnes singulares essent possibiles. CAP. XXXV. De inductione propositionum universalium de contingenti. CIrca illas de contingenti est sciendum, quod singulares de contingenti non inferunt universalem de contingenti; quia illa regula non valet, Singulares sunt contingentes, ergo Universalis est contingens. Quaelibet enim singularis illius universalis est contingens, Omnis propositio vera contingens est vera; & tamen universalis est necessaria. Similiter ista est impossibilis, Nullum verum contingens est verum; & tamen quaelibet singularis est contingens. Et ita talis inductio non valet, Hanc propositionem veram contingentem esse veram est contingens, & Istam propositionem veram contingentem, etc. & sic de aliis, ergo Omnem propositionem veram contingentem esse veram est contingens. Similiter non sequitur è converso; quia regula ista est falsa, Universalis est contingens, ergo Quaelibet singularis. Per istam patet, quod ambae illarum regularum sunt falsae, Omnes singulares sunt impossibiles, ergo Universalis est impossibilis; Universalis est impossibilis, ergo Omnes singulares sunt impossibiles: sicut per praedicta patet. Et eodem modo raro aliae propositiones modales universales, sumptae in sensu composito, inferunt suas singulares, sumptas in eodem sensu. Sicut non sequitur, Omnem hominem esse risibilem est primo verum, ergo Hunc hominem esse risibilem est primo verum; & tamen frequenter est bona inductio ex singularibus ad universalem. Unde bene sequitur, Hunc hominem esse animal est per se verum, & Istum hominem, etc. & sic de aliis, ergo Omnem hominem esse animal est per se verum; & ita est de multis aliis. Quando autem hoc sit, & quando non, potest faciliter sciri per ea quae dicta sunt; & sciendo quid requiritur ad hoc, quod talis propositio modalis sit vera: & ideo ad praesens de inductione ista sufficiant. CAP. XXXVI. De regulis quibus potest probari aliquid esse aequivocum. POst haec dicendum est de regulis quibus potest probari aliquid esse Aequivocum. Et primo ponendae sunt regulae quas ponit Aristot. primo Topicorum. Est autem regula sua talis, Quod contrariatur diversis est aequivocum. Pro ista regula, & aliis sequentibus, est primo notandum in generali, quod aequivocatio, cum non sit nisi nominis quae est vox ad placitum significativa, & per consequens non est aliqua aequivocatio nisi ad placitum, non potest sciri quae vox est aequivoca, & quae non; nisi convincendo ex dictis Authorum, qui utebantur una impositione nominis vel pluribus. Hoc autem non potest sciri nisi per hoc, quod in uno loco attribuebant aliquod praedicatum nomini, & in alio loco attribuebant eidem aliquod repugnans primo. Et per hoc potest haberi aequivocatio; & ideo quando aliquid contrariatur pluribus, ita quod invenitur in aliquibus unum contrariari universaliter, & in aliis reliquum contrariari eidem universaliter sumpto, tunc manifestum est illud aequivoce accipi. Et ideo si aliquando invenitur illa propositio, Omni acuto contrariatur grave, & aliquando illa, Omni acuto contrariatur obtusum, manifestum est quod taliter utentes hac voce, acutum, aequivoce utebantur. Quia si acutum non esset aequivocum, manifestum est quod utraque propositionum praedictarum erit falsa; si enim acutum non esset aequivocum, acuto in voce, & acuto in magnitudine, haec esset falsa, Omni acuto contrariatur grave, pro multis singularibus, sicut manifeste patet: & similiter patet manifeste, quod alia esset falsa. Et ex quo authores tales universales concesserunt, oportuit eos vel mentiri, vel aequivoce uti voce eadem: si autem posuissent tantum indefinitas, quae non inferunt praedictas universales, non posset concludi istam vocem esse aequivocam. Aliud est notandū, quod Philosophus vult hic, quod illud quod est aequivocum habet contrarium: ex quo patet, quod cum sola vox vel scriptura sit aequivoca, ipsamet habet contrarium: & ex quo vox talis non contrariatur alteri voci, tanquam sibi incompossibili in eodem subjecto, non plusquam alteri, oportet necessario quod Aristot. aequivoce utatur hac voce contrarium, quod verum est. Sed quomodo hoc nomen contrarium est aequivocum, dictum est in libro praedicamentorum. Alia regula est, & est Aristotelis, Si nomini proposito sint plura contraria, quamvis contenta sub aliquo uno nomine, illud nomen est aecuivocum. Sicut album est aequivocum; nam sibi contrariatur nigrum, quod est aequivocum ad vocem & ad colorem. quod autem ista sint aequivoca patet; quia sensibus diversis apprehenduntur. Notandum est, quod non ex hoc praecise, quod aliqua apprehenduntur diversis sensibus, contingit inferre, quod nomen commune eis est aequivocum; tunc enim qualitas esset nomen aequivocum, quod falsum est: sed quando aliqua apprehenduntur à diversis sensibus, tunc nomen commune eis, cui aliquando universaliter sumpto attribuitur apprehendi ab uno illorum sensuum, & aliquando eidem universaliter sumpto attribuitur apprehendi ab alio sensu, est aequivocum eye; ita est de exemplo Aristot. Nam aliquando dicunt Authores, quod omne album est apprehensibile à visu, sicut Naturales; aliquando autem dicunt, quod omne nigrum est apprehensibile ab auditu, sicut Musici; & ita oportet, quod aequivoce utantur hac voce, album, & etiam hac voce, nigrum; non sic autem invenitur, quod aliquando omnis qualitas apprehenditur à visu, & aliquando ab auditu, vel alio sensu. Tertia regula est, Si nomen propositum aliquando habeat contrarium, & aliquando non, est aequivocum. Sicut delectationi in potu est aliquid cortrarium, delectationi secundum scientiam nihil est contrarium: similiter amare secundum animam est aliquid contrarium, et amare secundum corpus nihil est contrarium: ergo tam Delectatio, quam Amare, est aequivocum. Notandum est, quod non ex hoc praecise, quod unum contentum habet contrarium, et non reliquum, potest ostendi quod illud commune est aequivocum; tunc enim qualitas esset nomen aequivocum: sed ex hoc, quod aliqui attribuunt aliquando habere contrarium illi nomini universaliter sumpto, et aliquando negant; sequitur quod aequivoce utantur hoc nomine. Aliud notandum est, quod ista quae dicit Aristot. de Delectatione, et Amare, dicit tantummodo gratia exempli. Quarta regula est, quod Si aliqua contenta sub nomine communi habeant aliquod medium, et alia non habeant, vel si habent medium, non tamen idem medium; tunc illud nomen commune est aequivocum. Sicut album et nigrum in colore habent medium, ut notum est; sed in voce vel non habent medium, vel habent aliud medium, scilicet raucum: et ideo tam album, quam nigrum, est aequivocum. Ista regula est intelligenda sicut praecedentes, quando scilicet talibus universaliter sumptis attribuitur habere medium, et aliquando negatur ab eye medium, vel attribuitur aliud medium. Quinta regula est, Si aliqua contenta habeant plura media, & alia non, tunc nomen commune est aequivocum. Sicut album & nigrum in colore habent plura media, in voce non; ideo album & nigrum sunt aequivoca. Notandum, quod quando dicit Philosophus album colorem non loquitur proprie, sed improprie, ponendo concretum pro abstracto, hoc est, album pro albedine quae est color. Sexta regula est, Si unum contrariorum dicitur multipliciter, reli quum dicitur. Sicut multis non videre est aequivocum, ad non habere potentiam visivam, & ad non uti potentia visiva; ideo videre est aequivocum. Sciendum est, quod ista regula, sicut quaelibet talis, Si unum contrariorum est aequivocum, & reliquum est aequivocum; Et si unum privative oppositorum est aequivocum, & reliquum est aequivocum; est intelligenda quando sibi opponuntur in eodem genere oppositionis in utroque sensu: si autem non, tunc non oportet, quod si unum oppositorum sit aequivocum, quod reliquum sit aequivocum. Septima regula est una quae dicta est, scilicet, Si unum privative oppositorum est aequivocum, reliquum est aequivocum. Sicut si sensibile sit aequivocum, quia aliquid dicitur sensibile secundum animam, puta quod habet animam sensitivam; & aliquid dicitur sensibile secundum corpus, puta quod potest sentiri; oportet quod insensibile sit aequivocum: & patet prius, quomodo illa regula debet intelligi. Octava regula est, Si casus sit aequivocum, & conjugatum erit aequivocum; & è converso. Sicut quia Justè dicitur aequivoce, similiter & Justum. Similiter, Sanativum dicitur aequivoce, ergo & Sanatiuè. Qualiter autem debeat cognosci, quod casus vel conjugatum dicitur aequivoce, non potest sciri, nisi per authores, qui aliquando attribuunt aliquid casui vel conjugato universaliter, & aliquando dicunt contrarium. Nona regula est, quod Quando aliqua concreta sunt in diversis praedicamentis nomen commune eis est aequivocum. Sed sciendum est, quod illa regula, sicut praecedentes, debet intelligi, quando illi nomini sumpto universaliter, diversa praedicata non subordinata attribuuntur: sicut Delicati dicunt, quod omnis cibus bonus est effectivus voluptaris, Medici autem dicunt, quod omnis cibus bonus est effectivus sanitatis, & è converso; manifestum est, quod isti, & illi, utuntur aequivece hoc nomine bonus. Similiter morales dicunt quod ille est bonus, quia est justus vel fortis; & ita patet, quod hoc nomine, bonus, aequivoce utuntur diversi. Et ita est de hoc nomine, album, & hoc nomine, acutum, & sic de aliis. Decima regula est, Si nomen propositum est in diversis generibus non subalternis ipsum est aequivocum. Nota quod istae duae regulae intelligendae sunt sicut praecedentes; & simul cum hoc, sunt intelligendae, quando illa genera non subalterna, sic non subalternantur, quod unum necessario removetur à reliquo universaliter sumpto; si enim unum praedicetur de reliquo particulariter sumpto non oportet: & per hoc patet, quod per illas regulas non potest probari, quod idem non potest esse in diversis praedicamentis, aut in diversis generibus non subalternis, nisi unum removeatur universaliter à reliquo, & hoc necessario. Undecima regula est, Si unum contrariorum sit aequivocum, & reliquum. Duodecima regula est, Quando unum attribuitur multis, definienda sunt composita ex illis multis & illo uno; & si multis illis ablatis non remanet idem nomen, illud nomen erit aequivocum. Sicut Album convenit voci & corpori, & illa duo composita Album & Corpus sunt definienda sic, Album corpus est Res informata tali colore; & vox Alba definitur sic, Qualitas bene audibilis; & manifestum est quod illae definitiones non sunt eaedem, ideo album est aequivocum. Aliter potest dici, & melius, quod illud commune est definiendum, ita tamen quod illa quibus convenit ponantur ibidem; & tunc si ab illis ablatis quod remanet non est idem, illud nomen erit aequivocum. Sicut Naturalis si definiat album dicet sic, Album est corpus habens talem colorem; Et Musicus definiet sic Album, Album est vox bene audibilis; & manifestum est quod ablatis illis duobus, corpus, & vox, quod remanet non est idem; ideo album est aequivocum. Tredecima regula est, Si concreta non sint comparabilia secundum magis & minus, nec secundum aequa, nomen commune eis est aequivocum. Et intelligitur ista sicut praedictae. Decimaquarta regula est, Illud nomen, quod est differentia diversorum generum non subalternatim positorum, est aequivocum. Sicut acutum est differentia vocis, & etiam differentia magnitudinis; ideo acutum est aequivocum. Sciendum est, quod quamvis de eadem differentia possint praedicari diversa genera non subalternatim posita, idem tamen non potest esse differentia divisiva talium generum diversorum; sicut dicit hic Aristot. Decimaquinta regula est, Illud quod dividitur per diversas differentias in diversis locis est aequivocum. Sicut color aliter dividitur in Naturali Philosophia, & in Musica, & in Rhetorica, ideo color est aequivocum. Intelligendum est, quod non accipitur hic differentia praecise, pro differentia essentiali, sed etiam pro accidentali. Decimasexta regula est, Si idem nomen aliquando ponatur species unius, et aliquando differentia alterius, nomen est aequivocum. Notandum est etiam, quod generaliter quando aliquod nomen, vel dictio quaecunque, secundum usum recte loquentium et intelligentium, attribuitur alicui universaliter sumpto; et alibi secundum usum recte loquentium, sive in illa scientia vel arte, vel in alia, sive etiam in illo idiomate, vel in alio, invenitur aliquid secundum vocem sibi attribui, vel ipsum alteri, ex quo sequitur aliquod repugnans priori; illud est aequivocum, vel saltem accipitur aequivoce. Pro quo sciendum est, quod aliud est esse aequivocum, et aliud sumi aequivoce. Nam illud est aequivocum quod significat plura aequivoce: sed illud accipitur aequivoce, quod vel significat plura aequivoce, vel stat pro pluribus aequivoce. Sed ista distinctio declarabitur inferius, quando tractabitur de fallacia aequivocationis. CAP. XXXVII. De regulis generalibus consequentiarum. NUnc ponendae sunt regulae generales Consequentiis deservientes, quae sunt multae. Una est, quod ex vero nunquam sequitur falsum. Et ideo quandocunque antecedens est verum, et consequens falsum, consequentia non valet. Et haec est regula sufficiens ad probandum consequentiam non valere. Sciendum est, quod totum quod praecedit consequens vel conclusionem, dicitur antecedens. Et ideo antecedens Aliquando est una propositio categorica; et Aliquando continet plures, ut patet in syllogismo: et tunc quamvis una illarum propositionum sit vera, conclusio poterit esse falsa; sed si quaelibet illarum sit vera, conclusio non poterit esse falsa, si sequitur ex eis. Alia regula est, Quod ex falsis potest sequi verum. Et ideo ista consequentia non valet, Antecedens est falsum, ergo Consequens falsum. Sed ista consequentia est bona, Consequens est falsum, ergo Et antecedens; ita scilicet, quod si consequens sit falsum, oportet quod totum antecedens sit falsum, vel quod aliqua propositio quae est pars antecedentis sit falsa; sed non oportet, quod quaelibet propositio, quae est pars antecedentis, sit falsa: quia aliquando ex una propositione vera, et alia falsa, sequitur conclusio falsa; sicut patet hic, Omnis homo est animal, Lapis est homo, ergo Lapis est animal. Alia regula est, Si aliqua consequentia sit bona, ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis. Notandum, quod quando antecedens est una categorica propositio, semper si sit bona consequentia, ex opposito consequentis sequitur oppositionem antecedentis: sed quando antecedens continet plures propositiones, tunc non oportet, quod ex opposito consequentis sequatur oppositum cujuslibet propositionis, quae est pars antecedentis; sed oportet, quod ex opposito consequentis cum una propositione sequatur oppositum alterius propositionis. Sicut bene sequitur, Omnis homo est albus, Socrates est homo, ergo, etc. et tamen non sequitur, Socrates non est albus, ergo Socrates non est homo; sed bene sequitur, Omnis homo est albus, Socrates non est albus, ergo Socrates non est homo. Et ex opposito conclusionis et majore, sequitur oppositum minoris, et non ex solo opposito conclusionis. Sicut bene sequitur, Omnis homo est animal, Asinus est homo, ergo Asinus est animal. Et tamen ex solo opposito conclusionis non sequitur oppositum majoris. Nam non sequitur, Nullus asinus est animal, ergo Non omnis homo est animal. Sed ex opposito conclusionis cum minore, sequitur oppositum majoris. Nam bene sequitur, 〈◊〉 asinus est animal, Asinus est homo, ergo Non omnis homo est animal. Tamen disjunctiva opposita copulativae, quae antecedit, potest sequi ex opposito consequentis. Sicut sequitur, Omnis homo currit, Socrates est homo, ergo Socrates currit; & sequitur Socrates non currit, ergo Socrates non est homo, vel Non omnis homo currit. Alia regula est, Quicquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens. Sicut sequitur, Omne animal currit, ergo Omnis homo currit; quicquid sequitur ad istam, Omnis homo currit, sequitur ad istam, Omne animal currit. Et ex ista sequitur alia, scilicet, Quicquid antecedit ad antecedens, antecedit ad consequens; quia aliter sequeretur aliquid ad consequens, quod non sequeretur ad antecedens. Non tamen quicquid sequitur ad antecedens, sequitur ad consequens. Nam sequitur, Omne animal currit, ergo Omnis homo currit: & tamen non sequitur, Omnis asinus currit, ergo Omnis homo currit. Et similiter ista regula est falsa, Quicquid antecedit ad consequens, antecedit ad antecedens, propter idem. Ex istis sequuntur aliae regulae, scilicet, Quicquid stat cum antecedente, stat cum consequente. Sicut quicquid stat cum ista, Omne animal currit, stat etiam cum isto consequente, Omnis homo currit: sed non quicquid stat cum consequente, stat cum antecedente. Nam cum cum isto consequente, Omnis homo currit, stat ista, Aliquis asinus non currit; & tamen non stat cum ista, Omne animal currit. Alia regula est, Quicquid repugnat consequenti, repugnat antecedenti; Sicut quicquid repugnat isti, Omnis homo currit, & isti, Omne animal currit: sed non è converso. Quia aliquid repugnat antecedenti, quod non repugnat consequenti; ut ista repugnant, Tantum homo currit, & Aliud ab homine currit: sed ista non repugnant, Homo currit, & Aliud ab homine currit. Et ideo tales consequentiae sunt bonae, Oppositum consequentis stat cum antecedente, ergo Consequentia non est bona. Oppositum consequentis repugnat antecedaenti, ergo Consequentia est bona. Sed sciendum, quod consequentia poterit esse bona ut nunc, quamvis oppositum consquentis posset stare cum antedente; sed si oppositum consequentis stet, vel posset stare, cum antecedente, non poterit esse consequentia simplex. Alia regula est, Quod ex necessario non sequitur contingens. Et alia regula est, Quod ex possibili non sequitur impossibile. Et istae duae regulae sunt intelligendae de consequentia simplici; quia ex necessario non sequitur contingens, nec ex possibili sequitur impossibile, consequentia simplici: tamen consequentia ut nunc bene poterit sequi. Sicut bene sequitur, Omne ens est, igitur Socrates est; & tamen antecedens est necessarium, & consequens contingens. Similiter bene sequitur, Omne coloratum est homo, ergo Omnis asinus est homo; & tamen antecedens est possibile, & consequens impossibile, & consequentia solum est bona ut nunc. Et notandum est, quod quamvis ex possibili non sequitur consequentiâ simplici impossibile; tamen aliquando propter positionem possibilis concedendum est possibile, & negandum est necessarium: sed hoc nunquam est faciendum, nisi in argumentatione obligatoria, & durante tempore obligationis, de qua aliquid inferius dicetur. Aliae regulae dantur, Quod ad impossibile sequitur quodlibet: & Quod necessarium sequitur ad quodlibet. Et ideo sequitur, Tu es asinus, ergo Tu es Deus: & sequitur, Tu es asinus, ergo Deus est trinus & unus. Sed tales consequentiae non sunt formales; ideo illae regulae non sunt multum u●itatae. CAP. XXXVIII. De obligatione & speciebns ejus, & de institutione prima specie ejus. QUoniam Logicus circa Obligationes & Insolubilia speciales facit difficultates; ideo ad istius summae complexionem, quae de omni modo arguendi generalem tradit notitiam, sunt aliqua perscrutanda: & Primo disserendum est de obligationibus. Est autem primo sciendum, quod Obligatio sic definitur à multis▪ Obligatio est praefixio enuntiabilis secundum aliquem statum. Quando scilicet aliquis ex consensu proprio obligatur ab arguente ad aliquid in disputatione, ad quod prius non erat obligatus, & tunc fit obligatus. Obligationis autem multae species assignantur. Scilicet, Institutio, Petitio, Positio, Depositio, Dubitatio, & Sit verum. Institutio est alicujus vocabuli nova impositio pro tempore disputationis, & non ultra duratura. Et potest ex ista institutione accipi utilitas; quia per talem institutionem, Quandoque fit brevior locutio; Quandoque enim debet fieri disputatio de re ignota, & tunc utile est disputantibus pro tempore disputationis sibi certum nomen imponere; Quandoque autem fit institutio talis à Sophistis ad decipiendum respondentem, & ad obviandum eis rationabiliter respondendo. De ista specie dantur aliquae regulae. Una est, quod nunquam pars potest significare totum cujus est pars. Sed ista regula capit instantiam, nam in ista propositione, Omnis propositio est vera, subjectum significat totam propositionem. Similiter, Idem potest significare se, ergo Pars eadem ratione potest significare totum: antecedens patet, nam hoc nomen, vox significat omnem vocem, & per consequens seipsam; Similiter hoc nomen, nomen, significat omnia nomina; quia omni nomini competit definitio nominis, ergo Seipsum significat. Ideo dicendum est, quod quamvis pars posset significare totum, cujus est pars; tamen talis institutio non est semper admittenda: quando enim per illam institutionem partis habentis eandem institutionem totum significatum mutaretur à veritate in falsitatem, & è converso; tunc non est talis institutio admittenda: per hoc solvitur hoc sophisma. Quia significet A praecise hoc totum, A significat falsum; tunc quaeritur, an A significat verum, an falsum. S● verum, ergo Cum A non sit aequivocum, Haec est falsa, A significat falsum; & institutum est quod, A significet hoc totum, A significat falsum; si igitur A significat falsum, ergo Haec est vera, A significat falsum, & A significat hoc, ergo A significat verum. Respondendum est, quod illa institutio non est admittenda; pro eo, quod haec oratio, A significat falsum, quae est falsa, quando nihil significat, mutaretur in veritatem, si praecise imponitur ad significandum hoc totum, & nihil aliud. Et si dicatur, quod hoc est possibile, quod A significat hoc totum; sed omne possibile est ponibile; ponatur ergo, & redit argumentum. Dicendum est, quod differentia est inter Positionem, & Institutionem. Unde quia possibile est, quod A significet hoc totum, A significat falsum, ideo est ponibile, & ideo isto posito non accidit impossibile. Unde quando accipis, Aut A significat verum aut falsum; respondendum est quod neque verum neque falsum significat: & potest responderi, quod tam verum quam falsum significat; quia illo posito stante, u●rumque potest esse verum. Quia isto posito stante, potest A significare praecise hominem; & tunc dico quod neque est verum neque falsum; sed tunc A habebit suppositionem personalem, & supponit praecise pro omnibus hominibus: poterit etiam A significare idem quod propositio; & tunc dicendum est, A significat tam verum quam falsum, quod non est inconveniens. Et si dicatur, omnia ista stant simul, A significat hoc totum, A significat falsum, et nihil aliud significat quam hoc totum; et omnia possibilia simul possunt esse vera; igitur possunt poni. Potest dici quod illa stant simul; et ideo possunt poni: sed istis positis, negandum est omne repugnans eis. Et ideo illis positis, si arguitur, A significat verum vel falsum. Respondendum est, nec concedendo, nec negando, neque dubitando, neque distinguendo; sed respondendum est, quod propositum non est verum neque falsum. Sicut aliquo posito, si proponitur, Homo est asinus, et petatur responsio. Respondendum est, quod nec est respondendum concedendo, nec negando, nec dubitando, nec disting●endo, neque alio modo proptie accipiendo responsionem. Et si dicatur, quod illis positis, haec est vera, A significat verum et falsum, ergo Illa propositio est concedenda; et per consequens altera est concedenda. Dicendum est, quod ista, A significat verum vel falsum, nec est vera nec falsa, illis positis. Unde isto casu posito, ad quamlibet talem propositionem respondendum est, ac si non esset propositio vel oratio significativa. Et per consimilem modum potest responderi ad multa alia Sophismata, quae difficilia sunt non exercitatis in arte obligatoria; quia non sunt multum usitata in Theologia, ideo pertranseo. CAP. XXXIX. De petitione secunda specie obligationis. ALia species obligationis assignatur Petitio, quae obligat ad aliquem actum pertinentem ad officium respondentis exercendum ab eodem. Sicut si Opponens dicit, Peto quod conced●s primam propositionem proponendam à me; quae petitio recipienda est, quia non obligat ad impossibile Respondentem: & potest esse regula ●n ista specie obligationis, Quod nulla petitio est admittenda nisi cui respondens satisfacere potest durante petitione, & quaelibet talis est admittenda. Unde in ista specie obligationis potest concedi falsum, impossibile, bene respondendo. Puta si petas, quod concedam hominem esse bovem, & proponas istam in tempore obligationis, Homo est irrationalis, concedenda est; quia petita est consequenter. Et haec sufficiant de ista specie obligationis, eo quod non habet magnum locum in scientiis particularibus. CAP. XL. De positione tertia specie obligationis. TErtia species obligationis vocatur Positio. Circa quam sciendum est, quod d●ffert â casu; quia casus non obligat ad suscipiendum aliquid tanquam verum. Unde quandoque casus & positio sunt respectu oppositorum. Sicut si Socrates in rei veritate est albus, & ponatur ista, Socrates est niger; tunc enim est casus quod Socrates est albus, & positum est quod Socrates est niger: & illa positio obligat ad sustinendum istam tanquam veram, Socrates est niger; & casus tunc non obligat ad sustinendum illam tanquam veram, Socrates est albus. Item casus semper debet esse de re particulari; sed positio potest esse unius propositionis indefinitae vel particularis. Sicut si velim tibi ponere casum, non debeo dicere, Homo currit; sed debeo certificare respondentem, puta, Iste homo currit, vel iste; ita quod A currat, ita quod A sit nomen proprium istius: sed in positione possum tibi ponere istam, Homo currit, vel Aliquis homo currit. Circa casum aliquae sunt regulae. Una est, Quod casus nunquam est recipiendus nisi fiat certificatio de alicuo particulari. Alia regula est, Quod nunquam est casus recipiendus ad sustinendum impossibile. Alia regula est, Quod nunquam est casus admittendus ad sustinendum quod repugnat actui responsionis. Ut si aliquis velit tibi praeponere istum casum, quod tu sis mortuus, & velit quod tu sustineas istum casum; non debes eum recipere, quia repugnat actui responsionis, non enim stant simul, quod tu sis mortuus, & quod tu respondeas. Ideo talis casus non est admittendus, tamen tale possibile est admittendum. Positio ergo obligat ad sustinendum alicuam propositionem, eo modo quo propositio vera debet sustineri à respordente; & consistit ars ista in hoc, quod in principio debet aliqua propositio poni; deinde debent propositiones prop ni secundum quod placet opponenti, ad quas debet respond ns respondere concedendo, vel negando, vel dubitando, vel distinguendo; quibus responsionibus datis, potest opponens, quando sibi placet, dicere cedat tempus, hoc est, cesset tempus obligationis: & tunc videndum est an talis respondens bene responderit, vel non. Sicut pono tibi istam propositionem, Animal currit, deinde propono tibi istam, Nullus homo currit; si eam concedas, statim dico, cedat tempus: probo quod male respondisti, quia concessisti falsum & impertinens, scilicet istam, Nullus homo currit; ergo male respondisti. Sed iste modus opponendi & respondendi non servatur, quando ponitur casus; propter quod differt casus à positione: scito tamen quomodo respondendum est facta aliqua positione, potest evidenter sciri quomodo respondendum est posito aliquo casu. Et ideo sufficiat nunc de positione tractare. Circa quam sciendum est, quod positio quaedam est possibilis, & quaedam impossibilis. Possibilis est quando ponitur propositio falsa contingens, vel propositio contingens dabia. Et circa istam positionem dantur multae regulae. Una est, Quod omne positum in forma positionis propositum, scitum esse tale, est concedendum absolute; si illud positum, quando proponitur, non habet plures sensus quam quando per se profertur. Et per hoc solvitur hoc sophisma. Ponatur ista, Alterum illorum est verum, demonstratis istis duobus, Joannes est Episcopus, Joannes sedet; deinde proponatur ista, Unum illorum est verum, haec est concedenda, quia sequens; deinde ponatur ista copulativa, Unum istorum est verum & alterum non est verum, si negas istam & concessisti istam partem, Unum istorum est verum, oportet te negare alteram; & ita negas positum si concedas, ergo concedis tibi dubium. Dicendum est, quod illud sophisma ibi propositum, non est concedendum; sed est distinguendum: eo quod, in secunda parte alterum potest esse nomen infinitum, & tunc est copulativa vera & concedenda; vel potest esse relativum, & tunc est neganda: & est hic tertius modus amphibologiae; quia oratio per se posita non est multiplex, sed posita cum alia est multiplex. Alia regula est, Omne sequens ad positum vel bene concessum vel bene concessa, vel oppositum vel opposita bene negatorum, scitum esse tale, est concedendum si proponatur. Veruntamen ista propositio, Omne sequens ex posito, etc. non est semper concedenda; quia si ponatur ista, Nihil est tibi positum, & proponatur ista, Omne sequens ex posito est concedendum, neganda est illa tanquam repugnans posito. Alia regula est, Omne repugnans posito vel bene concesso vel bene concessis, vel opposito bene negati vel bene negatorum in tempore positionis propositum, est negandum si non sit multiplex quando proponitur. Alia regula est, Quod ad omnem propositionem impertinentem, hoc est, quae nec est sequens nec repugnans posito, vel alicui bene concesso vel bene negato, respondendum est secundum sui qualitatem: hoc est, concedenda est, si sit vera; & neganda, si sit falsa; si sit dubitanda, respondendum est dubie; si multiplex, distinguenda est. Ex praedictis sequitur, quod idem uno loco propositum est concedendum, & si alio loco proponitur erit negandum. Sicut posita ista positione, Socrates currit, & proponatur, Tantum ista propositio est tibi posita, concedenda est; quia vera & impertinens. Si autem postponatur tibi ista, Aliqua propositio falsa est tibi posita, illa esset concedenda; quia vera est & impertinens: & si postponitur ista, Tantum ista propositio est tibi posita, est neganda; quia repugnat posito & bene concesso: quia ordo propositionum propositarum in arte obligatoria est necessario attendendus. Ex praedictis patet, quod concessa aliqua indefinita, non oportet concedere aliquam singularem primo loco propositam; imo omnes ordinate propositae possunt negari praeter ultimam: & illa concedenda est, eo quod sequitur ex posito & oppositis bene negatorum, & sicut etiam disjunctiva est concedenda; & tamen neutra pars si primo loco proponatur est concedenda. Alia regula, Quod posito casu possibili nunquam est negandum necessarium nec impossibile concedendum. Quae intelligenda est de necessario quod semper fuit necessarium arte tempus obligationis, & de impossibili quod fuit impossibile ante tempus obligationis: & non de illo quod devenit necessarium vel impossibile infra tempus obligationis: quia tale necessarium potest negari & impossibile concedi, eo quod durante tempore obligationis est uniformiter respondendum postquam responsum est semel ad eam. CAP. XLI. De positione impossibili. POsitio impossibilis est, quando ponitur aliqua propositio impossibilis. Et sciendum est, quod multum refert ponere unam propositionem impossibilem, & accipere aliquam consequentiam, in qua unum impossibile infertur ex alio impossibili: sicut multum refert ponere istam propositionem, Homo est rudibilis, & inferre istam consequentiam, Si homo est asinus, Homo est rudibilis. Similiter multum refert ponere istam propositionem, Deus non est Deus, & istam consequentiam inferre, Si Deus non est, Deus non est Deus: propter quod ista conditionalis est concedenda, & positio non est recipienda. Et quandoque positio est recipienda tanquam impossibilis, & sustinenda est in positione impossibili; & tamen consequentia sive conditionalis bona est neganda. Sicut ista consequentia est bona, Deus non est tres Personae, ergo Deus non est Deus; & tamen antecedens potest recipi in positione impossibili, & debet negari consequentia. Similiter ista consequentia est bona, Spiritus Sanctus non procedit à Filio, ergo Spiritus Sanctus non distinguitur à Filio; & tamen in positione impossibili debet recipi antecedens, & negari consequens. Ex quo patet, quod multae consequentiae seu conditionales verae sunt; & tamen tam antecedens quam consequens est impossibile; & tamen antecedens potest recipi & sustineri, & consequens negari. Unde circa istam positionem impossibilem est sciendum, quod non quaelibet propositio impossibilis est admittenda; quia illa propositio impossibilis, quae manifeste cuilibet intellectui infert contradictoria, non est admittenda: sed sola illa propositio impossibilis, ex qua, per regulas & propositiones per se notas de quibus nullus intellectus dubitare potest, non possunt inferri contradictoria, est recipienda in positione impossibili. Unde tales propositiones, Deus non est Deus, Deus non est sapiens, Homo non est risibilis, & hujusmodi; possunt recipi in positione impossibili. Et ex isto patet, quod regulae datae de positione possibili, scilicet quod Omne sequens est concedendum, & Omne repugnans est negandum, non sunt generaliter observandae in positione impossibili; sed sunt magis restringendae. Unde ista regula potest dari pro positione impossibili, Omne sequens ex opposito consequentia naturali vel simplici, & tenente virtute positionis vel regulae per se notae, est concedendum. Ex quo patet, quod in positione impossibili, quod sequitur ex positis & bene concessis syllogistice est concedendum: Similiter quod sequitur virtute talium regularum debitae circumstantionatarum, Ab exclusiva ad universalem de terminis transpositis est bona consequentia; Ab affirmativa de praedicato infinito ad negativam de praedicato finito est bona consequentia, & hujusmodi; est concedendum; si enim tales consequentiae negarentur, nulla posset esse disputatio: illud autem quod sequitur consequentia ut nunc, vel consequentia naturali, vel alia consequentia quam tali, potest negari quantumcunque veraciter sequatur ex posito. Et similiter proportionabiliter dicendum est de negatione repugnentis. Ex isto patet, sicut tactum est prius, quod quandoque aliqua consequentia vel conditionalis est concedenda, & tamen potest antecedens sustineri sine consequente, etiam quando antecedens includit contradictionem. Unde si quaeratur, utrum Spiritus Sanctus non distinguatur à Filio si non procedat ab eo, est respondendum quod sic; quia per istam quaestionem non nisi quaeritur de veritate istius conditionalis, Si Spiritus Sanctus non procedit à Filio, ergo Spiritus Sanctus non distinguitur à Filio; quae vera est, quamvis non sit evidenter vera. Unde multae consequentiae sunt bonae, & multae conditionales verae, quamvis non sint nobis evidentes. Similiter si quaeratur, Si Deus sit, Deus sit trinus & unus. Respondendum est quod sic; quamvis infidelis errans aliter responderet; quia illa conditionalis est vera, cum consequens sit necessarium, quamvis non sit evidens. Si autem quaeratur an posito tanquam impossibili, quod Spiritus Sanctus non procedit à Filio, concedendum sit tanquam sequens, quod Spiritus Sanctus non distinguitur à Filio. Dicendum est quod non; quia ex quo illa conditionalis non est evidens, non potest evidenter sciri, Si Spiritus Sanctus non procedit à Filio non distinguitur à Filio: ideo quamvis ista ponatur tanquam impossibilis, Spiritus Sanctus non procedit à Filio, non est ista concedenda, Spiritus Sanctus non distinguitur à Filio. Ex istis patet, quod multae propositiones includentes contradictionem, hoc est inferentes contradictionem, possunt poni positione impossibili: nec propter hoc sunt contradictoria concedenda, quia facta tali positione, non omne sequens ex posito est concedendum; sed multa sequentia sunt neganda, vel non concedenda; nisi quaesequuntur evidenter propter positum, ita quod consequentia talis potest fieri eviden● ex naturalibus. Et hoc sive positum sit una categorica, vel composita ex multis categoricis. Quandoque autem una propositione impossibili posita, & non aliqua alia, propositio est neganda; si autem esset posita cum prima, esset concedenda. Sed nunquid talis positio impossibilis est inutilis? Dicendum est, quod quandoque talis positio est utilis, quia quandoque per talem positionem aperitur via ad sciendum quae sunt bonae & ev●dente● consequentiae, & quae non sunt evidentes: exquibus potest cognosci distinctio terminorum, & ordo eorum; & quandoque potest per talem modu●● investigari aliarum rerum distinctio. CAP. XLII. De depositione quarta specie obligationis. QUarta species obligationis ponitur Depositio. Et est depositio Obligatio ad sustinendum aliquam propositionem tanquam falsam. Sicut si dicatur sic, sit haec vera, Rex sedet, & deponatur ista, hoc est, sustineatur tanquam falsa. Unde circa istam obligationem istae sunt rgulae, Omne depositum sub forma depositi propositum in tempore depositionis est negandum. Alia regula est, Omne contradicens deposito est concedendum. Alia regula est, Quod ad sequens & ad omne impertinens, & ad repugnans quod non est contradictorium nec convertibile cum contradictorio, respondendum est secundum sui qualitatem. CAP. XLIII. De dubitatione quinta species obligationis. QUinta species obligationis ponitur Dubitatio. Et est dubitatio, Obligatio ad sustinendum aliquid tanquam dubium. Unde regulae deservientes huic speciei sunt istae, Ad omne dubitatum in tempore dubitationis propositum respondendum est dubie. Alia regula est, Quod ad contradictorium dubitati respondendum est dubie. Alia regula est, Quod ad consequens falsum respondendum est negando, & ad antecedens verum respondendum est dubie. Alia regula est, Quod ad repugnans non contradictorium nec convertibile respondendum est secundum sui qualitatem. Et similiter ad omne impertinens respondendum est secundum sui qualitatem. CAP. XLIV. De sexta specie quae ponitur, sit verum. SExta species ponitur, Sit verum, & est species qua obligatur aliquis ad respondendum ad aliquam propositionem, eo modo, quo respondens habet determinatum actum circa illam propositionem: puta eodem modo quo responderet, si sciret illam esse falsam; vel eo modo quo responderet, si sciret eam esse veram; vel eo modo quo responderet, si dubitaret eam. Sicut si dicat opponens sic, Sit verum te scire Socratem currere, hoc est, sic respondeas ad istam, illo modo quo responderes si scires eam esse veram, scilicet istam, Socrates currit: & mihi videtur, quod ista obligatio non potest multum differre à petitione & positione. Aut enim per talem obligationem ponitur ista, Tu scis Socratem currere, vel Scis Socratem non currere, vel dubitas Socratem currere: vel per talem obligationem petitur, quod eodem modo respondeas ad istam, quo responderes si scires eam esse veram, vel eam esse falsam, vel dubitares eam. Et si isto modo intelligitur facta obligatio, Dico quod aut obligat ad illam propositionem tantum expressam; vel ad omnia sequentia, anteceden●●a, repugnantia, & impertinentia. Si primo modo, obligatio est recipienda. Si secundo modo non est universaliter recipienda, maxime quando cadit supra propositionem contingentem; quia non est in potestate respondentis satisfacere petitioni. Si enim aliquis nesciat Socratem currere, & petatur ab eo quod respondeat ad omnia eodem modo ac si sciret eam; uno tempore responderet uno modo, puta si sciret eam quando Socrates est Romae, & si sciret eam quando Socrates est Parisiis, responderet alio modo ad multa impertinentia: nec est in potestate sua, ex quo nescit respondere eodem modo ad omnia quae possunt proponi, quo responderet si sciret eam. CAP. XLV. De insolubilibus. CIrca insolubilia est sciendum, quod non ideo dieuntur sophismata aliqua Insolubilia, quia nullo modo possunt solui; sed quia cum difficultate solvuntur. Unde sciendum, quod Insolubilia sophismata sunt, Quando per consequentias apparentes, quae videntur regulari per regulas necessarias, ex propositione aliqua contingente infertur sua opposita; quae ideo dicuntur insolubilia, quia difficile est tales consequentias impedire: & talia argumenta non possunt fieri, nisi quando actus humanus respicit istum terminum falsum, vel aliquem consimilem affirmative; vel hunc terminum verum, vel aliquem consimilem negative. Sicut est de ista, Socrates dicit falsum, & de ista, Socrates non dicit verum; & fit hoc modo Insolubile. Incipiat Socrates sic loqui, Socrates dicit falsum, & nihil aliud loquatur; tunc quaeritur, an Socrates dicit verum, an falsum. Si dicas quod Socrates dicit verum, & non dicit nisi istam propositionem, Socrates d●cit falsum, ergo haec est vera, Socrates dicit falsum; ergo si dicit verum dicit falsum. Si dicas quod Socrates dicit falsum, ergo hoc est vera, Socrates dicit falsum, & Socrates dicit hoc, ergo Socrates dicit hoc quod est verum; & per consequens Socrates dicit verum; & ita si Socrates dicit salsum, Socrates dicit verum. Isto casu posito illud argumentum dicitur insolubile, quia de difficili solvitur, Et ideo ad solutionem istius, & omnium aliorum est sciendum, quod talis propositio contingens ex qua debet inferri sua repugnans, vel habet hunc terminum falsum, vel aliquem consimilem. Si primo modo, oportet quod sit affirmativa; & tunc debet dici universaliter quod propositio est falsa. Unde si Socrates incipiat sic loqui, Socrates dicit falsum, & nihil aliud dicat. Dicendum est, quod illa propositio est falsa. Si autem incipiat sic loqui, Socrates non dicit falsum, non posset fieri tale argumentum apparens. Si autem propositio habeat hunc terminum verum, vel aliquem consimilem, oportet quod propositio supra quam fundatur insolubile sit negativa; & tunc est concedendum, quod illa propositio est vera. Sicut si Socrates incipiat sic loqui, Socrates non dicit verum, concedendum est quod haec est vera. Et si arguatur, quod haec sit vera, Socrates non dicit verum, & Socrates dicit hanc propositionem, ergo Socrates dicit hanc propositionem veram. Respondendum est, quod illa consequentia non valet, Socrates dicit hanc propositionem, & haec propositio est vera, ergo Socrates dicit propositionem veram. Et ratio hujus negationis est, quia in ista propositione, Socrates non dicit verum, praedicatum non potest supponere pro t●ta illa propositione cujus est pars, quamvis non praecise propter hoc quod est pars ejus: & ideo ista propositio, Socrates non dicit verum, aequivalet isti, Socrates non dicit aliud verum ab isto, Socrates non dicit verum: & ideo sicut non sequitur, haec est vera, & Socrates dicit illam, ergo dicit aliam veram propositionem ab ista; ita non sequitur, Socrates dicit istam propositionem, Socrates non dicit verum, & haec est vera, ergo Socrates dicit verum: & hoc, quia sicut dictum est, istae duae aequivalent, Socrates non dicit verum, & Socrates non dicit aliud verum ab isto. Et eodem modo dicendum est proportionabiliter ad argumentum praecedens, scilicet quod quando Socrates incipit sic loqui, Socrates dicit falsum, & quaeratur, an Socrates dicit verum aut falsum. Dicendum est quod nec dicit verum nec falsum: sicut concedendum est, quod nec dicit aliud verum, nec aliud falsum ab isto. Et ideo non sequitur, haec est falsa, Socrates dicit falsum, & Socrates dicit hanc propositionem; ergo Socrates dicit falsum. Sicut non sequitur, Socrates dicit hoc, & hoc est falsum, ergo dicit aliud falsum ab isto. Et hoc quia istae duae aequivalent, Socrates dicit falsum, & Socrates dicit aliud falsum ab isto: & propter hoc prima consequentia non valet, quia in ista, Socrates dicit falsum, praedicatum non potest supponere pro ista propositione. Et si dicatur hic arguitur ab inferiori ad superius sine negatione, & sine distributione; ergo consequentia est bona. Dicendum est, quod illa consequentia non valet, nisi quando illud superius in illo consequente potest supponere pro illo inferiori. Unde in ista, Homo est animal, si ly animal non posset supponere pro homine, haec consequentia non valeret, Socrates est homo, ergo Socrates est animal. In ista autem propositione, Socrates dicit falsum, praedicatum non potest supponere pro tota propositione; ideo non sequitur, Socrates dicit hoc falsum, ergo Socrates dicit falsum. Per praedicta potest studiosus respondere ad omnia insolubilia, si solvendo ea velit naturam insolubilium advertere, quod relinquo studiosis. Et ista de insolubilibus pro nunc sufficiant. Finit Tertia Pars Tertiae Partis▪ Incipit Quarta Pars Tertiae Partis. CAP. I. De fallaciis in generali. CUm dictum sit de argumentis & speciebus argumentorum, restat nunc dicere de defectibus argumentorum & consequentiarum. Hujusmodi autem defectus vocantur Fallaciae, penes quas peccant argumenta falsa, & ideo de eis est dicendum. Circa quos primo sunt aliqua generalia praemittenda. Secundo tractandum est de eis in speciali. Et sciendum est, quod quamvis à Philosopho & multis aliis ponantur 13. fallaciae, cum omne argumentum apparens vel sophisticum peccans in forma, vel peccat per aequivocationem, vel per amphibologiam, vel per aliqua istarum 13. sicut tractando de eis in speciali ostendetur; veruntamen praeter fallacias enumeratas sunt aliae tres quibus peccat opponens arguendo contra respondentem: & quia Philosophus docet vitare & reprehendere defectus opponentis in respondendo, ideo 13. Fallacias enumerat. Secundo sciendum quod istarum fallaciarum quaedam ponuntur in dictione, & quaedam extra dictionem. In dictione enim ponuntur Sex, & Septem extra dictionem. Et est sciendum quod dictio hic capitur non solum pro voce, sed etiam pro omni signo ad placitum instituto, sive fit vox, sive scriptura, sive quodcunque aliud. Et dicuntur falliciae in dictione illae penes quas peccant argumenta quae non haberent defectum nisi essent aliqua signa ad placitum instituta: ita quod praecise ille qui facit argumentum in ment sine omni idiomate, & omni signo voluntarie instituto, talia argumenta non potest facere penes omnes modos talis fallaciae; quamvis in casu posset esse penes aliquem modum. Aliae autem fallaciae quae possunt reperiri in argumentis compositis ex propositionibus habentibus tantum esse in ment, etiam si nullum signum esset voluntarie institutum, quantumcunque argumenta prolata vel scipta possint habere confimiles defectus, vocantur fallaciae extra dictionem. Et ideo falsum est quod dicunt aliqui, quod fallaciae in dictione sunt à parte vocis, & fallaciae extra dictionem à parte rei: quia non plus sunt istae ex natura rei, quam illae. Sed debet dici quod fallaciae in dictione sunt illae, penes quas secundum omnes modos peccant sophistica argumenta composita ex signis voluntarie institutis. Fallaciae ex●●● dictionem sunt illae, penes quas peccant argumenta tam composita ex signis voluntarie institutis quam composita ex signis naturaliter significantibus. Tertio notandum, quod Legicus, non Sophista, habet cognoscere istas fallacias, ita scilicet quod habet cognoscere quasdam regulas generales applicabiles ad omnes, per quas simul cum aliis scitis in aliis scientiis particularibus potest reprehendere omnes defectus omnium falsorum argumentorum peccantium in forma, in quacunque materia fiant. Ex quo patet utilitas istius notitiae. Nam per istam notitiam deprehenditur de omni argumento peccante in forma, quod non valet: & sine ista notitia impossibile est hoc scire, propter quod impossibile est aliquam scientiam naturalem, vel morale●●, vel quamcunque aliam sine ista notitia perfecte habere. Et ideo ignorantes istam artem in aliis scientiis intendentes, sive intendant Philosophiae naturali, sive morali; sive etiam Juri civili, sive canonico; sive Theologiae, sive cuicunque scientiae: si velint ex proprio capite multa docere vel scribere, praeter ista quae inveniuntur expressa in sacra Scriptura, & praeter ista quae notabiliter inveniuntur in libris scientium, necessario in multos prolabuntur errores. Unde non dubito, quin multitudo & contrarietas opinionum tam in Theologia quam in Philosophia modernis temporibus ex hoc proveniat. Et ex hoc provenit, quod multi ignorantes Logicam novas opiniones praeter vocaliter expressas in Scriptuta sacra ex dictis Sanctorum & scriptis Aristot. publice docuerunt, & replendo libros non paucos in scriptis reliquerunt. Quarto sciendum, quod penes istas fallacias non tantum peccant paralogismi stricte sumpti, qui sunt ex duabus propositionibus, & una conclusione: sed etiam omnes falsae consequentiae peccant contra has fallacias, sive illae consequentiae sint Enthimemata, sive Inductiones, sive Exempla; quae ideo possunt vocari paralogismi, quia in paralog sinos reduci possunt. CAP. II. De fallacia aequivocationis, & primo modo ejus. IStis visis dicendum est de fallaciis in speciali, & primo de aequivocatione. Circa quam primo videndum est quid est aequivocatio. Secundo videndum est de forma, & modo respondendi ad paralogismum aequivocationis. Tertio quot modis dicitur vel fit aequivocatio. Circa primum est sciendum, quod Aequivocatio est diversa significatio alicujus termini positi in oratione; ita quod secundum aliquos causa non existentiae est diversitas significationis: Sed istud non est bene dictum, quia non semper ubi est aequivocatio, ibi est diversitas significationis; quia bene potest esse aequivocatio in pure univoco. Sicut ista propositio▪ Homo est nomen, est distinguenda penes aequivocationem, etiam si hoc nomen, Homo, non significaret nisi unum, nec proprie, nec improprie: tamen hic non est diversa significatio. Et ideo dicendum est quod aequivocatio magis proprie definitur sic. Aequivocatio est multorum vocatio sub eadem voce, & sub eodem signo. Et vocatio non accipitur hic pro significatione tantum, sed etiam pro suppositione, vel pro aliqua positione: & debet intelligi quod sit multorum vocatio praedicto modo; vel quod denotatur fieri multorum vocatio, vel non fieri; quia non semper quando est aequivocatio stat ibi terminus pro diversis; sed aliquando denotatur stare pro diversis. Verbi gratia. Si dicam sic, Homo est species, illa est distinguenda, quia ille terminus, Homo, potest stare pro multis scilicet pro intentione animae, & pro homine extra. Sed si dicas sic, Homo albus non fuit homo, posito quod nunquam fuit homo albus, subjectum non stat pro multis scilicet pro illis quae fuerunt albi, vel pro iis qui sunt albi, quia nunquam fuit aliquis talis. Dicendum, quod licet nunquam fuerit aliquis talis, tamen denotatur stare pro talibus in illa negativa, Homo albus non fuit, pro talibus saltem sub disjunctione. Sciendum est tamen quod stare pro diversis non facit aequivocationem: sed stare pro diversis, ita quod pro uno & non pro altero, facit aequivocationem. Sicut in ista, Omnis homo est animal, ly homo, stat pro diversis, & tunc non est aequivocatio: sed in ista, Homo est species, potest stare pro diversis, quia potest stare pro intentione, & pro homine extra, ita scilicet quod aliquis utatur hac voce pro uno & non pro alio. Ex hoc patet, quod causa apparentiae hujus fallaciae, est identitas vocis vel signi. Et causa non existentiae est usus diversus, quia scilicet contingit ea uti illo modo, vel alio modo. Circa secundum est sciendum, quod forma respondendi ad talem ●pe●alogismum debet esse ista, scilicet quod proposita aliqua oratione vel propositione in qua ponitur una dictio qua contingit sic diversimode uti, illa est distinguenda, eo quod contingit uti tali dictione sic, vel sic: & sic respondendum est concedendo argumentum, vel negando, vel in uno sensu concedendo, & in alio negando, vel negando, vel concedendo in utroque. Circa tertium est sciendum, quod▪ tres ponuntur modi aequivocationis. Primus est quando aliqua dictio est aequivoca à casu. Vocatur autem aequivocum à casu, quando dictio aeque primo, non semper quidem aeque primo tempore vel intentione, pluribus impositionibus, vel una aequivalenti pluribus, imponitur ad significandum; ita scilicet quod una impositione imponitur ad significadum ac si non esset prius imposita: sicut contingit quando eadem dictio est eadem in diversis idiomatibus; sicut haec dictio, me, & est Latinum & Anglicum, ideo est aequivocum à casu: ita etiam est in eisdem dictionibus ejusdem idiomatis frequenter. Et est sciendum, quod non solum dictio quae proprie aliquid significat, cujusmodo est dictio categorematica, sed etiam dictio quae nihil proprie per se significat, sed tantum consignificat, cujusmodi sunt dictiones syncategotematicae, possunt esse aequivoce; sicut patebit de adverbiis, conjunctionibus, & aliis signis. Secundo notandum est, quod quaelibet oratio in qua ponitur talis dictio aequivoca semper de virtute sermonis est distinguenda, eo quod potest accipi sic, vel sic; & hoc sive sit in uno sensu vera, & alio sensu falsa, vel in utraque sensu vera, sive in utroque falsa: tamen aliquando disputantes possunt arctare illos ad certum sensum, & ad certam significationem, & tunc non est distinguenda. Potest autem hoc fieri vel per consuetudinem, vel per certam ordinationem inter eos. Potest etiam hoc fieri per additionem alicujus, sicut si opponens dicat, Volo quod quando addo huic dictioni canis A, quod stat praecise pro animali latrabili, tunc si opponens proponat istam, Omnis canis A est latrabilis, non est distinguenda: Si autem proponat istam, Omnis canis est latrabilis, illa est distinguenda. Potest etiam fieri sine tali additione, sicut si opponens dicat sic, Volo in tota ista disputatione capere praecise hoc nomen, canis, pro latrabili animali: tunc quandocunque in ista disputatione proponitur propositio in qua ponitur haec dictio, canis, nulla talis est distinguenda Et si quaeratur an talis propositio distinguenda sit vera vel falsa. Dicendum quod vocando verum, omne illud quod est signum subordinatum verae propositioni in ment, talis propositio est distinguenda, si habeat unum sensum verum, & alium falsum: vel ipsa est tam vera quam falsa, quia scilicet sibi correspondet tam vera propositio quam falsa in ment, ideo talis propositio est distinguenda. Vocando autem verum, illud cui proprie & praecise corresponet una propositio vera in ment & non falsa, sic accipiendo hoc vocabulum, talis propositio nec est vera, nec est falsa. Et ideo quod aliquando dixi eadem propositio est vera & falsa, necessaria & impossibilis; & aliquando quod eadem propositio non est vera & falsa: aequivoce accepi verum & falsum in uno loco & in alio, quam aequivocationem tunc intellexi quamvis non expresserim, sicut nec scribentes aliquando exprimunt aequivocationes quas advertunt in dictis suis. Penes istum primum modum peccant talia argumenta, Omnis canis est animal, sydus caeleste est canis, ergo Sydus caeleste est animal. Nam tam major quam minor est distinguenda, eo quod ly canis in utroque potest stare pro cane latrabili, & tunc valet syllogismus, & minor est falsa, ista scilicet. Sydus caeleste est canis. Vel potest stare tam in majore quam in minore pro sydere caelesti. Et tunc etiam valet syllogismus; sed major est falsa, quia tunc sequeretur quod sydus caeleste curreret. Vel potest stare ly canis, in majore pro animali latrabili, & in minore pro sydere caelesti; & tunc consequentia non valet, sed est fallacia aequivocationis, quia ly canis aequivoce accipitur in majore & minore. Similiter talis consequentia peccat contra fallaciam aequivocationis, Omnis canis est animal, ergo Sydus caeleste est animal. Nam ista, Omnis canis est animal, distinguenda est, eo quod ly canis potest stare pro animali latrabili: & tunc non valet consequentia, quia arguitur à termino stante pro alio significato quam pro illo pro quo stat in antecedente, sicut manifeste patet. Si autem ly canis stat pro sydere caelesti in antecedente, tunc est bona consequentia, quia arguitur à termino stante pro uno significato ad terminum stantem pro eodem significato: & illa consequentia est bona, sed antecedens est falsum. Et iste modus debet observari in respondendo ad quodcunque argumentum in quo ponitur propositio quae est distinguenda penes quamcunque fallaciam. Penes istum modum peccant etiam tales paralogismi, Tantum aqua est in vase, color est in vase, ergo color est aqua. Nam ly in, diversimode & aequivoce accipitur. Uno modo potest accipi ut denotet aliquid esse in re aliqua sicut locatum dicitur esse in loco, & sic major est vera, & aliter accipitur in minore, ut scilicet denotetur aliquid esse in alio ut accidens in subjecto. Et sicut accidit aequivocatio propter hanc dictionem, in, ita frequenter accidit aequivocatio propter alias dictiones syncategorematicas; quando autem hoc contingit scitur per usum & exercitium in diversis scientiis. CAP. III. De secundo modo fallaciae aequivocationis. CIrca secundam modum est sciendum, quod tunc est secundus modus, quando eadem dictio primo & principaliter imponitur ad significandum vel con●ignificandum aliquid vel aliqua, & secundario propter aliquam attributionem alterius rei ad primum significatum imponitur ad significandum aliud vel alia: i●a quod in aliquibus propositionibus utimur hoc vocabulo pro illo pro quo primo erat institutum, & non omnibus. Sicut est de isto nomine, homo, quod primo erat institutum ad significandum animalia rationalia: & secundo, propter similitudinem statuae ad hominem, utimur hoc nomine, homo, pro statua in pluribus propositionibus; sicut in talibus, Homo depingitur, Homo est aureus, vel argenteus, quando statua sit ex auro vel argento. In multis autem propositionibus non utimur illo vocabulo pro tali secundario significato, sicut in talibus, Homo currit, Homo est animal, & sic de consimilibus; sed tantum pro primario significato. Ex hoc oritur una regula talis, quod Nunquam propositio est distinguenda penes secundum modum aequivocationis, nisi quando illud vocabulum quod potest sic aequivoce accipi comparatur alicui verificabili de secundario vel pro secundario significato, vel pro aliquo simili. Et ideo ista est distinguenda, homo depingitur; sed non ista, homo currit, nec ista, homo est animal; & sic de singulis. Et ratio hujus est, quia semper terminus communis ubicunque ponitur potest stare pro suo primario significato, sed non semper pro secundario: sed tantum in propopositione ubi comparatur alicui sibi simili scilicet primario significato suo; & ideo tantum talis propositio est distinguenda penes secundum modum aequivocationis. Et si quaeratur ratio & causa hujus. Dicendum, quod principalis ratio & causa est voluntas utentium: & ideo si placeret utentibus posset utraque distingui, hoc tamen non habet usus. Penes istum secundum modum peccant tales discursus, quicquid currit habet pedes, Aqua currit, ergo Aqua habet pedes. Omnis homo est animal rationale, Imago est homo, ergo, etc. Petra erat Christus, ergo Aliquod irrationale erat Christus. Vrina est sana, ergo Urina est Animal. Et universaliter quando aliqua dictio potest summi metaphorice & transumptive, potest causare talem fallaciam aequivocationis. Sicut est in talibus, Subjectum scientiae est materia scientiae, ergo Scientia componitur ex materia & forma; nam antecedens illius consequentiae est distinguendum, eo quod hoc nomen, materia, potest accipi proprie, & sic est haec falsa, Subjectum est materia scientiae: vel potest accipi metaphorice & improprie, & sic consequentia non valet. Similiter ista, Figura est forma aeris, ergo Aes & figura distinguuntur realiter; nam forma potest accipi proprie, & sic antecedens est falsum: vel potest accipi improprie▪ & sic non est bona consequentia. Similiter est hic, Statua componitur ex aere & figura, ergo Aes & figura distinguuntur realiter. Nam compo●i potest accipi proprie, & sic antecedens est falsum: vel metaphorice & improprie, & sic consequentia non valet. Et sicut est de istis, ita est de multis aliis, quia vix est aliqua dictio multum usitata, quin aliquando accipiatur improprie & metaphorice: ideo summe necessarium est inspicienti dicta authorum scire quando accipiuntur vocabula proprie, & quando improprie, quia aliter quis faciliter decipitur. Et propter hoc scriptores veteres qui tam profunditate scientiae quam splendore eloquentiae pollebant, necesse fuit eis propter ornatum eloquentiae per diversa vocabula & varias dictionum & orationum formas suam intentionem exprimere, illas voces frequenter à propria significatione ad impropriam transferre: cujus transumptionis & locutionis metaphoricae Grammatici diversas species in authoribus usitatas tradunt; quarum aliqua fiunt quando dictio transfertur à propria significatione ad impropriam, & sic istae deserviunt secundo modo aequivocationis. Aliquae autem accidunt ex hoc quod una oratio transfertur à significatione propria ad impropriam, & istae deserviunt fallaciae amphibologiae. De quarum aliquibus est nunc breviter transcurrendum. Unde una translatio est quando nomen totius ponitur pro nomine partis; vel è converso, sicut si dicatur, Hoc corpus est Socrates, demonstrando cadaver quod fuit pars Socratis. Alia est quando unum contrariorum ponitur pro reliquo. Alia est quando ponitur causa pro causato; vel è contra. Quandoque autem continens pro contento ponitur; vel è contra. Quandoque autem nomen inventoris pro nomine inventi; vel è converso. Et quandoque nomen unius speciei pro nomine alterius speciei, ratione alicujus proprietatis convenientis individuis utriusque speciei. Quandoque ponitur nomen temporis pro effectu temporis; & è contra. Et quandoque nomen materiati pro nomine materiae; & è contra. Et quandoque nomen antecedentis pro nomine consequentis. Et quandoque nomen efficientis pro nomine effectus; & è contra. Et quandoque verbum unius temporis pro verbo alterius temporis. Et quandoque singulare pro plurali; & è contra. Et quandoque proprietas animalis attribuitur non animali; & è contra. Et quandoque una propositio ponitur pro alia. Et quandoque dictio unius partis orationis ponitur pro dictione alterius partis orationis. Istis modis & multis aliis possunt dictiones à propria significatione transferri ad impropriam: cujus translationis Grammatici diversas docent species, inter quas connumerantur istae, cathaterum, metaphora, synecdoche, metalepsis, anthropopathos, & peralenge, & multae aliae quarum notitia in Grammatica, quae aliis scientiis subministrat, perfecte tradita est, quam omni volenti studere in libris Authorum & in sacra Scriptura puto multum necessariam, sine qua frequenter accidit error pervertendo intentionem scribentium. Et nota quod aequivocum juxta secundum modum vocatur à Boetio Aequivocum à consilio▪ CAP. IU. De tertio Modo fallaciae aequivocationis. CIrca tertium modum aequivocationis est sciendum, quod tunc est tertius modus, non quando aliqua dictio accipitur pro diversis significatis, sed ex hoc solum quod alicui comparatur, quod non plus pertinet ad primum significatum quam ad secundarium. Et est iste modus accipiendi, non ex hoc quod vox potest significare diversa, sicut contingit in duobus primis modis; sed ex hoc quod eadem vox potest supponere pro diversis: & ideo pro isto modo dantur diversae regulae quibus potest cognosci. Est autem una regula talis, quod Quando unum extremum propositionis est nomen primae intentionis non sumptum cum signo universali vel particulari, & aliud extremum est nomen secundae intentionis, iila oratio est distinguenda penes tertium modum aequivocationis; eo quod nomen primae intentionis potest supponere simpliciter, vel personaliter; & secundum hoc potest accidere fallacia aequivocationis. Et secundum istum modum peccant talia sophismata, Attributa non sunt idem essentiae divinae, Sapientia est attributum, & similiter justitia est attributum, ergo Sapientia & justitia non sunt idem essentiae divinae. Respondeo, ista oratio est distinguenda, Sapientia est attributum, eo quod sapientia potest supponere simpliciter, vel personaliter. Si primo modo tunc est fallacia aequivocationis, quia in antecedente accipitur simpliciter, & in conclusione personaliter, & per consequens aequivoce. Si secundo modo supponat, minor est falsa, quia tunc non denotatur quod ille conceptus qui attribuitur & concluditur de Deo sit attributum; sed quod illa res quam significat talis conceptus est attributum, quod est falsum: quia non plus est illa res quae est sapientia attributum, quam illa res quae est essentia divina: & per consequens accipiendo terminos personaliter & significative non plus est haec vera, Sapientia est attributum, quam ista, Essentia est attributum; accipiendo tamen terminos simpliciter & pro intentionibus animae est una vera, & alia falsa. Similiter accidit hic, Unum est passio entis, Unum est idem realiter cum ente, ergo Idem est passio sui ipsius. Et similiter hic, Rationale & homo sunt idem realiter: Sed rationale est differentia & homo est species: ergo Species & sua differentia sunt idem realiter. Similiter hic, Homo & risibile sunt idem realiter: Sed risibile est passio hominis, homo est subjectum: ergo Passio & suum subjectum sunt idem realiter. Responsio ad omnia ista argumenta patet. Nam istae propositiones, Unum est passio entis, Rationale est differentia hominis, Risibile est passio hominis, & caeterae tales, non sunt verae nisi subjectis supponentibus simpliciter. Aliae autem praemissae non sunt verae nisi eisdem terminis acceptis personaliter: & ideo manifestum quod in illis est fallacia aequivocationis penes tertium modum. Similiter est hic, Homo & animal rationale sunt idem realiter, Homo & animal rationale differunt ratione, ergo Aliqua quae differunt ratione sunt idem realiter. Similiter est hic, Essentia & sapientia differunt ratione, quia sunt distincti conceptus, Sapientia & essentia sunt idem realiter, ergo Aliqua quae sunt idem realiter differunt ratione. Similiter hic, Homo & animal rationale sunt idem realiter: Homo & animal rationale sunt definitio & definitum, etc. Similiter hic, Homo & animal sunt eadem res: Homo est species, Animal est genus: ergo Species & genus, etc. Unde in istis & in infinitis consimilibus non possunt aliquae propositiones esse verae nisi terminis sumptis simpliciter, & aliae non possunt esse verae nisi eisdem terminis sumptis personaliter; & ita patet quod si propositiones sint verae termini accipiuntur aequivoce; & per consequens nullam inferunt conclusionem. Alia regula est, quando unum extremum est nomen primae impositionis, & aliud est nomen secundae impositionis, si nomen primae impositionis non sumatur cum signo universali vel particulari, illa propositio est distinguenda; eo quod nomen primae impositionis potest accipi personaliter, vel materialiter. Sicut ista est distinguenda, Homo est nomen, eo quod ly homo, potest accipi personaliter & significative, & tunc est falsa: vel materialiter scilicet pro ista voce, & sic est vera. Et sic solvuntur talia sophismata, Deus & Deitas sunt idem realiter, sed Deus est concretum, & Deitas abstractum, ergo Concretum & abstractum sunt idem realiter. Respondeo, ista est distinguenda, Deus & Deitas sunt concretum & abstractum, co quod isti termini, Deus, & Deitas, possunt supponere materialiter, & sic est vera; & sic accipiuntur aequivoce in majore & in minore; & per consequens nullam inferunt conclusionem: Vel illi termini possunt supponere personaliter, & tunc est ista falsa, Deus & Deitas sunt concretum & abstractum. Eodem modo fallit hoc argumentum, Homo & risibile sunt idem realiter, Homo & risibile sunt convertibilia, ergo, etc. & eodem modo est solvendum. Alia regula potest dari, Quando nomen primae intentionis comparatur alicui nomini communi praecise intentionibus animae & nominibus secundae impositionis, illa propositio est distinguenda, eo quod nomen potest supponere personaliter, vel simpliciter, vel materialiter: sicut patet in aliquibus praedictis exemplis, & illa exempla sunt tantum adducta gratia exempli. Et talia nomina communia praecise intentionibus animae & nominibus secundae impositionis sunt ista, universale, commune, praedicabile, subjicibile, nomen, & hujusmodi multa. Est etiam sciendum quod praecedentes regulae, non sunt tantum intelligendae de nominibus, sed etiam de omni parte orationis. Quarta regula est, quod Quando terminus communis supponens personaliter subjicitur respectu verbi de praeterito, illa propositio est distinguenda, eo quod terminus subjectus potest supponere pro iis quae sunt, vel pro iis quae fuerunt. Sicut haec est distinguenda, Aliquis puer fuit senex, eo quod ly puer, potest supponere pro eo qui est puer, vel pro eo qui fuit puer. Primo modo aequivalet isti, Aliquis qui est puer fuit senex, & sic est falsa: Secundo modo aequivalet isti, Aliquis qui fuit puer fuit senex, & haec est vera. Et per istam distinctionem solvuntur talia sophismata, Aliquod album fuit Socrates, ergo Socrates fuit album, quia si subjectum antecedentis supponit pro iis quae sunt, consequentia non valet: si pro iis quae fuerunt, est bona consequentia. Quinta regula est, quod Quando terminus communis supponens personaliter subjicitur respectu verbi de futuro, Illa propositio est distinguenda penes tertium modum aequivocationis, eo quod subjectum potest supponere pro iis quae sunt, vel pro iis quae erunt. Sexta regula est, quod Quando terminus communis supporens personaliter subjicitur respectu verbi de possibili vel de contingenti, Illa oratio est distinguenda, eo quod terminus subjectus potest stare pro iis quae sunt, vel pro iis quae contingunt esse. Alia regula, quod Quando eadem dictio potest esse diversorum casuum, generum, vel numerorum, vel aliorum accidentium grammaticalium, illa oratio est distinguenda penes tertium m●dum aequivocationis; sicut ista, Isti asini sunt Episcopi, ly Episcopi, potest esse nominativi casus vel ge●itivi casus. Veruntamen in tali syllogismo potest frequenter assignari primus modus aequivocationis. Sed quando hujus habeat fieri & quando non, propter brevitatem omitto. Et nota quod iste tertius modus aequivocationis potest reperiri in propositione mentali, quamvis duo primi modi non habeant locum nisi in signis ad placitum institutis. Unde ista propositio mentalis, Homo est species, distinguitur pro eo quod subjectum potest supponere significative, vel pro seipso; & sic de aliis. CAP. V. De fallacia amphibologiae & primo modo ejus. POst fallaciam aequivocationis sequitur fallacia Amphibologiae. Circa quam primo est sciendum, quod sicut fallacia aequivocationis accidit ex hoc quod aliqua dictio potest diversimode accipi: ita fallacia amphibologiae accidit▪ ex hoc quod aliqua oratio potest diversimode accipi, absque hoc quod aliqua dictio potest diversimode accipi; ita quod sicut tota dictio est multiplex, ita tota oratio est multiplex. Secundo sciendum quod sicut aequivocationis tres sunt modi, ita etiam amphibologiae. Primus est quando oratio aeque primo & aeque proprie per se posita potest habere plures sensus. Quando autem hoc contingit pro diversis casibus diversae sunt regulae dandae. Una est talis, Quando aliqua ejusdem casus praecedet verbum quod potest regere casum utrumque, & inter illa ponitur aliquod verbum infinitivi modi, illa oratio est ambigua, & potest habere diversos sensus. Sicut hic, Audio Graecos vicisse Romanos, Nam unus sensus est, Audio quod Romani vicerunt Graecos: & alius est iste, quod Graeci vicerunt Romanos. Et ideo quando potest esse unius casus & alterius non est amphibologia, sicut dicunt aliqui, sed aequivocatio: sed in tali casu quando dictio in omni sensu est ejusdem casus est amphibologia, sicut est in exemplo proposito. Alia regula est, quod Oratio in qua ponitur ablativus casus absolutus est multiplex secundum amphibologiam, quia talis oratio potest aequipollere conditionali, temporali, vel causali. Sicut est ista, Nullo currente crescunt tibi cornua in fronte: unus sensus est, Si nullus currat crescunt tibi cornua in fronte. Alius sensus est, quia nullus currit crescunt tibi cornua in fronte. Tertius sensus est iste, dum nullus currit crescunt tibi cornua in fronte: & quaelibet illarum est falsa. Similiter ista est distinguenda, Nullo homine existente homo non est animal: unus sensus est iste, Si nullus homo existit, nullus homo est animal; & iste sensus est verus. Alius sensus est, Quia nullus homo existit, Nullus homo est animal; & iste sensus est falsus. Tertius sensus est, Dum nullus homo existit, homo non est animal, qui similiter est falsus. Et nota Quod eadem regula est, quando ponitur gerundium cum aliqua propositione, sicut hic, Neutrum oculum habendo tu potes videre. Ista enim habet istos sensus, Si neutrum oculum habes potes videre, Quia neutrum oculum habes potes videre, Dum neutrum oculum habes potes videre. Alius sensus est iste, Quamvis neutrum oculum habes tu pot●● videre: hoc est dictu, istae duae stant simul, Nullum oculum habes, & Tu vides. Ex isto patet, quod tales consequentiae non valent, Isto non currente crescunt tibi cornua in fronte, Illo non currente, & sic de aliis, ergo Nullo currente crescunt. Istum oculum non habendo potes videre, & Istum oculum non habendo, etc. ergo Nullum oculum habendo, etc. quia sicut hypotheticae non possunt sic induci: ita nec tales aequivalentes hypotheticis possunt sic induci. Unde sicut non sequitur, Si iste homo currit non crescunt cornua in fronte, Si iste homo currit, etc. ergo Si nullus homo currit, etc.: sic non sequitur, Isto non currente crescunt tibi cornua in fronte, & Isto non currente, & sic de singulis, ergo Nullo currente, etc.: & eodem modo dicendum est de consimilibus. Alia regula est, Quando dictum exclusivae accipitur cum modo, illa oratio est distinguenda, eo quod potest denotare modum verificari de tota exclusiva, vel de praejacente & de nullo alio. In primo sensu dictio exclusiva deservit primo subjecto praejacentis. In secundo sensu facit exclusionem circa totam praejacentem. Sicut ista est distinguenda secundum amphibologiam, Tantum hominem esse Socrates▪ est verum. In primo sensu denotatur quod haec sit vera, Tantum homo est Socrates & iste sensus est verus: in secundo quod haec dictio, tantum, exercet exclusionem circa istam totam propositionem, Homo est Socrates▪ & denotatur quod haec propositio sit vera & nulla alia. Quarta regula est ista, quod quando accipitur modus cum dicto, illa oratio est distinguenda, eo quod potest denotare modum competere toti propositioni cujus est dictum: vel propositioni de inesse in qua supponit pronomen demonstrativum vel nomen proprium alicujus pro illo pro quo supponit subjectum, respectu ejusdem praedicati mediante haec verbo, est, de praesenti. Sicut ista est distinguenda secundum amphibologiam, Contingit tacentem loqui, Unus sensus est iste, Haec est contingens Tacens loquitur, & iste sensus est falsus: alius sensus est iste, Aliqua talis est contingens, Iste loquitur, demonstrando aliquem qui tacet. Intelligendum est quod tales propositiones, de quibus dantur duae regulae immediate praecedentes, communiter distinguuntur secundum compositionem & divisionem, qua distinctione frequenter usus sum loquendo de iis: cum hoc tamen stat quod possunt distingui secundum amphibologiam; & mihi videtur quod facilius est distinguere eas secundum amphibologiam quam secundum compositionem & divisionem, quia à multis non potest videri quomodo in talibus propter solam punctuati●nem diversam, retentis eisdem dictionibus & eodem ordine, diversi sensus correspondent. Sed si tales ordinationes distingu●ntur secundum amphibologiam, faciliter sensus comprehenduntur s●rvata arte Bo●tii in libro divisionum in assignatione ●r●tionum ambiguarum, quia talis assignatio facienda est per additionem, vel per diminutionem, ●ut per divisionem, aut per aliquam transmutationem. Et iste modus servandus est in talibus propositionibus: ut proposita ista propositione ambigua, Album esse nigrum est possibile, determinatur iste sensus sic, Haec est possibilis Album est nigrum. Et ita patet quod tales orationes sive distinguantur secundum compositionem & divisionem sive secundum amphobologiam, sensus non variatur. Sed sciendum quod duae regulae praedictae non tantum intelligendae sunt de quatuor modis famosis, sed etiam intelligendae sunt de omnibus modis. Unde omnes tales sunt distinguendae, Omnem hominem esse animal est scitum à te, Album aedificare est per se verum, Omnem triangulum habere tres, etc. est demonstrabile; & sic de aliis. Tertio sciendum quod ultima regula non tantum intelligenda est, quando ponitur modus cum dicto propositionis; sed etiam habet locum quando conjungitur modus cum propositione mediante aliquo verbo & hac dictione, quod. Unde omnes tales sunt praedicto modo distinguendae, Scio quod omnis homo est animal, Possibile est quod album sit nigrum; & hujusmodi, Scitur quod quilibet homo sit Socrates, Possibile est quod nullum album sit, & hoc est necessarium: nam prolata tali propositione, Possibile est quod album sit nigrum, potest unus apprehendere talem sensum, Possibile est quod aliquid quod modo est album fiat postea nigrum. Et ita tales propositiones sunt distinguendae; & quia tales sensus diversi possunt haberi sine diversitate punctuationis, ideo est ibi amphibologia, non obstante quod ibi est composito vel divisio. Quarto notandum quod ad istum modum habet reduci distinctio istius propositionis, Quicunque dicit te esse animal dicit verum, ut Unus sensus sit iste, Quicunque dicit hanc propositionem, Tu es animal, dicit verum; & iste sensus est verus. Alius sensus est, Quicunque dicit aliquam propositionem ex qua sequitur, quod tu es animal, dicit verum; & iste sensus est falsus: quia omnes tales propositiones, Tu es bos, Tu es capra, & consimiles, inferunt istam, Tu es animal; & tamen non quicunque dicit eas, dicit verum, Et si quaeratur, quare tales propositiones sunt distinguendae de quibus dantur regulae praedictae. Dicendum est, quod sicut non potest dari ratio quare aliqua dictio est aequivoca nisi voluntas utentium, ita non potest dari aliqua ratio, quare oratio est ambigua nisi voluntas utentium: & ideo quia diversi ex tali oratione prolata diversos sensus concipiunt, ideo talis oratio est distinguenda secundum amphibologiam; secundum Boetii doctrinam in libro divisionum dicentis, ' In ambiguis ' enim utraque auditor rationabiliter intellexisse arbitratur. Ut cum dicit aliquis, Audio Graecos vicisse Romanos vel Trojanos, unus potest intelligere quod Graeci Romanos vicerint: alius quod Trojani sive Romani Graecos. Ita est de talibus propositionibus, quod prolata hac propositione, Scio quod omnis homo est animal, unus potest intelligere quod scio de quocunque homine quod est animal: alius potest intelligere, quod scio istam propositionem. Omnis homo est animal, Quinta regula est, quod quandocunque haec conjunctio, vel, ponitur inter duos vel plures terminos, illa est distnguenda, eo quod potest esse disjunctiva, & tunc disjungit inter propositiones: vel potest esse de disjuncto extremo, & tunc disjungit inter terminos, & tunc est categorica. Unde ista, Omnis homo est sanus vel aeger, est isto modo distinguenda, Unus sensus est iste, Omnis homo est sanus, vel omnis est aeger, qui falsus est: alius sensus est, De quolibet homine dicitur hoc praedicatum, sanus vel aeger. Sexta regula est, Quando haec conjunctio, Et, ponitur inter duos terminos, illa propositio est distinguenda eo quod potest esse copulativa, vel de copulato extremo. Sicut haec est distinguenda, Isti sunt Socrates & Plato, demonstratis Socrate & Platone: unus sensus est iste, Isti sunt Socrates & Isti sunt Plato, & iste sensus est falsus: alius sensus est, Isti sunt isti homines; & iste sensus verus est. Septima regula est, quando haec conjunctio, si, ponitur inter duos terminos, illa est distinguenda eo quod potest esse conditionalis, vel de conditionato extremo. Sicut ista est distinguenda, Omne animal si est rationale est homo, Unus sensus est iste, Si omne animal est rationale, omne animal est homo; & ille sensus est verus: Alius sensus est iste, De quocunque dicitur hoc totum, Animal si est rationale, de eodem dicitur istud praedicatum, homo; & iste sensus est falsus: nam de asino praedicaur hoc totum conditionatum, Animal si est rationale; & tamen de asino non praedicatur homo. Et per hoc possunt solui talia argumenta, Omne verum si est necessarium est verum, Te esse asinum est verum si est necessarium, ergo Te esse asinum est verum, quia major est distinguenda, eo quod potest esse conditionalis, & tunc est vera; sed discursus non valet, quia ex tali conditionali & tali categorica non sequitur conclusio categorica: vel potest esse major de conditionato subjecto, & tunc consequentia est bona, sed tunc major est falsa. Octava regula est, Quando haec conjunctio, quia, ponitur inter duos terminos, illa est distinguenda eo quod potest esse causalis, vel de causali extremo. Nona regula est, quod quando aliquod adverbium temporale ponitur inter duos terminos illa propositio est distinguenda▪ eo quod potest esse temporalis, vel de temporali extremo. Decima regula est, Quando aliquod adverbium locale ponitur inter duos terminos illa propositio est distinguenda secundum amphibologiam, eo quod potest esse localis, vel de locali extremo. Sciendum est quod orationes de quibus dantur sex ultimae regulae à multis ponuntur esse distinguendae secundum Compositionem & Divisionem: & sive dictum eorum sit verum sive falsum non obstat quin sint distinguendae secundum amphibologiam. Et quicquid sit de illo dicto, Dico quod distinctio illarum secundum amphibologiam est manifestior quam distinctio secundum compositionem & divisionem, quia difficile est in talibus concipere diversos sensus propter solam diversam punctuationem earundem dictionum sub eodem ordine prolatarum. Ideo sciendum est pro isto modo amphibologiae & pro sequentibus, quod in assignando diversos sensus alicujus orationis multiplicis secundum amphibologiam, non debent assignari illi sensus sub eisdem dictionibus, sed sub diversis, & hoc per additionem, vel per diminutionem, aut per tranpositionem, aut per divisionem, sicut docet Boetius in libro divisionum. Per additionem, ut cum dicitur, Audio Trojanos vicisse Graecos: potest sic sensus assign●ri per additionem, Audio Trojanos vicisse, Graecos vinci: Audio Trojanos vinci, Graecos vicisse. Per diminutionem vero sic, Audio Trojanos vicisse. Per transmutationem sic, Audio quod Graeci vicerunt Trojanos, vel Audio quod Trojani vincunt Graecos. Per divisionem, Graeci vincunt, Trojani victi sunt. Et sicut sensus istius propositionis multiplicis, Audio Graecos vicisse Trojanos, possunt diversis modis praedictis assignari, ita aliae orationes multiplices secundum amphibologiam possunt omnibus praedictis modis vel aliquibus illorum assignari: & ideo non semper ejusdem orationis multiplicis ambiguae sensus sub eisdem verbis assignan ur, quamvis diversae assignation●s idem significent. Hoc addidi de Boetio propter cavillationes quae possunt fieri contra ea quae di●i in diversis opusculis. Praeter autem istas decem regulas possunt dari multae aliae deservientes primo modo amphibologiae de quibus propter brevitatem pertranseo. CAP. VI De secundo modo amphibologiae. CIrca secundum modum amphibologiae est sciendum, quod tunc est aliqua oratio multiplex penes Secundum modum, quando aliqua oratio proprie & ex propria significatione sui, seu impositione, tantum uno modo accipitur: sed improprie & secundario aliter potest accipi, & alium sensum habere. Sicut ista, Lupus est in fabula, proprie & primo significat, quod Fabula sit de lupo: sed secundario & improprie sign ficat quod Inimicus accedit. Similiter ista oratio, Iste vendit oleum, primo & proprie significat quod Iste talem vendit aliquorem: sed improprie & secundario significat quod Iste adulatur. Et ita una oratio frequenter ponitur pro alia, quae si acciperetur proprie nullam haberet convenientiam, nec quantum ad significationes termini, nec quantum ad significationes totalium orationum: & talis sensus non contingit nisi ex usu loquentium ponentium unam orationem pro alia. Contingit autem iste modus, secundum opinionem Aristot. frequenter in orationibus in quibus ponuntur nomina verbalia quae secundum usum multorum loquentium pro eisdem non supponunt pro quibus supponunt participia, vel abstracta à nominibus syncategorematicis formata, vel à pronominibus, adverbiis, participiis, conjunctionibus, propositionibus, & interjectionibus, pluribusque dictionibus simul junctis in quibus ponuntur verba infinitivi modi loco nominis. Unde omnes tales orationes in quibus ponuntur talia possunt distingui, eo quod possunt accipi uniformiter pro aliis orationibus compositis ex nominibus pure categorematicis, & verbis: vel possunt accipi difformiter pro aliis orationibus non habentibus nomina consimilia. Et ita ista oratio, Calefactio est in agente, potest distingui. Unus sensus est, quod aliquid unum ens distinctum ab agente sit in agente, ad modum quo per istam propositionem, Albedo est in albo, denotatur una res esse in alia: & sic illa est falsa, Calefactio est in agente. Alius sensus est, Agens calefit, ut ista propositio, Calefactio est in agente, ponatur loco istius, agens Calefit: & hoc falsum est. Sed sub tali sensu haec est concedenda, Calefactio est in calefacto. Aliter potest accipi, Calefactio est in agente, ut ponatur loco istius, Calefaciens est agens: & tunc haec esset vera. Consimiliter tales distinguuntur, Motus est in mobili. Unus sensus est, Aliquid importatum per motum de quo verificatur motus est in mobili, sicut res est distincta in re distincta; & hoc est falsum secundum Aristot. Alius sensus est, Mobile movetur, & hic sensus est verus. Similiter haec est distinguenda, Creatio est in Deo. Unus sensus est quod una res distincta denotatur esse in alia; & est falsus: alius est iste, Deus creat; & est verus. Similiter ista est distinguenda, Totalitas Socratis est in Socrate. Unus sensus est, Totalitas Socratis est una res existens in Socrate: alius est, quod Socrates est quoddam totum. Similiter ista, Haec entitas Socratis est aliquid. Unus sensus est, quod Haec entitas quae est res distincta ab alia est aliquid: alius sensus est, Socrates qui est haec creatura vel hoc ens est aliquid. Similiter ista est distinguenda, Negatio est in re vel à parte rei. Unus sensus est, quod Negatio est quid distinctum ab omnibus aliis, & sit quaedam res. Alius sensus est iste, Aliquid vere negatur ab alio; vel iste, Per hoc quod una propositio negativa est vera non ponitur aliquid esse in rerum natura: sicut per hoc quod haec est vera, Homo non est asinus, non sequitur quod Homo sit, nec quod Asinus sit. Similiter haec est distinguenda, Aliqualitas, vel aliquidditas sive entitas est aliquid. Unus sensus est iste, Aliquidditas vel aliqualitas quae non est aliquid absolutum est aliquid: alius sensus est iste, Aliquid est aliquid. Similiter ista, si aliquis utatur tali propositione, Aquoitas est aliquid, vel sensus est quod denotatur esse existere vere praedicari de illo pro quo haec dictio Aquoitas supponit: alius sensus est iste, Aliquid est à quo est aliud. Similiter est de talibus, Perseitas est aliquid. Unus sensus est quod denotatur esse praedicari de aliquo pro quo supponit ly perseitas: alius sensus est, quod Aliqua propositio est per se. Similiter de ista, Necessitas propositionis est aliquid. Unus sensus est, quod Aliquid verificatur de aliquo pro quo supponit hoc nomen, necessitas: alius sensus est iste, Aliqua propositio est necessaria; & consimiliter est de omnibus talibus. Tamen intelligendum est quod secundum usum authorum frequenter talia abstracta ponuntur pro concretis; & è converso. Similiter secundum opinionem aliquorum ista est distinguenda, Deus facit peccatum, eo quod potest accipi proprie, & tunc non plus denotatur nisi quod Deus facit aliquid quod est peccatum: & tunc concederent eam, qui ponunt quod Aliquis actus positivus est vere peccatum, sicut Odite aliquid contra praeceptum Dei est peccatum. Aliter potest accipi & improprie secundum eos, & tunc aequivalet isti, Deus facit aliquid quod non deberet facere, sive isti, Deus peccat, quae est simpliciter falsa. Et tenentes istam opinionem assignarent fallaciam amphibologiae in isto discursu, Hoc est peccatum commissionis, & Deus facit hoc, ergo Deus facit peccatum. Dicerent enim quod conclusio esset distinguenda, quia potest habere multos sensus. Unus est, Deus facit aliquid & illud est peccatum: & istum sensum concederent, & sic concederent discursum. Alius sensus est, Deus facit aliquid quod non deberet facere; & tunc conclusio est falsa, & discursus non valet. Sicut non sequitur, Deus facit hoc, & hoc est peccatum, ergo Deus facit quod non deberet facere: sed magis sequitur, quod facit aliquid quod ipse vel alius non deberet facere. Consimiliter in isto discursu assignarent fallaciam amphibologiae, Hoc est peccatum, Deus non facit peccatum, ergo Deus non facit hoc: qui● distinguerent minorem sicut prius, & in uno sensu dicerent eam esse veram & discursum non esse bonum: & in alio sensu dicerent eam esse falsam & discursum valere propter fallaciam amphibologiae. Et si diceretur contra eos, quod secundum omnes, Deus non facit peccatum, sicut Deus non peccat. Respondetur quod ista, Deus peccat, in omni sensu est neganda. Similiter ista, Deus male agit, & ista, Deus facit aliquid quod non deberet facere; & consimiles. Et pro tali oratione semper Sancti & alii utuntur ista oratione, Deus non facit peccatum, Deus non facit malum; quae tamen orationes secundum eos possunt habere bonum sensum & verum. Et sicut dicunt de illa, ita dicerent de ista, Deus vult malum. Dicerent enim quod illa habet unum sensum verum, videlicet, Deus vult ●●●d quod est malum, hoc est, Deus vult aliquid, & tamen illud est malum: sed alium sensum habet falsum, istum scilicet, Deus vult aliquid malum quod non deberet velle, vel Deus vult aliquid male; unde ista, Deus vult aliquid male, est in omni sensu falsa. Et per istum modum assignarent fallaciam amphibologiae in isto discursu, Quicquid Deus intelligit vult vel potest velle, Deus intelligit malum, ergo Deus vult vel potest velle malum, quia conclusio est distinguenda: quia unus sensus est, quod Deus vult vel potest velle aliquid quod est malum, hoc est, quod male fit ab aliquo alio, puta à creatura; & sub isto sensu concederent conclusionem: alius sensus est iste, Deus vult vel velle potest aliquid male; & tunc manifeste patet quod discursus non valet. Penes istum secundum modum amphibologiae possunt distingui omnes propositiones ubi actus signatus ponitur pro actu exercito; vel è converso: quia quaelibet talis oratio potest accipi proprie, vel improprie. Unde ista oratio, Definitio & definitum sunt idem, potest distingui, quia potest accipi proprie sicut sonat, & tunc importatur quod definitio & definitum sunt idem, hoc est, non distinguuntur, sed quod definitio est definitum; & è converso. Aliter potest accipi improprie pro ista propositione, Definitio & definitum important idem, vel sunt convertibilia, hoc est, praedicantur de se invicem universaliter: & sic est vera. Similiter ista potest distingui, Aliqua distincta ratione sunt una res, quia si accipitur proprie est falsa: si improprie pro actu signato, ut aequivalet isti, De aliquibus terminis habentibus distinctas definitiones praedicatur hoc praedicatum, idem realiter, sic dicendo, Album & homo sunt idem realiter, est vera. Similiter ista potest distingui, Substantia praedicatur de substantia extra animam, unus sensus est iste, Aliqua propositio est vera ubi aliqua substantia extra animam subjicitur & substantia praedicatur, & tunc est falsa: Alius sensus est iste, Talis propositio est vera, Substantia extra animam est substantia; ubi tamen substantia extra animam non subjicitur nec praedicatur; sed signum è converso. Consimiliter tales sunt distinguendae, Color est primum ob●ectum visus, Homo est primo risibilis, Deus sub ratione Deitatis est subjectum Theologiae, Subjectum potest esse sine sua passione, Species non potest esse sine genere, sed è converso, Species componitur ex genere & differentia, Differentia constituit speciem, Ens est idem realiter cum suis passionibus, Subjectum & passio sunt idem realiter, & hujusmodi; & innumerabiles in Logica, & Metaphysica, & in Theologia sunt distinguendae. Et secundum opinionem Aristotelis in Philosophia Naturali tales sunt distinguendae, Tantum sunt tria principia rerum Naturalium, Potentia corrumpitur in adventu formae, Artificialia distinguuntur â Naturalibus, Aes est materia statuae, Statua componitur ex aere & figura, Motus est actus entis in potentia, Motus & tempus differunt, Actus & passio sunt idem motus, Materia est subjectum generationis, Alterabile est subjectum alterationis, Album per accidens aedificat, Potentiae animae distinguuntur, Anima habet plures potentias; & innumerabiles propositiones quas Aristot. ponit pro aliis propositionibus, quae si essent explicatae nulla foret difficultas, ubi nunc multi qui se reputant magistros magnam patiuntur prolixitatem. Isti autem secundo modo amphibologiae deserviunt multi Trop● grammaticales, in sacra Scriptura, & libris Prophetarum & Sanctorum saepius usitati; videlicet Allegoria, quae continet sub se septem species, quae sunt, Ironia, Antiphrasis, Carientismos, Aenigma, Paranomia, Sarcasmos, & Antismos, ut patet in Alexandr●, propter quod pertranseo. Volo tamen de aliquibus orationibus declarare quomodo penes istam fallaciam peccant. Unde dico quod tales, Deus habet justitiam, sapientiam, & consimiles, in quibus ponitur aliqua dictio notans distinctionem inter illud pro quo supponit subjectum, & pro quo supponit praedicatum, sunt distinguendae: eo quod possunt accipi proprie, & ponuntur loco talium, Deus est justus, Deus est sapientia, & hujusmodi; & tunc sunt verae. Et distinctionem ●alium innuit Anselmus 10. capitulo, ubi vult quod non proprie dicitur, Summa Natura habet justitiam, sed est justitia. Et ita cum tales propositiones, Sapientia est in Deo, Justitia est in Deo, Intelligere & velle sunt in Deo, & hujusmodi, sunt distinguendae; eo quod possunt accipi proprie, & tunc sunt falsae, quia tunc important aliquam distinctionem inter Deum & sapientiam, & inter Deum & velle & intelligere: sed si accipiantur improprie, ut per eas intelligantur tales propositiones, Deus est sapientia, Deus est intelligere, Deus est velle, & sic de aliis, verae sunt. Et istam distinctionem innuit Beatus Augustinus in lib▪ de Trinitate, ubi vult quod magis proprie Sapientia est Deus, quam dicitur Sapientia est in Deo. Et similiter secundum unam opinionem, quae ponit quod Personae Divinae sunt penitus indistinctae ab essentia & relationibus, istae sunt distinguendae, Pater habet paternitatem, Paternitas est constitutiva patris, Filiatio est proprietas filii, Essentia & spiratio passiva constituunt Spiritum Sanctum; et innumerabiles tales: eo quod possunt accipi proprie, et tunc sunt falsae; eo quod denotatur ex prima significatione orationum, Patrem distingui à paternitate et ab essentia, et Filium distingui à filiatione: quia si hoc non denotaretur, ita proprie posset dici quod Pater habet paternitatem, et quod Pater est constitutivus patris, sicut, Paternitas est constitutiva patris. De virtute sermonis ergo tales propositiones videntur esse falsae multis sic opinantibus. Aliter possunt tales orationes sic accipi improprie, puta pro talibus, Pater est paternitas, Pater est essentia, Filius est filiatio, et sic de aliis: et sic sunt verae. Unde breviter secundum istam opinionem, Omnis propositio per quam secundum proprietatem sermonis denotatur Patrem distingui ab essentia, et intellectione, vel sapientia, vel paternitate; vel Filium distingui à Deitate vel Filiatione; et Spiritum Sanctum distingui ab essentia, vel spiratione passiva, falsa est de virtute sermonis; quamvis posset esse vera si accipiatur improprie. Et si dicatur contra eos, quod tales propositiones inveniuntur in libris Sanctorum qui proprie loquebantur, ergo sunt concedendae secundum proprietatem sermonis. Faciliter potest dici quod tales admittendae sunt in sensu in quo fiunt, & non in sensu quem faciunt; & quod sic sunt accipiendae ex dictis Sanctorum probari potest, ut videtur. In aliis enim locis ponunt, quod non est distinctio in Divinis nisi inter generationem & processionem, & quod tres Personae sunt una essentia, una divinitas, una sapientia. Ex quibus & multis aliis videtur multis, quod intentio Sanctorum est, quod Pater non distinguitur à paternitate vel essentia. Nec videtur inconveniens dicere quod Sancti frequenter loquebantur improprie; hoc enim dicit Beatus August. in libro Confessionum, ubi dicit, quod Multa loquimur improprie, pauca autem proprie. Et ita sic opinantes dicunt, quod omnes propositiones quae▪ sonant aliquam distinctionem inter Personam divinam vel Personas, & inter essentiam vel Deitatem, vel inter Personas vel relationes, quae sunt realiter essentia, falsae sunt secundum proprietatem sermonis; quamvis verae sunt, si accipiantur secundum quod sunt de ment Sanctorum. Et consimiliter dicerent, quod omnes tales talsae sunt secundum proprietatem sermonis, Velle & intelligere divinum sunt operationes elicitae, Operatio elicita in divinis praesupponit suppositam, Essentia divina est in intellectu divino principium cognoscend●▪ Intellectus divinus prius intelligit essentiam suam quam creaturam, Essentia est prior productione Filii, Pater prius intelligit essentiam quam producat Filium; & multae tales sunt falsae: quamvis multae earum ad bonum intellectum reduci possunt. Unde talis propositio, Deus per suam potentiam absolutam potest aliquem acceptare sine gratia sed non per potentiam ordinatam, multiplex est. Unus sensus est iste, quod Deus per unam potentiam quae est absoluta & non ordinata posset acceptare aliquem sine gratia, per unam aliam potentiam quae est ordinata & non absoluta non potest acceptare eum; ita quod essent duae potentiae in Deo per quarum unam posset hoc, & non per aliam: & iste sensus est falsus. Aliter accipitur improprie, ut ponatur talis propositio pro ista proposit one, Deus potest acceptare aliquem sine gratia informante; quia haec non includit contradictionem; & tamen nunquam ordinavit quod esset facturus: & iste sensus est verus. Similiter tales propositiones, Creatura ut in Deo est idem Deo, Asinus ut in Deo est vita, Lapis secundum esse suum in Deo est aeternus, Lapis in esse objectivo est aeternus, & hujusmodi; distinguerdae sunt: quia si accipiantur proprie falsae sunt. Nam creatura nullo modo est Deus ubicunque fuerit. Impossibile enim est quod idem sit Deus & creatura; & sic est dicendum de aliis proportionabiliter. Sed si accipiantur improprie, scilicet pro talibus orationibus, Causa efficiens creaturae est eadem Deo, Causa creativa asini est vita, Cognitio qua Deus cognoscit lapidem est aeterna, Cognitio qua lapis cognoscitur à Deo est aeterna; sunt omnes verae. Urde nullae creaturae sunt in Deo, nisi quia Deus cognoscit creaturas, & est author earum: sicut dicit Magister Sententiarum libro primo, Distinctione. 36. Ubi ex sententiis suis elici potest, quod Creaturae nec sunt in Deo, nec in cognitione Dei, quasi media quaedam inter Deum & cognitionem Dei, & illas creaturas extra productas: quasi primo sit Deus, deinde cognitio sicut quaedam res aliquo modo distincta, eadem tamen realiter cum Deo, & postea creaturae realiter distinct● à Deo; sicut multi imaginatur. Sed quicquid imaginabile est vel potest esse, vel est Deus simpliciter, & nullo modo creaturae, nec distinctum aliquo modo à Deo: vel est creatura Dei, vel potest esse creatura Dei; sicut antechristus quamvis modo non sit creatura Dei, tamen esse potest. Similiter talis propositio, Quodlibet attributum est idem realiter cum essentia divina; quia si proprie accipitur falsa est, quia nihil est attributum nisi aliquod praedicabile quod non est Deus: sed improprie concedi potest, quia illud quod significat attibutum est essentia divina. Similiter tales propositiones, Quaecunque sunt separabilia non sunt idem realiter, Quando aliqua sic se habent quod unum illorum potest esse reliquo non existente illa sunt distincta, & hujusmodi; sunt distinguendae: quia si accipiantur proprie, tunc non sunt verae, quia ex hoc ipso quod sunt Aliqua, sive possint separari, sive non; sive unum illorum potest esse sine altero vel altero non existente, sive non; sunt distincta. Aliter accipi possunt improprie, pro istis orationibus, Quando de aliquibus terminis significative sumptis potest illud praedicatum significative sumptum verificari, scilicet separari vel sunt separata, tali modo exercendo, Albedo & dulcedo sunt separata, de illis verificatur non esse idem: Quando aliqui termini sic se habent quod esse existere potest verificari de uno significative sumpto, & quod esse existere potest vere negari de reliquo, de illis significative sumptis verificatur hoc praedicatum non esse idem, vel esse distincta: & tunc sunt adhuc falsae, quia aliquas singulares habent falsas. Sic enim se habent, Homo, & homo albus, quod ista potest esse vera, Homo est, ista existente falsa, Homo albus est; tamen utraque est falsa, Homo & homo albus sunt distincta, sive Homo & homo albus non sunt idem. Tamen quando omnes termini sunt mere absoluti habent tales propositiones veritatem; tamen quaelibet est possibilis: sicut haec est possibilis, Homo & homo albus sunt distincta, & Homo & homo albus non sunt idem. Item tales propositiones, Una potentia habet diversos modos operandi, Diversi modi essendi possunt eidem competere sine variatione rei; & hujusmodi: quia si accipiantur proprie, intelligendo per modum aliquid distinctum à re, sic tales propositiones sunt falsae. Quando autem dicimus, quod Anima respectu volitionis & intellectionis habet diversum modum operandi, non intelligimus, quod sint aliqui modi distincti ab anima & ab actibus productis, quasi essent quaedam media: hoc enim est simpliciter falsum, & ideo sub tali intellectu sunt tales propositiones falsae. Alius sensus est iste, Eadem res diversimode operatur, p●●a necessario elicit intellectionem, & libere volitionem elicit. Similiter si dicatur, quod Alius modus essendi competit corpori Christi in ●aelo, & in Sacramento altaris, non est imaginandum, quod modus essendi qui competit corpori Christi in caelo sit aliquod adveniens corpori Christi, distinctum ab uno alio quod advenit corpori Christi in Sacramento altaris: sed per talem propositionem non intelligimus, nisi quod corpus Christi est circumscriptive in loco in caelo, & non in Sacramento altaris. Et si quaeras, quae est illa circumscriptivitas. Dico quod est vox non significativa sicut buba, Unde fingere talia abstracta de adverbiis, verbis, propositionibus, & hujusmodi, est simplicibus multorum errorum occasio; tamen aliquando utilis potest esse intelligentibus, quia per tales fictiones frequenter brevius loqui possunt. Item omnis oratio in qua po●i●ur modus infinitivus pro subjecto, sicut sunt tales, Legere est bonum, Currere est moveri, Calefacere est agere, & hujusmodi, distingui possunt. Quia Unus sensus potest esse per quem denotetur, quod praedicatum tale competat alicui, quod nec est agens, nec patiens, nec effectus; ita quod tales modi infinitivi importarent res distinctas ab agente & patiente & effectu & caeteris rebus quae possunt esse agentia, producentia, patientia▪ & effectus producti: & talis sensus est simpliciter falsus secundum principia Aristot. Alius sensus potest esse, ut tales propositiones ponantur loco orationum in quibus participium praedicatur de participio, vel verbum de participio, vel duo verba correspondentia de eodem: unde talis oratio, Calefacere est agere, habeat istum sensum, Quod calefacit agit, sive Calefaciens est agens; & ista, Legere est bonum, habeat istum sensum, Legens facit opus bonum, vel Lectio est bona, sive qui legit facit bonum, & hujusmodi; & per istum modum evacuantur multae difficultates. Item frequenter propositiones hypotheticae sunt distinguendae, quia frequenter in authoribus una ponitur pro alia: sicut frequenter temporalis ponitur pro conditionali, sicut ista, Omne quod est quando est necesse est esse, de virtute sermonis est temporalis; & tamen ponitur pro ista conditionali, Si aliquid est ipsum est, quae est necessaria; & ita de multis aliis. Et ista exempla ad praesens de amphibologia sufficiant. Est etiam sciendum de isto secundo modo, quod nulla regula certa dari potest per quam regulariter possit cognosci sufficienter, an sit iste modus amphibologiae: quia iste modus depende● totaliter ex usu loquentium, sicut secundus modus aequivocationis. CAP. VII. De tertio modo amphibologiae. TErtius modus amphibologiae est, quando oratio per se prolata tantum habet unum sensum, et ex hoc quod conjungitur alteri orationi potest habere plures sensus. Vel propter protervos potest dici, quod tertius modus amphibologiae est, quando oratio per se prolata caret aliquo sensu, quem tamen habere potest ex adjunctione ipsius ad aliam orationem. Sicut ista, Scit saeculum, non habet nisi unum sensum, scilicet quod Saeculum scit aliquid: et tamen si praeponatur isti propositioni ista propositio, Plato videt Socratem, ut dicatur sic, Plato videt Socratem et scit saeculum, potest habere alium sensum, istum scilicet Plato habet scientiam de saeculo. Est autem sciendum quod iste modus frequenter contingit in oratione in qua ponitur pronomen relativum: aliquando enim pronomen positum in una oratione sine adjunctione alterius orationis, non potest esse pronomen demonstrativum. Si tamen aliqua oratio praecedat potest esse relativum; sicut est de isto pronomine, iste. Unde ista non est distinguenda secundum amphibologiam, Ista salvavit: sed si ista propositio praecedat, Mulier damnavit, et dicatur sic. Mulier damnavit et ista salvavit, distinguenda est, ex eo quod potest esse relatio personalis vel simplex, secundum modum loquendi Grammaticorum, Hoc est dictu, eo quod potest referre antecedens pro eodem numero, vel pro eadem specie. In primo sensu est falsa, et in secundo vera. Est autem sciendum, quod potest contingere talis multiplicitas ex tali relatione, eo quod potest referre pro eodem numero, vel pro eadem specie: aliquando autem relatio potest referri ad significationem, aliquando ad vocem tantum. Et penes istum modum possunt distingui istae orationes, Homo albus est homo, 〈◊〉 Ille ratione differt ab homine: nam si relatio referatur ad vocem vel ad conceptum vera est; si ad rem significatam falsa est. Et sicut tales propositiones ubi ponitur hoc relativum, ille, possunt distingui, ita propositiones multae in quibus ponitur hoc relativum, q●●, possunt distingui. Utrum autem ista distinctio sit penes aequivocationem vel penes amphibologiam, et si penes amphibologiam, penes quem modum sunt distinguendae, causa brevitatis omitto discutere prolixe. Hoc tamen sufficiat scire pro nunc, quod tales sunt distinguendae, Aliqua quae differunt ratione sunt idem realiter. Unus sensus est iste, Aliqua differunt ratione et illa eadem numero sunt idem realiter, et iste sensus est falsus: nam quae differunt ratione sunt diversa definibilia, vel sunt diversae rationes; sed nec diversae rationes, nec diversa definibilia sunt eadem res, nec una res. Alius sensus est iste, Aliqua differunt ratione, & tamen de illis significative sumptis praedicatur esse idem realiter, vel Illud quod importatur per utrumque vel pro quo supponit utrumque est idem realiter; & ita sit relatio ad rem, & non ad signum. Sed in ista, Aliqua sunt idem realiter quae differunt ratione, sub illo sensu sub quo estvera ●it relatio ad voces vel ad signa: sicut in tali propsitione, Dat Deus aureolam quae dicitur ab auro. Sic possunt tales distingui, Homo est musicus quod dicitur à musica. Et sicut tales possunt distingui ubi ponitur hoc relativum, qui, sic etiam possunt propositiones distingui ubi in secunda oratione non ponitur pronomen demonstrativum, sed subintelligitur, scilicet tal●s, Homo albus & homo sunt idem realiter & differunt ratione, &, Homo & musicum sunt distincta ratione & sunt idem realiter, Ens & unum sunt idem realiter & differunt ratione, Subjectum & proprium sunt unum numero & differunt ratione. Intellectus & voluntas sunt idem realiter & differunt ratione; & multae consimiles distinguendae sunt secundum amphibologiam. Et universaliter omnis oratio, de qu● diversi diversos capiunt sensus, quae diversitas sensuum non oritur praecise ex una dictione apposita in una oratione, nec ex diversa punctuatione earundem dictionum sub eodem ordine, nec diverso accentu, distinguenda est penes amphibologiam: & hoc penes primum modum, secundum, vel tertium. Et si dicatur quod ista multiplicitas in ista oratione, Socrates & Socrates albus sunt idem realiter & illa differunt ratione, oritur ex hac dictione, illa, ergo hic est aequivocatio. Similiter multiplicitas istius orationis, Aliqua quae sunt idem realiter distinguuntur ratione, oritur ex dictione, quae, ergo hic est aequivocatio, & non amphibologia. Dicendum quod non est magna cura pro nunc, sive assignatur ibi aequivocatio, sive amphibologia: quia forte potest ibi esse tam aequivocatio quam amphibologia, nec est inconveniens quod fallaciae istae concurrant. Unde in prima est amphibologia, pro tanto quia ibi non est multiplicitas, nisi quia una oratio conjungitur alteri. In secunda est amphibologia, ex hoc quod oritur diversitas sensuum ex eo, quod eadem oratio diversis orationibus exprimi potest; quamvis illud non sufficiat ad multiplicitatem amphibologiae. Potest tamen dici quod in talibus est secundus modus amphibologiae, quia proprie per tales orationes importatur, quod illa eadem & non alia quae differunt ratione sunt una res: et hoc est impossibile. Improprie aut importatur per hoc, quod illa eadem quae habent distinctas definitiones verificantur de e●dem pro eodem; non tamen pro se, sed pro illo quod significant. Sicut isti termini, album, et musicum, habent diversas definitiones exprimentes quid nominis; et tamen significant eundem hominem, et supponunt pro eodem homine, sic dicendo; Album est musicum. Et ita illa quae distinguuntur ratione sunt termini; sed illud quod est idem realiter est res importata per terminum: quod non est aliud dicere, quam quod signa sunt distincta, & significatum est unum & idem. CAP. VIII. De fallacia compositionis & divisionis. POst haec dicendum est de compositione & divisione conjunctim. Et est primo sciendum, quod tunc est aliqua oratio multiplex secundum compositionem & divisionem, quando aliqua oratio prolata vel scripta propter solam diversam punctuationem dictionum potest habere diversos sensus. Sicut ista oratio sic prolata, Quicquid vivit semper est, si punctuaretur sic, Quicquid vivit semper, est, habet unum sensum: si autem punctuetur sic, Quicquid vivit, semper est, habet alium sensum. Ita quod causa apparentiae istius fallaciae est, identitas earundem dictionum in oratione composita & divisa. Causa non existentiae est diversitas punctuationis. Istius autem fallacia sunt duo modi principales. Primus est, quando tota oratio, sive sit composita, sive divisa, remanet in utroque sensu categorica vel hypothetica. Secundus modus est, quando sensus compositus est propositio categorica, & sensus divisionis est propositio hypothetica. Et secundum hoc posset poni distinctio inter compositionem & divisionem: ut Illae orationes dicantur multiplices secundum compositionem, quando uterque sensus est propositio categorica, vel uterque est propositio hypothetica: Illae autem dicuntur multiplices secundum diusionem, quando unus sensus est propositio categorica, & reliquus est propositio hypothetica. Utrum tamen isto modo sit accipienda distinctio istarum fallaciarum non multum curo, quia hoc scire non reputo multum utile specialibus scientiis; quamvis notitia distinguendi tales orationes magnam habeat utilitatem. Juxta primum modum sunt tales orationes multiplices, quas ponit Philosophus in libro Ele●chorum. Possibile est sedentem ambulare, Possibile est non scribentem scribere. Nam si proferantur sic, Possibile est sedentem ambulare, Possibile est non scribentem scribere, verae sunt; quia tunc denotatur per eas, quod Ille qui est modo sedens potest nunc vel postea ambulare, & ille qui est nunc non scribens potest nunc vel postea scribere; & sic sunt verae. Aliter possunt proferri sic, Possibile est sedentem ambulare, Possibile est non scribentem scribere, & tunc sunt falsae: & tunc denotatur quod possibile est quod non scribens nunc, nunc scribat, & quod sedens nunc, nunc ambulet, & sic sunt falsae. Et eodem modo possunt distingui omnes propositiones in quibus ponitur aliquis modus cum dicto propositionis; quamvis etiam possunt distingui secundum amphibologiam: & videtur mihi quod manifestius & apertius possunt distingui in lingua Latina secundum amphibologiam; quamvis forte in id●omate Aristotelis, vel in lingua Graeca, manifestior sit talis multiplicitas talium orationum ●enes compositionem & divisionem, quam penes amphibologiam: sive tamen distinguantur p●nes unam fallaciam, sive penes aliam▪ sensus non variantur. Unde tales orationes sunt sic multiplices, Possibile est suppositum esse assumptum à verbo. Unus sensus est per quem denotatur, quod Aliquid quod nunc est suppositum potest nunc vel postea assumi à verbo: & hoc est verum, quia illa natura quae modo est natura intellectualis composita & non est plura supposita, nec ab aliquo supposito sustentata, & per consequens est suppositum, postea potest assumi; sicut potest ab alio supposito sustentari. Alius sensus est per quem denotatur, quod Possibile est quod aliquid sit simul suppositum & assumptum à verbo, quod est impossibile: sicut haec est impossibilis, Aliquod suppositum est assumptum à verbo. Similiter haec est distinguenda, Possibile est substantiam quantam non esse quantitatem. Unus sensus est iste, Possibile est quod substantia quanta quando est quanta non sit quantitas, & ille sensus est falsus. Alius sensus est iste, Possibile est quod illa substantia quae est nunc quanta postea non sit quanta, & iste sensus est verus. Similiter ista est distinguenda, Possibile est istum hominem non esse Deum, demonstrando Christum. Unus sensus est per quem denotatur quod possibile sit quod haec sit vera, Iste homo non est Christus, & tunc haec est vera; quia haec est possibilis: Si enim Filius Dei dimitteret naturam humanam, haec esset vera, Iste homo non est Deus, quia haberet istam causam veritatis veram, Iste non est homo. Alius sensus est, per quem denotatur quod possibile sit quod ille qui nunc est homo postea non sit Deus: & hoc est impossibile; quia filius Dei qui nunc est homo semper & necessario erit Deus. Et similiter sunt tales distinguendae, Possibile est creantem non esse Deum, Possibile est praed●s●in●tum damnari, Possibile est praescitum salvari, Possibile est verum esse impossibile. Similiter, Per se verum est album aedificare, Hominem esse Deum est necessarium, & hujusmodi; in quo sensu sunt verae & in quo falsae potest patere ex prioribus. Similiter plures orationes distinguendae sunt, ex hoc quod una dictio potest copulari cum una, vel cum alia; sicut ista, Quod quis scit nunc didicit: quia hoc adverbium, nunc▪ potest determinare ly scit; & tunc sensus est, quod nunc scit aliquis, didicit, & haec est vera, quia aliquando didicit: Vel potest determinare hoc verbum, didicit, ut sit sensus, Quod quis scit, nunc didicit, & iste sensus est falsus. Similiter est in istis orationibus quas ponit Philosophus, Ego posui te servum euntem liberum, Quadraginta virorum centum r●licuit Achilles. Similiter tales quas ponit Philosophus, quamvis non exprimat sic esse distinguendas, ●aculo vidisti hunc percussum, Oculis vidisti hunc percussum. Similiter ut frequenter orationes in quibus ponitur adjectivum cum substantivo distinguendae sunt. Sicut, Iste est bonus sutor, demonstrando malum hominem, si sit oratio divisa falsa est, quia tunc denotatur quod est bonus & quod est su●●r: sed si sit composita tunc est vera, quia denotatur quod habet perfecte talem artem suendi. Et quamvis tales distinguantur secundum compositionem & divisionem, tamen mihi videtur quod possunt distingui penes amphibologi●m, & sensus non variabuntur. Similiter talis, Iste est albus monachus, distingui potest. In uno sensu denotatur, quod est albus, & quod est monachus. In alio sensu denotatur, quod est talis professionis. Juxta secundum modum sunt orationes distinguendae in quibus ponuntur dictiones facientes propositiones hypotheticas inter duos terminos: & in uno sensu erit propositio categorica, & in alio propositio hypothetica; & eodem modo distinguuntur quomodo dictum est prius de fallacia amphibologiae. Unde ista est distinguenda, Quinque sunt duo & tria, quia in uno sensu denotatur quod Quinque sunt duo, & quod Quinque sunt tria: In alio sensu denotatur quod Quinque sunt ista, demonstratis duobus & tribus. Similiter ista est distinguenda. Iste potest ferre unum lapidem & alium. In uno sensu denotatur quod iste potest ferre unum lapidem, & potest ferre alium, & iste est sensus divisus: in alio sensu denotatur quod ille simul potest ferre unum lapidem & alium lapidem. Et illa propositio est distinguenda, quae est una praemissa in paralogismo quo concluditur ista conclusio, Quod potest unum solum ferre potest plura ferre, quae non est distinguenda secundum compositionem & divisionem; sed potest distingui secundum amphibologiam. Quia unus sensus potest esse iste, Qui potest ferre unum lapidem, quamvis non ferat plures lapides, potest tamen ferre plures lapides: & hoc est verum. Alius sensus est iste, Qui potest ferre unum lapidem, & non plures, potest ferre plures lapides: & iste sensus est falsus. Et est hic amphibologia, sicut hic, Omnis homo est unus solus homo, quia unus sensus est iste, Omnis homo est unus homo, & non sunt plures homines quam unus: Alius sensus est, Omnis homo est unus homo, & nullus homo est plures homines. Similiter est ista distinguenda, Tantum unum est. CAP. IX. De fallacia accentus. CIrca fallaciam accentus est primo sciendum, quod ex hoc accidit fallacia accentus, quia eadem vox sub diversis accentibus prolata diversa significat: & hoc potest tripliciter contingere. Uno modo, quia ejusdem dictionis aliqua syllaba potest habere diversos accentus. Alio modo, quia eadem dictio potest pronuntiari cum aspiratione, vel sine aspiratione. Tertio modo, quia eadem vox potest esse dictio, vel oratio. Primus est magis idoneus ad decipiendum in scripto quam in prolatione; eo quod talis dictio non scribitur nisi uno modo, profertur tamen diversis modis. Et penes istum modum distinguenda est ista oratio, Bonum est justos viros pendere, eo quod media syllaba hujus dictionis, pendere, potest corripi vel produci. Secundus modus nunquam decipit in scripto, sed tantum in prolatione: propter hoc quod in scripto oportet quod aspiratio simpliciter & sensibiliter ponatur, vel quod nullo modo ponatur; in prolatione autem quandoque non bene nec faciliter discernitu●, an dictio proferatur cum aspiratione, vel sine aspiratione. Tertius modus potest decipere, tam in scripto, quam in prolatione. Et secundum istum modum est talis ora●●o distinguenda, Deus facit folia & frondes in vite; quia invite potest esse una dictio, scilicet adverbium, & tunc est falsa, quia significat quod Deus facit aliquid coacte: vel possunt esse duae dictiones scilicet haec praepositio, i●, & ablativus casus hujus nominis, vitis; & sic est vera. Penes istam fallaciam non sunt magnae difficultates in scientiis particularibus. Et ideo ista dicta de ista fallacia sufficiant. CAP. X. De fallacia figurae dictionis. POst fallacias in dictione juxta quas sunt aliquae orationes multiplices, dicendum est de fallacia Figurae dictionis: quae non oritur ex alicujus orationis multiplicitate, sed magis ex aliquarum orationum similitudine. Ita quod Fallacia figurae dictionis est deceptio proveniens ex aliqua similitudine dictionum: ita quod causa apparentiae est similitudo dictionis ad d●ctionem, & causa non existentiae est diversitas significatorum, vel modorum significandi, vel accidentium grammaticalium dictionum. Et accipio hic significata largissime. Unde generalis modus solvendi paralogismos, penes istam fallaciam, est ostendere aliquam diversitatem inter significata & modos significandi, vel accidentia dictionum, propter quam non valet argumentum: quia ista fallacia semper ex hoc accidit, quod, quia aliquis modus arguendi tenet in aliquibus dictionibus, creditur ex hoc quod talis modus arguendi valet in consimilibus dictionibus; in quibus tamen non valet, propter hoc, quod illae dictiones diversae, quamvis videantur similes, habent diversa significata, large accipiendo significata, vel diversos modos significandi, vel diversa accidentia Grammaticalia. Verbi gratia, videmus enim quod iste syllogismus est bonus, Omnis substantia corporea est colorata, Capra est substantia corporea, ergo etc. ita quod nulla est variatio inter praedicatum majoris & praedicatum conclusionis: si propter hoc creditur quod in simili modo arguendi ex aliis terminis non sit aliqua variatio facienda inter praedicatum majoris & conclusionis; sicut si sic arguitur, Omnis substantia corporea est colorata, Patriarcha est substantia corporea, ergo Patriarcha est colorata, deceptio fiet per fallaciam figurae dictionis. Unde generaliter quandocunque est fallacia figurae dictionis, contingit invenire modum arguendi bonum ex aliis terminis, & hoc propter diversitatem accidentium Grammaticalium, vel modorum significandi, vel diversitatem significatorum, accipiendo large significata. Juxta praedicta possunt accipi tres modi istius fallaciae. Quorum primus est, quando accidit defectus in arguendo propter diversitatem accidentium Grammaticalium diversarum dictionum, vel modorum significandi: & talis modus arguendi semper vel frequenter Sophisticus ducit ad soloecismum. Unde si arguatur sic, Omne animal est coloratum, Omnis homo est animal, ergo Omnis homo est coloratum. Dicendum quod est fallacia figurae dictionis, quia ly homo, non est neutrius generis, sicut ly animal; ideo non debet inferri ista conclusio, Homo est coloratum; sed ista, Homo est coloratus: & quod variatio alicujus termini debet fieri in diversis propositionibus propter variationem accidentium diversorum terminorum. Similiter potest hic assignari fallacia figurae dictionis, Omne album est corpus, Omnis homo est album, ergo Omnis homo est corpus. Et si dicatur in omni fallacia debet esse apparentia, hic autem nulla est, ergo. Dicendum est, quod non semper requiritur quod in omni fallacia sit tanta apparentia quae decipiat sapientes; sed sufficit tanta quae aliquos simplicices fallere possit: & sic est in proposito Secundus mous principalis istius fallaciae accipitur ex diversitate significatorum diversarum dictionum. Veruntamen aliqua diversitas talis est sufficiens ad istam fallaciam in aliquo modo arguendi: & alia non sufficit. Sed ad sciendum in speciali quando sufficit, & quando non sufficit, per Logicam non potest sciri: sicut nec per Logicam sciri potest in speciali de qualibet dictione, an sic aequivoca vel non, sed hoc debet sciri per scientias speciales. Penes istum modum peccant talia sophismata, Calefacere est agere, ergo Videre est agere: Calefieri est pati, ergo Videri est pati. Causa apparentiae istarum consequentiarum sophisticarum est similis terminatio illorum verborum, calefacere & videre, & calefieri & videri. Causa non existentiae est diversitas significatorum: quia enim ly calefacere significat calorem causari ● calefaciente in calefacto, ideo creditur quod ly videre significat visionem causari à vidente in viso, & non in vidente à viso causari; ideo consequentia non valet. Similiter tales consequentiae non valent, Calefaciens est agens, ergo Videns est agens; Calefactum patitur, ergo Visum patitur. Et universaliter quando dictiones habent eadem accidentia Grammaticalia & eosdem modos significandi, & propter hoc quod habent consimiles terminationes & consimiles modos significandi creditur, quod illud commune praedicamentale quod verificatur de uno verificetur de reliquo: & tamen propter hoc quod significant diversa non est sic, sed est fallacia figurae dictionis. Et accidit frequenter iste modus fallaciae figurae dictionis, qnando arguitur per Locum à Simili, vel per alium Locum consimilem. Puta quia ly visum est participium verbi passivi secundum Grammaticos, ideo potest credi, quod sicut ly calefactum, quod est participium verbi passivi, non potest verificari nisi de passo; sic ly visum, verificari non posset nisi de passo: & talis sic credens, & nesciens naturam significatorum per istos terminos, vel nesciens quid vel quomodo significant, decipitur per fallaciam figurae dictionis. Si enim credat, quod sicut ly calefactum significat illud quod patitur & in quo est calor in recto, & illud à quo patitur in obliquo; sic ly visum significat illud in quo est visio in recto, & illud à quo est visio in obliquo, decipietur. Et ideo ad istum modum fallaciae figurae dictionis perfecte sciendum, necesse est scire naturam rerum, & etiam necesse est scire Grammaticam, per quam scitur quid vox significat uno modo, & quid significat alio modo. Nec tamen iste modus est ex diversitate modorum significandi aliquarum dictionum, ex hoc scilicet quod una dictio habetunum modum significandi, & alia dictio non habet illum modum significandi: sed est ex diversirate significatorum, quia enim diversa, quamvis eisdem modis significandi, significantur per istum terminum, visum, & per ly calefactum, ideo est ibi fallacia. Oportet aut seire quod iste modus no● contingit tantum, cuando propter consimiles terminationes, & propter consimiles modos significandi, creditur quod illud quod est commune uni est commune alteri: sicut sic arguendo, Albedo est qualitas, ergo Hirundo est qualiras: Qualitas differt realiter à substantia, ergo Quantitas differt realiter à substantia: Musa est faeminini generis, ergo Poeta est faeminini generis; & sic de aliis. Sed etiam iste modus reperiri potest, quando propter naturam rei significatae aliquis discursus vel consequentia valet: & tamen alio termino posito in praedicto discursu vel consequentia, loco alterius termini ibi positi, non valeret. Verbi gratia secundum opinionem A●istot. hoc est bonum argumentum, Iste dabit bovem coloratum, Iste non habet bovem coloratum, ergo Iste dabit bovem quem non habet: tamen sic arguendo, Iste dabit bovem album, Iste non habet bovem album, ergo Dabit bovem quem non habet, non valet; quia praemissae possunt esse verae conclusione existente falsa. Similiter talis discursus est bonus, Iste est modo albus, Iste cras non erit albus, ergo Am●ttet aliquem rem quam habet modo: & tamen iste discursus secundum principia Aristot. non est bonus, Iste aër est nunc bicubitus, Iste aër non erit cras b●cubitus, ergo Is●e aër amittet cras rem aliquam quam jam habet; tamen idem modus arguendi videtur utrobique esse similis. Et ideo si propter hoc credatur, quia alicubi tenet talis modus arguendi, quod ubique valeat, fiet deceptio per fallaciam figurae dictionis. Et si quaeratur quare est magis fallacia figurae dictionis in uno discursu quam in alio. Dicendum est quod hoc est propter hoc, quod medium per quod tenet unus discursus est necessarium, & medium per quod tenet alius discursus non est necessarium. Ad cujus evidentiam est sciendum, quod quaedam consequentiae etiam sormales tenent per medium Intriasecum, quae scilicet tenent virtute unius propositionis ex eisdem terminis formatae: sicut ista consequentia, Omnis homo est animal, ergo Socrates est animal, tenet per medium intrinsecum, scilicet virtute unius propositionis ex eisdem terminis formatae, scilicet Socrates est homo: si enim ista propositio esset falsa, consequentia primo facta nullo modo valeret. Aliae autem consequentiae tenent per medium Extrinsecum, quae scilicet tenent sufficienter virtute alicujus regulae generalis non formatae ex eisdē terminis talis consequentiae vel discursus, vel si formetur ex illis hoc accidit, quod aliquae consequentiae & aliqui discursus tenent ita bene per hoc medium, vel per tale medium extrinsecum, ex quorum terminis non formatur talis regula generalis. Sicut patet de ista consequentia, Omnis homo est animal, ergo Aliquod animal est homo, tenet per istam regulam, Universalis affirmativa convertitur per accidens. Et ideo quandocunque accipiuntur aliquae consequentiae vel discursus qui non regulantur per aliquam regulam generalem, videndum est si possunt rectificari per aliquam propositionem veram formatam ex eisdem teminis; & si sic consequentia erit bona: & si non, consequentia non valebit; sic est in proposito. Nam istae consequentiae, Iste non habet bovem coloratum, Iste dabit bovem coloratum, ergo Iste dabit bovem quem non habet; similiter ista, Iste dabit bovem album, Iste non habet bovem album, ergo Iste dabit bovem quem non habet, non possunt regulari per aliquam regulam generalem: ergo si valent oporteret habere medium aliquod formatum ex eisdem terminis. Nunc autem ita est, quòd prima consequentia tenet per medium verum & necessarium, secundum principia Aristot. quod est istud. Si aliquid est bos ipsum est coloratum. Unde secundum principia sua, impossibile est quod aliquid sit bos & non sit coloratus, ideo ista consequentia est bona, Iste dabit bovem coloratum, & non habet bovem coloratum, ergo Iste dabit bovem quem non habet. Sed quia possibile est quod idem bos primo sit albus, & postea non albus, ideo illud medium intrinsecum per quod tenet illa consequentia▪ Si aliquid est bos ipsum est album, est simpliciter falsum: & ideo iste discursus non valet, Iste dabit bovem album, Iste non habet bovem album, ergo Dabit bovem quem non habet; quia iste poterit dare bovem qui nunc non est albus, sed poterit esse albus quando dabit eum. Similiter ista consequentia est bona, Iste nunc est albus, Iste cras non erit albus, ergo Iste cras aliqua re carebit quam nunc habet: & tenet virtute istius medii, Album significat aliquam rem distinctam secundum se totam ab illo quod est album. Sed ista consequentia secundum principia Aristot. non valet, Iste aër est nunc bicubitus, Iste aër non erit cras bicubitus, ergo Iste aër aliqua re carebit cras quam nunc habet: quia secundum principia Aristot. ista est falsa, Bicubitum significat aliquam rem secundum se totam distinctam ab eo quod est bicubitum & à parte ejus. Et ita universaliter quando aliqua consequentia tenet in aliquibus terminis virtute alicujus medii intrinseci necessarii, & aliqua consequentia habens terminos habentes consimiles modos significandi, quamvis non significent eodem modo quo alii termini significant illa vel alia propter defectum talis medii intrinseci, non valet, potest ibi assignari fallacia figurae dictionis. Unde hic est fallacia figurae dictionis, Iste est pater, Iste non fuit pater, ergo Iste est mutatus: Iste est similis, Iste non erit similis, ergo Iste mutabitur; & sic de aliis multis. Est autem sciendum, quod iste modus fallaciae figurae dictionis nunquam habet locum, quando sumuntur duae propositiones mere categoricae, mere de inesse, & mere de praesenti, dispositae vocaliter in modo & in figura: & ideo frequenter iste modus accidit arguendo ex aliqua propositione de praeterito, vel de futuro, vel de modo. Unde hic est fallacia figurae dictionis, Iste potest esse albus, Iste non est albus, ergo Iste potest esse aliquid quod nunc non est. Similiter hic, Filius Dei non fuit homo ab aeterno, Filius Dei fuit homo ex tempore, ergo Filius Dei fuit aliquid ex tempore quod non fuit ab aeterno. Tamen in istis non potest assignari tantum iste modus, sed etiam tertius modus de quo statim post dicetur, sicut in simili patebit ibidem. Tertius modus fallaciae figurae dictionis est habens ortum ex diversitate modorum significandi diversarum dictionum quae videntur similes inter se, propter quod quandoque deceptus credit quod similiter est arguendu●a ex una dictione, & ex alia: & potest iste modus subdividi. Ad cujus intellectum sciendum est, quod modi significandi non sunt aliquae res additae ipsis dictionibus adven●entes eis; sed est metaphorica locu●io d●cendo quod dictiones habent diversos modos significandi, quia per talem orationem intelligitur ista oratio, Diversae dictiones diversimode significant illa quae significant: quia Aliquae dictiones proprie non significant, sed magis adjunctae aliis consignificant, vel dant aliis supponere, vel determinato modo stare; cujusmodi sunt syncategoremata, conjunctiones, praepositiones, & hujusmodi: Aliquae autem significant res determinate & finita significatione, secundum modum loquendi B●etii; sicut nomina categorematica, & pronomin●, & participia, & hujusmodi: & illorum quaedam sunt nomina mere absoluta, & quaedam connotativa, sicut dictum est prius in primo tractatu. Similiter quaedam sunt propria, sicut nomina propria & pr●nomina: & quaedam sunt communia, quae ideo habent diversum modum significandi, quia unum significat unum & non plura; & reliquum plura significat vel potest significare. Et secundum praedicta sub isto tertio modo principali possunt contineri tres modi speciales istius fallaciae. Primus modus potest esse secundum dictiones quae habent finitas significationes, & quae non habent finitas significationes. Et penes istum modum peccant consequentiae in quibus commutatur unus modus supponendi in alium: sicut si arguatus sic, Omnis homo est animal, ergo Animal est omnis homo. Et ad evidentiam istius exempli, & sibi similium, est primo sciendum, quod hic potest assignari fallacia figurae dictionis, propter hoc, quod in antecedent●una dict●o habet unam suppositionem, & in consequente aliam; ●uamvis haec non fit sufficiens causa, sicut ostendetur; & similitudo dictionum est causa deceptionis istius. Quia enim in multis non refert sic transponere dictiones, bene enim sequitur, Homo albus est homo, ergo Homo est homo albus; similiter sequitur, Animal rationale est homo, ergo Homo est animal rationale: propter hoc deceptus credere potest, quod talis modus arguendi valeat in omnibus, & decipitur per fallaciam figurae dictionis. Et oritur haec fallacia ex diversitate modorum significandi, propter hoc enim quod ly omnis, non habet talem modum significandi qualem habet album, vel dictio talis, sed tantum consignificat vel facit terminum cui additur stare pro omnibus suis significatis, & facit terminum mediate sequentem stare confuse tantum, qualiter non stat in consequente: ideo est fallacia figurae dictionis, & oritur ex similitudine unius dictionis ad aliam dictionem. Et est sciendum, quod non quaelibet variatio suppositionis causat fallaciam figurae dictionis, tunc enim in demonstratione potissima esset fallacia figurae dictionis: Sed generaliter, quando arguitur à termino stante confuse tantum, ad terminum stantem determinate, saltem enthi●ematice, est fallacia figurae dictionis, si circa alium terminum & dispositionem ejus nulla penitus sit facta v●r●●t●o; quamvis simul cum hoc sit fallacia consequentis, sicut est in exemplo proposito. Si tamen argueretur sic, Omnis homo est animal, ergo Animal est homo, quamvis animal in antecedente supponat confuse tantum, & in consequente determinate: quia tamen signum additum ad ly homo in antecedente, non additur sibi in consequente, non est ibi fallacia figurae dictionis. Penes istum modum omnia talia sophism●ta peccant, Omni parte continui est aliqua pars minor, erga Aliqua pars est minor omni parte continui; antecedens est verum, quia quaelibet singularis est vera, & consequens falsum, quia quaelibet singularis est falsa; & consequentia non valet, quia pars in antecedente supponit confuse tantum, & in consequente supponit determinate. Sed in talibus est evidentius fallacia consequentis quam fallacia figurae dictionis: ideo quando de fallacia consequentis agetur, diversa exempla adducertur. Similiter arguendo à termino stante determinate vel confuse tantum, ad eundem terminum stantem confuse & distributive, est fallacia figurae dictionis; quamvis etiam sit fallacia consequentis: sicut hic, Tu dubitas aliquod verum, ergo Tu nescis aliquod verum. Unde si arguatur sic, Illud quod tu dubitas tu non scis, Tu dubitas aliquod verum, ergo Tu non scis aliquod verum, est fallacia figurae dictionis; quia in antecedente stat verum determinate, & in consequente stat confuse & distributive. Similiter hic, Illud quod non est aliud ab illo differt, Socrates non est omnis homo, ergo Socrates ab omni homine differt: nam in antecedente homo stat determinate propter negationem praecedentem, & in consequente stat confuse & distributive. Oportet autem scire quod non tantum contingit facere fallaciam figurae dictionis propter varium modum supponendi ejusdem termini: sed etiam propter diversum modum supponendi diversorum terminorum, ita quod alius terminus correspondens non mutetur. Unde hic est fallacia figurae dictionis, Omnis homo est animal, ergo Substantia est omnis homo; & ita de consimilibus. Non solum autem tertius modus accidit ex vario modo significandi termini categorematici & syncategorematici: sed etiam accidit ex diversis modis significandi incomplexorum in diversis praedicamentis. Quando enim propter hoc, quod si arguatur ex omnibus terminis ejusdem praedicamenti erit bonum argumentum, creditur propter hoc quod similiter arguendo ex terminis diversorum praedicamentorum fit conveniens argumentum, & tamen non est, tunc accidit fallacia figurae dictionis: creditur enim propter similitudinem dictionum quod simili er co●ting●t arguere ex istis terminis sicut ex illis; & tunc fieret deceptio per fallaciam figurae dictionis. Est autem primo sciendum, quod non semper quando arguitur ex terminis diversorum praedicamentorum est fallacia figurae dictionis: quia universaliter quando praemissae sunt mere de inesse & de praesenti, & categoricae, dispositae in modo & figura, non est fallacia figurae dictionis qualescunque sint termini: nec plus refert quod omnes termini sint ejusdem praedicamenti quam diversorum. Unde ita valet iste syllogismus, Omnis homo est animal, Album est homo, ergo Album est animal; & ita universaliter de consimilibus: sicut iste, Omnis homo est animal, Socrates est homo, ergo Socrates est animal. Et ideo ad assignandum fallaciam figurae dictionis non sufficit dicere, quod commutatur unum in reliquum: sed oportet dicere rationem magis specialem. Est autem sciendum, quod quamvis syllogistice arguendo, ita contingit argue●e ex terminis diversorum praedicamentorum, sicut ex terminis ejusdem praedicamenti: tamen interdum tenet ex terminis ejusdem praedicamenti modus arguendi, & non ex terminis diversorum praedicamentorum. Et hoc multipliciter contingere potest. Uno modo potest contingere propter diversitatem signorum distributivorum. Ad cujus evidentiam sciendum est, quod sicut diversis praedicamentis congruunt diversa interrogativa, ita quod ad diversa interrogativa per incomplexa diversorum praedicamentorum sit respondendum. Nam si quaeras qualis est homo, convenienter respondetur quod est albus vel musicus. Et si quaeras ubi est homo, convenienter respondetur quod est in foro vel in campis. Et si quaeras, quid est homo, convenienter respondetur quod est animal; & sic de aliis. Sic diversis praedicamentis correspondent diversa distributiva: sicut praedicamento Substantiae correspondent, quicquid, quaelibet, & hujusmodi. Hic tamen sciendum, quod talia distributiva aequivalenter conveniunt omnibus nominibus mere absolutis, sive illa significant substantias, sive qualitates, sive res quascunque. Praedicamento autem Quantitatis correspondent ista distributiva, quantumcunque, quotumcunque, loco quorum nominum ponitur quantum & quotum. Praedicamento autem Qualitatis correspondent haec distributiva, qualecunque, qualiscunque, etc. Et praedicamento ubi hoc signum, ubicunque. Et praedicamento Quando hoc signum, quandocunque; & sic de aliis, nisi forte nomina nobis deficiant. Differt autem distributivum substantiae, sive distributivum correspondens nominibus mere absolutis ab aliis: quia quandoque contingit assumere nomina connotativa vel respectiva sicut nomin● mere absoluta. Unde aeque bene valet iste modus arguendi, Quicquid est homo est animal, Bicubitum est homo, ergo Bicubitum est animal: sicut iste, Quicquid est homo est animal, Socrates est homo, ergo Socrates est animal; & hoc quia talis major aequivalet isti, Omnis homo est animal. Sed de aliis distributivis non est sic: quia sub aliis distributivis contingit, servando debitum modum arguendi, sumere solum illa incomplexa aequivalentia tal● d●stribut●vo & propria sibi. Propter quod arguendo ex talibus necesse est scire naturas praedicamentorum, scilicet quid significant, quomodo significant, & quod non omnia praedicamenta significant unum, sed multa eorum significant plura, quamvis non omnia univoce nec eodem modo significandi: & qui hoc scit prope est videre verum in multis, secundum Philosophum in libr● Elenchorum. Sciendum est ergo, quod quandocunque sumpta majore habente hoc signum, quantumcunque, vel quotiescunque, & sumatur sub aliquod incomplexum per quod non contingit respondere ad quaestionem factam per quantum vel quot, est fal●acia figurae dictionis, propter distributionem praedicamentorum: & hoc, quia si assumeretur solum aliquod incomplexum per quod convenienter respondetur ad talem quaestionem, non esset aliqua fallacia. Et ideo si aliquis credat quod semper contingit sub in minore accipere unum terminum sicut alium, sicut contingit▪ in multis aliis, decipietur per fallaciam figurae dictionis; sicut hic, Quantumcunque est A tantum est B, A est lignum, ergo B est lignum. Et tamen si loco istius termini lignum ponatur iste terminus tricubitum, esset bonum argumentum, sic arguendo, Quantumcunque est A tantum est B, Tricubitum est A, ergo Tricubitum est B. Similiter si post illud signum, qualecunque, in majore, accipiatur sub in minore aliquod incomplexum, per quod non respondetur ad quaestionem factam p●r quale, est fallacia figurae dictionis: & si accipiatur sub incomplexum, per quod convenienter respondetur ad quaestionem factam per quale, erit argumentum bonum. Sicut hic est fallacia figurae dictionis, Qualecunque currit disputat, Socrates currit, ergo Socrates disputat: & tamen hic est bonum argumentum, Qualecunque currit disputat, Album currit, ergo Album disputat. Similiter hic est fallacia figurae dictionis, Quandocunque est accidens est suum subjectum, Accidens est inhaerens, ergo Subjectum est inhaerens: sed hic est bonum argumentum, Quandocunque accidens est subjectum est, In hoc tempore est accidens, ergo In hoc tempore est subjectum. Similiter hic est fallacia figurae dictionis, Ubicunque est substantia ibi est quantitas, Angelus est substantia, ergo Angelus est quantitas: sed non hic, Ubicunque est substantia ●bi est quantitas, Sed substantia est in hoc loco, ergo Quantitas▪ est in hoc loco. Et sic contingit arguere in aliis, ubi ponitur signum distributivum correspondens interrogativo, ad quod contingit convenienter respondere per incomplexa alicujus praedicamenti, & non per●al●a. Tamen de distributivis substantiae est difficultas specialis. Pro quo sciendum est, quod quando distributivum substantiae ponitur in propositione mere de praesenti & mere de inesse, non refert quodcunque subjectum accipere sub in minore: ideo talis modus arguendi valet, Quicquid emis comedis, Carnes crudas emis, ergo Carnes crudas comedis: Quicquid est substantia corporea est quantitas, Corpus Christi est substantia corporea, ergo Corpus Christi est quantitas; & ita in aliis: ita tamen quod in minore non accipatur aliqua determinatie compositionis quae non accipitur in majore, & simul cum hoc quod non commutetur unus numerus in alium; quia si alterum illorum fieret accideret fallacia figurae dictionis, sicut ostendetur. Unde pluribus modis, quando non accipiuntur praemissae dispositae in modo nec in figura, nec aequivalentes talibus, accidit fallacia figurae dictionis, etiam sumendo aliquod nomen per quod respondetur ad quaestionem factam per quid est de re una. Quandoque vero hoc accidit arguendo ex propositionibus de praesenti, quandoque ex propositionibus de praeterito, quandoque ex propositionibus de futuro. Si autem arguatur ex propositionibus de praesenti & de inesse, hoc potest contingere vel addendo aliquam determinationem per quam potest saltem partialiter responderi ad quaestionem factam per aliud interrogativum de re una quam per quaestionem quid est: sicut si arguatur sic, Quicquid currit est corpus, Homo currit velociter, ergo Homo velociter est corpus, quia in minore additur ly velociter, per quod respondetur aliquo modo ad aliam quaestionem, quam ad quaestionem factam per quid est, ideo est fallacia figurae dictionis. Et tamen si ponatur haec determinatio realiter, erit bonum argumentum, sic arguendo, Quicquid currit est corpus, Homo currit realiter, ergo Homo realiter est corpus. Unde universaliter quando in tali modo arguendi additur in minori aliqua determinatio quae potest competere eidem, & non competere eidem, causatur fallacia figurae dictionis, & alias non causatur fallacia figurae dictionis. Tale tamen signum posset in majore accipi, quod non foret ibi fallacia figurae dictionis; ponatur enim quod ly qualiter sit interrogativum, ad quod convenienter respondetur per talia, cito, velociter, tarde, violenter, & hujusmodi, & sibi correspondeat hoc signum qualitercunque; tunc ille modus arguendi est bonus, Qualitercunque aliquis currit est corpus, Homo velociter currit, ergo Homo velociter est corpus. Similiter hic est fallacia figurae dictionis, Omnis substantia materialis habet partem distantem à parte, Corpus Christi in Sacramento altaris est substantia materialis, ergo Corpus Christi in Sacramento altaris habet partem distantem à parte. Similiter hic, Omne corpus est circumscriptive in loco, Substantia corporis Christi est corpus in sacramento altaris, ergo Substantia corporis Christi est circumscriptive in loco in sacramento altaris. Similiter hic, Omne corpus est quantum, Corpus Christi est corpus in sacramento altaris, ergo Corpus Christi est quantum in sacramento altaris. Similiter hic secundum unam opinionem, Omnis substantia materialis est quantitas, Corpus Christi in sacramento altaris est substantia materialis, ergo Corpus Christi in sacramento altaris est quantitas. Similiter hic, Quicquid est substantia est quantitas, Sed Corpus Christi in sacramento altaris est substantia, ergo Corpus Christi in sacramento altaris est quantitas. Et tamen sic arguendo, Ubicunque aliquid est substantia ibi illud est quantitas, & In sacramento altaris corpus Christi est substantia, ergo In sacramento altaris est quantitas, est bonum argumentum. Et ita patet sumendo hoc signum, ubicunque, loco illius signi, quicquid, non est fallacia sumendo sub aliquid per quod respondetur ad quaestonem factam per ubi: propter quod summe necesse est scire qualia, & quae, & quomodo, significant praedicamenta, ad hoc quod sciatur de multis, an sit ibi fallacia figurae dictionis. Ex praedictis patet quod hic nulla est fallacia, Ubicunque habet aliquid quantitatem inhaerentem sibi ibi est quantum, Substantia corporis Christi habet quantitatem inhaerentem sibi in sactamento altaris, ergo Substantia corporis Christi est quanta in sacramento altaris. Nec hic, Ubicunque aliquid habet latitudinem, longitudinem, & profunditatem inhaerentem sibi, est longum, latum, & prufundum: sed Substantia corporis Christi habet longitudinem, latitudinem, & profunditatem, inhaerentem sibi in sacramento altaris: ergo Substantia corporis Christi est in Sacramento altaris longa, lata, & profunda. Nec hic, Ubicunque aliqua substantia habet extensionem inhaerentem sibi ibi est extensa: Substantia corporis Christi habet extensionem in sacramento altaris inhaerentem sibi: ergo Substantia corporis Christi est extensa in sacramento. Aliter contingit peccare per fallaciam figurae dictionis in tali modo arguendi, commutando unum numerum in alium, utpote numerum singularem in pluralem. Sic, Quicquid est scitum, est scitum per inventionem vel per doctrinam: Ista sunt scita, demonstrando unum scitum per inventionem, & alterum per doctrinam: ergo Ista sunt scita per inventionem vel doctrinam. Similiter hic, Quicquid est persona divina est Deus, Pater & Filius sunt personae divinae, ergo Pater & Filius sunt Dii. Similiter hic, Quaelibet persona divina producens est principium Spiritus Sancti, Pater & Filius sunt personae divinae producentes, ergo Pater & Filius sunt principia Spiritus Sancti. Hic tamen est sciendum, Quod vix aut nunquam potest impediri talis modus arguendi, nisi ubi arguitur disjunctive, & ubi accipitur terminus significans aliquam rem communem quae est plures personae; quomodo est de Deo, qui unus est Deus, & tamen plures personae: Similiter unum principium Spiritus Sancti est duae personae. Tamen frequenter arguendo enthymematice & commutando numerumisingularem in pluralem, est fallacia figurae dictionis in aliis casibus quam in illis, & hoc ●bicunque terminus non significat plura. Sicut non sequitur, Sol est corpus, ergo Soles sunt corpora; nec sequitur, Phaenix e●t animal, ergo Phaenices sunt animalia; & hoc propter falsam implicationem in consequente. Et ideo hic est tantum consequentia ut nunc, Homo est animal, ergo Homines sunt animalia. Et tales consequentiae falsae possunt reduci ad primum modum, in quo oritur deceptio propter diversa accidentia Grammaticalia diversarum dictionum. Aliter accidit talis modus arguendi penes fallaciam sigurae dictionis, arguendo ex propositionibus de praeterito, & de futuro; & lioc vel arguendo ex omnibus de praeterito, vel ex una de praesenti: & eodem modo proportinabiliter dicendum est de illis de futuro. Si primo modo, aut assumptum in majore ponitur à parte subjecti, aut à parte praedicati. Si primo modo resolvendae sunt propositiones in propositiones aequivalentes, quae possunt disponi in modo & in figura; & utendum est arte quae data est de modo syllogizandi ex propositionibus de praeterito & de futuro. Verbi gratia, Si arguatur sic, Quicquid heri emisti hodie comedisti, Carnes crudas heri emisti, ergo Carnes crudas hodie comedisti; resolvenda est major in istam sibi aequivalentem, Omne heri emptum fuit hodie comestum à te, & minor in istam aequivalentem sibi, Carnes crudae fuerunt heri emptae, & conclusion in istam sibi aequivalentem, Carnes crudae fuerunt hodie comestae à te; & subjectis omnibus iis acceptis pro iis quae fuerunt, tenet syllogismus: sed si subjectum conclusionis sumatur pro iis quae sunt, non valet: sed est tam fallacia accidentis quam fallacia figurae dictionis. Si autem ponatur assumptum à parte praedicati semper est fallacia figurae dictionis. Unde hic est fallacia figurae dictionis, Quicquid heri emisti hodie comedisti, Tu emisti heri carnes crudas, ergo Hodie comedisti carnes crudas. Et multo magis est fallacia figurae dictionis si major sit de praesenti, & minor de praeterito vel de futuro: propter quod est hic fallacia figurae dictionis, secundum illam opionem quae ponit quod quantitas non est alia res à substantia & qualitate, Quicquid fuit heri est hodie, Socrates fuit heri bicubitalis quantitatis, ergo Socrates est hodie bicubitalis quantitatis. Similiter, Quicquid fuit adhuc est, Socrates fuit triangularis figurae, ergo Socrates est triangularis figurae; In omnibus enim talibus est fallacia figurae dictionis. Tamen accipiendo subjecta mere absoluta non est aliqua fallacia. Ut Quicquid fuit est, Homo fuit, ergo Homo est. Sed hic est bonum argumentum, Quandocunque illud fuit substantia, tunc fuit quantitas. Similiter hic quicquid fuit est, Albedo fuit, ergo Albedo est. Et similiter, Quicquid fuit est, Socrates fuit homo, ergo Socrates est. Et similiter, Quicquid fuit est, Haec albedo fuit color, ergo etc. Et tamen secundum illam opinionem, quae ponit quantitatem non esse ●liam rem à substantia & qualitate, hic est fallacia figurae dictionis, Quicquid fuit adhuc est, Haec herba fuit quantitas, ergo Haec herba est quantitas: sed hic est bonum argumentum, Quandocunque aliquid fuit substantia, tunc fuit quantitas, Haec substantia fuit substantis, ergo Hae● substantia fuit quantitas. Similiter hic est fallacia figurae dictionis, Quicquid est fuit post, A est post cum B, ergo A post fuit simul cum B. Similiter est hic fallacia figurae dictionis, Quicquid fuit adhuc est, Hoc corpus fuit conjunctum illi corpori, ergo Hoc corpus est adhuc conjunctum illi corpori: & tamen istud est bonum argumentum, Quicquid fuit est, Albedo fuit, ergo Albedo est. Et sicut dictum est de propositionibus de praeterito, ita proportionabiliter dicendum est de propositionibus de futuro. Aliter contingit fallacia figurae dictionis ex diversitate praedicamentorum in propositionibus. Sicut sic arguendo, Quicquid Deus potest facere mediante causa secunda potest facere se solo: Sed Deus potest facere actum meritorium mediante causa secunda efficiente: ergo Potest se solo facere actum meritorium: hic est fallacia figurae dictionis, quia si acciperetur sub nomen mere absolutum esset bonum argumentum. Sicut hic est bonum argumentum, Quicquid potest Deus facere mediante causa secunda potest facere se solo, Sed Deus potest facere ignem mediante causa secunda, ergo, etc. Et ideo si propter simil●tudinem dictionum credat quis quod unum argumentum est bonum sicut aliud, decipitur per fallaciam figurae dictionis. Veruntamen sciendum est, quod si actum meritorium poneretur à parte subjecti non esset fallacia figurae dictionis; ut hic, Quicquid Deus potest facere mediante causa secunda potest facere se solo, Sed omnem actum meritorium potest Deus facere mediante causa secunda, ergo, etc. quia conclusio est vera si praemissae sint verae; sive subjectum accipiatur pro iis quae sunt, sive pro iis quae possunt esse. Similiter hic est fallacia figurae dictionis, Omnem rem potest Deus facere sine alia re totaliter distincta, Album est alia res ab albedine, ergo Deus potest facere album sine albedine; & tamen ista conclusio bene sequitur, Deus album potest facere sine albedine: quia illam rem Quae est alba potest Deus facere sine albedine; & tamen haec est impossibilis, Album facit Deus sine albedine. Similiter hic est fallacia figurae dictionis, Deus potest creare omnem rem possibilem quae non est Deus, Veritas illius propositionis, Deus nihil creat, potest esse, ergo Deus potest creare veritatem hujus propositionis: propter hoc, quod iste terminus, Veritas istius propositionis, non est incomplexum & mere absolutum. Oportet autem scire, quod non solum iste modus fallaciae figurae dictionis est in talibus discursibus compositis ex talibus praemissis, sed etiam accidit in consequentiis & in enthymematibus. Quia iste modus non est tantum ex hoc, quod unum praedicamentum mutatur in aliud, hoc est, quod primo in majore accipitur signum distributivum correspondens uni praedicamento, & postea accipitur incomplexum alt●ri●s praedicamenti; quia nunquam dicit Philosophus quod figur● dictionis est ex commutatione unius praedicamenti in aliud: sed di●●● quod diversa sunt praedicamenta, & easdem res diversimode significant, ideo frequenter non sunt consequentiae bonae ex incomplexis aliquorum praedicamentorum. Et tamen si loco illorum ponerentur incomplexa alterius praedicamenti essent consequentiae bonae. Sicut haec est consequentia bona, Homo fuit animal, ergo Animal fuit homo. Similiter, Albedo fuit nigredo, ergo Nigredo fuit albedo. Similiter hic, Albedo potest esse color, ergo Color potest esse albedo. Similiter tales consequentiae sunt bonae, Albedo cessat esse albedo, ergo Albedo cessat esse: Homo desinit esse homo, ergo Homo desinit esse: quae ideo sunt bonae, quia termini ex quibus componuntur non significant aliquid in recto, & aliquid in obliquo; nec significant aliquid primo & principaliter, & aliquid secundario; nec significant aliquid affirmative & aliquid negative; sed eodem modo omnia sua significata significant. Quod secundum principia Aristot. non est verum nisi de incomplexis in genere substantiae, & de abstractis in genere qualitatis, quibus correspondent concreta supponentia pro distinctis rebus ab illis pro quibus supponunt abstracta: & ideo tales consequentiae ex talibus terminis sunt bonae, & non aliae. Propter quod, si aliquis credat quod consecuentiae consimiles valent ex illis terminis, sicut ex talibus, decipitur per fallaciam figurae dictionis. Unde hic est fallacia figurae dictionis penes istum modum, Album desinit cras esse album, ergo Album desinit cras esse: Motus cessabit esse motus quando quiescet mobile, ergo Motus cessabit esse quando quiescet mobile: sicut hic est fallacia figurae dictionis, Quando quiescit mobile forma partibiliter acquisita cessabit esse partibiliter acquisita, ergo Forma partibiliter acquisita cessabit esse quando quiescit mobile. Similiter hic, Actum meritorium potest Deus facere sine voluntate efficiente, ergo Deus potest facere actum meritorium sine voluntate efficiente. Similiter hic, Istam veritatem potest Deus facere, demonstrando veritatem istius, Deus nihil facit; ergo Potest facere hanc veritatem. Similiter hic, Homo ab aeterno fuit Deus, ergo Deus ab aeterno fuit homo. Et pro isto exemplo, & pro aliis praecedentibus, est sciendum, quod quamvis hoc nomen, homo, secundum usum Philosophorum sit nomen mere absolutum non plus significans unum significatum in recto quam aliud in obliquo: tamen secundum usum Theologorum non est ita mere absolutum: quia si sic, esset convertibile cum hoc nomine, humanitas, & tunc sicut haec est neganda, Filius Dei est humanitas, ita haec esset neganda, Filius Dei est homo: quod falsum est. Et ideo secundum usum Theologorum hoc nomen, home, connotat vel consignificat saltem p●tentialiter suppositum divinum, quod quamvis non esset homo, posset tamen esse homo: & propter hoc quando posui multa exempla de hoc nomin●, homo, locutus secundum usum Philosophorum. Similiter hic est fa●●a●ia figurae dictionis, Filius Dei potest non esse homo, ergo Homo potest non esse Filius Dei, propter candem rationem. Scire autem quare in praedictis est fallacia figurae dictionis non spectat ad Logicam, sed pertinet ad illum qui perfecte novit tam Logicam quam alias artes sive scientias speciales: & ideo qui in omnibus argumentis novit assignare fallaciam figurae dictionis, est prope videre verum in omnibus scìentiis. Est etiam sciendum, quod quamvis tales consequentiae habeant talem defectum generalem, tamen quandoque gratia materiae aliquae possunt tenere: & tunc ad ostendendum quod aliquae consecuentiae tenent gratia materiae, & aliquae non, oportet recurrere ad secundum modum principalem istius fallaciae, & ad artem ibi tradi●am: nec est inconveniens quod in eodem argumento aliquando concurrant duo modi ejusdem fallaciae. Ad istum etiam modum habent reduci paralogismi, in quibus arguitur à praemissis habentibus aliquam determinationem, ad conclusionem sine ista determinatione; quamvis nonnulli tales possunt reduci ad secundum modum principalem. Unde hic est fallacia figurae dictionis, Tu non habes denarium cum tristitia, Tu das denarium cum tristitia, ergo Das quod non habes. Similiter hic, Tu das unum solum denarium, & Non habes unum solum denarium, ergo Das quod non habes. Et causa quare in talibus est fallacia figurae dictionis est ista, quia si in talibus praemissis loco illorum terminorum, Denarium cum tristitia, Unum solum denarium, ponerentur termini mere absoluti, non esset aliqua fallacia respectu ejusdem conclusionis. Sicut hic, nulla est fallacia, Tu non habes animal rationale, Tu das animal rationale, ergo Tu das quod non habes; nec hic, Tu das bovem, & Non habes bovem, ergo Das quod non habes. Sed nunquid est hic fallacia figurae dictionis, Tu das bovem, & Non habes bovem album, ergo Das quod non habes? Dicendum est quod hoc argumentum est bonum, quia non semper dimissio determinationis in conclusione facit fallaciam figurae dictionis: sed quando determinatio illa est in uno praed camento, tunc causat, & quando est in alio, tunc non causat fallaciam figurae dictionis. Unde bene sequitur, Tu das unum denarium, & Non habes unum denarium, ergo Das quod non habes; & tamen non sequitur, Tu das bovem in isto loco, & Non habes bovem in isto loco, ergo Das quod non habes. Nec potest dar i regula generalis quando tenet talis consecuentia, & quando non. Similiter potest accidere fallacia figurae dictionis, propter hoc, quod aliqui termini significant aliquid negative & aliquid affirmative. Sicut in isto exemplo, Tu das unum solum denarium, & Non habes unum solum denar um, ergo Das quod non habes: unde propter hoc quod ly unum solum denarium, significat plura negativa, ideo talis consequentia non valet. Non solum autem accidit fallacia figurae dictionis, propter h●c quod incomplexa categorematica & syncategorematica diversimode significant, & prop er hoc quod Aliqui termini significant aliquid negative, & aliquid affirmative; & è converso: sed etiam ex hoc quod aliqui sunt termini communes pluribus, & aliqui sunt proprii, inter quos computanda sunt nomina propria & pronomina demonstrativa & relativa. Et est iste modus, quando aliquod argumentum tenet, si loco termini communis vel loco habentis terminum communem pro parte, poneretur nonen proprium vel pronomen demonstrativum vel relativum: tamen quando ponitur alius terminus quam pronomen demonstrativum, vel relativum, vel nomen proprium, non valet argumentum; vel quando accidit è converso. Verbi gratia, si arguitur sic, Marcus potest esse alter à Tullio, Marcus est Tullius, ergo Marcus potest esse alter à se, hoc est bonum argumentum, si Marcus sit nomen proprium istius hominis, similiter & Tullius. Si tamen loco istius nominis, Tullius, ponatur hoc commune, Musicum, vel si adderetur nomen commune, argumentum non valeret: sicut non sequitur, Marcus potest esse alter à musico, vel à Tullio musico: Marcus est Tullius; ergo Marcus potest esse alter à se. Similiter hoc est bonum argumentum, Marcus est tertius à Socrate & à Tullio, ergo Marcus est tertius à se; & tamen hoc argumentum non valet, Marcus est tertius à Socrate & ab homine, ergo Marcus est tertius à se: & tamen non est differentia aliqua nisi in hoc, quod in uno accipitur nomen commune, & in alio loco termini communis accipitur nomen proprium. Propter quod si aliquis credat quod illud argumentum valet ubi ponitur nomen commune, sicut illud in quo ponitur nomen proprium, decipitur per fallaciam figurae dictionis, dum credit propter similitudinem dictionum unum valere sicut & reliquum. Similiter hoc est bonum argumentum, Marcus non est tertius à se & à Socrate, Marcus est Tullius, ergo Marcus non est tertius à Socrate & à Tullio. Et tamen si loco illius nominis proprii, Tullius, poneretur hoc nomen commune, Homo, argumentum non valeret: quia non sequitur, Marcus non est tertius à se & à Socrate, Marcus est homo, ergo Marcus non est tertius à Socrate & ab homine. Et ita patet quod aliquando ponendo nomen proprium est bonum argumentum, & ponendo loco illius nominis proprii nomen commune non valet. Et iste est unus modus tertii modi principalis. Nec tamen est dicendum, quod semper accipiendo nomen proprium loco nominis communis, vel è converso, est fallacia figurae dictionis. Unde errant dicentes, quod hic est fallacia figurae dictionis, Choriscus est alter à chorisco musico, Choriscus est choriscus musicus, ergo Choriscus est alter à se; si Choriscus sit nomen proprium & non aequivocum: quia si esset nomen aequivocum non esset fallacia figurae dictionis. Quod autem non sit ibi fallacia figurae dictionis patet. Nam sequitur, Choriscus est alter à chorisco musico, ergo Choriscus non est choriscus musicus; & sequitur, Choriscus non est choriscus musicus, ergo Choriscus musicus non est choriscus. Similiter sequitur, Choriscus est choriscus musicus, ergo Choriscus musicus est choriscus. Et ex istis duobus sequitur conclusio principalis, scilicet quod Choriscus musicus non est choriscus, Choriscus musicus est choriscus, ergo Choriscus non est choriscus; & ultra, igitur Choriscus est alter à se. Nec valet dicere quod non sequitur, Choriscus est alter à chorisco musico, ergo Choriscus non est choriscus musicus, quia secuitur, Choriscus est alter à chorisco musico, ergo Choriscus est alter à chorisco, & ultra, ergo Choriscus non est choriscus, & ultra, ergo Choriscus non est choriscus musicus, à primo ad ultimum. Dicendum est quod talis discursus est bonus ex propositionibus mere de inesse & mere de praesenti; sed iste discursus non valet, Choriscus potest esse alter à chorisco musico, Choriscus est choriscus musicus, ergo Choriscus potest esse alter à se: & tamen si loco istius termini, Choriscus musicus, poneretur aliquod pronomen demonstrativum, vel relativum, vel proprium nomen non esset discursus bonus. Et si quaeratur causa istius, dicendum est, quod causa est, quia affirmativae multae, in cuibus ponuntur termini communes vel pronomina cum terminis communibus, possunt habere plures causas veritatis quam si loco illorum proprium nomen poneretur vel pronomen. Ista enim potest habere omnes causas istas veritatis, Choriscus potest esse alter à chorisco musico, Choriscus potest esse alter à musico. Choriscus potest esse non choriscus musicus: & nonomnes istas causas veritatis potest habere ista, Choriscus potest esse alter à se; nec ista, Choriscus potest esse alter à chorisco. Et si dicatur quod hic est fallacia consequentis. Dicendum est, quod hoc non est inconveniens ibi accipere fallaciam consequentis. Si tamen quis decipiatur propter hoc quod videt quod talis modus arguendi tenet in consimilibus dictionibus, decipitur per fallaciam figurae dictionis. Penes istum modum peccant talia sophismata, Quando aliqua sunt idem realiter, ubicunque unum illorum est, ibi est reliquum; Sed Substantia corporis Christi habens partem à parte distantem, & corpus Christi in Sacramento altaris sunt idem realiter; ergo Corpus Christi est in Sacramento altaris habens partem à parte distantem: quia si loco istius termini, Substantia corporis Christi habens partem à parte distantem, poneretur nomen proprium, vel pronomen demonstrans illam rem quae est substantia corporis Christi habens partem distantem a parte, esset bonum argumentum. Similiter hic est fallacia figurae dictionis, Haec substantia est substantia habens partem distantem à parte, Haec res est substantia in Sacramento altaris, ergo Haec res est substantia habens partem distantem à parte in Sacramento altaris: & tamen si in conclusione poneretur loco istius termini, Substantia habens partem distantem à parte, nomen proprium, vel pronomen demonstrativum, esset bonum argumentum. Et propter hoc ibi est fallacia figurae dictionis penes alium modum prius positum. Similiter hic est fallacia figurae dictionis, Quando aliqua sunt idem realiter, unum non potest esse sine reliquo, Sed Socrates & simile sunt idem realiter, ergo Socrates non potest esse nisi sit simile: quia si loco istius termini, simile, poneretur nomen proprium illius similis, vel pronomen demonstrans ipsum simile, esset bonum argumentum. Similiter in talibus est fallacia figurae dictionis, Mobile quando existit potest motus non esse, ergo Motus distinguitur realiter à mobili. Similiter hic, ipsa substantia existente potest non esse quanta, ergo Substantia distinguitur realiter à quantitate. Similiter hic secundum principia Aristot. Substantia quamvis non desinat esse potest non esse quantitas, ergo Substantia non est eadem realiter quantitati: Albedo quamvis non desinat esse potest non esse similitudo, ergo Albedo non est eadem cum similitudine; & tamen in omnibus istis si loco termini communis ponatur nomen proprium, vel pronomen demonstrativum, esset bonum argumentum. Sciendum tamen, quod quamvis praedictae consequentiae non teneant ponendo terminos communes à parte praedicati in propositione categorica: si tamen ponerentur à parte subjecti in propositione copulativa esset bonum argumentum, & essent consequentiae bonae. Sicut sequitur, Mobile potest esse in A, & Tunc motus potest non esse, quamvis mobile sit tunc, ergo Motus non est idem realiter cum mobili. Similiter sequitur, Substantia potest esse in aliquo tempore, & Tunc quantum potest non esse, ergo Quantum non est idem realiter cum substantia: sed altera praemissarum tunc erit falsa. Causa quare unus modus tenet & alius non, est, quia quantum potest esse substantia quando substantia non est quanta. Sicut album erit Socrates quando Socrates non erit albus: ponatur quod Socrates sit modo albus, & quod fiat cras niger, tunc haec est vera, Albus cras erit Socrates, & haec est falsa, Socrates cras erit albus. Et ista est causa quare tenet unus modus arguendi, & non alius. Et unde oritur ista causa? Dicendum est quod ex hoc, quod alium modum significandi habet hoc nomen, Socrates, & hoc nomen, album: quia album significat Socratem in recto quando Socrates est albus, & significat in obliquo albedinem quae potest destrui Socrate manente. Similiter quod haec sit vera secundum unam opinionem, Quantitas potest esse substantia, quando substantia non erit quanta, Causa est secundum eos, quia hoc nomen, quantitas, significat distare partem à parte, & Deus potest facere quod substantia maneat, & quod una pars non distet situ ab alia parte: quare, etc. Et ita est de omnibus consimilibus, quod diversus modus significandi causat fallaciam figurae dictionis in talibus sophismatibus: propter quod ad cognoscendum istum tertium modum principalem figurae dictionis, necesse est cognoscere quas res termini significant, & qualiter significant cas, scilicet an in recto vel in obliquo; & an affirmative vel negative, & an tanquam termini categorematici vel syncategorematici, & an tanquam nomina propria vel communia; quamvis illud ultimum reduci posset ad secundum modum principalem. Unde quicquid sit dicendum de distinctione illorum modorum, tamen hoc est intelligendum secundum principia Aristot. quod tunc semper est fallacia figura dictionis, quando scilicet non sic contingit arguere ex diversis terminis propter diversitatem dictionum quae videntur similes; propter quam similitudinem potest alicui videri quod arguendum est similiter ex illis. Hoc tamen semper servandum est, quod quando praemissae sunt dispositae in modo & in figura, secundum regulas quae datae sunt in principio istius tractatus tam de syllogismis uniformibus quam mixtis, nunquam est Fallacia figurae dictionis. CAP. XI. De fallacia extra dictionem, & primo de fallacia accidentis. POst fallacias in dictione dicendum est de fallaciis extra dictionem, inter quas primo ponitur Fallacia accidentis. Circa quam sciendum est, quod hic non capitur Accidens eo modo quo accipitur prius, ubi determinatur de accidente quod est unum quinque universalium: sed accipitur hic accidens pro omni termino qui potest esse subjectum vel praedicatum distinctum ab alio. Unde omnis terminus qui potest esse subjectum vel praedicatum propositionis, potest esse accidens respectu alicujus, quia est distinctum praedicabile ab aliquo praedicabili vel subjicibili. Causa apparentiae istius fallaciae est identitas praedicationis unius termini cum alio, hoc est, causa quare decipit, est, quia videmus unum terminum de alio praedicari affirmative vel negative, creditur, quod quicquid dicitur de uno dicitur de reliquo. Causa non existentiae est, quia quamvis unus terminus praedicetur de alio, non necesse est, quod quicquid dicitur de accidente, hoc est, de uno illorum, quod propter hoc dicatur de reliquo; vel non est necesse eodem modo dici de reliquo quo unum illorum dicitur de alio. Et responsio generalis ad omnes paralogismos accidentis est dicere, quod non est necesse conclusionem sequi ex praemissis, hoc est, non est necesse praedicatum conclusionis dici de subjecto conclusionis propter unionem illorum in praemissis cum aliquo uno. Sicut non est necesse ista extrema, homo, asinus, conjungi propter praedicationem cum hoc medio, animal, sic dicendo. Homo est animal, Asinus est animal. Et ista est responsio generalis ad omnes paralogismos accidentis. Sed praeter istam responsionem generalem oportet, secundum Aristot. assignare aliquam regulam specialem evidentem, quare non sequitur; & pro diversis oportet diversas assignare. Ad cujus evidentiam est sciendum, quod sunt duo modi principales istius fallaciae. Unus est, quando aliqua quae per praedicationem conjunguntur in praemissis cum tertio, dicuntur conjungi inter se in conclusione. Secundus modus est, quando aliqua conjuncta cum aliquo uno per propositiones diversas, concluduntur per propositionem unicam conjungi cum eodem modo tertio. Et est sciendum, quod fallacia accidentis non est assignanda ex variatione medii, quia non oportet medium in fallacia accidentis variari; hic enim nulla est variatio medii, Socrates est homo, Plato est homo, ergo Plato est Socrates: sed semper vel frequenter accidit fallacia accidentis ex identitate medii. Quando enim propter hoc quod aliqua conjunguntur per praedicationem in medio non variato, creditur quod conjunguntur per praedicationem inter se, & tamen non oportet, est fallacia accidentis. Sed hujus non potest dari aliqua regula generalis sufficiens, quia nec per variationem medii, sicut dictum est, nec per reduplicationem minoris extremitatis supra majorem extremitatem: quia frequenter reduplicativa est impossibilis, & tamen syllogismus est bonus. Sicut hic est bonus syllogismus, Omnis homo est lapis, Omnis albedo est homo, ergo &c. & tamen ista reduplicativa est impossibilis, Omnis homo est albedo in quantum lapis. Non potest, ergo dari certa regula generalis pro propositionibus & paralogismis, per quam sufficienter sciatur fallacia accidentis in quo casu tenet. Est igitur sciendum, quod primus modus fallaciae accidentis est, quando praemissae disponuntur in figura & non in modo: & hoc potest accidere quando praemissae sunt simpliciter categoricae de praesenti & de inesse, vel quando sunt de modo, vel una est de modo & alia de inesse vel de praeterito vel de futuro. Unde penes istum modum fallaciae accidentis peccant omnes conjugationes inutiles uniformes sive mixtae, de quibus loquitur Philosophus primo priorum, & de quibus dictum est prius. Et ideo ad sciendum quando est iste modus fallaciae accidentis, oportet scire omnes illas regulas, & oportet scire penes quam illarum peccat paralogismus, & ideo pro diversis oportet diversas rationes assignare. Unde hic est fallacia accidentis. Veniens cognoscitur à te, Choriscus est veniens, ergo Choriscus cognoscitur à te. Et ideo in assignando debes proferre & dicere quod hic est fallacia accidentis, quia major est indefinita vel particularis in prima figura in syllogismo affirmativo; quae major si esset in proposito universalis non esset aliqua fallacia. Unde hic nulla est fallacia, Omnis veniens cognoscitur à te, Choriscus est veniens, ergo Choriscus cognoscitur à te; quia major est universalis Similiter hic est fallacia accidentis, Omnis homo est animal, Omnis asinus est animal, ergo Omnis asinus est homo. Et assignatio generalis debet esse ista, quod hic est fallacia accidentis; quia quamvis animal praedicetur de homine, non oportet quod de quocunque dicitur animal, quod de eodem dicatur homo tali modo quo animal dicitur de homine: & proferendo debes dicere in speciali, quod hic est fallacia accidentis, quia arguitur ex propositionibus affirmativis in secunda figura. Et ita pro diversis debent diversae regulae assignari, & sine illis regulis non potest universaliter sciri quando est fallacia accidentis, & quando non. Quando igitur accidit fallacia accidentis penes istum modum, arguendo ex propositionibus mere categoricis & mere de inesse & de praesenti, facile est scire regulas Aristotelis primo Priorum positas, de uniformi generatione syllogismorum de inesse; praeterquam in uno casu, puta in divinis, ubi concedendum est, quod Una res simplex est tres personae quae inter se sunt distinctae realiter: de quibus tactum est prius, quod in talibus terminis est frequenter fallacia accidentis & non in aliis. Unde hic est fallacia accidentis, Omnis essentia divina est Pater, Filius est essentia divina, ergo Filius est Pater. Et debet specialis regula assignari talis, Quia una essentia divina est plures personae quae sunt personae distinctae inter se. Et ideo non oportet, quod omne nomen Personae, de quo praedicatur nomen essentiae, praedicetur de nomine alterius Personae. Similiter hic est fallacia accidentis, Haec essentia est Pater, Haec essentia est Filius, ergo Filius est Pater; & isti deservit consimilis regula. Quia enim Una essentia est plures personae, ideo non sequitur quod quamvis de nomine proprio illius, vel de pronomine demonstrante essentiam illam, praedicentur nomina illarum personarum, quod propter hoc unum nomen unius personae praedicetur de reliquo: sicut propter hoc quod iste terminus, qui homo, significans plures homines, praedicetur de nominibus singulorum hominum, non oportet quod illa nomina quae praedicantur de hoc nomine, homo, sine signo universali, de se invicem praedicentur. Similiter hic est fallacia accidentis propter similem regulam, Vis spirativa paternitas, Vis spirativa est filiatio, ergo Filiatio est paternitas. Similiter hic, Haec essentia est pater, Haec essentia est filius, ergo Filius est pater. Et similiter hic, Haec essentia est pater, Filius non est pater, ergo Filius non est haec essentia. Similiter hic, Omnis Deus est pater, Filius est Deus, ergo Filius est pater. Et si dicatur quod hic non est fallacia, quia haec est falsa, Omnis Deus est pater. Contra hoc potest argui, quia si haec est falsa, Omnis Deus est pater, ergo sua opposita est vera, ista scilicet, Aliquis Deus non est pater; & manifestum est quod haec est vera, Aliquis Deus est pater, ergo sunt plures Dii, quorum unus est pater, & alius non est pater. Sicut sequitur, Aliqua essentia divina non est pater, & Aliqua essentia divina est pater, ergo Sunt plures essentiae divinae. Similiter hic est fallacia accidentis, Pater est incommunicabilis, Sed essentia est communicabilis, ergo Contradictoria verificantur de essentia & patre: & Pater & essentia sunt idem: ergo Contradictoria verificantur de eodem. Similiter hic est faliacia accidentis, Haec essentia est pater, Pater non est filius, ergo Essentia non est filius. Et pro omnibus talibus non potest assignari nisi talis regula, Essentia divina quae est unus Deus & unica essentia est plures persenae. Propter quod, ubi non obviat relationis oppositio, quod conceditur de una persona concedendum est de alia: ubi vero obviat relationis oppositio non est concedendum de qualibet quod de una conceditur. Et adhuc est semper aspiciendum in respondendo ad discursus ex terminis importantibus personas divinas. Et ideo quamvis in talibus discursibus in quibus exemplificatum est sit fallacia accidentis: non tamen in discursibus ex terminis importantibus creaturas est fallacia accidentis. Propter quod dico, quod in terminis importantibus creaturas, ubicunque sunt praemissae dispositae in modo & in figura vocaliter secundum regulas datas superius de syllogismis uniformibus & mixtis, nunquam est fallacia accidentis: quamvis aliquando possit esse fallacia aequivocationis, & amphibologiae, & compositionis, & divisionis, & accentus; & in uno casu Fallacia secundum quid ad simpliciter, nisi aliqui termini includant aequivalenter aliqua syncategoremata, vel aliquas alias determinationes, de quibus dictum est in primo tractatu istius Summae. Propter quod omnes tales syllogismi sunt boni, Omnis intellectus humanus est anima intellectiva, Omnis voluntas humana est intellectus humanus, ergo Aliqua voluntas humana est intellectiva. Omnis creatura est creata, Omnis creatio est creatura, ergo Omnis creatio est creata; & innumerabiles tales, quos nonnulli ignorantes Logicam negant, propter quod in errores varios elabuntur. Sicut etiam nonnunquam accidit fallacia accidentis propter hoc, quod praemissae de inesse & de praesenti non ordinantur secundum regulas debitas in modo & in figura: ita etiam accidit fallacia accidentis propter hoc, quod praemissae de praeterito vel de futuro vel de modo non ordinantur secundum veras regulas in modo & in figura. Propter hoc enim hic est fallacia accidentis, Filius Dei fuit Deus ab aeterno, Filius Dei non fuit homo ab aeterno, ergo Homo non fuit filius Dei ab aeterno. Similiter hic, Deus non potest facere actum meritorium sine voluntate, Actus meritorius est aliquid, ergo Aliquid non potest fieri à Deo sine voluntate. Similiter est hic, Naturaliter potest sciri quod omnis Deus est immortalis, Tres personae sunt Deus, vel Pater est Deus, ergo Potest naturaliter sc●●● quod tres Personae sunt immortales, vel quod Pater est immortalis. Similiter est hic secundum unam opinionem, Scio quod omnis anima intellectiva est substantia, Intellectus est anima intellectiva, ergo Scio quod intellectus est substanria. Et sicut est de talibus, ita est de multis aliis; quae tamen possunt sciri evidenter, scitis regulis datis de Generatione syllogismorum uniformium & mixtorum, propter quarum ignorantiam multi decipiunter per faliaciam accidentis. Secundus modus principalis fallaciae accidentis est, quando aliqua conjunguntur per praedicationem cum tertio non variato in diversis propositionibus, & in conclusione conjunguntur illa eadem cum illo tertio non variato: sicut sic arguendo, Iste canis est tuus, & Iste canis est pater, ergo Est ●nus pater. Veruntamen non semper quando sic arguitur est fallacia accidentis; hic enim nulla est fallacia accidentis, Iste homo est albus, Iste homo est animal, ergo Iste homo est animal album. Et ideo ad cognoscendum, Quando in tali modo arguendi est fallacia accidentis & quando non, videndum est an ex propositione in qua ista duo praedicantur conjunctim de aliquo contingat inferre praedicationem unius de altero, & an talis oratio sit propria. Et si sic, non est ibi fallacia accidentis, ut hic, Socrates est rationalis, Socrates est animal, ergo Socrates est animal rationale. Si autem talis oratio sit impropria, tunc non valet; sicut non sequitur, Socrates est homo, Socrates est animal, ergo Socrates est homo animal; nec sequitur, Socrates est lapis, Socrates est homo, ergo Socrates est homo lapis. Similiter si ex tali praedicatione propria non contingat inferre praedicationem unius illorum conjunctorum de reliquo, est ibi fallacia accidentis. Et ideo quia non sequitur, Iste canis est pater tuus, ergo Est tuus; ista consequentia non valet, Iste canis est tuus, & Est pater, ergo Est pater tuus; sed est fallacia accidentis. Similiter non sequitur, Iste est Monachus albus, ergo Est albus: ideo hic est fallacia accidentis, Iste est albus, Iste est Monachus, ergo Iste est albus Monachus; & ita de consimilibus. Veruntamen sciendum est, quod semper in tali argumento est fallacia figurae dictionis, & ita semper in tali modo arguendi concurrunt fallacia accidentis, & fallacia figurae dictionis: tamen quando quis credit quod sequitur conclusio propter hoc quod illa conjungebantur eidem termino in praemissis, decipitur per fallaciam accidentis. Si autem credat hujusmodi conclusionem sequi, propter similitudinem illarum dictionum ad alias dictiones in quibus scit tenere talem modum arguendi, decipitur per fallaciam figurae dictionis. Et in illo casu potest assignari aliqua multiplicitas in fallacia figurae dictionis, propter hoc quod unus terminus aliter accipitur in propositione una & in alia; quia tamen nulla oratio una est multiplex, ideo ibi non est aequivocatio, nec amphibologia, nec compositio, nec divisio, nec accentus. Unde sciendum est, quod si semper quaelibet dictio in tali modo arguendi uniformiter accipiatur, non committeretur aliqua fallacia dictatum; imo si servaretur forma syllogistica non ponendo medium terminum in conclusione, non esset ibi fallacia accidentis. Sicut hic non est fallacia, Iste canis est tuus, Iste canis est pater, ergo Aliquis pater est tuus. Similiter nec hic, Iste est albus, Iste est monachus, ergo Aliquis monachus est albus. Sed in tali modo arguendi aliqua dictio accipitur diversimode in diversis propositionibus. Unde in ista, Iste canis est tuus, ly tuus significat possessionem. In ista autem, Iste canis est tuus pater, ly tuus, non significat possessionem, sed significat patrem istius hominis: propter quod aliter accipitur in una propositione quam in alia; nulla tamen oratio est multiplex. Et si quaeras unde est hoc, quod aliud significat in una propositione & in alia. Dicendum, quod causa quare ista vox significat aliud in una propositione & in alia, non potest esse nisi voluntas utentium qui sic volunt uti. Sed ex hoc videtur quod hic est praecise fallacia in dictione. Potest dici quod hic non est praecise fallacia in dictione, quia non est inconveniens ponere quin talis modus arguendi posset servari in propositionibus mentalibus. Unde non est inconveniens, quando una dictio ad placitum significat unum quando per se ponitur, & aliud quando adjungitur alteri. Ita idem signum naturale naturaliter significat unum quando per se proponitur, & aliud quando conjungitur alteri; sicut posset exemplisicari de multis naturalibus. Sciendum est autem, quod non tantum sic contingit arguere ex omnibus affirmativis, sed etiam contingit arguere ex una affirmativa & alia negativa. Vnde hic est fallacia accidentis, Iste non est albus, Iste est monachus, ergo Iste non est monachus albus. Similiter hic, Hoc non est tuum, Hoc est opus, ergo Hoc non est opus tuum; & similiter de aliis. CAP. XII. De fallacia consequentis. QUia, secundum Aristotelem, Fallacia consequentis est pars accidentis, ideo post fallaciam accidentis sequitur videre de fallacia Consequentis. Et est Fallacia consequentis, quando creditur antecedens sequi ad consequens, sicut consequens sequitur ad antecedens. Ita quod causa apparentiae hujus fallaciae provenit ex similitudine consequentis ad antecedens: Et causa non existentiae est diversitas inter antecedens & consequens. Fit autem Fallacia consequentis in arguendo ex propositionibus, quarum una sequitur ad aliam; & non è converso. Vel arguendo ex una conditionali ad aliam conditionalem, in qua oppositum antecedentis primae conditionalis ponitur loco antecedentis, & oppositum consequentis primae conditionalis ponitur loco consequentis. Sicut sic arguendo, Si homo currit, Animal currit, ergo Si nullus homo currit, Nullum animal currit; Hic enim est fallacia consequentis. Et est regula generalis pro omnibus talibus, quod Quando arguitur à conditionali una ad aliam conditionalem, in qua oppositum antecedentis ponitur loco antecedentis, & oppositum consequentis loco consequentis, est Fallacia consequentis: & hoc propter istam regulam, Quamvis aliqua consequentia sit bona non oportet oppositum antecedentis inferre oppositum consequentis; quamvis aliquando gratia terminorum ex opposito antecedentis sequitur oppositum consequentis. Et ideo non oportet plus de isto loqui, quia evidenter potest sciri quando iste modus accidit, & quando non, scita ista regula data nunc, & scito quando est alius modus istius fallaciae. Unde sciendum quod quandoque committitur fallacia consequentis arguendo enthymematice, & quandoque arguendo ex pluribus propositionibus. Si autem est ex pluribus propositionibus, ad hoc quod sit consequens requiritur quod consequens inferat quamlibet propositionem positam in antecedente, & non è converso. Et si arguatur in figura semper simul cum hoc erit fallacia accidentis. Et universaliter, quando est fallacia consequentis etiam in enthymemate, & illa consequentia reducitur in figuram debitam, si remaneat fallacia consequentis in isto discursu composito ex propositionibus dispositis in figura, si sic, ibi est fallacia consequentis, & erit etiam fallacia accidentis: & pro tanto dicitur quod consequens est pars accidentis, quia ubicunque est dispositio in figura, si sit ibi fallacia consequentis, etiam est ibi fallacia accidentis; & non è converso. Unde hic est fallacia consequentis sicut patet per ostensa, Omnis homo est animal, Omnis asinus est animal, ergo Omnis asinus est homo: quia utraque praemissa sequitur ex conclusione; & non è converso. Sed hic, Omnis homo est albus, Omnis homo est visus, ergo Omne visum est album, est fallacia accidentis: sed non est fallacia consequentis, quia conclusio nullam praemissam infert: & ideo falsum est quod aliqui dicunt, quod semper arguendo ex omnibus affirmativis in secunda figura est facere fallaciam consequentis. Videndum est ergo de fallacia consequentis arguendo enthymematice, quo viso scietur faciliter quando est fallacia consequentis, sive arguitur ex pluribus praemissis, sive non. Unde sciendum, quod ad assignandum fallaciam consequentis non sufficit dicere, quod Sequitur è converso, & non sic. Quamvis enim illa sit generalis solutio, tamen praeter istam solutionem generalem, oportet dare aliquam aliam regulam specialem, quare sequitur è converso, & non sic. Et hoc est in assignando duas regulas speciales, per quarum unam declaratur quod sequitur è converso, & per aliam quod non sequitur sic: & ita generaliter in assignatione fallaciae consequentis, oportet duas regulas speciales assignare; & pro diversis sophismatibus oportet diversis regulis uti, de quibus aliquid gratia exempli supra diximus. Unde sciendum est, quod quando arguitur ab inferiori distributo ad superius distributum est fallacia consequentis; ut hic, Omnis homo currit, ergo Omne animal currit: tenet enim è converso per istam regulam, A superiori distributo ad inferius distributum est bona consequentia. Non tenet autem sic per istam regulam, quod Ab inferiori ad superius cum distributione non valet consequentia. Similiter quando arguitur à termino stante confuse tantum ad terminum stantem determinate, nulla variatione facta circa alios terminos vel distributionem, est faliacia consequentis. Sicut hic, Omnis homo est animal, ergo Animal est omnis homo; tenet enim è converso per istam regulam, A termino stante determinate ad terminum stantem confuse tantum, nulla variatione facta circa alios terminos, est bona consequentia; eo quod contingit ascendere ad terminum stantem consuse tantum. Non autem tenet sic propter illam regulam quae jam dicta est, scilicet Quod à termino stante confuse tantum ad terminum stantem determinate non valet consequentia. Unde per istum modum peceant talia sophismata: Omni pate istius continui est aliqua pars ejus prius terminata, ergo Aliqua pars istius continui est prius terminata omni parte continui istius: Inter omne instans futurum & hoc instans est aliquod instans medium, ergo Aliquod instans est medium inter omne instans futurum & hoc instans: Omni quantitate potest fieri aliqua quantitas major, igitur potest fieri aliqua quantitas major omni quantitate: Post omnem diem potest esse aliova dies, ergo Aliqua dies potest esse post omnem diem: Omni parte continui potest dari aliqua pars minor, ergo Aliqua pars minor omni parte continui potest dari. In omnibus enim istis & consimilibus, praedicatum in antecedente supponit confuse tantum, propter hoc quod sequitur mediate signum, & in conclusione supponit determinate, quia praecedit signum, ideo est fallacia consequentis. Similiter est hic, Vtrumque istorum potest esse verum, demonstratis contradictoriis dubitabilibus, ergo Aliquod verum potest esse utrumque illorum. Item arguendo à termino stante determinate vel confuse tantum ad terminum stantem confuse & distributive est fallacia consequentis. Sicut hic, Tu ignoras aliquam propositionem, ergo Tu nescis aliquam propositionem. Tu dubitas aliquid, ergo Tu nescis aliquid. Socrates videt non omnem hominem, ergo Socrates videt non hominem. Item quando obliquus & rectus sequuntur signum universale affirmativum, primo ponendo rectum post signum & obliquum, & post praeponendo rectum signo & obliquo, est fallacia consequentis. Sicu: sic arguendo, Omnem hominem videns est asinus, ergo Videns omnem hominem est asinus; quia ponatur quod omnem hominem videat asinus, & nullus asinus videat omnem hominem, tunc antecedens est verum, & consequens falsum. Item Quando alicujus universalis quaelibet fingularis per se sumpta est vera, & tamen simul sumpta omnia sunt incompossibilia, & quaelibet est incompossibilis alteri, tunc arguendo sub universali de possibili aequivalenti sensui composito, ad propositionem de possibili in qua subjectum cum eodem signo ponitur à parte praedicati, est fallacia consequentis. Sicut sic arguendo, Secundum omne signum potest continuum dividi, ergo Continuum potest dividi secundum omne signum. Nec sequitur, Continuum potest dividi secundum hoc signum, & continuum potest dividi secundum illud signum, & sic de aliis; ergo Continuum potest dividi secundum omne signum. Tamen frequenter in authoritatibus una talium propositionum ponitur loco alterius, quamvis de virtute sermonis non aequivaleant. Propter quod in talibus est fallacia consequentis, secundum principia Aristotelis, Omni forma potest materia privari, ergo Materia potest privari omni forma. Per istam enim, Omni forma potest haec materia privari, non denotatur nisi quod quaelibet talis est possibilis, Hac forma potest materia privari, Illa forma potest materia privari, quacunque demonstrata: & manifestum est secundum principia Aristotelis, quod quaelibet talis est vera. Sed per istam, Haec materia potest privari omni forma, denotatur quod haec sit possibilis, Haec materia est privata omni forma: sed hoc est impossibile secundum principia Aristotelis. Similiter hic est fallacia consequentis, In omni instanti futuro potest iste peccare, demonstrato aliquo qui est nunc sub actu meritorio, ergo Iste potest peccare in omni tempore futuro. Nam antecedens est verum, & consequens falsum, eo quod non est dare ultimum instans rei permanentis inesse; & per consequens si iste actus meritorius est, erit post instans. Similiter hic, Ante omne instans futurum potest Socrates non esse, ergo Socrates potest non esse ante omne instans futurum. Item Quando aliqua propositio modalis non potest converti, transponendo praecise terminos sequentes & praecedentes verbum vel verba, arguendo à tali modali indefinita vel universali ad conversam fingularem, vel el aequivalentem, est fallacia consequentis, quantum est ex forma arguendi; quamvis in aliquibus terminis teneat. Propter hoc in talibus est fallacia consequentis, Actum meritorium potest Deus facere se solo, ergo Deus potest se solo facere actum meritorium. Veruntamen sciendum est, quod in omnibus praedictis potest assignari fallacia figurae dictionis. Multae aliae regulae possent dari deservientes isti fallaciae. Sed sciendum est, quod ad sciendum generaliter quando est fallacia consequentis & quando non, oportet scire omnes regulas datas prius deservientes consequentiis, & universaliter omnes quae possunt deservire cuilibet enthymemati. Et ideo nisi sciantur omnes regulae consequentiarum, non potest sciri quando est ista fallacia, & quando non. CAP. XIII. De fallacia secundum quid ad simpliciter. SEquitur videre Fallaciam secundum quid ad simpliciter, Quae est quando arguitur sophistice ab aliquo sumpto cum determinatione ad aliquid per se sumptum; vel è converso. Causa apparentiae istius fallaciae est similitudo alicujus per se sumpti ad ipsum sumptum cum alio; vel è converso. Causa autem non existentiae est eorum diversitas. Oportet autem scite quod Secundum quid, vocatur hic, Aliquis terminus sumptus cum addito. Simpliciter autem vocatur Terminus per se sumptus sine tali addito. Sunt autem hujus fallaciae duo modi principales. Unus est, quando arguitur ab esse quod est secundum adjacens, ad ipsum quod est tertium adjacens, sive affirmative, sive negative. Secundus modus est, quando à parte ejusdem extremi arguitur ab aliquo sumpto cum aliquo addito, ad ipsum, vel ad suum superius, vel ad suum convertibile, sine tali addito; vel è converso. Penes primum modum peccant talia sophismata, Antechristus non est, ergo Antechristus non est possibilis: Antechristus non est, ergo Antechristus non est cognitus à te. Hic in secundo argumento nulla est Fallacia consequentis, quia non sequitur è converso: quamvis in primo argumento sit simul Fallacia consequentis, & Fallacia secundum quid ad simpliciter. Est autem ibi fallacia secundum quid ad simpliciter, quia arguitur ab esse per se sumpto ad ipsum sumptum cum alio: quia praedicatum ita potest competere termino supponenti pro non ente, sicut pro ente. Et quandocunque sic arguitur est Fallacia secundum quid ad simpliciter arguendo negative, & è converso arguendo affirmative. Sicut hic est Fallacia secundum quid ad simpliciter, A est producibile à Deo, ergo A est: & similiter hic, A non est, ergo A non est producibile à Deo: Antechristus non est, ergo Antechristus non est praescitus à Deo: Antechristus est praescitus à Deo, ergo Antechristus est. Unde quia illud quod non est, potest praesciri sicut illud quod est, ideo in talibus est Fallacia secundum quid ad simpliciter. Et ista est una generalis regula pro isto modo istius fallaciae: sed scire in particulari quando praedicatum potest competere termino pro non ente sicut pro ente, ad Logicum non pertinet, sed hoc pertinet ad scientem Logicam & alias scientias particulares. Alia regula pro isto modo est, Quod quando praedicatum non est commune omnibus, semper est Fallacia secundum quid ad simpliciter, vel affirmative, vel negative arguendo: sicut hic est Fallacia secundum quid ad simpliciter, Socrates non est asinus, ergo Socrates non est: Homo est, ergo Homo est asinus. Undegeneraliter quando arguitus negative est fallacia secundum quid ad simpliciter. Similiter arguendo ex opposito consequentis est fallacia secundum quid ad simpliciter affirmative. Secundus modus principalis est, Quando à parte ejusdem extremi arguitur ab aliquo sumpto cum addito, ad ipsum vel suum convertibile vel superius, per se sumptum; vel è converso: & tunc videndum est an illud additum & illud cui additur se habent sicut substantivum & adjectivum, vel non. Si primo modo, aut praedicatio unius de alio est impossibilis, aut praedicatio unius de altero universaliter sumpto est necessaria, aut contingens. Si sit impossibilis semper arguendo affirmative à tali sumpto cum alio ad ipsum, vel convertibile, est fallacia secundum quid ad simpliciter; non tamen semper arguendo ad quodlibet suum superius. Sicut hic est Fallacia secundum quid ad simpliciter, Socrates est mortuus homo, ergo Est homo; quia haec est impossibilis, Homo est mortuus. Similiter propter idem hic esset Fallacia secundum quid ad simpliciter, Socrates est mortuus homo, ergo Socrates est rationalis vel risibilis. Similiter hic, A est syllogismus sophisticus, ergo A est syllogismus; quia haec est impossibilis, Aliquis syllogismus est sophisticus. Similiter hic, Hoc est falsum argumentum, ergo Hoc est argumentum. Similiter hic, Iste est bonus latro, ergo Est bonus. Similiter hic, Iste est perfectus latro, ergo Est perfectus. Veruntamen quam vis ad unam partem sit fallacia secundum quid ad simpliciter, non tamen semper arguendo ad aliam secundum quid ad simpliciter. Sicut hic non est fallacia, Socrates est mortuus homo, ergo Socrates est mortuus. Nec hic, Socrates est perfectus latro, ergo Est latro. Nec hic, Iste est bonus sutor, ergo Est sutor. Nec hic, A est syllogismus sophisticus, ergo A est sophisticus. Ad sciendum autem ad quam partem arguendo est Fallacia secundum quid ad simpliciter, aut non, oportet definire totum compositum, vel aliquod aliud nomen cum eo convertibile, definitione exprimente quid nominis: & si in ista definitione ponatur una pars affirmative, vel aliquod convertibile cum una parte & non cum alia, semper arguendo ad illam partem est bonum argumentum, & arguendo ad aliam partem est Fallacia secundum quid ad simpliciter. Verbi gratia, Definiatur hoc totum, mortuus homo, vel aliquod nomen cum eo convertibile, & dabitur talis definitio, Quod non est homo, sed fuit homo, Hic ponitur homo negative; ideo ad hominem arguendo est Fallacia secundum quid ad simpliciter, & ad aliam partem est bonum argumentum▪ Similiter definiatur hoc totum, perfectus latro, vel aliquod nomen cum eo convertibile, & dicetur, Latro Sciens perfecte artem latrocinandi, hic ponitur ly latro, & non ly perfectus, nec aliquod convertibile cum ly perfectus; ideo hic est fallacia secundum quid ad simpliciter, Iste est perfectus latro, ergo Est perfectus. Similiter Bonus sutor est sutor habens perfectam artem suendi; ideo hic non est fallacia secundum quid ad simpliciter, Iste est bonus sutor, ergo Est sutor: sed hic, Iste est bonus sutor, ergo Est bonus. Et sicut dicitur de istis, ita dicendum est de aliis; nam si esset aliquod nomen convertibile cum hoc toto, albus monachus, deberet taliter definiri, Monachus utens veste alba: & propter hoc, hic non est fallacia secundum quid ad simpliciter, Iste est albus monachus, ergo Est monachus; sed hic, Iste est albus monachus, ergo Est albus. Si autem praedicatio unius partis vel totius de alia sit necessaria, semper ad utramque partem est bonum argumentum, sine fallacia, saltem in creaturis: forsan in divinis propter aliquod proprium Deo qui est una essentia simplex, & tres personae, talis modus arguendi non valet, Essentia est pater generans, ergo Essentia est generans. Si autem praedicatio unius p●rtis vel totius de alia sit contingens, tunc utendum est ista arte qua exprimitur definitio alicujus nominis convertibilis cum illo toto: & si in ista definitione ponatur utraque pars, vel cum utraque parte aliquod convertibile, semper tunc à t●to ad utramque partem est bonum argumentum sine fallacia. Sicut si esset aliquod nomen convertibile cum hoc toto, homo albus, & deberet definiri ultima definitione exprimente quid nominis, deberet tali modo definiri, Homo habens albedinem: & hic ponitur, Homo habens albedinem, quod convertitur cum Albo; & ideo sequitur, Socrates est homo albus, ergo Socrates est homo, & Socrates est albus. Si autem non utraque pars, vel aliquod convertibile, ponatur in tali definitione ultimate exprimente quid nominis, sed una tantum; tunc ad unam esset Fallacia secundum quid ad simpliciter, & non ad aliam. Et per istam regulam patet, quod talia argumenta non peceant secundum quid ad simpliciter, Homo albus est aggregatum per accidens, ergo Homo est aggregatum per accidens: Lapis intellectus est ab aeterno, ergo Lapis est ab aeterno: Caesar est opinabilis, ergo Caesar est; & hujusmodi. Tamen potest in talibus & consimilibus assignari aliqua multiplicitas penes aequivocationem vel amphibologiam; & in uno sensu essent consequentiae bonae, & in alio non valerent. Ista quae dicta sunt intelligenda sunt quando ex talibus arguitur affirmative. Ex quibus faciliter patere potest, quid de eis est dicendum quando arguitur negative: quia quando affirmative arguendo est Fallacia secundum quid ●d simpliciter, arguendo negative ex opposito consequentis, erit similiter fallacia secundum quid ad simpliciter. Si autem additum, & illud cui additur, non se habent sicut adjectivum & substantivum; tunc vel totum ex addito & illo cui additur potest esse indifferenter subjectum & praed●catum propositionis, cujusmodi sunt talia, Album secundum dentes, Intellectio l●pidis, Generatio hominis, & hujusmodi: ve● non. Si sic, videndum est an p●rs praedicatur de toto necessario posita constantia subjecti; quod potest sc●ri per definitione● exprimentem quid nominis: vel non. Si sic, Semper à toto ad illam partem est bonum argumentum. Et ideo bene sequitur, Intellectio lapidis est prior Filio, ergo Intellectio est prior Filio: Intellectio creaturae est posterior Patre, ergo Intellectio est posterior Patre. Similiter ista consequentia est ●ona, Intellectio qua Deus intelligit creaturam est posterior Patre, ergo, etc. Et ideo sicut consequens est falsum ita & antecedens. Propter quod tales propositiones sunt falsae, Intellectio creaturarum praesupponit suppositum divinum, Intellectio creaturae praesupponit emanationem personarum, Persona supponit essentiam; & hujusmodi. Si autem non totum praedicetur de parte, nec è converso, etiam posita constantia subjecti, semper à tali cum addito, ad ipsum per se sumptum est fallacia secundum quid ad simpliciter. Sicut hic, Album secundum dentes currit, ergo Album currit: Iste est pater tuus, ergo Est tuus: Hoc est tuum op●s, ergo Est tuum; & hujusmodi. Ad sciendum autem quando est talis fallicia, & quando non, utile est resolvere propositiones priores quantum possibile est, vel exprimendo definitiones exprimentes quid nominis terminorum, vel aliquo alio simili convenienti modo, & videre an in propositionibus in quibus fit resolutio valeat talis modus arguendi. Verbi gratia, Aethiops est albus secundum dentes, aequivalet isti, Aethiops habet albos dentes: & ●deo sicut manifestum est quod non sequitur, Aethiops habet albos dentes, ergo Est albus: ita non sequitur, Aethiops est albus secundum dentes, ergo Est albus. Oportet autem scire, quod praedicta sunt intelligenda de propositionibus mere categoricis quae non aequivalent conditionalibus; quia in talibus non semper valent tales consequentiae, quamvis pars praedicetur de toto: propter quod talis modus arguendi ex aliquibus verbis non valet, & ex aliis valet. Unde bene sequitur, Socrates est in luto cum centum marchis, ergo Socrates est in luto; & tamen non sequitur, Socrates vellet esse in luto cum centum marchis, ergo Socrates vellet esse in luto: nam ista, Socrates est in luto cum centum marchis, non aequivalet ali●ui conditionali; sed ista, Socrates vellet esse in luto cum centum marchis, aequivalet isti conditionali, Socrates vellet esse in luto ●i deberet lucrari centum marchas. Similiter ista consequentia est bona, Vendo tibi equum pro centum marchis, ergo Vendo tibi equum; & tamen non sequitur, Vellem tibi vendere equum pro centum marchis, ergo Vendo tibi equum. Si autem illud quod additur & illud cui additur non possunt esse indifferenter subjectum vel praedicatum propositionis, si sit adverbium illud quod additur, vel praepositio cum suo casuali, vel aliquid consimile talibus, quantum ad talia, vel in talibus, est difficile vel impossibile dare regulam generalem propriam illis. Quia aliquando negative est fallacia secundum quid ad simpliciter, arguendo à determinabili cum add to▪ ad ipsum per se sumptum. Et aliquando est fallacia secundum quid ad simpliciter arguendo affirmative. Sicut hic est Fallacia secundum quid ad simpliciter, Homo non est necessario animal, ergo Homo non est animal, Deus non fuit semper creans, ergo Deus non fuit creans: Homo non currit velociter, ergo Homo non currit. Similiter affirmative arguendo est Fallacia secundum quid ad simpliciter, arguendo in talibus ab aliquo per se sumpto ad ipsum sumptum cum determinatione tali; sicut hic, Homo est animal, ergo Homo necessario est animal. Oportet aut scire pro ista fallacia, quod quando arguitur ab aliquo sumpto cum determinatione ad ipsum sumptum per se, vel è converso, accipienda est propositio è converso, quia expressa talis consequentia in syllogismum reducitur; & videndum est an illa propositio, vel conditionalis illi categoricae correspondens sit ncessaria, vel non. Si sic, non est fallacia secundum quid ad simpliciter. Verbi gratia si arguatur sic, Socrates est albus secundum pedem, ergo Est albus, addenda est ista propositio, Omne album secundum pedem est album; qua expressa completur forma syllogistica, sic arguendo, Omne album secundum pedem est album, Socrates est albus secundum pedem, ergo Socrates est albus: & si ista propositio, vel ista conditionalis, Si aliquid est album secundum pedem est album, sit necessaria, consequentia est bona. Sed quia neutra illarum propositionum est necessaria, ideo est ibi Fallacia secundum quid ad simplicliter; & consimiliter est in aliis. CAP. XIV. De fallacia secundum ignorantiam elenchi. NUnc restat dicere de Fallacia secundum ignorantiam elenchi, quae est deceptio proveniens ex defectu istarum particularum, Ad idem, Secundum idem, Similiter, & In eodem tempore. Ad cujus evidentiam sciendum est, quod particulae non debent poni in Elencho; sed debent assumi tales propositiones, ex quarum forma non denotetur quod fiat verificatio respectu diversorum, vel secundum diversa, vel non in eodem tempore: & quando aliter denotatur per formam propositionis, est Fallacia secundum ignorantiam elenchi. Et potest fieri ista fallacia quatuor modis secundum istas quatuor particulas. Uno modo ex hoc quod reseruntur ad diversa sic, Hoc est duplum resepectu A: Hoc non est duplum respectu B: ergo Hoc est duplum & non duplum. Similiter hic, Socrates est similis Platoni, Socrates non est similis Joanni, ergo Socrates est similis & non similis. Similiter hic, Socrates est filius Platonis, Socrates non est filius Joannis, ergo Socrates est filius & non filius. Penes secundum modum, scilicet Secundum idem, fiunt tales paralogismi, Socrates est similis Platoni secundum albedinem, Socrates non est similis Platoni secundum musicam, ergo Socrates est similis Platoni & non est similis Platoni. Similiter est hic, A est duplum respectu B secundum longitudinem, A non est duplum respectu B secundum latitudinem, ergo A est duplum & non duplum. Potest etiam fieri sic ignorantia Elenchi, A est duplum respectu B, A non est latius respectu B, ergo A respectu B est duplum & non duplum. Secundum tertium modum fiunt tales paralogismi, Socrates currit velociter, Socrates non currit necessario, ergo Socrates currit & non currit. Similiter hic, Iste disputat syllogistice, Iste non disputat in ment, ergo Disputat & non disputat. Secundum quartum modum fiunt tales paralogismi, Iste curret eras, Iste non curret post cras, ergo Curret & non curret. Similiter hic, Christus fuit Deus ab aeterno, & Fuit homo ex tempore, ergo Fuit homo & non fuit homo. Et peccant omnia sophismata, quia in praedictis fit variatio respectu diversorum, vel secundum diversa, vel non similiter, vel non in eodem tempore. Oportet aut scire, quod in tali modo arguendi vel infertur contradictio incomplexorum, sicut exemplificatum est, & tunc similiter non valet discursus: vel contingit inferre contradictoria complexa, & tunc adhuc non valeret discursus de virtute sermonis, quamvis secundum usum aliquorum improprium essent concedendae conclusiones: aut inferuntur non contradictoria incomplexa de eodem, sed aliquae quae sunt relative contradictoria; & possunt tunc absolute concedi discursus sine fallacia. Sicut bene sequitur, Socrates est similis Platoni, Est dissimilis Ciceroni, ergo Est similis & dissimilis. Similiter in quarto modo contingit inferre contradictoria incomplexa sic arguendo, Socrates erit albus in A, Socrates erit non albus in B, ergo Socrates erit albus & non albus: sed non sequitur, Socrates erit albus, & non albus, ergo Socrates erit albus & non erit albus. Tamen si per verbum de praesenti argueretur esset bona consequentia, & tunc potest esse ignorantia elenchi sine fallacia secundum quid ad simpliciter: & tamen frequenter ubi est ignorantia elenchi ibi est fallacia secundum quid ad simpliciter; & tunc frequenter arguitur sophistice ab aliquo sumpto cum addito, ad ipsum sumptum per se; & per consequens est ibi Fallacia secundum quid ad simpliciter. CAP. XV. De fallacia petitionis principii. POst fallacias penes quas peccant argumenta peccantia in forma, dicendum est de fallaciis penes quas non peccant argumenta sophistica, sed penes quas peccat Opponens in arguendo contra Respondentem. Quarum prima est Petitio principii, quae tunc accidit quando opponens quamvis inferat conclusionem quam intendit, tamen non potest convincere respondentem, eo quod accipit quod debet probare. Et dicitur petitio principii, non quia accipit illud idem quod deberet inferre, tunc enim ●uilla esset apparentia. Sed dicitur opponens petere principium, quando accipit aeque ignotum, vel minus notum illo quod deberet inferre. Et propter hoc potest respondens petere probationem assumpti quousque accipiat aliquid notius. Fit autem ista fallacia multis modis. Uno modo quando arguitur à nomine synonymo ad synonymum; sicut sic arguendo, Marcus currit, ergo Tullius currit; statim enim accipitur aliquid aeque ignotum cum conclusione inferenda. Alius modus est quando arguitur à definitione exprimente quid nominis ad denf●●tum; vel è converso: & hoc, quia in omni disputatione debent supponi significata vocabulorum. Unde patet quod hic est petitio principii, Ignis est productivus caloris, ergo Ignis est calefactivus. Alius modus est, quando arguitur ab una convertibili propositione ad aliam, quarum neutra est prior v●l notior alia; sicut hic, Nullus Musicus est Grammaticus, ergo Nullus Grammaticus est Musicus. Unde universaliter, quando sumitur aeque ignotum vel ignotius ipsi respondenti quam sit conclusio inferenda, tunc est petitio principii. Sciendum est tamen, quod quamvis respondens non possit convinci per rationem, dum accipitur aeque ignotum vel ignotius, potest tamen per authoritatem convinci si velit authoritatem recipere. Sicut si respondens non volens negare authoritatem aliquam neget istam, Marcus currit; quamvis opponens sic arguat, Tullius currit, ergo Marcus currit, non convincit eum: si tamen ostendat istam, Tullius currit, in authore quem non vult negare convincet eum sufficienter; & ita de aliis est. CAP. XVI. De fallacia secundum non causam ut causam. POst petitionem principii sequitur Fallacia secundum non causam ut causam; penes quam non peccat aliquis paralogismus in forma quando conclusio sequitur ex antecedente, nisi aliqua alia fallacia illationem impediat. Ad cujus evidentiam est sciendum quod Fallacia secundum non causam ut causam est tantum in syllogismis ad impossibile, hoc est, ad falsum, vel secundum veritatem, vel secundum responsionem, vel opinionem respondentis. Et accidit talis non causa ut causa, quando ex impossibilitate seu falsitate conclusi infertur aliquid esse falsum; quo posito, hoc est, quo existente falso, vel vero, nihilominus accidit illud falsum conclusum; ita quod sive illud argumentum assumptum fuerit verum vel falsum, nihilominus conclusum erit falsum; & ideo fallacia secundum non causam ut causam accidit: tamen non propter hoc accidit falsum, de quo determinat Aristot. in secundo priorum. Sunt autem istius Fallaciae duo modi. Unus est quando accipitur aliqua propositio superflua etiam ad illationem quae apparet esse causa falsitatis conclusi; & tamen non est propter eam falsum conclusum. Sicut hic, si detu● ista propositio, Anima & vita sunt idem realiter, & opponens velit probare eam esse falsam ducendo ex ista impossibile, sic arguendo, Anima & vita sunt idem, Mors & vita sunt contraria, & Mors contrariatur generationi, ergo Vita contrariatur corruptioni; ista conclusio est falsa, ergo Ista, Anima & vita sunt idem realiter, ex qua sequitur falsum. Hic est fallacia secundum non causam ut causam, quia ista conclusio, Vita est contraria corruptioni, nihilominus sequeretur, sive ista, Anima & vita sunt idem realiter, fuerit vera, sive falsa. Secundus modus istius fallaciae est, quando non accipitur propositio superstua illationis falsae, sed propter ejus falsitatem non est conclusio falsa. Sicut si Respondens dicat istam propositionem, Nullum album esse nigrum est necessarium, & Opponens velit probare eam esse falsam deducendo ex ea impossibile, sic arguendo, Omne quod movetur ab albedine in nigredinem, partim est album, & partim nigrum, quia partim est sub albedine, & partim sub nigredine: Nullum album esse nigrum est necessarium; ergo Necesse est nihil moveri ab albedine in nigredinem: ista conclusio est falsa, ergo illa ex qua sequitur se●licet, Nullum album esse nigrum est necessarium, est falsa. Respondendum est, quod ista conclusio falsa non accidit propter falsitatem istius, Nullum album esse nigrum est necessarium; sed propter falsitatem istius, Omne quod movetur, etc. Unde sciendum est, quod isto casu respondendum est, quod conclusio impossibilis concluditur non propter impossibilitatem praeconcessi, nec propter impossibilitatem praeassumpti. Quandoque autem accidit impossibile non propter impossibilitatem praeconcessi, nec propter impossibilitatem coassumpti, sed propter incompossibilitatem eorum. Sicut si opponens vellet probare contra respondentem impossibilitatem istius. Tu sedes, sic arguendo, Tu sedes, Tu stas, ergo Contradictoria sunt simul vera; ista conclusio est impossibilis; & tamen haec est possibilis, Tu stas, & haec est possibilis, Tu sedes. Respondendum est, quod haec conclusio impossibilis non sequitur propter impossibilitatem alterius earum, sed propter eorum incompossibilitatem. Et sic solvuntur talia sophismata, si dicat respondens, Possibile est istum damnari, demonstrando aliquem qui in rei veritate est praedestinatus, & opponens probat quod sit falsa, sic. Si haec sit vera, Possibile est istum damnari, ponatur in esse, qua posita in esse sequitur impossibile, sic arguendo, Iste est praedestinatus, Iste est damnatus, ergo Damnatus est praedestinatus; conclusio est impossibilis, ergo ista est impossibilis, Iste est damnatus; & per consequens ista est falsa, Possibile est istum damnari. Respondendum est, quod sequitur conclusio impossibilis, non quia haec est falsa, Possibile est istum damnari, nec quia haec ponitur in●sse: sed quia in antecedente ponuntur vel accipiuntur duae propositiones incompossibiles. Oportet autem scire, quod quamvis discursus prior, quo concluditur falsum vel impossibile, nec peccet in form● nec in materia: tamen in posteriori processu quo sic arguitur, Conclusio est falsa, & Non ista praemissa, ergo Ista assumpta concessa est falsa; vel est peccatum in materia vel in forma, ita quod consequentia non valet secundum veritatem, vel secundum responsionem respondentis si recte respondeat; vel aliqua propositio quam accipit est falsa. CAP. XVII. De fallacia secundum plures interrogationes ut unam. VLtima fallacia est Fallacia secundum plures interrogationes u● unam. Juxta quam non peccat aliquod argumentum quantum ad illationem, sed juxta eam peccat Opponens in arguendo contra respondentem, quia accipit unam interrogationem quae est aequivalenter plures, ex qua si postea arguat sophistice argumentum suum peccabit per aliquam fallaciam: si tamen statim ad propositam interrogationem responderes unica responsione poteris faciliter decipi. Et ideo ista fallacia est inter fallacias connumeranda. Intelligendum est autem quod dupliciter potest intelligi, quod aliqua interrogatio sit plutes, vel quia plura enuntiantur de pluribus, vel unum de pluribus; vel è converso: vel quando accipiuntur termini in numero singulari, ita tamen quod talis propositio, in qua formatur talis interrogatio, est propositio una unitate sufficiente ad contradictionem. Aliter potest aliqua interrogatio esse plures, quia illa oratio non est una; sicut sic dicendo, Socrates est homo, asinus; vel Socrates est humidus, albus, calidus, grammaticus. Ad interrogationem quae plures est primo modo potest dari s●mper una responsio concedendo vel negando; nec potest ex tali responsione duci ad contradictionem; cum enim semper altera pars contradictionis sit falsa, & altera vera, debet una negari & altera affirmari. Unde demonstratis duobus quorum unum est album & aliud nigrum, & interrogetur an ista sint alba vel n●gra, debet dici, quod nec sunt alba nec nigra; & eodem modo est de aliis, quia altera pars potest affirmari vel negari. Tamen si quis in multis talibus vellet affirmative respondere, non debet unam responsionem dare, sed multas, dicendo quod hoc est album, & illud nigrum; & sic de aliis consimilibus. Ad interrogationem quae plures est secundo modo non debet dari una responsio, sed si respondens velit respondere debet dare plures responsiones. Ut si quaeratur, an Socrates sit musicus albus, non debet responderi concedendo vel negando; sed si vellet respondere debet dare plures responsiones; puta si Socrates sit albus, & non musicus, debet dicere quod est albus, & non musicus; & sic de consimilibus dicendum est. CAP. XVIII. Quomodo paralogismi deficiant à natura veri syllogismi. POst praedicta restat videre quomodo praedictae fallaciae peccant contra syllogismum, & quomodo paralogismi, qui videntur syllogismi completi & non sunt, deficiunt à natura syllogismi. Et de fallaciis juxtra quas sunt orationes multiplices non est difficile videre, tales enim paralogismi vocaliter sunt similes veris syllogismis, sicut patet de aequivocatione. Unde tales paralogismi, Omnis cani● currit, Sydus caeleste est canis, ergo etc. Omnis homo est animal rationale mortale, Haec statua est homo, ergo etc. Nullum animal est species: Homo est species, ergo Homo non est animal. Isti paralogismi vocaliter eodem modo formantur quo formantur perfecti syllogismi, nec est hic aliquis defectus syllogismi, nisi quia in quolibet illorum est aliqua propositio distinguenda penes aequivocationem. Juxtra Amphibologiam sic formantur paralogismi, Omnis propositio vera si est necessaria est possibilis, Te esse asinum est propositio vera si est necessaria, ergo Te esse asinum est possibile. Quicunque vendit oleum est mercator, Iste adulator vendit oleum, ergo Iste adulator est mercator. Quicquid est alterum illorum & reliquum illorum est utrumque istorum, Sed aliquod unum est alterum illorum & rellquum illorum, ergo Aliquod unum est utrumque illorum, demonstratis duobus contradictoriis. In istis paralogismis nullus est defectus à veris conditionibus syllogismi, nisi quia in eis est aliqua oratio multiplex secundum amphibologiam. Juxta compositionem & divisionem sic formantur paralogismi, Quicunque vivit semper est, Iste vivit, ergo Iste semper est. Juxta Accentum sic formantur, Nullus justus debet pendere, Iste est justus, ergo Iste non debet pendere. Juxta Fallaciam figurae dictionis sic formantur paralogismi, Omnis substantia est subjecta accidenti, Omne animal est substantia, ergo Omne animal est subjecta accidenti: Quicquid heri emisti, hodie comedisti, Carnes crudas heri emisti, ergo Tu hodie comedisti carnes crudas: In istis enim servatur forma syllogistica, sicut patet per regulas prius datas de syllogismo & de speciebus ejus. Similiter hic est fallacia figurae dictionis deficiens à conditionibus syllogismi, Quodlibet aliud à Deo potest Deus facere sine alio, Equitare est aliud à Deo, ergo Equitare potest Deus facere hominem sine equo. Juxta Accidens sic, Homo currit, Socrates est homo, ergo Socrates currit. Iste canis est tuus, Iste canis est pater, ergo Iste canis est pater tuus. In istis paralogismis, & in omnibus paralogismis aocidentis, servatur debita forma in praemissis. Sed in primo paralogismo non servatur modus, quia praemissae non disponuntur in modo convenienti, ideo non est syllogismus. In secundo paralogismo licet praemissae debite disponuntur, tamen conclusio non debite infertur ex praemissis; quia major & minor extremitas conjunguntur à parte ejusdem extremi, & medius terminus ponitur in conclusione, quorum utrumque repugnat syllogismo; propter quod forma syllogist●a non servatur ibidem, & ita non sunt completi syllogismi. Juxta Fallaciam consecuentis formantur sic paralogismi, Omnis homo currit, Omnis homo est animal, ergo Omne animal currit; hic enim est defectus syllogismi, quia infertur conclusio universalis quae debet esse particularis. Juxta fallaciam secundum quid ad simpliciter, sic, Nullus prudens vult judicare inimicum suum, Iste est prudens, ergo Iste non vult judicare inimicum suum propter bonum reipublicae. Hic enim non est aliquis defectus, nisi quia aliqua determinatio additur in conclusione quae non erat accepta in praemissis, ideo est fallacia secundum quid ●d simpliciter. Juxta Ignorantian elenchi, concesso quod aethiops est niger, arguam ad probandum quod aethiops non est niger, sic, Nullum album est nigrum, Aethiops est albus secundum dentes, ergo Aethiops non est niger; hic enim est fallacia, quia in contradicendo respondenti accipitur non absolute quod Aethiops est albus, sed quod est albus secundum aliquam partem: & cum Aethiops dicitur niger, non accipitur secundum idem, ideo est fallacis secundum ignorantiam elenchi. Juxta fallacias alias non formantur argumenta peccantia in forma; licet juxta eas peccet Opponens disputando contra respondentem; ideo non oportet de eis exemplificare. Omne enim argumentum apparens peccans in forma juxta aliquam illarum peccat. Quarum sufficientia & numerus potest accipi. Quia omnis paralogismus vocalis Vel secundum vocem▪ quantum ad pluralitatem incomplexorum & qualitatem & quantitatem propositionum, assimilatur vero syllogismo, cui competunt conditiones prius positae in tractatu de Syllogismo: Vel non sic assimilatur syllogismo secundum vocem. Si primo modo, est impossibile quod sit aliquis defectus, nisi propter alicujus orationis multiplicitatem, vel incongruitatem; vel quia idem terminus sine multiplicitate pro aliquo supponit in una propositione pro quo non supponit in alia; sed ista propositio demonstrari non potest, sed accipitur per inductionem. Si propter primum non valeat syllogismus, quia scilicet est ibi aliqua multiplicitas: sicut isti syllogismi quantum ad naturam incomplexorum & quantitatem & qualitatem propositionum totaliter assimilantur, Omnis canis currit, Sydus caeleste est canis, ergo etc. Omne animal est substantia, Homo est animal, ergo Homo est substantia. Sicut enim in secundo syllogismo major est universalis & minor indefinita; & sicut illud idem & non aliud vocatur praedicatum in majo●ri & in conclusione, & subjectum in minori & in conclusione; nec è converso: ita est in primo, & tamen primus est paralogismus & non secundus, propter hoc solum quod in primo est aliqua oratio multiplex, & non in secundo. Quo posito, Aut ●sta multiplicitas est ex hoc, quod aliqua vox quae non est complexa oratio multipliciter accipitur, & tunc est fallacia aequivocationis (dico sine hoc quod varietur quantum ad modum proferendi): Aut est multiplicitas ex multiplicitate alicujus vocis, quae potest variis modis pronuntiari & remanere, Vel quae potest esse dictio, vel oratio, propter diversum modum pronuntiandi, & tunc est accentus. Vel est tota oratio multiplex sine alicujus partis multiplicitate. Et hoc potest esse dupliciter, vel quia illa oratio in utroque sensu uniformiter pronuntiatur, & tunc est amphibologia. Vel non est uniformiter pronuntiata, & tunc est compositio vel divisio. Si autem talis discursus non sit syllogismus propter solam incongruitatem, tunc est Fallacia figurae dictionis. Sicut hic, Omnis homo est animal, Omnis Socrates est homo, ergo Omnis Socrates est animal. Si enim loco istius termini, Socrates, poneretur iste terminus, asiaus, cui congrue potest addi signum, esset bonus syllogismus. Si autem in tertio modo fiat paralogismus, adhuc potest ibi assignari fallacia figurae dictionis; quia si loco illius termini, Socrates, poneretur alius terminus consimilis potens supponere pro omni eodem modo in qualibet propositione, nullus esset defectus; & ita propter similitudinem istius dictionis ad aliam potest aliquis decipi per fallaciam figurae dictionis. Unde si propter hoc quod iste syllogismus est bonus, Iste dicit hoc falsum, demonstrando hanc propositionem, Iste dicit falsum, ergo Falsum dicitur ab isto, deciperetur per fallaciam figurae dictionis. Si autem syllogismus vocalis non assimilatur quantum ad naturam terminorum, & qualitatem & quantitatem propositionū in omnibus veris syllogismis, vel est ibi defectus praecise propter dissimilem qualitatem vel quantitatem propositionum praemissarum: vel ideo, quia plures termini ponuntur in conclusione quam in vero syllogismo: vel est ibi defectus propter excessum terminorum incomplexorum. Si primo modo vel secundo, vel è converso, est bonum argumentum: vel non. Si sic, est fallacia consequentis: si non, est fallacia accidentis. Si sit ibi excessus terminorum, quia scilicet plura incomplexa ponuntur quam deberent, quia scilicet additur aliquid in praemissa quod non deberet poni, Vel aliquod tale additur in conclusione, & tunc vel illud cui additur accipitur tam in praemissa quam in conclusione, & tamen in una sibi additur & non in alia, & tunc est fallacia secundum quid ad simpliciter: vel additur uni in praemissa, quod non ponitur in conclusione; & tunc est fallacia secundum ignorantiam elenchi, Haec omnia patere possunt per exempla posita de istis fallaciis. Ex quibus potest elici quomodo istae fallaciae ab invicem distinguuntur, ita quod quamvis fallaciae multae possunt concurrere in eodem syllogismo, tamen possibile est invenire paralogismos in quibus nullae fallaciae concurrunt, exceptis fallacia Consequentis & Antecedentis; quia ubicunque praemissae disponuntur in figura, si ibi sit fallacia consequentis, erit ibi etiam fallacia accidentis. Ad cognoscendum autem fallaciam, utrum in argumento facto sit fallacia vel non, sunt aliqua documenta. Unum est illud, scilicet quod Respondens ad nullum argumentum respondeat nisi Opponens arguat ex certis terminis non variatis, nec aliquo modo mutatis, nec transmutatis, & ex certis propositionibus quas Respondens diligenter consideret, an aliqua illarum sit multiplex per aliquam fallaciam inductive; Deinde discutiat an tale argumentum per aliquam regulam certam & evidentem reguletur; & tunc post respondeat diligenter considerans de quolibet, an sit consequens vel repugnans praeconcesso vel praenegato, ut sic consequenter respondeat. Et haec de fallaciis ad praesens dicta sufficiant. Finit Quarta Pars Tertiae Partis. INDEX CAPITUM. LIBER PRIMUS. De simplicibus terminis. Cap. i. DE definitione termini & ejus divisione in generali. Pag. 3 two. De varia acceptione hujus termini, terminus. p. 4 iii. De divisione termini incomplexi. p. 5 iv. De divisione terminorum in terminos categorematicos & syncategorematicos. p. 8 v. De divisione nominum per concretum & abstractum. p. 9 vi. Ostendit concretum & abstractum quandoque esse synonyma. p. 11 seven. Idem ostendit per rationes. p. 13 viij. Ostendit aliqua abstracta aequivalenter aliqua syncategorematae includere. p. 17 ix. De nominibus concretis quorum abstracta supponunt pro multis, concreta vero pro uno. p. 21 x. De divisione nominum mere absoluta & connotativa. p. ibid. xi. De divisione nominum ad placitum significantium, per nomina primae impositionis, & secundae impositionis sive intentionis: & quid utrumque sit. p. 23 xii. Ostendit quid est intentio prima, quid secunda; & qualiter differunt. p. 25 xiii. De divisione nominum per aquivocum & univocum. p. 27 xiv. De hoc termino, Universal, & de Singulari, e●us opposito. p. 29 xv. Ostendit per rationes, quod nullum universale sit aliqua res extra animam. p. 30 xuj. De opinion Scoti circa universale, & cjus improbatione. p. 33 xvii. De solutione rationum quae fieri possunt pro opinion Scoti. p. 35 xviii. De quinque universalibus, & eorum sufficientia. p. 38 nineteen. De individuo, supposito, & singulari. p. 40 xx. De genere. p. 45 xxi. De specie. p. 4● xxii. De comparatione generis & speciei penes conveninentias & differentias. p. 44 xxiii. De differentia & acceptionibus ejus. p. 46 xxiv. De proprio & acceptionibus ejus, & quid sit secundum Logicum. p. 49 xxv. De accident quid sit, & quot modis accipiatur. p. 51 xxvi. De definitione & speciebus ejus. p. 53 xxvii. De hoc nomine, Descriptio. p. 56 xxviii. De definitione descriptiva. p. ibid. xxix. De istis terminis, definitum, & descriptivum. p. 57 xxx. De isto termino, Subjectum, & acceptionibus ejus. p. ibid. xxxi. De isto termino, Praedicatum, & modis ejus. p. 58 xxxii. De istis terminis, Inesse subjecto, Convenire subjecto, Inhaerere subjecto, & similibus. p. 59 xxxiii. De hoc termino, Significare. p. 60 xxxiv. De hoc termino, Dividi. p. 61 xxxv. De hoc termino, Totum, & acceptionibus ejus. p. 62 xxxvi. De hoc termino, Opposita. p. 63 xxxvii. De hoc vocabulo, Passio. p. 66 xxxviii. De istis terminis, Ens, Unum, & divisionibus entis. p. 67 xxxix. De hoc vocabulo, Unum, & divisionibus ejus. p. 69 xl. De hoc vocabulo, Praedicamentum, & acceptionibus ejus, & de modis quibus dicitur esse aliquid in praedicamento. p. 70 xli. De numero praedicamentorum. p. 72 xlii. De praedicamento substantiae. p. 75 xliii. De proprietatibus substantiae. p. 78 xliv. De praedicamento quantitatis, & quod quantitas non sit res distincta à substantia vel qualitate. p. 84. xlv. De quibusdam objectionibus contra praedictam opinionem. p. 88 xlvi. De his quae ponuntur in praedicamento quantitatis, secundum opinionem ponentem quantitatem non distingui à substantia & qualitate. p. 92 xlvii. De proprietatibus quantitatis juxta praedictam opinionem. p. 94 xlvii. De proprietatibus quantitatis, secundum opinionem ponentem quantitatem rem absolutam, aliam à substantia & qualitate. p. 96 xlix. De praedicamento relationis, sive ad aliquid; & quod relatio non sit distincta ab absolutis. p. 97 l. Adducit aliquas rationes ostendentes relationem non esse distinctam à re absoluta, vel rebus absolutis. p. 100 li. De illis quae ponit praedicta opinio in genere relationis. p. 102 lii. De proprietatibus quas attribuit praedicta opinio relativis. p. 105 liii. Adducit quasdam rationes ostendentes praedictam opinionem non fuisse Aristotelis. 106 liv. Pertractat de relativis secundum contrariam opinionem praecedenti. p. 111 lv. De praedicamento qualitatis. p. 112 lvi. Pertractat opinionem, quae ponit quod quaelibet qualit as est res distincta à substantia, quantitate, & rebus respectivis. p. 114 lvii. De praedicamento actionis, & de duplici opinione circa actionem. p. 115 lviii. De praedicamento passionis, & de duplici opinione circa passionem. p. 117 lix. De praedicamento quando, & de duplici opinione circa ipsum. p. 118. lx. De praedicamento ubi, & de varia opinione circa ispum. p. 119 lxi. De praedicamento positionis, & de opinion Aristotelis circa ipsum. p. 120 lxii. De duplici opinione circa ipsum. p. 121 lxiii. De suppositione, & de varia acceptione ejus. p. ibid. lxiu De divisione suppositionis, in suppositionem simplicem, personalem, & materialem; & de definitionibus earundem. p. 122 lxv. Ostendit terminum in quacunque propositione ponatur posse habere suppositionem personalem. p. 124 lxvi. Objicit contra praedicta aliquibus rationibus. p. 125 lxvii. Est in speciali de suppositione materiali. p. 128. lxviii. Ostendit suppositionem materialem posse competere tam complexo quam incomplexo. p. 129 lxix. De suppositione personali. p. 130 lxx. De divisione suppositionis personalis in discretam & communem, & de divisione suppositionis communis. p. 131 lxxi. De regulis quibus ostenditur, quando terminus habet unam suppositionem personalem, & quando aliam. p. 133 lxxil. De dubiis quae fieri possunt circa suppositiones. p. 134 lxxiii. De suppositione confusa tantum, & regulis ejus. p. 141 lxxiu De suppositione confusa & distributiva, & regulis ejus. p. 142 lxxv. Qualiter supponit praedicatum in propositionibus de incipit, & desiait. p. 144 lxxvi. De suppositione terminorum relativorum. p. 145 lxxvii. De varia suppositione impropria▪ p. 148 LIBER SECUNDUS. De propositionibus. Cap. i. DE divisione propositionum in generali. Pag. 149 two. De veritate propositionum in speciali, & de veritate propositionis singularis. p. 154 iii. Ostendit quid requiritur ad veritatem propositionis indefinitae vel singularis. p. 158 iv. De veritate propositionis universalis de hoc signo, Omnis. p. 160 v. De propositionibus universalibus de signis distributivis pro duobus. p. 165 vi. De propositionibus ex signis distributivis pro partibus integralibus. p. 166 seven. De veritate propositionum de praeterito & futuro. p. 167 viij. De veritate propositionum de terminis obliquis. p. 169. ix. De veritate propositionum modalium. p. ibid. x. De veritate propositionum modalium si●e dicto. p. 171 xi. De propositionibus aequivalentibus propositionibus hypotheticis. p. 174. xii. De propositionibus in quibus ponuntur termini privativi & infiaiti. p. 176. xiii. De propositionibus in quibus ponuntur termini privativi, non aequivalentes terminis infinitis. p. 178 xiv. De propositionibus in quibus ponuntur termini ficti. p. 179 xv. De propositionibus in quibus ponitur hoc relativum, Qui. p. 180 xuj. De propositionibus reduplicativis. p. 181 xvii. De propositionibus exclusivis. p. 185 xviii. De propositionibus exceptivis. p. 192 nineteen. De propositionibus de istis verbis, Incipit, & Desinit. p. 194 xx. De propositionibus in quibus ponitur hoc verbum, Fit, vel Factum est. p. 198 xxi. De conversionibus, & primo de conversione propositionum de inesse & de praesenti. p. 199 xxii. De conversione propositionum de praeterito & futuro. p. 201 xxiii. De conversione propositionum reduplicativarum, exclusivarum, & aliarum exponibilium. p. 204 xxiv. De conversione propositionum modalium de necessario. p. 205 xxv. De conversione propositionum de possibili. p. 207 xxvi. De conversione propositionum de impossibili. p. 209 xxvii. De conversione propositionum de contingenti. p. 210 xxviii. De conversione propositionum de contingenti per oppositas qualitates. p. 214 xxix. De conversione propositionum modalium, quae non ab omnibus conceduntur modales. p. 215 xxx. De propositionibus hypotheticis, & earum proprietatibus. p. 218 xxxi. De conditionalibus. p. 219 xxxii. De copulativis, & proprietatibus earum. p. ibid. xxxiii. De disjunctivis. p. 220 xxxiv. De causalibus. p. 221 xxxv. De propositionibus temporalibus. p. 222 xxxvi. De propositionibus localibus. p. 223 xxxvii. Qualiter conjunctiones vel adverbia quandoque ponuntur inter terminos, quandoque inter propositiones. p. 224 LIBER TERTIUS. De Discursu. PARS PRIMA. De Syllogismo. Cap. i. DE divisionibus syllogismorum. p. 227 two. De uniformi generatione syllogismorum de inesse in generali. p. 229 iii. De syllogismis primae figurae. p. 230 iv. De modo probandi dictos syllogismos. p. 232 v. De regulis quibus ostenditur discursum non regulari per dici de omni, vel dici de nullo. p. 240 vi. Quomodo praemissae primae figurae possunt concludere plures conclusiones. p. 243 seven. Soluit multa argumenta quae videntur esse contra praedicta. p. 244 viij. Ostendit, quod major in prima figura etiam possit esse singularis affirmativa, vel negativa. p. 245 ix. De syllogismis ex obliquis in prima figura. p. 246 x. De syllogismis secundae figurae ex rectis. p. 247 xi. De reductione syllogismorum secundae figurae in syllogismos primae. p. 251 xii. De syllogismis secundae figurae ex obliquis. p. 252 xiii. Ostendit in quibus casibus contingit syllogizare ex ambabus affirmativis in secunda figura. p. 253 ●iv. De syllogismis tertiae figurae ex rectis. p. 254 xv▪ De syllogismis ex obliquis tertiae figurae. p. 257 xuj. De syllogismis expositoriis. p. 253 xvii. Qualiter syllogizandum est ex propositionibus de prae●erito & futuro 〈◊〉 prima figura. p. 2●0 xviii. De syllogismis de praeterito & de futuro in secunda figura. p. 2●2 nineteen. De syllogismis de praeterito & de futuro in tertia figura. p. 263 xx. De syllogismis ex propositionibus modalib●s de necessario ia prima figura. p. 264 xxi. De eisdem in secunda figura. p. 26● xxii. De eisdem in tertia figura. p. 2●8 xxiii. De syllogismis ex propositionibus de possibili in prima figura. p. 269 xxiv. De eisdem in secunda figura. p. 2●2 xxv. De eisdem in tertia figura. p. 273 xxvi. De syllogismis ex a●babus de contingenti non necessario in prima figura. p. 275 xxvii De eisdem in secunda figura. p. 277 xxviii. De eisdem in tertia figura. p. 278 xxix. De syllogismis ex propositionibus de impossibili. p. 280 xxx. De syllogismis ex propositionibus modalib●s non ●si●atis. p. 281 xxxi. De ●i●tione ex una de 〈◊〉 & altera mo●●●● de necessario in prim● figura. p. 284 xxxii. De eadem mi●tione in secunda figura. p. 287 xxxiii. De eadem mixtione in tertia figura. p. 291 xxxiv. De mixtione ex una de inesse & altera de possibili in prima figura. p. 292 xxxv. De eadem mixtione in secunda figura. p. 294 xxxvi. De eadem mixtone in tertia figura. p. ibid. xxxvii. De mixtione ex u●a de ●●esse & altera de contingenti ●oa necessario in prima figura. p. 295 xxxviii. De eadem mixtione in secunda figura. p. 297 xxxix. De eadem in tertia figura. p. 299 xl. De mixtione ex u●a de inesse & altera de impossibili. p. ibid. xli. Ex una de inesse & altera modali non ●sitata in prima figura. p. 301 xlii. De eadem mixtione in secunda figura. p. 304 xliii. De eadem mixtione in tertia figura. p. 305 xliv▪ De mixtione ex una de necessario & altera de possibili in prima figura. p. 308 xlv. De eadem mixtione in secunda figura. p. 310 xlvi. De eadem mixtione in tertia figura. p. 311 xlvii. De mixtione ex una de necessario & altera de contingenti in prima figura. p. ibid. xlviii. De eadem mixtione in secunda figura. p. 314 xlix. De eadem mixtione in tertia figura. p. 315 l. De mixtione necessarii & impossibilis. p. 316 li. De mixtione propositionum de necessaris & de aliis modis ab ist●s quatuor in prima figura. p. ibid. lii. De eadem mixtione in secunda figura. p. 317 liii. De eadem mixtione in tertia figura. p. 318 liv. De mixtione ex propositionibus de possibili & de contingenti in prima figura. p. 319 lv. De eadem mixtione in secunda figura. p. 320 lvi. De eadem in tertia figura. p. ibid. lvii. De mixtione possibilis & impossibilis. p. ibid. lviii. De mixtione possibilis & aliorum modorum à qu●●●or famosis in prima figura. p. 3●1 lix. De eadem in secunda figura. p. ibid. lx. De eadem mixtione in tertia figura. p. 32● lxi. De mixtione contingentis & aliarum modalium non usitatarum in prima figura. p. 323 lxii. De eadem in secunda figura. p. 324 lxiii. De eadem in tertia figura. p. ibid. lxiu De mixtione ex propositionibus modalibus & aliorum modorum ab illis quatuor. p. 325 lxv. De syllagismis ex propositionibus reduplicativis vel altera reduplicativa. p▪ 325 lxvi. De syllogismis ex propositionibus exclusivis vel altera exclusiva. p. 327 lxvii. De syllogismis ex propositionibus exceptivis vel altera exceptive. p. 328 lxviii. De syllogismis hypotheticis. p. ibid. PARS SECUNDA. De Demonstratione. Cap. i. DE definitione demonstrationis & acceptionibus, Scire. p. 3●9 two. De terminis qui ingrediuntur demonstrationem. p. 3●0 three Oste●dit qu● op●rtet 〈…〉 ●nte demonstrationem. p. 3●1 iv. De divisione propositionum requisitarum ad demonstrationem. p▪ 332. v. De proprietatibus propositionum requisitarum ad demonstrationem. p. ●33 vi. Ostendit quomodo propositiones requisitae ad demonstrationem 〈◊〉 de omni. p. 335 seven. Osteadit quod propositio requisita ad syllogismum est per se vera. p. ibid. viij. Quomodo principium & conclusio demonstrationis potest esse prima vera: & quid est propositio primò vera: & de erroribus qu● contingu●● in assignatio ●e universalis. p. 338 ix. De proprtetatibus convenientibus conclusioni quae non possunt competere praemissis. p. 340 x. Ostendit quomodo aliqua principia sciri possunt per experientiam. p. 341 xi. Ostendit quomodo prima evidens notitia conclusionis accipi potest per propositiones dispositas in modo & figura. p. 342 xii. Ostendit quod non omnis passio demonstrari potest de subjecto. p. ibid. xiii. De proprietatibus principiorum demonstrationem ingredientium. p. 344 xiv. Ostendit principia esse immediata & indemonstrabilia. p. 345 xv. Ostendit principia esse causas conclusionum. p. 346 xuj. Ostendit omnes praemissas demonstrationis esse notiores conclusione. p. 347 xvii. De multiplici differentia demonstrationum. p. ibid. xviii. Ostendit definitionem quid nominis non posse esse medium demonstrationis. p. 349 nineteen. Po●it differentias inter demonstrationem propter quid & demonstrationem quia. p. 350 xx. Ostendit quomodo in eadem scientia differt demonstratio, quia est, à demonstratione propter quid. p. 351 xxi. Ostendit idem in diversis scientiis. p. 352 xxii. Ostendit ad quam scientiam pertinent conclusiones constitutae ex primis intentionibus & secundis. p. 354 xxiii. De scientia propter quid, & de demonstratione propter quid, & de diversis generibus quaestionum. p. 3●5 xxiv. Ponit quasdem objectiones contra praedicta. p. 358 xxv. Ostendit quomodo determinatur qu●stio, Si est. p. 359 xxvi. Ostendit quomodo propositio est quae de secundo adjacente quandoque potest demonstrari, & quandoque non. p. 360 xxvii. Ostendit idem esse, esse rei, cum re. p. 361 xxviii. Ostendit quomodo terminatur quaestio, quid est, gratia cujus ponit varias distinctiones definitionum. p. 362 xxix. De definitione exprimente quid rei. p. 364 xxx. Ostendit propositionem in qua praedicatur genus absolutum de specie absoluta non posse demonstrari: licet bene illa possit demonstrari in qua praedicatur differentia de specie. p. 366 xxxi. Ostendit definitionem non posse demonstrari à priori de definito; & de diversis modis investigandi definitionem. p. 367▪ xxxii. De definitione data per additamentum. p. 370 xxxiii. Ostendit no● solum definita absoluta posse definiri, sed etia● definita connotativa. p. 371 xxxiv. Ostendit qualiter diversae definitiones possunt cognosci de sui● definitis. p. 372 xxxv. Ostendit quomodo terminatur quaestio, quia est; & quomodo passio de suo subjecto primo non demonstratur ●ine determinatione. p. 374 xxxvi. Ostendit quomodo eadem passio demonstrari potest de suo subjecto primo cum determinatione. p. 376 xxxvii. Ostendit quomodo eadem passio demonstrari potest de inferioribus ad proprium subjectum. p. ibid. xxxviii. Ostendit idem de passione importante aliam rem à subjecto qu● est effectus vel causa ejus. p. 377 xxxix. Ostendit quomodo demonstrare contingit de modo per omnia genera causarum. p. 379 xl. De passionibus importantibus in obliquo partes rei. p. 380 xli▪ Ostendit quomodo terminatur quaestio, quid est. p. 381 PARS TERTIA. De distinctionibus consequentiarum. Cap. 1. DE distinctionibus consequentiarum. p. 381 two. De regulis per quas tenent consequentiae per medium intrinsecum concludentes conclusionem universalem. p. 385 iii. De regulis per quas infertur universalis affirmativa non respectu omnium praedicatorum. p. 388 iv. De regulis per quas tenent consequentiae inferentes universalem negativam respectu omnium praedicatorum. p. 390 v. De regulis qu● non deserviunt respectu quorumcunque praedicarum. p. ibid. vi. De consequentiis inter particulares indefinitas sive singulares. p. 391 seven. De regulis inferentibus affirmativam ex affirmativa per medium extrinsecum. p. 398 viij. De regulis per quas tenent consequentiae inferentes negativam ex negativa. p. 403 ix. De regulis de servientibus consequentiis inferentibus negativam ex affirmativa; & è converso. p. 407 x. De regulis deservientibus consequentiis compositis ex antecedente & consequent de modo. p. 412 xi. De consequentiis compositis ex una de inesse & alt●re de modo. p. 417 xii. De consequentiis compositis ex propositionibus diversorum modorum. p. 418 xiii. De aequipollentiis & irepugnantiis modalium, & primo in generali de qu●busdam prae●ota●dis. 420 xlv. De aequipolleatiis ●●opsitio ium de necessario cum aliis propositionibus. p. 422 xv. De aequipollentiis propositionum de contingenti cum aliis. p. 424 xuj. De aequipollentiis propositionum de possio●●●. p. 425 xvii. De consequentiis compositis ex propositionibus quarum unus terminus s●●po●it simpliciter vel materialiter. p. 426 xviii. De problemate de genere. p 427 nineteen. De distinctionibus & divisionibus proprii. p. 440 xx. De regulis quibus probatur aliquid esse proprium vel non. p. 441 xxi. De problemate proprii constituti ex genere & differentiis accidentalibus. p. 444 xxii. Ostendit quid est definitio, & quot modis dicitur. p. 445 xxiii. Po●it varias divisiones definitionum. p. 446 xxiv. De regulis quibus infertur, quod aliquid est definitio alicujus, indicans quidditatem rei, data per genus & d●fferentiam essentialem. p. 447 xxv. De definitione data per additamentum. p. 4●0 xxvi. De definitione expriment quid nominis. p. 451 xxvii. De regulis qu●bus potest probari aliquid esse species alicujus. p. 453 xxviii. De regulis quibus probetur aliquid esse differentia. p. 454 xxix. De problemate de ●odem & diverso, & acceptionibus eorum. p. 456 xxx. De regulis quibus probantur aliqua esse eadem. p. 4●7 xxxi. De inductione p. 463 xxxii. De inductione propositionum universalium de modo. p. 4●7 xxxiii. Quomodo singularesde modo se habent ad universales de modo. p. 469 xxxiv. De inductione universalium de possibili. p. 471 xxxv. De inductione propositionum universalium de contingenti. p. 472 xxxvi. Regulae quibus potest probari aliquid esse aequivoc●m. p. 473 xxxvii. De regulis generalibus consequentiarum. p. 4●4 xxxviii. De obligatione & speciebus ejus; & de institutione prima specie ejus. p. 479 xxxix De petitione secunda specie obligationis. p. 481 xl. De positione tertia specie obligationis. p. ibid. xli. De positione impossibili. p. ibid. xlii. De depositione quarta specie obligationis. p. 486 xliii. De dubitatione quinta specie obligationis. p. ibid. xliv. De sex●a specie quae ponitur, sit verum. p. 487 xlv. De insolubil●●●●. p. ibid. PARS QUARTA. De fallaciis. Cap. i. DE fallaciis in generali. p. 490 two. De fallacia aequivocationis. p. 492 iii. De secundo modo fallaciae ae●uivocationis. p. 495 iv. De tertio modo fallaciae aequivocationis. p. 497 v. De fallacia amphibologiae, & pr●●o modo ejus. p. 500 vi. De secundo modo amphibologiae. p. 504 seven. De tertio modo amphibologiae. p. 512 viij. De fallacia ●ompositionis & divisionis. p. 514 ix. De fallacia accentus. p. 515 x. De fallacia figurae dictionis. p. 5●6 xi. De fallacia extra dictionem: & prima de fallacia accidentis. p. 535 xii. De fallacia consequentis. p. 540 xiii. De fallacia secundum quid ad simpliciter. p. 548 xiv. De fallacia secundum ignorantiam ●lenchi. p. 544 xv. De fallacia petitionis principii. p. 550 xuj. De fallacia secundum non causam. p. ibid. xvii. De fallacia secundum pl●res interrogationes ut u●am. p. 552 xviii. Quomodo paralogismi des●ciant à natura syllogismi. p. 553 FINIS. ERRATA. PAg. 7. lin. 8. licet. p. 14. l. 9 Socrateitas. p. 20. l. 9 simul. p. 89. l. 9 subjectum. p. 90. l. 15. positionem. l 16. tali. l. 19 subjectum. p. 108. l. 36. ●lt●ri. p. 124. l. 29 ●●nascibilitas. p. 143. l. ●6. deal non. p. 1●5. dli●●.