JmjM R5» mm M •'•v ■I 4 ■ J m PP 3879 .B7 Copy 1 QVAESTIOftES ARISTOPHANEAE DISSERTATIO PHILOLOGICA QYAH AD SVMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES AVCTORITATE AMPLISSIMI PHILOSOPHORVM ORDINIS IN ALMA LITTERARVM VNIVERSITATE IENENSI OBTINENDOS SCRIPS IT ERNESTVS BONSTEDT POSNANIENSIS 7 rV FRANCOFVRTI AD MOENVM TYPIS IMPRESSIT AVGVSTVS OSTERRIETH M.DCCC.LXX.II <<^& DE ARIST0PHANI8 FABVLIS DAETALENSIVM BABYLONIORVM ACHARNENSIVM Aristophanes plus quadraginta comoedias scripsit ex quibus undecim tantum seruatae sunt. Harum fabularum — quarum unaquaeque per se ipsa satis idonea erat ad memoriam poetae immortalitati tradendam — antiquissima est ilia comoedia quae inscribitur Acliarnenses : quippe quae sexto anno belli Pelo- ponnesiaci, 1 olympiadis duodenonagesimae 2 anno tertio, anno a. Chr. quadringentesinio uicesimo quinto docta sit. lam uero antequam Acliarnenses conseriberet alias comoe- dias duas Aristophanes admodum etiamtum iuuenis 3 in scae- nam commisit, Daetalenses olympiadis duodenonagesimae anno priino, anno a Chr. quadringentesimo uicesimo septimo et Ba- bylonios 4 olympiadis duodenonagesimae anno secundo, a. Chr. anno quadringentesimo uicesimo sexto : quarum reliquiae tantum extant. Tres illas comoedias primas Aristophanes alieno nomine 5 inscriptas in scaenam commisit. Quod eum lege 6 coactum fecisse qua anni poetarum cir- cumscripti fuissent uidetur negandum esse. Etenim talis lex si ualuisset nulla fuerat causa cur postea Athenienses mirarentur 7 * Acb. u. 266. 29 \ coll. u. 141. 175. 415. 424. 760 scq. 2 schol. Pac. 9'.»0. OMueller. hist. gr. Lit. II. 112. n. ; » Nub. 528. Ran. 504 cum schol. Vesp. 1018. ct* III. neol xu>no>8. § 16. in ed. II Arist. Th. I3orgk. OMueller. 1. 1. II. 215. n. 1. 1 Ach. 377 seq. s Nub. 528. scq. Vc-sp. 1017. sq. Eq. 509 sq. c. BchoL coll. Kan. 89. ' schol. Nub. 51D. Bergk. in Meinek. F. C. II 206. cf. Bode hi.it. gr. Lit. II 209. 7 Eq. 512 sq. 1 — 2 — quod sero iuuenis poeta suo nomine chorum postulasset. Imrao equidem puto etiamsi nulla lex obstitisset incognito cuidnm poetae iuueni maioribus natu uiris notis iamque probatis con- certantibus suo nomine chorum impetrare sane difficillimum futurum fuisse praesertim cum qui chorum ab archontc impe- trauissent poetae iam ante actam fabulam quasi publico iudicio comprobati uidcrentur. Quid? quod ne spectatissimi quidem poetae, ut Sophocles et Cratinus, turpem repulsam semper euitarunt. Iam uero ipsum munus qucd turn quidem impositum orat poetae ut non modo chorum regeret fabulamque doceret sed etiam primas fere partes ageret 8 — Aristophanes ut uel postea rarissime 9 suscepit ita iuuenis praesertim non potuit non diffi- cilius existimare quam quod suis uiribus exsequeretur. Ncque immerito postremo Aristophanes dubitauisse mihi uidetur num ipsae illae fabulae, in quibus quasi index 10 extaret reipublicae Atheniensis, si auctoris iuuenis nomine pacne incognito in scae- nam commissae essent populo probatae forent cuius inconstantia et leuitate uel optimos ante se poetas comicos nimis uexatos uidisset. His omnibus de causis Aristophanes, opinor, conscriptas a se tres illas comoedias — Daetalenses Babylonios Acharnenses • — alteri tradidit qui suo nomine tanquam ipse illas com- posuisset et chorum ab archonte posceret et fabulas doceret. Quern primo quidem solum - 1 auctorem fabularum cum uulgo existimatum turn publice declaratum fuisse consentaneum est praesertim cum fabulis modo actis quis re uera fabulas scrip- sisset quaeri omnino non posset. Atque ilium quasi poetae uicarium, cuius nomen Aristo- phanes ipse nnsquam adfert, in tribus illis fabulis doceiiriis & Arist. Rhet. III. 1. 9 in Eq. Nub. Pac. Pluh fabuli?. io Acb. 500. 655. " OMueller. 1. 1. II. 79. 80. n. 3. 110. r>. 1. 185. imum iudico Callistratum 12 fuisse euntlein per quern postea quae Aues et Lysistrata mscribuntur comoedias facile praecla- rissimas in scaenam commisit. Quem non modo histrionem sed ctiam poetam 13 fuisse et eum temporibus illis laudatum etsi aliunde non constat tainen res ipsa mihi docere uidetur. Eun- dem uero et uirum constantem atque optime de republica sen- tientem et amicum Aristophanis concordem fuisse licet etiam- nunc cognoscas inde quod nee ueritus est quae in eis comoediis liberrime hie quidem de republica Atheniensi iudicauerat ut sua proferre atque defendere neque recusauit quamuis Baby- loniis doctis ab Cleone in ius uocatus 14 aegre absolutus esset quin iam insequenti anno suo iterum nomine Acliarnenses 45 Aristophanis in scaenam produceret. Cuius fabulae cum aliis locis turn parabasi Aristophanes Callistratum perinde ac si hie comoediae auctor fuerit se ipsum pluribus defendentem facit a contumeliis istis iniuriisque aduersariorum. Quod ilium quidem fecisse cum intellexisset sese iuuenem nullius turn auc- toritatis, quem aliquot post annis Cleo etiam uerberibus 16 casti- gasse dicitur, si palam causam Callistrati, quae re uera esset sua, suo in se nomine suscepisset nihil uel parum utique pro- fecturum esse quis est qui negetV Iam uero cum omnia optime euenissent atque Callistratus Daetalensibus Babyloniisque doctis secundus, Acharnensibus in scaenam commissis primus ex certamine uictor euasisset Ari- stophanes palam professus est se ipsum esse uerum illarum fabularum auctorem: id quod amicos nonnullos spectatoresque 12 anon, de com. I. p. VIII. in Tb. Ber&k. Ar. ed. II, ibid. III. mm xojuojd § 12. ap. Dind. p. 23. III. (t. IV. 1. pro), de coin. p. 1959.) opp. scho). Nub. 527 sq. uir. Ar. IV. p. IX. Bcrgk. XII. of. Ach. Au. Lysistr. Bergk in Mein. F. C. II. 923. AMuellcr. cd. Ar. Arli. praef. Elmsl. ad Acl). 355. 13 OMueller. 1. 1. coll. II. 202. m schol. Vesp. 1284. OMuell. IT. 21h. 15 argum. Ach. coll. Ach. u. 499. " Vesp. 1284. 1* - 4 - acriores passim iani cognitum habuisse uerisimile est. Atque tantam auctoritatem tribus istis comoediis consecutus est ut non modo omnes ab eo peterent ut quam turn in manibus ha- bebat fabulam Equitum d7 suo ipsius nomine in scaenam pro- duceret sed etiam eidem illi qui olim metuerat ut chorum ab archonte impetraret publice chorus daretur. Quare quod Ari- stophanes in posterioribus comoediis se illarum fabularum auc- torem libenter atque cum spiritu quodam praedicat non mirabimur. Fauorem autem ilium Aristophanes omniumque studium consecutus erat cum arte insigniore qua iam primas illas fabulas composuerat turn uel maxime argnmcnto earum fabularum ac fere noua rerum tractatione. Principio cnim Attica comoedia 18 quasi ultro procreata ex communi populi ridendi inridendique studio nihil fuerat nisi ridicula qnacdam — ut locus et tempus ferebant — hominum rerumque cotidianarum imitatio. Quas uero poetae turn con- scripserunt comoedias melius descripsciis ludicra quasi quaedam et lasciua carmina fuisse. Nam iocularia tantum secuti et ridi- cula quae frigida satis sacpe et lepore destituta erant poetae isti in argumento abiecto atque humili et in foedis uel maxime atque incultis rebus uersabantur — nimium unius uulgi plan- sum captantes. Quo factum est ut eodem tempore quo — Atheniensium animis omni politiore elegantia imbutis — tragoedia ab Aescliylo et ab Sophocle perfecta erat comoedia etiamtum contempta ac nullo numero esset. Quam adeo iacentem comoediam Periclis denique aetate Cratinus et qui summo studio cum eo concer- tabat Eupolis 19 etsi nondum ad tragoediae perfectionem ex- tulerunt tamen ad politiorem humanitatem reuocaiunt. Quod 17 Eq. 509 sq. *« Vesp. 56 sq. 1019 sq. Nub. 94*> sq. cf. V. «*•. n. v.wp. §2. in Bergk. Ar. ed. II. !9 cf. in Bergk. ed. Ar. II. pro), do com. II. § 1-3. III. §7. 11. 12. VIII. § 16. 24. _ 5 — i Hi perfecerunt cum eis rebus quae in prisca ilia comoedia foeclae fucrant et incultae pfudenter ad artis forniani redactis et temperatis turn ipso illo argumento abiecto prorsus im- mutato. Ut enini omnes poetas ex hominum omnino ingenio et morions operum argumenta sumere oportet, ita est scaenicorum poetarum fabulis suae ipsorum aetatis quasi imaglnem cxpri- merc eis uel maxime propositis rebus quae summa necessitu- dine cum animis ac studiis aequalium coniunctae sunt. Id uei'O summi illi et germani poetae Cratinus et Eupolis prudent er in- lellexisse uidentur cum ipsam rempublicam quam ipsa ilia aetate uehementissime populus Atlieniensis amplectebatur comoe- diarum suarum quasi argumentum facerent. Qui diuersissimi ingenii uiribus et arte poetica sed pares studio ueritatis ac consentientes de rebus humanis in pertractando illo argumento id praecipue spectabant ut dolorem inritationemque animi quibus adfecti erant deprauatis suae aetatis moribus in summam dica- citatem et acerbitatem effunderent — quaecunque uitiosa anim- aduertebant et noxia in rebus uel publicis uel domesticis grauiter et liberrime notantes atque perstringentes. lam uero idem illud argumentum grauissimum Aristoplianes illorum aetati suppar maiore etiam ardore atque libertate am- plexus est et cum omnium qui ante eum scripserant comoedias, Cratini inprimis et'Eupolidis 20 uirtutes sibi parauisset uitia eui- tasset ipsam comoediam eximia arte et praeclarissimo ingenio ad summam perfectionem perduxit. Quae autem ilia aetate argumentum erat comoediae res- publica Atlieniensis iniinutata prorsus et in summum discrimen uocata erat. Antiquitus enim cum mcTribus Atlieniensium animis mode- rantibus et quasi uinculis continentibus — legum oboedicntia uera existimaretur libcrtas ipsa respublica tanta auctoritate fuit ut ciuium uoltmtatem atque arbitrium cohiberet. Qua sola re 20 A. W. v Sehlegel, Voiles, lib. dram. K. u L. I. 314. — 6 - factum esse ut respublica Atheniensis adeo uigeret omniumque artium studiis laetissime floreret quis est qui neget? At enim uero Periclis aetate cum progressa eruditione omnes res diuinae et liumanae obnoxiae fierent hominum rationi uel opinioni quibus salus reipublicae continebatur — religio leges mores labefactata sunt. Pericles quidem qua erat pru- dentia atque auctoritate etiamtunc impediuerat quominus istud ut ita dicam singulorum ciuium arbitrium ipsis rebus ciuilibus temere se immisceret. At eo mortuo in ipsis tumultibus bellicis prodita est respublica omnium ciuium arbitrio ac licentia summa declarata est libertas. Quae uero in republica Atheniensi quasi ex ipsis hominum animis enata erant mala sophistaruni artibus aucta sunt atque perfecta. Sopliistae enim cum a contemplatione naturae et mundi ad hominis naturam conuersi hominem modum esse om- nium rerum statuissent ipsius hominis arbitrium et cupiditates quasi nouas uitae leges constituent!] t. Quibus omnibus rebus postremo factum erat ut omnes res priuatae et publicae Athenis adflictae atque corruptae essent. In ista autem communium temporum Iabe ac pernicie uersabantur illorum poetarum comoediae. Atque hoc poesis ar- gumentum, quod quidem per se ipsum non risum potius quam dolorem atque fastidium mouere et ab omni perfectiore arte abhorrere uidetur, Aristophanes qua erat ingenii ui atque artis perfectione ita tractauit ut omni dolore ac fastidio superatis omnia ad laetissimam hilaritatem et ad concentum quendam consensumque rerum uocaret. Nam in comoediis suis cum se uinclis ueritatis prorsus . liberasset euolauit ille quidem omni rerum humanarum miseria solutus ac liber quasi in fastigium quoddam ingenii hilaritatisque unde — omnia quae hominibus acciderent infra se esse iudicans — in ipsam uitam quasi in fabulam quandam inspexit cuius partes agunt ipsi homines et dictis et factis ad admirandum et ad inridendum spectatoris animum commouentes. Atque ita — id quod omnibus artibus inprimis debet propositum esse — quasi conciliate ingenio arti- - 7 — ficis cum argumento artificii — aniimim non solum cum clelec- tatione aliqua mouct seel etiam liumanissima quaclam uoluptate adficit. Unde mihi quidem manauisse uidetur diuturna ilia et quasi aeterna uis comoediarum Aristophanis ut qua ipse con- citatus est ingenii summa delectatioue amnios omnium qui cum adeunt penitus perfundat adeo ut obliuiscantur et sui ipsorum et rerum humanarum ueritatem atque miseriam. Quod sumraum et praeclarissimum artis propositum Ari- stophanes interdum minus uidetur adsecutus esse in primis illis quas commemorauimus comoediis cum quo erat iuuenili ardore et impctu omnium rerum ruina ac labe summo etiamtunc dolore adficeretur necdum ad tranquillitatem aequitatemque animi per- uenire posset. Etenim dolori tantum et animo suo inritato obtemperans quidquid in ipso erat odii grauissimi acerbissi- mique liberrime ille quidem in his primis comoediis aduersus noua suae aetatis studia protulit. Attamen inter illas comoedias propius recedere arbitror ab ilia perfectione quam postea Aristophanes consecutus est Acharnensium fabulam: quippe quae iam inde a primo initio — inuenta inter tumultus bellicos unius hominis pace priuata — extra leges condicionesque uitae humanae elata quasi in per- petuitate quadam rerum ingeniose fictarum uersetur. Sod etiam aliud quid quod non tarn ingenio et arte quam animo continetur Aristophanes aeque in omnibus suis comoediis persecutus est. Est enim quasi altera pars officii poetarum ut non modo sibi solis ut ita dicam satisfacere studeant poetae sed etiam animorum eorum qui legant uel audiant rationem habeant atque id spectent ut auctores his quidem existant optimorum con- siliorum. Atque ita Aristophanes qui in ciuium suorum animis praeclaram quandam atque ingenuo homine dignissimam spem collocans reliqna nieliora fore nunquam desperabat ubi primum ad scribendum Be contulit id agendum sibi in comoediis suis constituit ut rcipublicae utilitati seruiret ct ciuium suorum com- _ 8 — modis consuleret 21 . Qua in re uel summam Aristophanis uir- tutem ac laudem positam esse iudico. lam uero consilium illud Aristophanes se nullo alio modo melius effecturum optime intellexit quam si ,,ciues inspicere tanquam in speculum in uitas hominum suorum iuberet atque ex aliis sum ere exempla sibi". Atque ita nullo ille quidem par- tium studio compulsus sed suo tantum ipsius iudicio ductus quae mala falsa perniciosa quaeque bona uera salubria cxisti- mabat populo in fraudem impulso atque corrupto in suis co- moediis quasi ante oculos posuit. Quod indicium suum Aristophanes neque ex disciplina moribusue quibus tunc homines regebantur neque ex mera cogitatione aut animi sententia desumpsit sed ex ipsa contem- platione uniuersarum rerum quas Athenienses atque Graeci gesserant informauit. Temporum uero iniquitatem animad- uertens cum in mentem sibi reuocaret quantum olim ciuitati Atheniensi roboris atque firmitatis fuisset cum praeclarissime ciues ad Marathonem Persas deuincerent fugere cum non potuit fuisse antiquos mores atque legum oboedientiam quibus ciuitas Atheniensis adeo aucta atque finnata esset. Itemque iudicauit earn tantum ciuitatem stare ac uere liberam esse posse in qua hominum animis mores moderarentur atque leges procul abiectis omnibus rerum nouarum studiis quibus ab anti- quo illo et uere Graeco animo uel maxime abhorrentibus ad- flicta omnia atque corrupta uideret. Quare non modo quae ridicula aut perniciosa sibi uiderentur ubicunque ilia quidem inuenit poeta noster adgressus est sed etiam uiam ciuibus suis monstrauit et rationem qua tandem aliquando ad meliorem uitae condicionem reuerterentur. Et docet Aristophanes iterum 21 EccL 583. Vesp. 1074. Thesm. 399. 427. Au. 912. Ran. 686. 771. 1030. 1049. 1054. 1420. 1500. Pac. 736. 748. Vesp. 1030. Eq. 1271. coll. Ach. 500. 626. 474. 620. 625. 631. 633. 655. Eq. 508. cf. IV. § 2. VIII. § 3. 5. IX. § 3. 4. in Prol. de com. in ed. Ar. II. Th. Bergk, — 9 — ac saepius oportere dues omni proprio arbitrio omnibusque cupiditatibus abiectis constariti animo solam sequi 22 auetori- tatem leguni et momm maiornm qui communis patriae amove incensi suis commodis utilitatibusque summam reipublicae sa- lutem potiorem habuissent. Quare opponere libet antiquoruin teniporam robur atque integritatem suae aetatis infirmitati et labi leuibusque et miseris aequalibus qui omnibus cogitationibus in res liumillimas atque contemptas abiectis nihil altum nihil magnificnm ac diuinum suspicere possent — germanos illos perfectosque Graecos qui apud Marathonem rem praeclare gessissent, eosdem illos a quibus ceterorum Graecoruin fortis- simos uiros edueatos esse Plato praedicat. Quanquam quid opus est pluribus ? Id egit Aristophanes ut de omnium rerum et pviuatarum et publicarum condicionibus libere atque ingenue iudicans in comoediis suis uniuersam rem- publicam quasi oculis spectantium subiceret. Quod uniuersum ut ita dicam poesis suae consilium etsi in aliis comoediis alio modo adsecutus est tamen sine ex ipsa republica alacri animo et audacissima fiducia plurimas uariasque res desumpsit sine facetissime ipse rerum condlciones inuenit — omnia semper in illo quidem consilio posita erant. Hoc autem consilium suum Aristophanes in singulis comoediis ita est exsecutus ut unain ex rebus priuatis publicisue et cor- ruptissimam et grauissimam fabulae quasi argumentum subiceret unde causas repeteret uniuersae reipublicae libere per- stringendae. Atque ita Daetalensium 23 fabulae argumentum hmentutis uoluit institutionem esse: id quod maxime proprium fuisse iuuenis poetae uixdum ex scholarum umbraculis egressi mihi quidem uidetur. 22 Eq. 565. 1337. Nub. 961. Ran. 718. 727. 1015. 1025. 1072. et pnssim. cf. Tagenisf. fr. - ! Nab. 527 sq. 1172. c. Schol. cf. anon, de com. I. p. VIII. ap. Bergk coll. Vesp. 56 sq. - 10 - Institutio autem iuuentutis optima ilia quidem antiquitus quam corrupta esset ipsa republica misere deprauata — iterum ac saepius etiani In posterioribus comoediis professus est. Nam cum ad publicas res gerendas iuuenes Athenis educarentur quales quoque tempore erant rationes ciuiles talis fuit educatio iuuentutis. Quare ut antiquis temporibus iuuentus ad legum morumque oboedientiam instituta erat ita temporibus belli Pelo- ponnesiaci cum omnium libidinum atque uoluptatum maturitas erupisset — iuuenes sophistarum inprimis disciplina ad licen- tiam uel maxime atque cupiditatem informati sunt. Quo factum est ut liuius aetatis iuuentus sanctos illos maiorum mores atque qui ipsis illis moribus etiamtunc imbuti erant seniores uiros bonos despiceret et id unum agens ut omnibus rebus ciuilibns se immisceret nihil antiquius haberet quam ut istam uim dicendi facultatemque sibi pararet qua do omnibus rebus propositis facile uerba facere posset. Quod cum reipublicae moribus depravatis adeo immu- tatam illam institutionem iuuentutis et ipsam rursus ad cor- rumpendam et quasi deperdendam omnem vitam priuatam et publicam uel plurimum ualuisse saepius alibi professus sit Ari- stophanes equidem censeo eum etiam in Daetalensium fabula, quamuis angustioribus terminis argumentum eius circumscriptum uideatur, e consilio suo poetico uniuersam condicionem rerum priuatarum publicarumque ante oculos spectantium proposuisse : quanquam quae ad ipsam fabulae actionem attinent paucissima tantum extant. Quae autem explorata habemus haec fere sunt. Nomen suum fabula Daetalensium a choro accepit homi- num in templo Herculis epulantium : producitur autem in scae" nam senex quidam bonus probusque qui filiorum — quorum alteram ipse ruri educauerat alteram in urbe omnibus summis rebus instituendum curauerat — scientiam litterarum temptat. Qua in re in urbe educalum filium „KaTamvyo)v" qui admodum in- signiter uocatur Homeri carmina male cognita habere sed juris Attici, Solonis in legibus loquendi consuetudi nis, omnium de- — 11 — nique oratorum artium peritissimum esse apparet. Neque ttero qua est aduersus patrem impietate ullo modo adducitur ut uitu- perationem patiatur senis capularis. Cni iuueni frater oppositus est — ipse qiioque insigniter denominatus „2(aq>Q(ov" qui anti- quos mores aduersus istius recentiora nouarum rerum studia defendat. lam uero proximo anno Aristophanes cum Daetalenses populus cum plausu prosecutus esset aliquanto longius pro- gressus est atque fabulae quam tunc in scaenam commisit Babyloniorum 24 argumentum ex ipsis temporum rationibus ciui- libus duxit. Opportunitatem enim secutus magnorum Dionysiorum, quorum spectaculis cum inito uere celebarentur cum alii pere- grini permulti turn socii — tributa Athenas ferentes — inter- esse solebant, ille hac comoedia ostendere conatus est quo- modo qui turn quidem Athenis multitudini imperarent populares et domi rempublicam administrarent et foris rem gererent. Atque respectis proximi superior is anni euentis Aristo- phanes inprimis demonstrauit et quomodo Athenienses — ut essent creduli captuque faciles — legatorum peregrinorum ad- sentationibus laudationibusque magnificis ac splendidis temere implicarentur rebus ancipitibus et quomodo socii ab ipso populo Atheniensi uel a magistratibus eius crudelissime premerentur. Illo enim tempore Athenienses et Gorgia qui legatus Athenas missus erat auctore Leontinos contra Syracusanos uiginti instructis triremibus 25 adiuuerant, (quo facto bellum prorsus immutatum et ut ad alias regiones ita ad dissimiles ration es traductum erat) — et Lesbo ad obsequium tandem redacta a Cleone incitati aegre per Diodotum erant prohibiti quominus crudclissimas poenas a Mitylenaeis sumerent. Quare id potissimum in Babyloniorum fabula Aristophanes mihi egisse uidetur ut Athenienses commoueret ne rem eo 2' Ach. 377. 502. G33. c. Schol. cf. Bergk. ap. Mein. II. 9G8. 25 Ach. 634. Diod. S. XII. 53. - 12 - perducerent ut sociorum studium amoremqne quo sibi illi etiamnum deuincti essent magis magisque a se auertentes im- perium ipsum 26 denique perderent sed ut clementer eis et man- suete in posterum imperarent. Quod ut efficerent Athenienses et populares istos qui sua tantuni commoda undique quaererent nee ea minima oppressis sociis — a rebus gerendis amouendos neque stultos inutilesque homines duces 27 creandos esse docuit. Quorum popularium qui turn quidem princeps erat et quasi ciui- tatis personam gerebat Cleonem Babyloniorum ilia comoedia Aristophanes praeter ceteros accusauit — cuius intern perantia cum alia multa detrimenta respublica cepisset turn aucta in dies saeuitia labefactatum esset sociorum foedus. Sed ipsam actionem rerumque dispositionem huius quoque tabulae plane ignoramus. Neque aliud quicquam ex paucissimis fabulae reliquiis et ueterum testimoniis comperimus nisi quod chori partes homines egerunt Asiatici barbart Babylonii ab Aristophane sollemni nomine uocati qui noctuae nota inusti ut Atheniensium serui publici atque sociorum scuto insigniti in pistrino turbulent! cuiusdam ciuis sudant et laborant. Chori uero illius persona ab Aristophane socios significatos esse uexatos ab Atheniensibus ac paene oppressos, persona ciuis illius ipsum Cleonem descriptum esse facile apparuerit. Sed ut eorum quae dixi summam faciain Aristophanem etiam in hac Babyloniorum fabula id egisse statuendum mihi uidetur ut uniuersae reipublicae Atheniensis quasi imaginem effingeret. Quod quam grauiter quamque copiose Babyloniorum fabula effectum sit luculentissime apparet cum ex praemio quod consecutus est qui fabulam docuerat turn ex eis quae docta fabula Cleo contra eum qui poetae uice erat functus molitus est. Is enim ipse potissimum ista fabula uexatus Callistratum J» °-g Ach. 162. Ran. 503. 27 Schol. Ach. 502. uit. Ar. XII. §4, ed. Bergk. — 13 — qui Babylcmios docuerat apud senaturn accusauit quod admini- strandae reipublicae ratione derisa atque exagitata ipsam rem- publicam 28 uel sociis ac peregrinis ad inridendum despicien- dumque proposuisset. Quo Cleo effecturum sese sperasse uidetur ut non solum qui descendisset nuper ad accusaudum popularium imperium adversarius de uia quam modo iuisset deiceretur sed etiam uuiuersae comoediae uis et auctoritas in omne tempus comprimeretur ac frangeretur. Sed quod uoluit ille quidem consecutus non est : nam ab- solutus est Callistratus — multitudine qua erat turn in republica auctoritate iucundissimis comoediarum oblectamentis fraudari noleute. Quae cum ita euenissent insequenti quoque anno quam Aristophanes scripserat fabulam Acharnensium docere Callistratus non dubitauit. Qua in comoedia Aristophanes etsi Callistrati amici gratia, qui quod modo periculosissimum fuerat iterum subire non recusauerat, moderatius locutus est, tamen liberrime contra ea quae ab inimicis in peiorem partem detorta erant Babyloniorum auctorem defendit. lam uero priusquam demonstrem quo consilio Aristophanes banc Acharnensium fabulam in scaenam commiserit, nunc si placet quo rectius posthac certiusque fiat iudicium argumentum fabulae quae sola ex tribus illis antiquissimis Aristophanis fabulis integra adhuc seruata est — actionis ordinem secutus enarrabo. Atque initio fabulae Dicaeopolis homo rusticus ex numero j eorum qui bello exorto ex agris in urbeni confugerant — e ngoloyoc. domo sua in medio scaenae pariete sita egressus in uno con- sedit subselliorum quibus proscaenium a poeta exornatum est ut uideretur pnyx esse notissimus ille locus ubi sollemniter Athenis comitia habebantur. Indictis enim comitiis matutinis in quibus de grauissimis rebus deliberaretur festinans ille ubi primum dies inluxit aduenit. At nondum ceteri ueneiunt ciues quos in 1-203. 28 Xen. de rep. A. 2, 18. Schol. Vesp. 1291. - 14 — foro pnyci propinquo leuissimis rebus tempus conterere nihil curantes in surama sua socordia quomodo pax fiat Dicaeopolis indignatur. Qui hanc solitudinis opportunitatem secutus de suis et de reipublicae rebus copiosius loquitur ita ut statim ab initio fabulae naturam et mores eius penitus pernoscamus quern auctorem esse rerum in fabula gerendarum Aristophanes uoluit. Atque conqueritur corrupta omnia in republica et quasi perdita esse bello illo nefasto quod dolores innumerabiles, perpauca gaudia attulerit. Quare cum persuasum sibi sit nulla alia re nisi pace constituta fore ut pristina felicitas et salus reipublicae restituantur oratores qui non de pace uerba facturi sint inter- peUandos sibi constituit. Meridie denique appetente prytanes insecuti ciues in pnycem concurrunt et una omnes magno impetu atque tumultu ad prima subsellia festinant. lam uero sollemni praeconio initio comitiorum facto Am- phitheus quidam aduolat cui flagitanti contio datur. Atque im- mortalem se praedicans ex Cerere et Triptolemo ortum — sibi soli deos ait potestatem fecisse pacis faciendae cum Lacedae- moniis: eo magis dolendum esse uiaticum quod ipse quamuis immortalis non habeat a prytanibus sibi non datum esse. At ne nunc quidem prytanibus ad alias res festinantibus probatus Amphitheus lictorum [roJ-oTca] minis adducitur ut taceat — Dicaeopolide frusta intercedente. lam enim in scaenam prodeunt euocati a prytanibus legati quos ad Persarum regem ab Atheniensibus missos fingit Aristo- phanes ac splendidis uestibus induti pauonum instar incedunt plurimis et magnifice exornatis comitibus insequentibus. Dicae- opolis autem tali magnificentia et splendore nullo modo deci- pitur sed illorum fraudem ac uanitatem ridicule exagitat — istos explorans non modo non impetrasse a rege quod populo persnadere studerent sed ne fuisse quidem unquam apud regem. Attamen fraudulenti illi legati ad earn denique fraudem et im- pudentiam progrediuntur ut quern „regis oculum" uocant legatum quendam ut hi quidem dicunt a rege Persarum ad Athenienses — 15 — missum introduci inbeant. Qui sane admodum insigniter Pseud- arfabas denominatus atque mirum in modum uno et maximo oculo barbaque ingenti exornajtus cum duobus insequentibus cunucliis prodisset nimis Dicaeopolis apertis istis fallaciis offensus se iam non continet quin omnem fraudem aperiat — demon- strans homines qui Persae uocentur ciues Athenienses impu- dicitia infames et omnes spes Persarum regis auxilii uanissi- mas esse. Sed nihilominus „regis oculo" ad epulas in prytaneo apparatas inuitato uehementissime Dicaeopolis indignatus ut tandem aliquando postquam diutius iam omnia belli mala per- pessus sit et ipse iucundis uitae bonis fruatur pacem statuit com- ponendam sibi soli cum a republica nihil exspectandum sit. Atque qui ad eum confugerat Amphitheum aptissimnm ratus mternuntiiim de suo dato uiatico ut sibi uxori liberis pacem faciat Lacedaemonem mittit. Interea autem alius prodiit legatus qui ad Sitalcen Thra- cum regem subsidiorum petendorum causa missus erat. Cui Aristophanes cousulto nomen imposuisse videtur Theoro cum ilia aetate huius nominis improbissimus quidam homo blanditiis suis acceptissimus extitisset multitudini Atheniensi. Itemque in comoedia Theorus ille qui legati munere functus uni sibi urbis salute prorsus neglecta profuit nihil nisi blanditias pro- fert ac mera mendacia. Quod cum Thracum regis deditissi- ffiura Atheniensibus animum probaturus paruam quam ille qui- dem miserit Odomantium manum producit Dicaeopolis horum quoque omnium nihil verum se putare rebusque ita porro gestis Athenienses perituros esse palam profitetur. Cum vcro miserrimi isti milites allium eius ex sacco cibario furati sunt jndignatus Dicaeopolis omninoque desperans boni aliquid ab hac contione impetrari posse quam subito senserit guttam im- bris palam in omen vertit. Qua re commoti prytanes Thraces perendie rursus adesse iubent contionemque dimittunt. Vix autem multitudo abierat cum cxanimatus Amphitlicus procurrit. Ridicula enim celeritate iter Athenis Lacedaemonem iterque Lacedaemone Athenas confecit dmn actores quadraginta — 16 — quinque uersus loquuntur. Et adfert Amphitheus pacis tria genera quasi uina sint lagenis inclusa. Ex quibus Dicaeopolis et quinque et decern annorum, paces respuit quippe quae clas- sium apparatus oleant legatorumque missiones: sed triginta annorum pacem suauissimo odore saporeque iucundissimo summo gaudio accipit. Qua pace gustata modo adeo est incitatus et quasi inflammatus ut belli prorsus oblitus nihil cogitet nisi pa- cis bona ac gaudia. Quare nee ternpus nee locum curans Libcralium quae diutius iam propter tempora desiderasse se queritur diem festum laetissimum facile omnium rusticorum celebrare constituit. Adlaturus autem quae ad haec sacra facienda necessaria sint Dicaeopolis domum intrat dum Amphitheus pacis quam attulit nullo fructu percepto Acharnenses quos redeuntem se elicit persecutos esse fugit. II. Iam ncro inruunt in orchestram qui in liac fabula cliori I qcu° « a'h P ar ^ es a S Iint Acharnenses lapidibus armati. Qui versibus tro chaieo numero animorum motui pulcherrime adaptatis senectu- tcm conqucruntur qua impediti sint quominus celerius perse- querentur maleiicum istum hominem qui pacem reconciliare ausus sit cum liostibus qui bonis quidem omnibus in dies magis odiosi' fiant Neque uero desperant senes duri et bellicosi fugi- tiuum se consecuturos esse quern se occisuros comminantur. Nam pacem ipsis invitis compositam aspernantur nee prius se bellum finituros esse iurant quam Lacedaemonii uitium excisa- rum poenas grauissimas dederint. Turn autem domo egressus Dicaeopolis Liberalia cele- braturus astantes Unguis faueie iubet. Et chorus quanquam statim intellexit hunc esse ilium qui temere pacem composuerit cum hostibus tamen sacrorum reverentia permotus recedit ita ut Dicaeopolidem obseruet ipse ab eo non conspectus. Dicaeo- polis autem silentio facto pompam instruit sollemnem in qua primam ire filiam canephoron iubet servo pone earn phallum ferente: deinde uxore de tecto domus spectante ipse ultimus pompae carmen phallicum incipit quo et grato animo deum cclc- brat et precatur ut omnes fructus pacis suae percipiat. — 17 — Finito uero carmine illo snmma et pietate et licentia perfuso cum Dicaeopolis ipsum sacrificinm parat subito chorus prorumpit atque lapidibus ei minitatur. Sed Dicaeopolis cuius comites effugerunt de patera quam sacrificaturus in manibus habet magis anxius quam de se ipso — primo quidem plane sese ignorare simulat quibus de causis Acharnenses tarn uehementer irascantur. Deinde uero magis etiam iram eorum concitat dicens non solum Athenienses ab Lacedaemoniis sed etiam ipsos Lace- daemonios ab Atheniensibus iniuriis aafectos esse. At cum senes illi rustici ueritatem auribus nullo modo admittentes ne defen- sionem quidem concesserunt Dicaeopolidi quern patriae prodi- torem esse clamitant eodem ille utitur artificio quo in Euripidis fabula Teleplms Acbaeos ut se exaudirent commouerat. Vt enim ille Orestem infantem Agamemnonis e cunabulis ereptum transfigere minitatur ita Dicaeopolis mortem minatur corbi car- bonariae e domo arreptae quacum usu diuturno et pari carbo- num amore artissime coniunctos esse Acharnenses hilarissime poeta fingit. Quibus minis grauissime perculsi Acharnenses omni ira abiecta nihil antiquius habent quam ut misericordia Dicaeopolidem flectant. Et conuenit inter eos ut Dicaeopolis suam Lacedacmoniorumque causain armis depositis et capite in truncum lanionium imposito defendat. Dicaeopolis autem qui breuiter simpliciterque quod ad III. rem attinet dicere adsueuit nunc uerba facturus coram iudicibus 1 * 7 ^t mo / ?' 0? '• u. 347—625. pertinacibus et duris id sibi agendum intellegit ut omni modo misericordiam eorum commoueat. Atque ut uestimentum in- primis quale reum deceat recenti sibi e sacrificio splendide ctiamnum uestito eomparet ad Euripidem contendit (inem ora- torum optimum magistrum ac summum miserationis artificem cognouit. At domus quae iuxta sita est Euripidis ianua pulsata a ianitore qualibus decet talis eri ministrum uerbis scntentiosis atque argutis edocetur occupatum ilium carminibus pangendis se conueniri nolle. Cum uero Dicaeopolis magnopere eum cx- pctat Euripides cenaculum aperiri iubet nbi uoluminibus per- - 18 — multis omnique tragoediarum apparatu circumdatus et ipse pannis indutus in sella altissima sedet. Atque Dicaeopolis qui nunc intellexisse sibi uidetur cur quos Euripides quasi deiecerit in scaenam heroas ei claudi fere onmes sint et membris ani- misque fractis rogatus quid sibi uelit ab Euripide nee dicta neque scripta sed laceratas uestes petit herois cuiusdam men- dici quern multis ante annis partes agentem fabulae alicuius Euripideae spectatum a^eet claudum faisse mireque facun- dum bene commeminit. Riius enim herois pannos uerborum uim quasi ultro secuturam esse rustico persuasum est. Sed cum fabulae quam in animo habeat nomen non recordetur Eu- ripides quattuor deinceps tragoedias ei proponit in quibus om- nibus heroes in scaenam prodeunt rniserrimi. Quarum nulla comprobata prolatam denique fabulam Teleplii Dicaeopolis earn esse agnoscit quam desideret. Sed Dicaeopolis pannis Teleplii cupide et libenter acceptis semper semperque aliud quid ex instruments rniserrimi mendici poscit ita ut Euripides timeat ne totam sibi ille tragoediam auferat. Atque postremo Dicaeopolis iam abiturus quasi in mentem sibi uenerit se unum idque*uel grauissimum oblitum esse Euripidem obsecrat ut uel pauxillu- lum quid caerefolii sibi det de matris oleribus. At ista inri- sione Euripides uehementer offensus fores claudi iubet. Dicaeo- polis autem qui uel sine caerefolio sibi uerba facienda esse constituit pone truncum lanionium quern e domo efferri iussit consistit ut causam dicat apud indices Acharnenses. Atque quam nunc dicit orationem Dicaeopolis Teleplii quibus indutus est pannis quasi Euripideae mentis instinctu concitatus lepidissime haec exornata est acute dictorum argu- tiis et sententiis subtilibus. Ac primum quidem Dicaeopolis quasi pro ipso fabulae poeta loquatur spectatoribus excusatum se uult si sententiae illae quas mox dicturus sit mirifici quid habere uideantur. Dicit enim spectatores mox intellecturos quae de belli ortu dixerit nihil esse nisi ludicra atque iocosa eosque probe cogni- turos esse quid ipse quidem re uera sentiat de Lacedaemoniis — 19 — et quas tandem ob causas pacem commendet: sed quoniam in theatro non eadem uerba facieuda sint atque in contione sese Acharnensium choro fictas aliquas narratiunculas impositurum esse 28 . Deinde autem sibi quoque adfirmat Lacedaemonios odio esse qui etiam ipsius uites exciderint — exsecratus nt terrae motu domus eorum euerterentur. lam uero illos Lacedaemonios belli auctores esse negat, cuius causas ab ipsis potius Atlieniensibus repetendas esse dicit : quanquam prudenter admodum addit non ipsam rempublicam, sed ciues quosdam turbulentos bellum commouisse. Hos enim Atheniensium in Megarenses odium omnibus artificiis auxisse ut maioribus semper calumniis eos uexarent. Cum autem iuuenes nonnulli ebrii noctu Athenis Megara profecti mulierculam inde rapuissent Megarenses iam nimis offensos ipsos quoque Aspasiae ancillas duas rapuisse. Turn uero Periclem Olympium ira in- censum decretum fecisse ne Megarenses in ulla parte regionis Atticae manerent neue Megarensium merces Athenas importa- rentur. Quod cum iacentibus commerciis Megarenses inopia et fame pressi a Lacedaemoniis auxilium petiuisseut hos ab Atheniensibus impetrare non potuisse ut decretum illud anti- quaretur. Hinc igitur exortum esse bellum quod omnia turbasset ac miscuisset — pro supplicibus et oppressis Megarensibus nulla culpa Laeedaemoniorum qui fecissent quod eadem rerum con- dicione haud secus facturi fuissent ipsi Athenienses. Qua oratione audita altera senum pars Acharnensium ad Dicaeopolidis sententiam traducta est* Sed eorum altera pars in belli studio persistit quoniam ipsi innocentes a Lacedaemoniis nihil nisi iniurias acceperint. Quod cum rationibus comprobare nequeant pugnis quibus uulgus fere iustam suam causam esse contendere studet Dicaeopolidi minitantur. Illo autem a pru- dentioribus Acharnensibus defenso homines isti bellicosi La- machum ducem ilia aetate bellica uirtute insignem quern Ari- stophanes cum eadem Acharnensium tribu natum turn ipsum M u. 442 sq. 2* — 20 — quoque belli sttidiosissimum facit contra patriae proditorem qui diutius iam reipublicae Atheniensi maledixerit in auxilium uocant. Atque prodit ille scuto gorgoneo cristataque galea ridicule instructus e domo sua iuxta domum Dicaeopolidis sita. Hie uero quamuis magno terrore primo se adfectum simulet mox aperte eum deridens declarat optime se scire quocum res sibi sit. Non niagni se facere profitetur illius et ceterorum popu- larium ciuilem uirtutem. Immo pacem ait sese coinposuisse quod uidisset qui omnes belli labores subissent seniores uiros optimos mercede fraudatos et a rebus publicis prohibitos, tur- bulentos autem illos ac rerum nouarum studiosos iuuenes duces et legatos factos ut omnes ex rebus publicis fructus perciperent. Quare mirandum non esse quod adeo isti bello faueant. . Et his causis etiam reliquis Acharnensibus conuictis La- maclius talibus ciuium rationibus rempublicam in summum peri- culum uocari clamat et in omnes hostes patriae urbis flagrans perpetuumque odium professus abit. Dicaeopolis uero iam in pace sua omnibus Peloponnesiis Megarensibus Boeotis in nego- tiorum commercia uenire licere pronuntiat: solos abesse iubet eos qui Lamachum secuti bello operam dent. Turn ipse quoque domum intrat. IV, In parabasi quae nunc sequitur uniuersus denique ad naQctijaoiQ. sanitatem perductus chorus primum pacem a Dicaeopolide cum 'Peloponnesiis Boeotisque compositam probat. Deinde autem eum ait qui banc fabulam docuisset quanquam hucusqne illud nunquam fecisset tamen inimicorum calumniis adductum esse ut iam ipse de se uerba faceret et quam praeclare de repu- blica meruisset ciuibus demonstraret. Et sane melius ilium quidem senes Acharnenses praedicant populi commodis consu luisse quam omnes istos laudatores adsentatoresque qui in foro publico immoderatione uerborum exsultantes patriam urbem laude ridicula exornarent. Huius autem fabulae doctorem solo amore patriae ductum modeste ac sapienter Atheniensibus optima con- silia dedisse ne a peregrinis se uanis blanditiis decipi pericu- — 21 — Usque implicari paterentur atque ut maiore cleinentia erga so- cios uterentur. Quam ob causam gloriam poetae chorus ridi- cula ait ueritatis superlatione ultra oppida sociorum qui ut cognoscerent eum uehementer desiderarent usque ad Persaruni regem translatam esse qui sciscitatus ex legatis Lacedaemonio- rum utris faueret Aristophanes — dixisset eos uicturos esse qui huius poetae consiliis uterentur. Itaque Lacedaemonios id agere ut poetam ad se traducant. Quern ne deserant Athenienses iusta usque et bona comoediis suis suasurum — quidquid Cleo niachinetur — chorus orat. Turn uero summo cum ardore musa „Acharnica" inuocata Acharnenses senes grauissinie queruntur quod quamuis bene de patria ad Marathonem meruerint de leuissimis causis litibus iniustissimis implicentnr, iuuenum calumniis subtilibusque dicendi artificiis in iudiciis cireumueniantur semperque multentur. Nee sine dolor e se uidisse addunt Thucydidem uirum optimum de- fectum annis et uiribus accusatum ab Euathlo causamque di- centem apud iudices. Quare postremo Athenienses admonent ut illud quidem instituant ut senes de senibus de iuuenibus iuuenes cognoscant. Finita parabasi Dicaeopolis e domo sua egressus forum V. rerum uenalium metatur quo iam sua ipsius pace freti nee 2 * Enttoodioy, bellum quicquam curantes ad diu intermissa commercia Pelo- ponnesii Megarenses Boeoti commeent. Quae autem agorano- morum uice funguntur flagella tria non solum merces curare sed etiam omnes belli studiosos — Lamachum inprimis et syco- phantas a foro prohibere iubentur. Et sane mira celeritate fama increbruit noui fori. Nam Dicaeopolide domum modo ingresso ut columnam efferret in qua pacem suam insculpsit aduenit cum duabus filiolis homo quidam Megarensis : cuius persona Megarensium et summam miseriam ct uersutos fraudulentosque mores laetissime poeta expressit. Quaerit enim homo Megarensis ex filiolis utrum esurire an uenum ire malint. Quae cum uno ore uenum ire malint pater quo facilius id efficiatur filias porcellorum rostra et ungulas — 22 — induere atque in saccuin inrepere iubet. Turn euocatur Dicaeo- polis: qui etsi primo porcellos minus agnouit tamen acutissinio eorum stridore commotus postquam obiectas caricas auide de- uorarunt parva mensura salis alliorumque quibus ipsis olim Megarenses uel maxime abundarant filiolas porcellinas emit. Quo facto Megareus homo dolet quod ut filiolas ita non ma- trem quoque atqne uxorem^uendere possit. Sed Dicaeopolide domum ingresso ut salem alliumque adferret prodit sycopbanta quidam qui contra ac iussum sit decreto Periclis Athenas im- portatos porcellos auferre uult et ipsius suarii nomen se dela- turum esse minatur. At iussu Dicaeopolidis flagellis agoranomis a foro iste abigitur. VI. Deinde postquam etiam Dicaeopolis et homo Megarensis l.XoQixov. a bi erim t chorus Dicaeopolidem pace sua felicem praedicat cui U. cob — o5y. in foro suo priuato iam nullum sit negotium cum ciuibus istis turbulentis atque improbis qui Athenarum forum premant. VIT Sed iam aduenit Boeotus homo plurimas adferens merces 3. *Entio6diov. ( l ua s in foro Dicaeopolidis uendat. Vix autem tibicines The- u. 860—970. banos qui e uestigio eum insecuti erant acute tibiis canere iussit Jcum celeriter Dicaeopolis e domo egreditur atque indi- gnabundus eos abigit subdolo illo homine Boeoto pro eis nihil deprecato. Qui turn merces suas permultas atque uarias enu- merat: cum uero anguillas postremo Copai'cas appellauit Di- caeopolis summo gaudio elatus ab illo petit ut de his anguillis unam sibi ostendat. Quam autem turn Boeotus praebuit opti- mam omniumque pulcherrimam anguillam earn quasi fori uectigal Dicaeopolis deposcit addens se ceteras omnes merces empturum, esse. Cumque Boeotus omnia adfirmauit se uendere uelle Di- caeopolis ex eo quaerit nonne permutare uelit merces Athe- nienses. Et ait Boeotus permutare se uelle suis mercibus merces quae Athenis sint, domi non sint. Quare Dicaeopolis suadet ut sycophantam aliquem auferat : qualem hominem quasi simiam scurrilem secum circumferentem se magnum quaestum facturum esse Boeotus sperat. Et hercle aduenit Nicarchus quidam paruus homo sed ab unguiculo ad capillum summum germanissimus sycophanta. Qui et ipse minitatur se non solum merces Boeoti ut clam importatas ablaturum sed etiam ipsum Boeoti nomen delaturum esse quod ellychnia Athenas attulerit quorum uel unum facile totum nauale et ipsam classem incen- dere possit. Sed comprehenditur a Dicaeopolide : sarmentisque ut figlinum uas inligatum sycophantam Boeotus secum aufert. Quo probato postquam chorus denuo Dicaeopolidis felici- tatem praedicauit Lamachi famulus adueuit a Dicaeopolide tur- dos empturus atque anguillam Copaicam ad Choum diem festum celebrandum. Sed deriso illo flagellisque abacto Dicaeopolis quas a Boeoto emit merces domum intro fert. Nunc uero Acharnenses qui iam suis oculis beatissimae VIII. pacis commoda perspexeruut summis laudibus prudentiam prae- 2. Xogmov. dicant illius uiri qui bac pace quam sibi ioculari arte parauerit omnibus inuidiam fecerit. Atque mirati se ignorasse pacem quam pulchra facie esset et cupientes se ei per amorem iungi cum uel senes ipsi ei utiles futuri sint bello quod ebrio comparant iuueni turbulento ualedicunt. Deinde per praeconem ciues inuitantur ad Choum diem ix. festum celebrandum et ad instituendum certamen bibendi utre 4. 3 Enuo68tov. •x x. • * i ^ a-*. *• 1000-1142. uini proposito ei qui primus exnausisset poculum. Quo audito e domo egreditur Dicaeopolis summo gaudio adfectus. Dum autem quae opus sunt ad sollemnia laetissime celebranda in aperto copiose ab eo parantur chorus obrepente inuidia beatum ac sapientem Dicaeopolidem praedicat qui in pace sua abun- dans omnibus copiis diem festum obire possit. Sed Dicaeopolidis laetitia sollemnis ab agricola interrum- pitur qui a Boeotis utroque boue rapto ita lacrimauit ut iam caecutiret. Quare ille Dicaeopolidem rogat ut uel quinquen- nalis pacis pauxillulo sibi oculos oblinat quo carissima sua iumenta quaerere possit. At in pace sua quae alii bello passi sint ni- hil curans Dicaeopolis agricolam cum infisione Pittalum medi- cum adire iubet. Se enim prolitetur nee Lamachi scutum nee mille drachmas praebentibus ullam partem pacis quam sibi soli composuerit cessurum esse. — 24 — Vix autem rursus ad epulas apparandas se conuertit dum chorus quoque se esurientem iam declarat cum paranymphus prodit quern paranympha e uestigio insequitur. At frustra ille etsi assum attulit de mensa nuptiali a Dicaeopolide pacis ali- quid petit ne nouo marito proficiscendum sit in bellum. Para- nympha autem non solum auribus Dicaeopolidis admittitur sed etiam pacis quantum uoluit accipit quoniam aequum sit mn- lieres de belli calamitatibus eximi. Atque postremo Dicaeopolis ei praecipit quomodo pax ilia nouae nuptae adhibenda sit denuo militibns noctu ad bellum euocatis. At uix illi abierunt cum subito traci uultu nuntius aduolat Lamachum uocans quem confestim angustias praesidio firmare iubeant praetores certiores facti Boeotos Choum uel Chytrorum diebus festis incursionem facturos esse in fines Atticos. Quod quamuis aegre ferat Lamachus tamen praetoribus pluribus illis quidem quam prudentioribus obtemperandum statuit. Atque eo magis ille dolet quod hoc ipso tempore Dicaeopolis a sa- cerdote Dionysi propere ad festas epulas uenire iubetur ubi diu iam omnibus copiosissime lautissimeque apparatis exspectetur. Iamque armante se Lamacho — quaecunque bellici apparatus iste a famulo sibi adferri iubet Dicaeopolis per ludibrium de- torquet suauissimi conuiuii apparatus singula quaeque sibi ap- portari iubens : qua derisione miserum ilium bellatorem ad desperationem fere adducit. Postremo autem uterque diuersus abit: Lamachus ad Atheniensium fines contra Boeotos defen- dendos, Dicaeopolis ad laetissimam compotationem. x Turn chorus illos uotis suis prosecutus et Dicaeopolidis 2. nixQt'tfiaoig. sapientiam denuo praedicat et Antimacho Psacadis filio poetae 11 . ' lyrico et chorago sordide parco mala imprecatur. XL Quo carmine finito iam nuntius accurrit exanimatus qui ''ESodoc. in Lamachi domum intro clamat ut aqua et quaecunque ad u. il74-12do. lvumera obliganda necessaria sint parentur. Hunc enim ait fossam transilientem cecidisse nee talum solum extorsisse sed etiam caput lapide contudisse. — 25 - Et apportatur Lamaclms lamentaus uulnera medicumque expetens. Ei uero obuiam factus Dicaeopolis qui bene potus a duabus nieretricibus sustinetur uehementer inridet. Atque cum nictor certaminis bibendi euaserit adsumpto uini utre Di- caeopolis triumphat elioro eum cantu laetissimo ad lautissimas epulas prosequente. Lamachus uero eiulans post pompam sollemnem ad Pittalum medicum portatur. — Haec fere sunt quae Aristophanes in Acharnensium co- moedia summa et ubertate ingenii et hilaritate copiosissime tractauit quorum propria quidem forma ac species ut a nobis ilia sunt adumbrata ualde est imminuta. Nunc uero si placet uideamus quid secutus sit Aristo- phanes in hac fabula. Ac primum quidem quod summum fuit Aristophanis atque nnum idemque - in omnibus comoediis consilium ut uniuersam rempublicam Atheniensem ad iudicii seueritatem reuocaret id etiam ad Acharnensium fabulam pertinere quis est qui neget? Ostendit enim in hac fabula Aristophanes idque sane luculentissime quomodo respublica Atheniensis quae ad sum- mam suam potentiam atque auctoritatem nulla alia re perue- nisset nisi antiquorum hominum obseruantia morum et legum quoniam ab illorum hominum ratione discessisset in summam omnium rerum perniciem delapsa esset. Nam deorum religione in animis hominum exstincta mores esse deprauatos : uenera- tione autem pietateque erga antiquitatem dilapsa recentiorum hominum genus nimia aestimatione sui ad immoderatam licen- tiam elatum esse. lam uero ipsam rempublicam a ducibus regi qui se iactarcnt uana uirtute et a turbulentis ciuibus qui sjium lucrum suasque uoluptates captarent dum reipublicae se operam nauare simularent. Verba enim ilia aetate non facta sicut temporibus antiquis magni aestimari. Atque ilia simulatione et inani o.stentatione quasi mala aliqua«luc iam uniuersam rempublicam Atheniensem corruptam esse. Qua sensus mo- — 26 - rumque deprauatione omnia postremo optima studia degene- rata esse. Quid multa? Etiam in Acharnensium fabula Aristophanem rerum et publicarum et priuatarum plurimis ac diuersissimis eondicionibus liberrimo iudicio perstrictis quasi imaginem quan- dam uniuersae reipublicae qualis quidem tunc fuit effinxisse atque ita quod omnino comoediis suis effici uoluisset consecutum esse nullo modo negare poterimus. Sed certis quibusdam fabulae terminis circumscriptum est illud consilium ut in ceteris comoediis omnibus ita in Achar- nensibus quoque : quanquam maior fuit rerum copia quas con- silium suum Aristophanes secutus tanquam materiem comoediis subiciebat quam quae uno ut ita dicam fabulae cuiusdam uinclo adeo contineri possint ut omnes fabulae actionisque partes apte inter se congruant ac totum quiddam efficiant. Et abhorret talis concinnitas ab ipsa Aristophanis rerum componendarum ratione. Nam quam fingit in quaque comoedia fabulam ea re uera nihil aliud est nisi tanquam fundamentum quoddam rerum uariarum ac fortuito oblatarum quae nullo artiore uinculo inter se colligatae non causis in ipsa ilia fabula positis potius quam quasi externa necessitate uniuersi illius consilii poetae et efficiuntur et cohaerent. Quanquam progrediente tempore etiam in descriptione jxartium et in actionis ordine ad [maiorem artis perfectionem Aristophanem peruenisse non negauerim. Sed in superioribus illis comoediis ut erat totus etiamtunc in rebus publicis quas trac- tandas sibi sumpserat et in consilio earum omnium perstringen- darum ipsi artis formae et speciei minus tribuit atque formam comoedia e quae tradita erat a prioribus poetis comicis minus eam^ concinnam atque perfectam ipse quoque amplexus est. Ita Acharnensium quoque fabulae singulae celerrime in- uicem se insequentes partes quarum sua quaeque ac propria ui comica est exornata neque alia ex alia necessitate quadam efficiuntur neque ulla# causarum serie cohaerent. Etenim cum statim ab initio fabulae is qui primas agit quod uoluit conse- — 27 — cutus sit ut pacem sibi faceret priuatam iain quae sequuiitur quoniam nihil habent quo una tendant nihil aliud efficiunt nisi ut continenti quadam serie reruni condicionum atque iinaginum et bona pads et mala belli quasi depiugant atque effingant. Et ipsa hac coutinuatione serieque rerum condicionum totum illud quod uehementissime existimatores quidam requi- runt effici arbitror. Quod sane non tarn in ipsa comoediae fabula ficta quam in uniuerso potius quod auetor sequebatur consilio ut totam rempublicam Atheniensem libero iudicio per- strictam ante oculos spectantium poneret mihi quidem uidetur positum esse. Sed ut eorum quae dixi summam faciam statuendum de- nique arbitror quod Aristophanes in singularum comoediarum fabulis uideatur secutus esse consilium id reapse nihil aliud esse nisi tanquam instrumentum quoddam necessarium artis dramaticae ad maius illud adsequendum quod uniuersae poesis Aristophaneae praecipuum ac proprium consilium dixi — ut rei- publicae utilitati seruiret et ciuium commodis optimis consiliis consuleret. Hoc autem posito nunc si placet uideamus quod consilium ut ita dicam peculiare Aristophanes in fabula Acharnensium secutus sit. Atque postquam Daetalensium comoediae institutionem iuucntutis et Babyloniorum comoediae rationes quae Athenien- sibus cum sociis exterisque gentibus publice intercederent quasi fundamentum subiecit unde de uniuer^a republica liberum faceret iudicium Aristophanes in Acharnensibus longius etiam progressus id ipsum adgreditur quo uniuersa conimunium tein- porum calamitas uel maxime continebatur bellum dico quod gerebatur ab AtheniensibusLacedaemoniisque atque palam pacem coramendat. Quinque 29 autem anni fuerunt cum funestissimo bello anna uniuersae Graeciae excitata erant. Pericles enim cum in- " Schol. Ach. 266; - 28 — tellexisset tandem aliquando decertandum fore Atheniensibus cum Lacedaemoniis qua essent summa inter se aemulatione atque inuidia non dubitauerat ciuibus suadere ut bellum quod Lacedaemonii molirentur ipsi palam susciperent. Idemque eodem etiamtum anno 430 a. Chr. pestilentia in urbe hominum refer- tissima exorta cum summo omnium studio effectum esset ut Athenis Lacedaemonem legati mitterentur qui omni pretio pacem facerent Lacedaemoniis morara facientibus orationibus suis iterum populo persuasit ut omnia consilia pacis omitteret. Atque illo quidem duce prospere rebus gestis exeunte aestate anni 429 a. Chr. quaecunque Lacedaemonii conati erant terra marique repressa erant.- Pericle autem autumno eiusdem anni pestilentia absumpto multitudo quae tunc in republica dominabatur pace etiam magis explosa summis uiribus in tractando bello perseuerandum esse statuit. Et hercle Athenienses rem tarn bene gesserunt ut quo anno Acharnensium fabula docta est pestilentia quoque finita respublica ad felicitatem quandam redacta uideretur. Nam ne- que in Corcyra insula neque adversus Mitylenas Lacedaemonii quicquam consecuti erant : Athenienses uero et exstincto tumultu Lesbiaco maris sociorumque imperium magis etiam corrobora- uerant et cum Corcyraeis foedere renouato opes atque auctori- tatem reipublicae ualde auxerant. Neque terrestri bello Lace- daemonii sex factis expeditionibus quamuis incredibiliter Athe- nienses morbo grauissimo adfecti essent quicquam profecerant nisi quod Plataeensium paruum oppidum deleuerant. Contra Atheniensium copiae etiam terrestre bellum praeclarissime gesse- rant duce Demosthene qui hieme anni 426 a. Chr. Athenas redux templa urbis hostium spoliis exornauerat. Quid ergo ? num mirabimur bello tarn prospere gesto Ari- stophanem Archarnensium fabula Atheniensibus pacem commen- dasse cum hostibus quos illi iam deuictos cogitatione praece- pisse uidentur? Minime uero: si prudentiores nosmet uulgo isto Atheniensi cognouerimus quo in loco re uera fuerint illis temporibus Atheniensium Graecorumque res. — 29 — Pericle enini inortuo qui solus etiamtum auetoritate sua atque animi constantia diuersa ciuiuni stuclia ad couimunem reipublicae salutem direxerat cum multitudo reipublicae domi- natum consecuta esset iam salus reipublicae prae singulorum ciuium commodis et cupiditatibus neglegebatur. Atque adsueta ilia quidem a Pericle rerum gerendarum operam aliis tradere mox eis se dedit qui sibi suisque couimodis optime consulere uiderentur. Hi 30 autem ciues isti turbulenti fuerunt ac rerum nouarum studiosi qui nunquam intermittentes multitudini blaudiri eiusque dominatum omni modo augere re uera uuiuersam rempublicam in suam 31 potestatem redegerunt: quam sua sola commoda suasque rationes* 2 secuti publica salute prorsus ueglecta ad- ministrabant. Multitudo autem quae omni licentia exsultaret popu- Iarium durum imperium quasi caeca quadam amentia non sensit. Quod eo facilius fieri potuit quod morbo grauissimo 33 et incur- sionibus quae singulis fere annis ab hostibus fiebant uita uictuque 34 multis modis immutato libidines et uoluptates fere omnium Atheniensium animis potitae erant. Xec uero minus immutati erant temporibus belli cetero- rum Graecorum animi. Cum enim necessitudo ilia qua anti- quitus eisdem moribus et religionibus Graeci omnes coniuncti fuerant iam nulla esset etiam uirtutes illae quae positae fuerant in communis patriae amore subuersae sunt. Nam ut coeptum erat bellum implacabili cum odio ita est gestum in dies maiore immanitate atque atrocitate omni hire in solis uiribus posito. Quae cum ita essent quaecunque foris Athenienses armis consecuti essent eorum compensatione quae domi perdita essent lenitum non iri sed bello continuato cum morum depraaatio atque legum neglegentia inualescerent — quicunque uictoriam adcpti futuri essent — omnium denique ruinam ac perniciem ne- 30 Eq. 217. sq. 129. Nub. 444. coll. 644. 3' Eq. 1643. 32 Nub. 351. Eq. 158. 3a Thuc. II. 47—54. 3* Thuc. II. 1 ( J sq. Tac. 619. Eq. 790, — 30 - cessario exspectandam esse prudentissinius quisque intellexit. Neque defuerant ex quo bellnm exarsit qui operam darent ut pax conueniret. Atque Pericle etiamnum uiuo inprimis coinici poetae 35 ma- lorum futurorum quasi prouidi ac praeuuntii palam pacem com- niendarunt. Hi uero aliique ut erant pauciores nihil obtinere potuerant cum Pericles qua fait auctoritate atque eloquentia iterum ac saepius ciuibus persuaderet ut in bello quod ipsi decreuissent constanter perseuerarent. Pericle autem mortuo cum summa rerum ad populares deuenissct qui tantum aberat ut bello uterentur ad maius illud adsequenduin quod Pericli propositum fuerat ut Atheniensibus principatum adeptis uniuersa Graecia ad unum quasi corpus coalesceret ciuitatis quae omnibus copiis ualens par esset hostibus externis — ut bello 36 tantum suis utilitatibus rationibusque optime consulere studerent: nu- merus eorum qui ad pacem inclinabaut magis auctus est. Nam et ei qui saluti reipublicae plus tribuebant quara suis commodis atque rationibus et ei quorum commodis ipsum bellum nocuerat tunc coniuncti bello obnitebantur quod publicis atque priuatis utilitatibus obesset. Quod autem palam proferre Cleone acerbiore imperio utente 37 uix quisquam etiamtum ausus erat Aristophanes qui semper id egit ut quod de uniuersa republica sentiret fabulis suis exprimeret coram ipso populo libere ac sine metn pro- fessus est. Quanquam errauerunt qui arbitrati sunt Aristo- phanem ab illorum qui pacis cupidi fuissent factione nescio quo modo commotum uel corruptum quasi personam sustinuisse eorum cum pro pace loqueretur. Immo Aristophanes qui quod sensit de republica per suum ipsius iudicium nullius uel adiumento uel auctoritate consecutus erat paci tarn ad^i- due operam dedit quod quam animo informauisset rempubli- 35 I. hyp. EIq. p. 282. 27. cf. Th. Bergk. de r. p. a. a. p. 323 sq. 36 Eq. 869-872. Pac. 619. Eq. 790 sq. 37 Ach. 6. 300 sq. 379 sq. 659 sq. 503. cf. Th. V. 16. - 31 — cam 3S sola pace effici posse intellexerat bello quasi fundameiito commimhmi temporum labis ac perniciei plane euerso. Qua in re fore ut eis qui uariis causis commoti pacis cupidi essent comprobaretur et adiuuaretur Aristopiianeni sperasse consentaneum est. Nam ipse multis Acharnensium locis elicit se probe scire 39 omnia se periclitari illud adgressum quo uel maxime eorum potentia contineretur qui turn reinpublicam Atheniensium gererent et quod maior populi pars a popularibus ducta sectaretur. xittamen etiam addit 40 ut id semper egisset ex quo comoedias scriberet ut populo quod bonum ac iustum esset suaderet ita nunc quoque se non reformidantem quae Cleo machinaretur bona 41 et iusta sua causa fretum quod optimum sibi uisum esset populo com- mendaturum esse. Quod ut faceret ipsa uel maxime temporis opportunitate Aristophanem commotum esse arbitror. Nam Athenienses qui prosperrime modo rem gesserant tunc Lacedaemoniis ultro pacis condiciones f'erre potuerunt auctoritatis uel dignitatis nullo detri- mento capto. Lacedaemonii autem quorum auctoritas cum bello per sex annos gesto fere nihil consecuti essent in magno dis- crimine esset quin aequis condicionibus pacem accepturi essent dubitari uix potuit. Ceterorum uero Graecorum qui quae Lacedaemonii promisissent quaeque ipsi sperassent adse- cuti non essent uel plurimos restituta commercia et securam patriorum festorum celebrationem bello pernicioso antelaturos esse constitit. Sed quamuis graue esset atque serium quod propositum ei erat tarn en iocose tantum et hilare quae est natura comicae artis Aristophanes illud protulit. Adde quod haud ignorauit 42 3« Bergk. Ar. fr. p. 97. de r. c. a. a. p. 323. s« Acb. 313 sq. 562. 123. 289. 526. 205. 302. w Ach. 3 JO 383. 402. 496. 633. Pac. 738. Vesp. 1051. Eq. 509. Bvrgk. c. a. r. p. 416 sq. «» Ach. 626 sq. 641. v -* Eq. 40. 644. — 32 — quocum res sibi esset minimeque eum fugit multitudinem com- moueri non posse nisi propositis commodis manifestis atque apertis utiiitatibus. Quare minim non est quod ipse bonam causam defendens omnibus eis artificiis usus est quibus populares populo persuadere solebant. Nam protulit ut id quod uoluit adsequeretur baud pauca a ueritate magis minusue abhorrentia neque dubitauit ipsas res gestas dcpratiare talesque effingere quales ei ad causam suam aceommodatissimae uidebantur. Et profecto etiam nunc Aristophanes omnium animos commouet rebus et ueris et fictis laetissime ita consoeiatis. Quod autem secutus est Aristophanes in Acharnensium fabula consilium ut ita dicam proprium et peculiare ut et pacis desiderio ^ 3 ciues adficeret et persuaderet eis pacem utique facien- dam esse id simplicissimo laetissimoque modo ita perfecit ut inaxime seriis sententiis iocosissimis nugis tanquam inuolutis iucundissima u pacis bona malis tvistissimis belli opponeret. Quare quaecunque bello deperdita uehementissime turn populus desiderabat ea ilium quidem facit consecutum qui in fabula pacem compGsuit priuatam cum hoste — Dicaeopolidem. Qui uacuus molestissima militia nullo metu hostium ex urbe abire potest quo uult et Dionysia rustica quae omnium sollem- nium facile laetissima et iucundissima diu iam ob tumultus bellicos populo in urbe compresso intermissa erant 45 atque Choas quarum dies festos cum Acharnensium fabula docta est reapse etiamnum imminentes se bello continuato omni anti- quitus tradita sollemnitate celebraturos Athenienses uix sperare poterant uberrima omnium rerum copia ante oculos spectantium celebrat. Restitutis deuique in pace commerciis undique Dicae- oj)olidi merces apportantur delicatissimae. Quae proposita pacis commoda talia esse quae fere omnia ad multitudinis cupiditates priuatasque utilitates spectent quis est « Hyp. Au. II. 343. 18 sq. ed. Mein. Ach. 52. c. Schol. ** Ach. 959 sq. « Thesm. 1147. — 33 — qui in comico poeta reprehendat ? Et in summa gaudii ioco- rumque licentia Aristophanes quid re uera de pace speraret satis luculente declarauit. Qua composita quasi fundamentum communis istius perniciei quae manere ac ualere nequiret nisi belli temporibus euersum iri arbitratus est. Ac ne mala quidem belli quae ante oculos spectantium poeta noster ponit altius repetita sunt. Quern enim belli cupi- dissimum induxit Lamachus summa hieme aduersus hostes pro- ficisci cogitur : unde reuersus uulneribus acceptis ludibrium fit eius qui cum hostibus pacem fecit. Quanquam quae alia mala summa atque grauissima bello effecta essent multis Acharnen- sium locis de uniuersa reipublicae condicione uerba facieus Aristophanes docuit. Bello enim cum multitudinis dominatum licentiamque turn uel maxime imperium popularium augeri. Quocum artissime coniunctam esse ingenii morumque illam de- prauationem quae ad omnia uitae genera ac studia redundaret. Sed quo dignius odio populus bellum haberet Aristophanes ostendere conatus est quibus causis leuissimis et contemnendis 46 bellum et exortum esset et porro gereretur. Pro eo autem ut simpliciter id quod sentiat dicat cupiditate ista quae sua tantum commoda suamque salutem spectaret bellum et excitaturu esse et porro geri — Aristophanes profitetur belli quod totam Grae- ciam euersurum esset causas fuisse quae priuatis utilitatibus ducti sycophantae aduersus Megara moliti essent et quae trium ancillarum gratia Pericles fecisset decreta Megarica. In quibus quamuis uerum sit Atheniensium cum Megarensibus conten- tione 47 et prohibitis 48 a Pericle Megarensium commerciis uel maxime bellum exarsisse tamen singulae quaeque commen- ticia sunt atque ficta. Neque enim indagare uoluit Aristophanes in ea comoedia quae uerae belli causae fuissent — quas ilium quidem penitus perspexisse non negauerim — et has ueras *6 Pac. 600 sq. Plut. Pericl. 30. « Schol. Pac. 609. Nub. 302. Pac. 246. « Plut. Nic. IX. Thuc. I. 127. 145. — 34 - causas prolatas coram populo in theatium congregata non ita utilem operam sibi praebituras esse intellexit. Adde quod Ari- stophanes quamnis admiraretur Periclis ingenium atque uirtutem tamen qua erat ratione eundem reprehendit quod et ipse sese iam extra leges extulisset et multitudinis dominatus licentiaeque uerus esset auctor 49 . Quare cui uiuo iam alii comici poetae non pepercerant ilium ipse quoque palam adgredi non dubitauit atque poetarum potestate usus ex rebus uere gestis libero in- genio nouas quasdam res effinxit. Iam uero hoc talibus causis exortum bellum quo'd ciuibus nihil etiamnum nisi calamitates perniciemque attulerit ut per- maneat istos uel maxime operam dare Aristophanes in Achar- nensium comoedia profitetur qui commode se in hac omnium rerum perturbatione cupiditates suas expleturos intellexerint. Quos esse ait populares illos qui iure suo timeant ne pace composita auctoritatem et potentiam perdant et permultos istos iuuenes turbulentos rerumque nouarum studiosos qui cum gloria praedae aliquantum e bello se reportaturos esse sperent. Ac contra studia istorum hominum uana et perniciosa ut alias semper ita in nostra quoque fabula Aristophanes uehemen- tissime contendit nee unquam declarat pacem obtineri posse nisi illis e ciuitate eiectis. Quare ostendit quomodo cum populus imperare sibi uideatur re uera ciues isti turbulenti ac facundi populo imperent. Quos omnium mendaciorum atque calumni- carum peritos non reipublicae salutem sed lucrum suum et pri- uatas utilitates sequi. Ita eos et quod de pecunia publica supersit quaeque socii largiti sint domum suam auertere et qui dediti ipsos adulentur illos amplissimis ac luculentissimis in republica muneribus ut legationibus atque imperiis praeficere. Ab eis denique qui corrumpantur a partibus re uera omnes lites diiudicari et grauissimas omnes res publicas administrari. Ciues autem miseros esse contentosque eis quae isti reliqua *» Plat. Gorg. p. 515. a. — 35 - fecerint et inseruire perficiendis illorum consiliis: quippe qui errore capti omnique propria uoluntate expertes totos se finxe- rint et accommodarint ad illorum arbitrium et nutum. lam uero quomodo isti homines et fictis impudenter legationibus et falso promissis exterarum gentium auxiliis efficere studeant ut bellum ipsis utilissimum perniciosissimum ceteris omnibus quamlongissime trahatur luculentissime Aristophanes in Acharnensium fabula docet. Quibus omnibus effici denique unit poeta ut ciues qui fabulam spectent arbitrentur pacem utique faciendam esse quamdiu commode illud quidem temporum opportunitate fieri possit ne temporibus iniquioribus adquiescendum sibi sit in pace quae minus sit ex ipsorum uoto et sententia 50 . lam illam comoediae sententiam Aristophanes in tribus uel maxime fabulae personis insigniter descripsit atque expli- cauit. Ita enim has personas induxit ut earum unamquamque suscipientem faceret causam uniuersi cuiusdam hominum generis uel potius ciuium factionis : quo facto quomodo ad illas quidem personas et bellum et pax pertinerent cum elegantia et arte declarauit. Atque ita pax quantos fructus ferat in Dicaeopolide, bellum quanta mala adferat in Lamacho, quomodo pruden- tissimo cuique agnoscenda utique sit necessitas pacis in choro Acharnensium senum cognosci licet. Ex quibus Dicaeopolis quern ipso nomine talem esse Ari- stophanes descripsit qui nihil 51 nisi iusta in ciuitate institui uellet ut princeps est rerum in fabula gerendarum ita primas agit. Qui et sana mente prudentiaque etAtticorum antiquorum ingenio praeditus ipsius poetae consilia ac sententias de republica gerenda defendit. Quid? quod nonnullis locis prorsus Aristo- phanis uel Callistrati uice fungitur quae illi euenissent Cleone inprimis auctore — ea ipse quasi de se professus. so Ach. 1020. si Ach. 500 seq. 661 sq. 3* - 36 — Quod autem sentit de republica Dicaeopolis idem est illud quod antiqui Graeci animo ac mente penitus perceperant quod- que mornm legumque oboedientia cognoscitur. Quare nouis aetatis suae moribus aduersarius factus nihil magis desiderat quam ut pax utique fiat in qua non modo singulorum ciuium sed etiam uuiuersae ciuitatis salutem positam putat. Ultimis uero belli annis ut illud crederet uel maxime Dicaeopolis impulsus est. Nam ipse quoque adductus est ut agri sui uastationem passus in urbem confugeret: ubi carens omnibus iucundis uoluptatibus uitae rusticae in angustis aedi- culis exigua fortuna misere uixit. Neque effugit uarias iniurias illorum qui tunc rempublicam gerebant, sed excubandum adeo fuit ei quamuis aetate prouectiori ad moenia urbis. Quare cum intellexisset finem belli animis tandem ali- quando reconciliatis nullo modo exspectandum esse Dicaeopolis de rerum condicionibus meditatus causas earum leuiores existi- mauit quam ut eis adduceretur ut communium temporum cala- mitatem in perpetuum susciperet. Cumque perspexisset quam peruerse respublica Atheniensis admin istraretur et quomodo ciues fallerentur falso promissis auxiliis amplissimis ac popula- rium fraudulentis artificiis quae illi quidem aut non intelle- gerent aut uera putarent acerrimo belli studio liostiumque in- flammato odio paene occaecati tantum afuit ut putaret hominem sese simplicem de plebe ex istis rerum condicionibus unquam aliquid adsecuturum esse ut sibi ciuibusque etiam alia atque maiora mala futura esse prouideret ac praenuntiaret. Sed cum principibus reipublicae aperte palamque lacessitis eorumque administratione reipublicae dilucide exposita ciuibus suis non persuaserit Dicaeopolis non dubitat ipsam ciuitatem deserere ac suae ipsius saluti consulere pace priuata sibi et suis cum bostibus composita. Quam pacem acceptam non dissi- mulat territus Acharnensium ira et maledictis sed palam et coram omnibus ciuibus uoluptates eius adfluentius liaurit. Nam persuasum ei est causam suam bonam consiliaque sua recta esse: ut si prospere rem gesserit mox ciues consiliorum suorum ra- — 37 — tionem probaturi sint. Atque ita circura bello saeuiente ipse solus pace cum Lacedaemoniis composita tranquille ac laute uiuit praeclarissimis fructibus ex pace efflorescentibus et redun- dantibus. Quo postremo efficitur ut omues ab eo petant ut feli- citatem suam cum ipsis communicet et ut uictor denique cer- taminis cum belli studiosis instituti triumphum deportet. Quorum bellicosorum hominum quamuis magna Athenis multitudo fuerit tamen unus Lamachus in scaenam producitur qui illorum personam gerat. Quern re uera magis uirtute bellica quam ciuili prudentia spectatum hominem Aristophanes quamdiu inter uiuos ille quidem erat iocosissime semper 52 perstrinxit ipso nomine more comico per ridicuium detorto quamuis iuste 53 de mortuo eo iudicaret. Atque in Acharnensibus Aristophanem existimo uoluisse Lamachum eum esse qui nouam aetatis suae rationem quasi uita ipsa exprimeret. Ita patriam ille neglegit propter utilitatem ac lucrum et quamuis iactarit modo perpetuo se aduersus hostes bellum gesturum esse iussus contra Boeotos proficisci inuito tantum et iniquo animo obtemperat. Quare cum uulne- ratus in scaenam profertur et misere lamentatur nemini pro- batur: quippe qui sua ipsius culpa ac stultitia in exitium prae- cipitatus sit. His uero duobus fabulae personis chorus denique Achar- nensium a quo nomen inditum est comoediae — tanquam tertia persona interponitur. Et profecto cum quod uoluit is qui primas agit celerius consecutus sit grege demum Acharnensium carbonariorum quasi in aciem cum pacis illo amico descendentium uigor quidani ac motus fabulae actioni accedit. Eodem autem modo quo Aristophanes suorum ciuium fabulam spectantium animos immutatum iri sperauit — Achar- nenses quos primo poeta temporum opinionibus praeiudicatis 52 cf. in Acb. Pac. Holcad. fr. " Thesm. 841. Ran. 1030. cf. Fritzsch. ad Ran. p. 337. — 38 — corruptos et popularium peruersa in republica consilia secutos facit progrediente fabnla auctore eo quern Aristophanes quid ipse sentiret profiteri uoluit adducuntur ut eandem postremo rationem optimam sequantur quam ille quidem communis Grae- ciae Athenarumque salutis studiosus defendit. Ac certo consilio ductus personam chori Aristophanes Acharnensibus imposuit carbonariis „duris ilignis acernis" 54 . Illi enim quorum pagus Atticorum maximus fuit adeo ut mille pe- dites grauis armaturae in urbem mitterent 55 iam ipso belli initio cum hostes operam darent ut ipsorum uel maxime agros uastarent efflagitarant ut in aciem Pericles Athenienses 56 edu- ceret. Quod ut faceret ille qua 57 fuit animi constantia cum ad- ductus non esset odium eorum aduersus hostes atque cupiditas ulciscendi magis etiam aucta sunt atque incensa. Eis uero qui in Atheniensium contionibus auctoritate uale- bant de pacis necessitate persuadere re uera uel maximi fuit momenti. Quare multis quoque uerbis Acharnensium sententiae refelluntur. Et adducuntur denique ut omnes summo consensu et una uoce Dicaeopolidis qui pacem composuerit consilia ap- probent eundemque cum gaudio clamoribusque ad lautissimas epulas prosequantur. Sed ut reliquis qui in ciuitate sint belli studiosi per- suadeat Aristophanes quasi ambitione quadam ipsius populi gratiae ductus sese choro qui in comoedia populi uice fungatur ad pacis consilia traducto non magnopere curare ostendere uidetur. Atque quod re uera Acharnensibus doctis in republica perfectum est quantulum id cunque fuit uehementer uniuerso populo fabulam illam probatam fuisse ex eo iudicari potest quod primum ei certaminis praemium tributum est. Iam uero unum restat huic disputationi. ™ Ach. 180 sq. ss Thuc. II 19. 56 Thuc. II 19-21. Plut. Per. 32. 57 Ach. 528. Pac. 502. 608. 1001. Th. I. 139. 140—4. - 39 - Ea enim Acharnensium parte ubi Aristophanes Dicaeopo- lidem induxit adeuntem Euripidem (quippe quae ad rem quae niaxime ageretur et ad pacis commendandae consilium non pertineret ac plus iusto ab rerum ordine declinaret) adducti sunt ut Aristophanem in Acharnensibus etiam alteium 58 consilium exagitandi Euripidis secutum esse statuerent. At pacis commendandae consilium iam negaui id esse quo uniuersa Acharnensium comoedia uel maxime contineretur : sed ab Aristophane consilium illud quasi instrumentum ornamen- tumque excogitatum dixi quo quod re uera non Acharnensium solum comoediae sed uniuersae suae poesi comicae propositum esset — ut uniuersam rempublicam Atheniensem libere perstrin- gendo quasi repraesentaret — etiam in hac Acharnensium fabula proferret. Atque ad hoc consilium si reuocauerimus ea quae ad Euripidem spectant non solum apta atque concinna sed etiam necessaria ilia quidem esse censebimus. Nam cum id ageret Aristophanes in Acharnensibus ut uniuersae reipublicae calami- tatem bello sane uel maxime cum procreatam turn altam et ac- censam ciuium ante oculos poneret necesse fuit eum animum aduertere etiam ad poesin qua populi mores tales quales esse possunt perfectissimi exprimendi fere sunt atque inprimis ad aetatis suae tragoediam quae ut ipsa respublica fracta ac paene profligata uidebatur. Et hercle omni dignitate et grauitate quam Aeschylus atque Sophocles secuti sunt magis magisque neglecta quasi in forum ilia descenderat ubi consiliorum mul- titudinis ministra atque adiutrix popularem causam defenderet. Atque istius tragoediae princeps fuit Euripides. Qui non solum omnibus rebus publicis post Periclis tem- pora immutatis artem quoque tragicam in omnes partes com- mutauit sed etiam ad communem intellegentiam se accommodans 58 cf. Hieron. Mueller, in praef. ad Ar. Acb. interpr. germ. et al. - 40 — animos multitudinis ita mouit ut maiorem quotaimis commen- dationem haberet. Aristophanes uero cum uirtutis et honestatis uim quae quasi spirare uideretur atque expressa esset in Aeschyli et Sophoclis tragoediis iam nullam uideret esse in tragoediis Eu- ripidis non modo Euripidem auctorem deprauatae 59 tragoediae sed etiam tragoedias Euripidis eas existimauit ad quas uni- uersa immutatio moruni ingeniique referenda esset. Quare ex quo ad scribendum se contulit ilium quidem adgredi atque exagitare 60 nunquam intermisit. Quo se effecturum esse Ari- stophanes sperauisse uidetur ut non modo labem istam tra- gicae artis auerteret sed etiam prohiberet quominus tragoediis Euripidis homines illius aetatis ex quibus iuuenum inprimis studia in dies magis ille in se conuertebat corrumperentur. Iam uero maxime Euripidi haud iniuria exprobrata est uoua in tragoediis fabularum tractatio quae prorsus abhorret a fabularum tractatione quam in Aeschyli et Sophoclis tragoediis iuuenimus. Nam quae faoulis tradita essent eis Aeschylus diuinam aliquam necessitatem cognosci arbitratus est: Sopho- cles autem intima illis quidem et recondita consilia de rebus humanis contineri existimauit. Euripides uero fabulis illis usus est ad inueniendas et ad proponendas rerum condiciones qui- bus cum suorum temporum homines describeret turn suam ipsius sententiam exprimeret. Atque tragicam illam quae uocatur culpam Euripides non ad externam quandam fati necessitatem reuocauit — id quod Aeschylus atque Sophocles fecerunt — sed ex sola nefaria impo- tentia et ex moribus animoque eiusdem illius qui istam culpam in se contulisse dicebatur repetiuit. Itaque infelicissimi illi reges et principes qui apud Aeschy- lum et Sophoclem uel in summorum dolorum perpessionibus incre- 59 Ran. 93. 60 cf. Ach. Ran. Thesm. Pac. coll. Autolyk. Erechth. Polyi'd. Phoen. Proag. Amphiar. — 41 — dibili quadam uirtutis atque magnanimitatis specie quain et ingenii et corporis liabitu prae se ferebant animos spectatorum erigebant apud Euripidem miseri facti sunt mendici qui sor- didis pannis inuoluti 61 uerbis quae ex foro desumpta baud raro uidebantur saepe leuissimas res bilarius quam tristius proferebant. Atque haec quasi ui quadam extrinsecus ascita doloris misericordiaeque concitatio et uafritia ista uel summis heroibus imposita maxime in Aeharnensium fabula perstringuntur. Etenim Aristophanes in hac comoedia spectatores quasi inspi- cientes facit in uestiarium Euripidis mendicum atque ex ipsis ad summam humilitatem abiectis heroibus complures eis quasi ante oculos proponit. Ex quibus Telephum inprimis appellat qui quamuis fortis uir et rex fuerit tamen apud Euripidem claudus mendicus factus sit. Cuius nomine inscriptae ab Euri- pide fabulae quam alias quoque Aristophanes 62 et alii comoe- diarum scriptores 63 haud raro facetius significant in Achar- nensibus non solum uersus et singula dicta, sed etiam ipsae rerum condiciones per ludibrium detorquentur. Illam autem tragoediam inprimis Aristophanes uehemen- tissime perstrinxisse uidetur cum quod Telephus heroum quos Euripides in scaenam produxerat omnium longe miserrimus erat turn quod ea omnia quae in poesi Euripidea ipse quidem uituperabat in ilia tragoedia uel maxime extabant atque appa- rebant. Nam scripserat Euripides et istam tragoediam et quas alias fabulas Aristophanes in Acharnensibus nominat recens a disciplina Protagorae atque omnia in his tragoediis ad recen- tioris aetatis subtilem disserendi rationem reuocauerat. Atque illud dicendi studium artificiumque nouiciis sophi- starum doctrinis perfectum quo praediti et illius aetatis Athe- 6i Ran. 826. 62 Nub. 921. 888. Ran. 853. 863. 1447. Eq. 810 1237. Pac 127. Thesm. 517. Lys. 707. cf. Bergk. c. a. r. p. 136 sq. 6 3 Alex. ap. Mcin. Ill 467. Amph. ap. Mem. 111. 313. Timocl. up. Mein. III. 593. — 42 — menses et homines isti quos in fabulis snis Euripides induxisset grauissima omnia fundamenta in quibns salus populi posita esset ut patrios mores instituta religiones audacter et impu- denter perturbarent ac propemodum funditus euerterent inprimis Aristophanes per ridiculum detorsit. 64 Ex quibns omnibus facile denique apparere mihi uidetur quaecunque in Acharnensibus facetius significent Euripidem ea nullo modo contra consilium facere fabulae in qua Aristophanes id egerit ut communium temporum studia artesque quam sint praua noxia inania quasi manifestos documentis doceat atque exprimat. Nam reapse in Acharnensibus Aristophanes non so- lum bellum quaeque continuo bellum secuta essent sed multo magis uniuersam morum et ingenii immutationem hominum recentiorum adgressus est. Atque hoc loco commode finis faciendus fuit huic dispu- tationi nisi unum rcstitisset cuius mentionem tantum incohasse me paeniteat. Quare breuiter mihi dicendum esse statui et de tempore et de loco rerum in Acharnensibus gestarum. Sic autem existimo totam fabulae actionem intra terminos unius temporis atque eiusdem loci contineri. Res enim fictas fabulae quae re uera docta est Lenaeo- rum 65 diebus festis Gamelione anni Attici mense septimo qui idem fere est ac nostri anni mensis Ianuarius Aristophanes actas uoluit Anthesteriorum diebus festis Anthesterione anni Attici mense octauo qui idem fere est ac nostri anni mensis Februarius. Dionysia autem rustica Posideonis anni Attici mensis sexti qui idem fore est ac nostri anni mensis December a Dicaeopolide ut est ille pace modo degustata quasi furore quodam ac mentis insania concitatus non iusto suo tempore celebrantur. Eaque rerum actio continetur denique uno die secundorum 64 Ach. 496 sq. et passim. 65 Ach. hyp. I. fin. coll. Ach. 504. c. schol. cf. Boeckh. de Lenaeis in diss. litt. acad. Berol. a. 1819. — 43 - Anthesteriorum quae Ckoes uocantur inde a tempore antemeri- diano usque ad cenae tempus. lam uero locus 66 ubi fabulae res aguntur perpetuo est Athenis specie ornationis scaenae nunquam mutata nisi quod cum in Euripidis domum inspicitur quod uocant ixxvxlr^a aperitur. 67 Atque initio quidem fabulae sine dubio scaena Athenis est in pnyce. Turn autem res aguntur ante Dicaeopolidis do- mum quae ut eius qui primas agit in medio scaenae pariete sita est. Quam domum in urbe ipsa esse a pnyce baud procul distantem Aristophanem uoluisse statuo. Nam quae celebrat Dicaeopolis Dionysia rustica in agro ilia ante uillam Dicaeopolidis fieri quominus putemus cum uerba poetae turn res ipsae refragantur. Immo uero ut alieno tem- pore ita alieno quoque loco Dicaeopolis Dionysia celebrat ita ut quae re uera in urbe celebrat ea in pago se celebrare quasi animo praecipiat. Deinde autem agitur ante Euripidis domum quam a sini- stra spectatorum ad dextram domus Dicaeopolidis sitam fuisse arbitror ita ut a dextra spectatorum et a sinistra domus Di- caeopolidis ad urbem uersus Lamachi domus repraesentata fuerit. Hoc enim modo domibus illis constitutis facillime effici- tur et ut Euripidis domus a cboro in orchestram a dextra spectatorum parte ingresso abesse aliquid uideatur et ut Dicae- opolis atque Lamachus in diuersas partes abeuntes et a diuersis partibus redeuntes in medio proscaenio obuiam sibi fiant sane baud parum aucta hilaritate. Et profecto qui existimarunt domus Euripidis Lamacbique clarissimorum uirorum quorum domus unumquemque Athenis cognouisse uerisimillimum est atque forum illud mercatorium a Dicaeopolide constitutum 68 in pago aliquo fuisse uel Dicae- 66 Boeckh. 1. 1. p. 93. Geppert d. alt-griech. Buhne. Leipz. 1843. Schoenborn d. Sk. d. Gr. Lpz. 1858. p. 307. 67 Ach. 408. ee DroysenUebersetz.d.Ar.lI.p.l72.Bodeh. l.gr.III.2 p.306sq. LIBRARY OF CONGRESS Hi llll 003 059 652 3 % lam Bonnae postquam per duos annos et menses sex alumnos docui atque erudiui scholae Kortegarnensis a. h. s. duodesep- tuagesimo examina pro facilitate docendi absolui. Turn pu- blico magistri munere per annum in gymnasio Gnesnensi biennium in gymnasio Ratiborensi functus a. h. s. septuagesimo primo praeceptor creatus sum ordinarius gymnasii quod auspiciis floret municipii Francofurti ad Moenum. ^ '■ u ■'■■■■■ ,■'•■ LIBRARY OF CONGRESS