PP 27 .C55 Copy 1 COMMENTATIONS PHILOLOGICAE TRES 1NSTITUTI REGII BELGIGI CLASSE TERTIA LECTAE V C. G. COBET. AMSTELODAMI, APUD JOHANNEM MULLER. 1853. CORRIGENDA IN COMMENT. ALTERA: Pag. 12 col. 2 tantum erit lege tamen exit. In Exchange Univ, of Virginia. AUG 3 1933 lO COMMENTATIO EMENDANDA RATIONE GRAMMATICAE GRAECAE DISCERN ENDO ORATIONEM ARTIFICIALEM ORAT10NK POI'ULARI. C. G. COBET. Lecta in Instituti Rcgii Belgici Classe Tertia die XI II m. Maii a. MDCCCL. Cogitanti milii, viri celeberrimi, et quaerenti ecquid mihi in Litterarum studiis aut feliciter repertum aut assiduo laborc col- lata undique materia nova luce illustratum csset aut impeditum antea et intricatum ad liquidum esset perductum, quo aut vetus error eximeretur aut augeretur copia rerum, quae Antiquitatis imagineni ac vitam veterum nobis veluti referunt ac reddunt r, aliquamdiu anceps et ambigua optio fuit, imprimis eo, quod in- telligebam non id agendum ut vobis enucleatum darem aliquid, quod alios ante frustra exercuisset, sed utendum occasione esse, et si quid vel obscurae suspicionis animo inhaereret, unde nova fortasse lux aliquando Litteris affulgere posset, hoc quoque arri- piendum ut vestris iudiciis submissum aut probatum novis ar- gumentis confirmaretur aut certe. si me suscepti operis amor fe- fellerit et ratio fugerit, ipse deterrerer ab quaestione neque exitum nee fructum habitura. Expediam paucis quid velim. Mirari saepe subit cur plerique qui antiquas Litteras attigerunt , quum in Latinis scriptoribus acute viderent et penitus imbiberint La- tini sermonis proprietatem et scribendi loquendique usum probe tenerent , tarn saepe in Graecis ruerent, ut quae ante pe- des essent liebetes ac caeci praeterviderent. Quotus enim quis- I UK OUATIONK AH TIFICIAXI GRAECA que est , qui tarn commode Graece intelligat ut certo iudicio quid Graecum sit, quid non sit, sentire et agnoscere possit, quem- admodum plurimi cliam nunc in Latinis faciunt. Non querar nunc de prima puerorum in ludis lilterariis institutione, quamquam liaec est prima mali labcs, unde in reliqua studia et vitam gliscere assolet, quum illi puerorum sint doctores, qui saepe ipsi nil quod stabile ac certum sit afferre et pro fundamentis substernere valent. Huic malo alias et aliis remedia quaerenda erunt, nos quo serpserit indicabimus. Inliaeret enim vitium idem liinc natum Criticis, quorum est monumenta Graecae humanitatis emendata et in pristinam sinceritatem restituta caeteris legenda proponere. Feruntur enim adhuc scripta Graecorum innumeris obsita men- dis, quibus non tantum elegantia Graeci ingenii tamquam nube obfuscatur, sed corrumpitur iudicium, quod ingeniosi scriptores acuere debuissent, notionum, formarum, significationum mira in- constantia et varietate, quae tanta est ut niliil non licuisse Graecis Graecorum scriptorum celeberrimis interpretibus videri videatur. Nihil est tarn novum et insolens, quod non exemplis alicunde expromtis confirmari posse putetur: tantas enim esse opes Graeci sermonis, tarn inexhaustas divitias ut nihil umquam desit, quo quis bene ac recte uti se posse existimet. Non is sum equi- dem, qui de copiis Graecorum quidquam detraham, sed male et inique, quae multorum sunt, ad unum omnia deferri conten- do. Nempe compertum mihi est sic demum de Graeci sermonis ratione, proprietate, usu recte existimari posse, si in varias par- tes et aetates descriptus non unus nee simplex, sed multiplex et varius habebitur, quod discrimen non leve nee exiguum , sed tantum esse ponendum statuo, ut pro una lingua Graeca com- plures indole, ingenio, natura prorsus diversae statuantur, adeo ut nihil, quod sit alterius, sine gravi errore quin etiam sine ridiculo vitio ad alteram trahi possit. Dispescere Graeci sermo- nis u^urn in \as et aetates m. B©n.adeo difficile ess£ A POPULAR f DISTINGTJENDA. J \idetur, tanien est quod impedire et morari aliquem possit, nam quae prima est et longe potior pars, quum variae stirpes in Graecia libera ab alieno, id est barbaro, imperio florerent et eloquio uterentur nativo, nondum depravato alienis additamen- tis sed quale ipsa natura et ingenium gentis veluti insitum sibi et innatum edebat, non caruit artificio illo, quo docti poetae ornamentis aliunde adscitis patrium eloquium ditarent simul et imprudentes nonnihil admiscerent quod ab indole alienius es- set. Accidit hoc dithyrambicis Atbeniensium poetis et Tragi- cis : apparet autem etiam luculentius in Pindaro sed repe- tenda res est aliquanto allius. Regnat in prisca Graecia, cuius quidem in genii monumenta ad posterorum memoriam propagata sunt, lingua Ionum, cera mollior, in omnes form as fingi docilis et sequax, tarn apta robori ac virtuti, quammolli inertiae et otio affluenti deliciis, tarn bene classicum referens quam fractos tibiarum sonos. Originem et primordia linguae Ionicae eadem nox pre- mit, quae initia rerum ab lonibus gestarum. Simul nata genuit pocsin et carmina, quibus admiratione posteritatis partim serva- tis exstant pervetusti sermonis vestigia, quae luculenter remotis- simam Graecorum liominum memoriam referunt , sed vestigia tantum. Quum ex omni aetate praeclarissimum quodque deb'ba- tum carmen ad alterum saeculum propagaretur factum est ut multa, quae olim in populari sermone frequent i usu tererentur postea consenescerent et ex usu populi abirent, nee nisi in reli- quiis veterum carminum doctis vatibus intellecta superessent. Hi quoque magis acute sensumque secuti qnemdain anirni ad car- mina incalescentis, ut sibi adesse heroibus illis, ac rebus interesse in gravi pectoris commotione et aestu viderentur, sententiam ve- terum vatum expiscabantur quam certa rerum et verborum in- telligentia mente complectebanlur. Dicam perspicue verbo: Tones recentiores, quorum quaedam carmina in lliade et Odys- sea supersunt, fragmenta veterum carminum lonicorum, quae in ni: ouatiom: ARTIFICIAL! GKAECA cadem veteris poeseos sylloge cxstant, non satis iutelligebant , male intellecta imitabantur : liinc labes et corruptela sermonis, quern artificidlcm dicemus , primum orta est. Date milii paulis- pcr hoc, quod mox demonstratum dabo: videte quo serpero hoc malum deLuerit. Ionici cantores in ipsa Ionia caecutiunt ae titubant in veterum vatum carminibus explicandis, in quorum imilatione sibi omnia sunt. Quae olim in honore fuerant vo- rabula ceeiderant: quae cuique olim fuerit subiecta notio, earn temere pro se quisque ex paucis quibusdam locis antiquorum eruit. Iisdem male intellects in novis carminibus abutuntur. Antiquitatis maiestas, quae veteribus omnibus summa fuit, ut quae plebi non secus atque doctis proxime ad deos videbatur accedere, officit iudicio populi: stupent in obscura quadam et arcana diclionis forma, labitur interea ac peril prisci ac patrii sermonis Veritas et vita. Et initio quidem exigua labes est, viget florctque in ore vulgi sana ac lucida lingua avita, cuius particulam tantum longa dies deleverat, paulatim plura ruunt, aliena immis- centur, admiscenturdiversa. Imitatio veterum, quae in antiquioribus non sine divite vena fiebat ab iis qui ad similemlaudem ingenio fe- rebantur, recedit in illos homines, qui ingenio fere destituti nil nisi fabularum veterum seriem panderent hexametris, laciniis ve- terum et centonibus undique in unum collalis. Pendent ab Ilomero, aut quoc unique tandem nomine appellandus est is va- les praeclarissimus cui magna pars Iliadis debetur, ab eo igitur pendent caeteri vates Ionici, qui reliqua adtexuerunt: pendent qui diu postea, sed in libera Graecia, in Ionica plerique, perpetuo carmine caeteros tiv&ovg civitatum et insularum Ionicarum pan- xerunt, pendent ab l>is omnibus Attici, qui heroicam aetatem lingua heroica conabantur referre, in quibus omnibus adeo non Veritas Graeci sermonis apparet, sed artlficiale dicendi genus non om- nino ab* erroribus immune in tanta facilitate errandi et venia , eprom nemo umis vivcrcr , qui in hoc gencre cacieris aoutius DE POPULARI DISTINGUENDA. 7 cerneret et meliora sciret. Nemo ante Aristarehum perspexit veteris Ionici sermonis rationem, deque proprietate et usu lo- quendi exposuit non e fallaci sensu lectione et auditione poe- matum collecto, sed ratione et iudicio Grammaticae disciplinae, quae constantiam quamdam in dicendo requiri intelligit ut de iisdem eadem dicantur: nam sic aliquid demum bene intelliges, si qui dicit aliquid aut canit id ita dicit, quemadmodum tu ipse tibi ex necessitate et genio sermonis dicturus in tali re fuisse videaris. Verum Aristarcho idem ofFecit quod lonibus paulo minus antiquis, quod postea Atticorum tragicis offecerat, quum poe- ticam lieroicis personis convenientem dictionem ex ilia lingua, qua prisca carmina scripta essent, multa arte et labore finge- rent. Pauca quaedam tulerant aetatem ex^ingenti numero ve- terum carminum: liaec paucitas obruebatur, ut hodieque obrui- tur, magno versuum numero , quos diaaxevaZai et imitatores docti etindocti (i. e. qui sinceritatem priscae dialecti Ionicae aut servabant aut non servabant) de suo adiecerant, quique perperam accepta aut etiam non intellecta in rem suam vertebant. Sed age hoc pri- mum documentis et exemplis probemus. Luculentum exemplum est in illo poeta Ionico, cuius versus elegantissimi (quamquam artificiali non nativo sermone scripti) leguntur in Odyss. XI. 582. xai firjv TdvraXov tlotifiov xquvsq dXyi s/ovta SgUOT €V XlflVTJ, 77 $S 7lQ0G87l\a£l yivtlw Givro de Sixpdwv, nihiv ly'€ uQnayaiGi noXiv quod dubitant veteres ipsi sitne ex Aeolide sumtum an ex Ar- cadia. Perperam profecto, undecumque est , fuit in Atticam poesin invectum. Quod in vicinia lcgitur: ipsius poetae titio impeditum est aliena ab ingenio laboriose contexentis. Sed quid attinet cumulare quae facile undique coacervari possunt ? quid praeter singulorum verborum for- mas ac notiones multas sententiarum compositiones carpere, quae non ex natura Graeci sermonis, non ex Atticorum more et consuetudine , sed ex laborioso artificio nata in omnium Atheniensium linguam recepta fuisse jiunc existimantur. Con- tra con tend o componentibus ex reliquiis antiquitatis Graecae populi Graeci sermonem id imprimis agendum esse, ut vera lin- gua populi ab artificioso doctorum poetarum eloquio diligen- tissime ubiqne distil) guatur, quo facto demum apparebit qnam DC ORATIONS ARTIFICIAL^ GRAECA iulili vel potiufi iniUo fundamcnto nitantur pleraeqvie istac li- centiae, varietas ct mobilis ac levis inconstant^ qua nihil sa- tis iirmiter consistere, sed pleraque vulgo fluitare et caeco im- petu ferri putentur. Lingua populi est communi semper iudicio in optima quaeque conspirantis , quaesana sint, quae simplicia et consentanea naturae, simul lepide et acute reperta usu pro- bands, vana, affectata, aegra omnia negligentis et contemtu op- primentis ac delentis. Lingua non est paucorum, etiamsi erudi- tione ac labore perpauci vincant uni versos. Possunt interdum pauci multorum depravare indicium et vitiis inquinare erudi- tis quod in societate hominum candidum erat et simplex et rectum. Sed maior esse solet vis veritatis et obsolescunt mo* atque evilescunt quaecumque insanis vulgi cupiditatibus in nimio lionore fuerunt; usu veriit hoc in Graecia libera : Comoe- dia vindicavit patrii sermonis, quern Tragoedia corruperat, na- tivam simplicitatem ac poenas dederunt Comicis et populo Tra- gici ampullarum, quas plurimas effuderant. Sed vereor ne si ilia persequar a proposito longius sit digre- diendum. Illuc redeo, ut ostendam quantopere ilia dictio arte quaesita a quotidiano et vero Attico sermone diversa fuerit: atque tantopere quidem differebat, ut pueri in ludis litterariis illam sedulo docerentur, neque hoc tantum sed lexica etiam ferrentur, unde sibi quisque veterum A^erborum significationes et explicatus, ubi opus esset, haurire possit. Omnis liberalis institutio a poetarum veterum lectione ducebat initium. At- ticorum pueri igitur glossas Homericas docebantur , sed magistris utebantur huiusmodi, qui temere ex singulis lo- cis quod sententiae satis con venire videbatur, id pro certo af- firmarent, unde mirae et absurdae interpretation's ferebantur impune, donee tandem grammatica ars effulsit, sed animis Grae- corum servitute fractis et exstinctis in communi omnium ca- lamitate ingeniis. Pueruli Atlici prima legendae poeseos lirori- A POPULARI DISTINGUENDA. 13 nia in Theognide ponebant, unde notum proverb! um de re pervulgata et vel pueris nota : "hoc iam sciebam antequam The- ognis nasceretur: tovtI (isv ffiuv 7iQiv Qsoyviv yeyovsvou. deinde Homerum legebant ac caeteros poetas imprimis Ionicos, Anacreontem, Simonidem alios, quorum fating recitare et can- tare nemo paullo humanior erat etiam in re tenui qui non scite et commode posset. Elegans imprimis et memorabilis hac de re locus est, quern Galenus ex deperdita Aristophanis fabula servavit, ubi duo fratres inducebantur , alter bonus et frugi, optimis studiis et artibus imbutus, alter nequam et garrulus, protervus, impudens, causidicorum et rabularum calumniis et fraudibus innutritus, ex quo quaerit frater: die mihi, si nosti, quid significat apud Homerum xoQVfipa ex libro twv ylwaawv? deinde quaerit ex eodem quae sint in Homero dfievjjvd xaQTjva, non habet quod respondeat, ut qui numquam his studiis quid- quam operae dederit, atque adeo ut dnaldtviog et omnis libera- ls doctrinae expers a fratre et patre irridetur. Alius locus est in Comico Stratone apud Athenaeum IX, 382, qui lepide in- ducit coquum meris vocabulis priscis Homericis utentem atque sic bonum Atheniensem, qui nihil de his intelligebat, obtun- dentem. Quot invitasti /usyonag ad coenam? quaerit. Egone (LiSQonag ad coenam? Satin sanus es? tu me istos fiBQonug nosse putas ? Nullus aderit. Nempe hoc erat reliquum ut etiam (xiqonag invitarem ad coenam. — Nullus igitur aderit Saizvjucov ? deinde alia similia: fiijXa frvoidfrig; quaerit. Non equidem. nihil horum sed nQofidnov. Nonne igitur, inquit, (xr{Ka dicuntur nQOpara? quid? {.irjla sunt nQofiara! nil equidem horum per Iovem in- telligo, neque cupio eliam. ltane non nosti Homerum sic lo- qui? Licebat Homero loqui quidquid libuerat, sed quid hoc 14 1)E OllATIONE ART11ICIVL1 UK AKC V ad nosallinet? Loquere humanomoremecum. Frustra. Pergil pos- c€M ovlo/vrag, turn nrjyog , turn alia monstra verborum, quae heiclc nemo intelligere potcrat. jufevkka, /uoigag, dinrvxa, ofokovg at equidem Philetae libros quaesiverim ut quid ista verba signi- iicarent, discerem K 99 Ne mica quidem salis in hoc loco est, nisi vulgus popularium veterem Ionicam linguam ignoravit. Quanta autem le vitas eorum fuerit qui olim glossas interpreta- rentur Aristarcbus ostendit, in cuius aureis fragmentis, quae in Yeneto codice ad nos pervenerunt, saepius eorum temeritas castigatur. Uno defungar exemplo: in Iliados IX, 540, de apro Calydonio legitur: o$ xoxa itoXV SQdtOxtv s&wv Olvijog dXwijv quum ignorarent quid esset h&aty temere et iinpudenter inter- pretabantur ffoanrtov, nulla alia de causa nisi quod sic tolerabilis sententia exiret. Aristarchus primus vidit sd-wv, unde uw&a et sfrog in communi sermone haeserant, significare IS s&ovg snicpoitrnv, avvijd-7] TCQarviav , ut alibi noudeg £Qi$[ialvovoiv s&ovrigi. e. demore ut solet A^ertere Virgilius. Dubitari non potest quin istae expli- cations tarn falsae quam leves sint antiquissimae : ipse Sophocles ¥ Si quern iocosissimum locum ipsum inspicere iuvat, dabo hie illic eraen- datiorem, vs. 3, leg. &v ccv hiyq erc ab artificial i et voce et oratione difFerat aliae partes eorum carminum satis declarant. Componat mihi aliquis Andromaclies verba ad Hectorem libro VI, cum eiusdem lamentis in extremo carmine. Si quis ea eiusdem temporis, eiusdem poetae existima- bit esse, nae ego illi frustra veram linguam Graecam ab artifi- eiali distinguere voluisse videbor. Sed properat animus in At- ticam, ubi ilia floruit dictio in ore totius populi, quae nihil alienae opis indiga , suis ipsa divitiis potens eo pulchrior est , eoque suavius afficit audientes, quo magis est ab omni erudito artificio remota. Ipsa natura videtur Atticos bene ac terse dicere docuisse: nihil est in illo sermone quaesitum, affectatum, comp- tum. Suum est cuique rei nomen, sua est singulis cogitationibus ac sententiis forma: inest in illo sermone, ut in omni cultiore ac perpolita lingua anxia quaedam et elegans morositas, quam vel levissima quaeque offendunt. Quidquid innovaveris, mutave- ris, transposueris , vitium est, non ut Graecum non sit quod dixeris sed ut non Atticum. Incredibile dictu est quanta sit multitudo rerum, quas inter loquendum Attici diligenter ob- servent, quam arctis vinculis consuetudinis Atticae constringan- tur, ut non hac sed ilia forma vocabuli recte uti possint, non hoc sed illud vocabulum bene usurpare liceat, neque id hoc sed illo loco ponere, ut Atticum esset quod dicerent. Haec illi omnia in dicendo non studio sectantur, non diligentia , sed in- si turn a natura est, ut nil nisi sanum ferre possent aures et luenles. Mira res est ac paene incredibilis iis certe, qui patrii sermonis sinceritatcm audiverunt ab teneris unguiculis deprava- A POPULAR? DISTINGUENDA. i$ tarn in ore vulgi, in doctorum et oratorum dictione longe di- versam, et vitiis purgatam illani quidem sed calamistris inus- tani, comptam et tarn mundam, ut publicum vitare oporteat ? ne quid ilia mundities ceterorum contactu contaminetur. Ha- Lemus etiam hodie, quicum comparemus illam quam dixi ele- gantem morositatem, (nam non reperio aptius nomen) quae multa fastidiose respuit, quae ceteris satis ornata habentur ct delicatissimum quodque iudicio omnium probatum delibare amat. Idem liabent Galli, idem imprimis Etrusci ut nil ferant tc- retes populi aures, nisi quod simplex et elegans sit. Transpo- sueris vocabulum, perinde esse videtur tibi, illis peccasti, nam usu omnium vocabula in ilia coinpositione sic disponuntur ut illud praecedat, hoc in fine ponatur. Nulla est sine periculo optio nee yocabuli nee locutionis: usus in populo loquaci certa lege definivit onuiia: ubi lex non est, analogia et iudicium aurium monstrat viam, nobis ancipitem, illis certain. Nil est quod miremur Theophrastum, qui sibi et aliis egregie Attice lo- qui videbatur, in foro olitorio pro hospite esse liabitum. Super- sunt Atticorum scripta. Superstes est ilia lingua Attica lota, in praeclarissimo quoque ingeniorum Atheniensium monumento. Hanc demum totam cognOscere nostrum est ad liunc flnem quoad cum Atticis Attice loqui haud incommode possimus. Magni laboris est, fateor, sed parum Attice sciemus semper, donee sic didicerimus, ut ipsi usu edocti, aure admoniti aliena et vitiosa si minus tarn facile saltern tarn certo agnoscamus, quam videmus Gallice doctos aut Etrusce statim merito impro- bare quidquid a proprietate et usu loquendi et elegantia rece- dit. Occurrendum erat fortasse nonnullorum dubitationi , qui credant efifici id non posse in Attico sermone, quod in Galli- co , qui vivus volitat per ora vimm et incredibili fere scripto- rum numero frequentatur. At vero si omnia scribendi genera M dk ORATIONS \n 111 it.lVI.I GRAE8A ad nos perdurarunt in luculentissiuiis optimi cuiusque operibus, si sibi constant omnia, nl cerlus sit usus, adeo ut idem ubique eodem modo, imo etiam eodem verbo dicatur : si nulla umquam optio datur dubitanti ut non plura, sed unum sit necessarium ac solemne ac proprium, sequitur ut plane constet de omni ibrma orationis, quae in quocumque argumento sola recta est ac proba. Sed gestit animus illud quod dicam exemplis quibusdam in clara luce ponere. Facetus imprimis est Aristopbanis locus apud Stobaeum Floril. tit. 121, 18, ubi in Oreo apud Plutonem om- nia laeta et iucunda esse demonstrat scilicet: nomen ipsum nXoytwv, inquit, divitias et opima omnia indicat. Si quid in tru- lina ponderas, quod pondus babet vergit ad inferos, quod inane est ad Iovem, neque etiam defunctos coronato capite et ungu- entis delibutos proponi moris esset, nisi statim post descensum ad inferos potandum foret. Grotius, ut solet, eleganter vertit : »nec collocare, credo, mas esset sitos ungueutis delibutos, vinctos florihus nisi potandum protiuus esset moriufSiV liaec Graece sic dicuntur : ov ydo uv note ovtcoq iztfpavw/xbvoi 7tQ8Xit(*td'* OV& OLV XaTUXfXQlflhoi u firj y.arapdvTag tvd-stog nlvuv sdfi. iocosa sententia satis facile ex verbis pessime babitis pellucet. Sed Aristopbanes numquam potuit ista sic dicere, in quibus nee metri ratio constat nee dictionis Atticae. Opem ferre laboranti poe'tae conatus est Iacobsius in Lectt. Stobensibus, p. 2, ita ut reponeret: A POPULAM DISTINGUENDA 21 ovv av dnvri&vfwTf$ sGtcpavwfLievoi 7iQOvx€i(ii0' ovd* av XQava xarcMexQiOfttfiot, in quibus coniecturis quantopere violetur lingua Attica paucis ostendam. Mortuus non aliter dicitur Attice quam uno modo Tt&vtwg, in quo prima syllaba semper certa lege corripitur: re- duplicatio numquam positione produci potest: si fuisset produ- cenda augmentum ponitur, ut in iyvwxtog. Contra x&Bvrjm apud Iones necessario primam productam habet, et xlBvaBi apud Iones est dactylus, quum tribracbys sit in Attica lingua. Hinc Tra- gici in sermone mixto ex Ionica vetere dialecto et patria pro re nata aut correpta utuntur aut producta, Comici, qui veritatem referunt, si produxissent sibilis fuissent excepti. Sed aliud in- est gravius vitium: mori Attice est dnoBvyaxttv, neque simpiici verbo locus est neque ulli alii composite, deinde dnoBavovfiat et dnoBavitv dicebant, turn riBvrjxa. Qui secus diceret, vitio di- ceret. Contra tragoedia utitur veteri lingua et Bvqaxtiv usur- pat et xarBrqaxuv et Bavov/uat et xavBavovfiai et Bavuv et xaxBa- vtiv, quibus si quis extra tragoediam esset usus, aut xaraBvqa hhv vel xavaBavov/nat dixisset, contemtus fuisset ut minus bene locutus contra omnium mo rem atque usum. Similiter nimis vul- gare ac plebeium fuerat in gravi carmine dnoBavitv collocasse vel dnoBavuoBai ; tanta est in bis morositas ubi omnes recte ac proprie loqui solebant : itaque aeque absonum est Graece «th>- TiBvavat aut xaxriBvavai aut xaraTtBvdvai scribere, quas forma s omnes in omni dialecto non ratio, non analogia improbat, sed respuit usus, quern penes est ius et norma et arbitrium lo- quendi. In sqq. duplex est grave sermonis vitium: ovS* av xqatu xuTaxtyQtOfiEvoi placuit plerisque, alii xqara xt%QioiJi£voi aut xdqa MXQiGfiivoi maluerunt, in bis sumrai critici, quales sunt Tyr- wliittus et Gaisfordius. At vero XQuva aut xaga respuitur a quotidiano ac vero Attico sermone, quo caput x«paXij dicitmr 12 DE ORATIONE ARTIFICIALI GBAECA noque ullo alio nomine dici potest sine vitio. Tragicis licebai xa'pa dicere ex artificial! sermone : xgaxa et xap;}ara et xdgrjva li- cebat, sed abstinere maluerunt. Gomicis autem, oratoribus . philosopliis, historicis, omnibus denique, qui aequalium tempo- » urn imaginem et speciem referunt, necesse est aequali popula- i ium sermone uti et risum praebuissent omnibus, si quid lm- iuscemodi in veram sinceramque linguam putide invexissent. Neque etiam xtXQto/iivos Atticum est vocabulum, quia Athenienses Aristophani aequales xi/QTfiai dicebant et XQfaa: reeentiorum Graeculorum error est Xb/Qiaftai contra certam in talibus ana- legiam scribere. Denique aaxaxQ^oOat et ratio respuit et usus, non est in tali notione praepositioni locus. In extremo frag- mento legitur: xai yodq ye %io[tiv oItov/liiO' avvovg devg* dviivai idyaOd. Libare non est /Jot sed xsoftai: itaque yeofievoi pro xio/uev tandem bene repositum est a Seidlero: infeliciter ^fito^ufv coniecerat Grotius, formam priscam lonicam obtrudens poetae, quae illis priscis temporibus pro ^m^v, coniunctivi aoristo, scribebatur neque id sine errore, nam duplex inest vocabulo digamma, quod utcumque expresserunt Iones minus antiqui: nt xavd'iatg in notissimo Hesiodi loco pro wFFa£,aig, evaSev, aviayoc, avwg, avgyxtog, et quae eandem analogiam sequuntur looe va a oiFw et dlevavo ab dXiFeoOai. In dviivai xdyadd metricum vitium est, namque prima in 'irjfii apud Atticos producitur, id est semper et ubique producta est: nulla est in bis inconstan- t:"a: certa baec omnia sunt nee umquam a quoquam moventur. Ilaque Bergckius de suo correxit: ahovfitd* avxovg dtvpo xd v.dV dviivai ;td pro vitio prosodico grammaticum invexit; nemo umquam dixit aut potuit dicere xd xaXd dviivai, numquamGraeci ab Diis ta xaXd sed xdyadd precibus flagitabant. Genuinum est dvftv a DE POPULARI DISTINGUENDA. 23 rdyadd. In eodem fragmento in tarn paucis versibus aliud mendum superest quum scribitur : otuv yap Igag tov xaXdvtH to §£nov xdrii) fia$i£et. nam nemo umquam in Attica hag dixit pro hfjg: .dixere Grae- culi recentiores, qui quum promise ue formis corruptis hw et hdva) uterentur pro iGfjfU Veterum, sua loquendi vitia aflricant an- tiquis, nimis patienter id ferentibus Editoribus. Fertur hodieque Homeri vfivog ug Jrj^rjTqav quae est foedissima barbaries pro dijfiTjrgu, at Graeculi Byzantini quum 17 dTjfirJTQu pro dijiujrijQ dicere soliti esseut, ubicumque aceusativus T*jv drjitrfuqa legere- tur temere et inscite scribebant, unde decepti multi sunt critiei, in his Hermannus , qui in vetustam Atticorum cantilenam ^jj/itjiquv invexit. Plena sunt Criticprum scripta exemplis, unde apparet omnes literarnm partes confunxii ac perturbari ab librariis, ab ipsis criticis ac misceri quadrata rotundis. Sed ab solvam paucis. In fragmento Phidippidis Comici apud Stobaeum, 18, 21, pater increpat (ilium bis verbis: "non potes nunc ts purgare ut antea: ebrius fui, mi pater, peccavi, fateor. ax £&v sfiiBvaBijv, ndviq f Xsyovva w, 7)(A.a$iov, wee nQog ae avyyvcofing tv/uv corrupta sunt «£« ngco o£. Sententia requirit: slcut antea. la- cobsius reponit: iog ro ndgog as ovyyvuiftyg TV%eTv sed hoc ex Homerica aetate est et in Phidippide haud minus absurdum quum si yjkiroy pro ijfiuQTOv, pro ivxhv dixissetxt^tra* 24 DE ORATIONE ARTIFICIALI GRAECA Antea Attice dicitur aut ngorov aut to ngoodi et hoc ipsum scripsit Phidippides ut vestigia comiptae scripturae evincunt TS 71Q0G 08 et to TtQoaBe lineola distant in veteri libro litteris uncialibus exarato. Similiter in omnibus reliquis in promtu habere oportet quid usus loquendi ferat, quid quomodo ab Atheniensibus dicatur: in qua re observanda mi- rae quaedam apparebunt proprietates, a quibus ne latum qui- dem unguem veri ac genuini Attici in dicendo deflectunt. Ver- bum nalto, ut hoc utar, in usu erat pro verberare, plagam in- fligere: ubi futuro et aoristo opus erat naxa^w et indru'^a dice- bant; ubipassivi aoristo inXfjyqv, futuro nXijyjjooiuu, ubi perfecto in agendi notione ninXijya. Itaque quaerebatur in iudicio nougat rig nQortQog inXijyij rj endra&v : ubi praesenti opus erat in eadem re Tccuofiivog dicebatur. Caetera omnia, ut snavd^Qfjv et InXrj^u et nardoaco aut natdcao^ai, aut nXrjGCo) et nXyooo/tou, ■ et nind- rctyfiai ex Attico sermone exulant. naiota et hnouoa apud tragicos solos leguntur. Coniicere in carcerem est elg to dtG/Li(jOT?]Qiov i^dX- Xuv, at coniici non ifipdXXeodai sed ifintoetv vno nvog. Capere ur- bem dicunt noXiv atqiiv sed capi non alotXaQai sed dXioxtodcu et dXwvai. noiiiv zivd ri habet passivum ndayw, ut viOuxa xuodat. Occidere est dnoxvttvat in Attica, dnoxravieiv inlonia, occidi ab aliquo est ubique vno Tivog dnoBavttv. Huiusmodi arbitraria usus loquendi innumera habet, quae etsi aliquam difficultatem videntur habere tamen non sunt ad observandum admodum difficilia, quia con- stans et perpetuus hie usus est et consensu omnium ubique confirmatur. Ad hanc lucem loci depravati, ubi librariorum so- cordia obscuravit linguae Atticae puritatem, non diu possunt la- tere. Vitium sermonis advertit et offendit exercitatum in legendis Atticis id est in colloquiis cum scriptoribus Atheniensium : quod dictum oportuit, facile suggerit memo ria, unde ipsa scriptoris ma- nus haud ita difficulter eruitur. Apposite in hanc rem locum A POPULARI DISTINGUENDA 25 Lysiae ex oratione in Andocidem simul proferre et emendare potero. Si vestris sententiis absolulus erit, inquit vehemens ora- tor p. 103, R. homo impurus et impius, nil impedit quo minus veniat in sortem summorum in rep. honorum, et Archon fiat et Rex sacrorum, et pro nobis ac rep. sacra faciat et preces fundat : vn€Q ijfitov xal d-vataati, inquit, mi fvydg tvfyvai. Quid hoc quaeso est, quod d'vaiaattv aliquem dicit orator Atticua ad Athenienses verba faciens? Mirum in Attica illud Svaid&iv accidit ad aures, nee facile quis sibi inducet in animum esse hoc ab ipso oratore positum. Sacra facere dicitur &vuv , neque ullum aliud verbuni est, quo in communi sermone utuntur. At salva res est. Codices veteres non d-vaidau sed &voidoov(fi praeferunt, in quo latet ipsa Lysiae manus, si punctum addideris ut O Cat 0, d-votag &voh xal tv/dg tv&Tai, hoc demum Atticum est: nunc Atticum audimus. Yerum quid plura? Satis superque haec quae volebam adstruent. Quid igitur? Emendanda grammaticae Graecae ratio est. Secernenda, separanda, in suum locum ali- quando referenda sunt singula, quae nimis diu coniecta in unum fere coaluerunt. Secernatur tandem aliquando, et in suam quod- que patriam et aetatem redigatur quod verum , quod sincerum, quod in ore populorum vixit et imaginem vitae, non somnia acutorum hominum et ingeniosa commenta nobis obiicit. Noli- raus diutius commiscere aliena et singulorum formas et figuras contaminando delere. Appareat quid \ix et aegre mutilum ad nos pervenerit, quid integrum ac totum supersit. Nova est Gram- maticae, nova Lexicorum conficiendorum instituenda ratio. Nimis multa pro Graecis habuimus quae antiquitatis ac veritatis spe- ciem tantum et umbram praeferebant. Adhuc in Graecae lin- guae studio secundum illud Anaxagoreum ndvra yqr^iaxa 6(x5 s$lv. Ionica Doricis et Aeolicis permista, his Attica superinfusa sunt; vera falsis, genuina artificiosis , viva intermortuis et sepultis con- fusa sunt in unum. Atque haec tantum de veteri Graecia ita 2o DE ORvnoNi; artifimam ghaeca disputavi nt primas praeoipuarum rerum lineas ducerem. Quid si labentem et in praeceps ruentem Graecitatem persequamur, quum recocta est al) aliis Dorica dialectus, aL aliis Ioniea, a plerisque Attica: frustra ab omnibus. Haec ipse alias lubens ut- cumque milii animadversa et observata sunt exsequar, nunc satis liabebo si vieero sic constitui Grammaticum studium et posse et debcre, ut Graecarum litterarum intelligentia quum fa- cilior fiat turn imprimis fructuosior. D1X1. COMMENTATIO SINCERITATE GRAECI SERMOMS GRAECORUM SCRIPTIS POST ARISTOTELEM GRAY ITER DEPRAVATA C. G. COBET. Lccta in Instituti licgii Belgici Classe Tcrfia die XIII m. Maii a. MDCCCL. Nolite mirari, viri celeb., si nunc quoque ex ea parte studio- rum meorum, a qua me tempora et lectionum Acadeinicarum rationes avocant, ingenium et natura revocant, i. e. ad Graecas litems illustrandas , ad rationem Grammaticae Graecae emen- dandam , argumentum mihi sumsi , de quo ita ad vos dicerem , ut vestras sententias sive ad confirmanda, quae mihi videre vi- deo^ et ornanda, sive ut errantem retrahatis, elicerem. Premunt in Graeco sermone et Graecis literis studia Grammatica saniora difficultates complures. Moles ingens est et farrago rerum diver- sissimarum, quae confusae et permixtae nunc laborioso artificio magis etiam permiscentur et confunduntur. Numquam ex his emerget Grammatica sanior, numquam non ingenium humanum hoc genere exercitationis obtundetur facilius quam acuetur, do- nee, ut in illo Anaxagoreo placito, quum sint navra xd nQoiy- fiwta 6fiov, 6 vovg iX&wv dtaxoofiijau. Indignabundus , dicam enim libere quod sentio, cum taedio et fastidio soleo in- spicere et adhibere illas copias, quas doctissimi quique et celeberrimi Grammaticorum nunc solent in ingentes acervos exstruere ad rationem et usum Graeci sermonis explicandum demonstrandumque. Nihil ego nunc antiquiores reprehendo, 4 DB SINCERITATE GRAECI SEttMONIS lUiltmannuni dico, qui facile reliquorum omnium agmen ducit et ut obscuravit vcteressic nemo adliuc illi emditionis, diligentiae, acuminis palmam potuit facero dubiam, quum multi multa pas- sim moliantur, sed illius et aliorum spoliis graves et non inge- nita mentis sollertia in ipsum Graeci sermonis ingenium natu- ramque progressi sed adventicia quadam arte quae subtiliter reperta et apte disposita in re grammatica nunc maxime probari solent ad Graecas literas accommodantes, mox si res ita tulerit ad sermonem literasque diversissimas accommodaturi. Nae illi non intelligunt quid sit Graece scire, quid sit Graecum, quid non sit, quid probandum unice, quid cum contemtu abiicien- dum; utuntur paratis opibus, ut sibi quidem videntur, atque ita quidem, ut regatur potius illorum mens a fraesenti materia, quae videtur subesse, quam regat, arripientes quidquid alicunde obii- citur: omnia undique corrasa egregium usum videntur habere modo ad augendas incredibilem in modum copias Grammaticas, modo ad confirmanda inventa, placita, decreta, arcana fere addiderim, Grammatica omne genus. Obscuriores omittere li- ceat: ut fei^e nihil prosunt sic perparum afferunt detrimenti: vivunt in diem, liber libro truditur, ut alius est ex alio facili negotio natus : sed heroes quosdam esse video , quorum auctori- tas maximis meritis parta splendore suo praestringere oculorum aciem et potest et solet, qui caliginem ac tenebras tractu sae- culorum undique constipatas, quum eruditione sagaci et prudenti dispellere et discutere debuissent, nescio quo iudicii errore ma- luerunt eruditione caeca et insana augere et condensare; horum ego principem pono Lobeckium, cuius eruditio stupenda, quod nomen consulto et meditatum appono, si quid est in me iudicii, bonis Literis tantum attulit detrimenti, quantum vix caetera viri eximii bona redimere et compensare poterunt umquam. Le- gat mihi aliquis vel recordetur quam immensas eruditionis opes expromserit, non dico in magnae molis commentario ad GRAVITER DEPRAVATA* 5 Aiacem Sophocleum, quern librum primum cdidit, sed in corn- men tariis ad Phrynicbum, in Paralipomenis, in Pathologia Graeca. Is mini respondeat profeceritne ex ilia gaza inexbaus- tae doctrinae i. e. dispuleritne sibi caliginem mentis , quae mul- tas literarum partes premit , exortane sibi sit ilia serenitas, quae tamquam coeli , est cogitationum quoque et orationis , in qua recte cernimus, in qua multa cernimus sic ut ambigendi haerendique molestia ac dubitandi veluti metus quidam ac dubitatio tollatur > ut certo te vestigio consistere sentias eaque nullis umquam ma^ chinis convelli et expugnari posse omnibus mentis iudiciique vi- ribus intelligas. Sat scio alios statim negaturos, alios fore, qui assentiri nondum audeant sed sensu quodam obscuro in summa viri reverentia iam dudum istiusmodi quid animis senserint. Equi- dem audacter ex animi sententia contendo , quod ab initio po- sui , condensari magis tenebras quam dissipari , non serenitatem mentis sed caliginem hinc nasci solere. Rudis ilia est et indi- gesta moles, congestaque eodem non bene iunctarum discordia semina rerum, nulli rei sua forma manet et constat, nam cor- pore in uno pugnant certa cum incertis, sine pondere babentia pondus. Hanc quoque litem melior natura et mens sanior dirimet , et lubet tarn praeclaro operi sedulo manum admovere. Iam alias quae eodem tenderent apud vos, v. c, disputavi, iam primas li- neas coepi ducere unde descriptio studii pbilologici ad simpli- citatem ac veritatem naturae poterit aliquando revocari. Non- dum poenitet dixisse linguam Graecam non unam sed multipli- cem esse: esse seriem linguarum, ex sese propagatarum sed sic ut ingenium et natura procedente tempore effloruerit primum, deinde degeneraverit donee in ineptias et sordes delaberetur. Numquam ex pulcliriore puella procedente aetate anus" tarn pu- tida tarn foeda tarn decrepita prodiit, atque sermo Graecus ex pulcberrimo et praestantissimo factus est turpissimus ac putidissi- mus. Qui coniungunt i. e. confundunt ac miscent aetates di- O DE SINOEBITATI GRAEC1 SE1VMONIS versus, coiiiunguiu ingenia, mores, indolem toto coelo diversam; ex qua coniunctione monstra et portenta Grammatica nata sunt et nascuntur. Qui Homerum cum Apollonio Rliodio coniun- gunt, Epicharmum et Soplironem cum Theocrito, denique ve- teres cum no vis permiscent, cum vivis et vigentibus cadavera, cum veris ac certis species inanes et umbras, cum nativis arti- liciosa , non tantum gravi sed perniciosissimo Uteris errore com- miscent. Quam late olim ista confusio gliscere potuerit pri- marii pliilologi fere omnes argumento esse possint. Omitto cae- teros; testimonia dicant mini principes nostratium, quorum im- mortalis gloria apud omnes erit , qui in his Uteris rectum videre valent. Quid? Hemsterhusium quis negabit plus in Xenophonte Epliesio posuisse studii quam in Atlieniensi? Melius idem in dementis Alexandrini oratione versatus est, ut uno utar de multis, quam multi haud ignobiles pliilologi in Demosthenis atque Platonis. Graecos ille omnes versabat, omnes libenter, omnes assidue , nee fastidiebat infimos , undique aliquid colligens florum et elegantiae, quo scripta sua ornaret; dicere ausim in mediocribus, in sequioribus summum virum immorari solitum lubentius quam in capitalibus antiquorum ingeniis; quid Valc- kenarius, qui eruditione nullis finibus circumscripta eodem amore summa infimis aequat et continuat, Sopliistarum et Rhe- torum studiosior fere quam Atheniensium veterum, in Theo- crito ornando non minus quam in Euripide totus; quid Ruhn- kenius ecquem sprevit ac fastidivit eorum, qui diu post ex- stinctam Graeciam balbutire Graece rectius quam dicere ac scri- bere dicantur. Juliano Wyttenbachius gaudet haud secus atque Platone , Eunapium illustrat non minore amore quam Phaedonem ! quid animi credalis illis ipsis Graeculis fore , si se scirent cum illis heroibus eadem laude ac studio consociari. Bentleium unum addo ex caeteris, Bentleium vero in Calli- maoho totum. esse, verum fateor, miror interdum et subindignor. GRAVITER DEPRAVATA. 7 Si quis monumenta GraeGae humanitatis et philologorum in iis illustrandis labores percenset facile apparebit summa ingenia in minus dignis elaborasse plurimum et summos scriptores minus excellentium philologorum curis utcumque expolitos et illustra- tos fuisse. Quantam partem curae in Luciano aut Xenophonte Epliesio aut Charitone positae dicamus in Xenophontem Athe- niensem aut Thucydidem aut Platonem aut Demostlienem col- latam! Leviter docti in Aristophane, fere prorsus indocti olim in Tragicis occupabantur , ut quisque erat dimcilliinus et interprete indigebat plurimum, ita levissimos Editores na- ctus est; heroes toti erant in levioribus, caeteri caeteros utcumque curabant, hinc factum est ut in honore haberentur quos melius spreveris, et praestantissimus quisque laudaretur magis quam legeretur, hinc qui rationem Grammaticam subti- lius excolere coeperunt promiscue undique praesidia doctrinae colligerent, baud secus ac si aequales essent inter se omnes Graeci et aequali auctoritate. Proletarios et capite censos Gram- maticos nil attinet exagitare. Piersonum nominabo, qui quum Atticae dialecti rationem in aureo ad Moeridem commentario tarn docte quam eleganter illustraret non fecit tamen operae pretium in summa rei, quoniam passim et ubique Atticistarum et Graeculorum errores cum sincerae et genuinae Graecitatis documentis eodem loco pretioque habuit; ubi res confici po- terat et certus Graecitatis usus definiri antiquorum testimoniis admixta recentiorum testimonia incertiorem te quam esses diu relinquunt. Joculare fere est videre Themistium in mediis Tra- gicorum locis sua afferentem, alternis Platonem et Philostratum, Xenophontem et Diogenem Laertium, Demosthenem et Lu- cianum, Thucydidem et Maximum Tyrium in re eadem testes produci. Theocritus confirmat usum loquendi Comicorum, Cal- limachus Tragicorum, Himerius et Aristides et Libanius et quis non ex recentiorum faece Herodoteum dicendi genus sua 8 in- sinceritatj: cuaeci sermonis diction* videntur iilustrare posse. Jocularc est, inquam, ni ex islo errorc novi crrores in Grammaticain artem iam satis libra- riorum vitiis laborantem irrepsissent, qui quoniam nunc longo usu invalucrc, nicdicina multis quidem sero paratur. Nondum ea via aut ratio deseritur , alii post alios antiquum obtincnt, obruunt acervis annotationum bonos auctores, unde nil boni Graecis scriptoribus, multum mali verae philologiae solet eve- nire; nibil est facilius quam annotandi talem farraginem etinu- tilem supellectilem undique corrasam veterum monumentis ad- iicere, quid attinet dicere nihil esse inutilius. In hac materia unum est potissimum observationum genus quod nescio utrum dicam propter incuriam neglectum an propter nimiam quam- dam reverentiam veterum ac religionem mansisse intactum. Vide- batur, opinor, temerarium ipsos scriptores in ordinem cogere velle et violatae vel adeo ignoratae Grammaticae rationem reos agere illos ipsos, unde omnis ilia cognitio pendere credebatur. Neque tamen aliter lux affulgebit nisi quis ipsos Graecos ad severum et Cassianum vel Aristarcheum potius tribunal ad- dux erit sermonis quo utantur rationes reddituros, ubi nil pro- derit sic dixisse, nisi constet sic recte dici potuisse. Nempe ita se res babet: quod diximus, linguam Graecam ex pulclierrima vertisse in turpissimam ? ex ipsa natura rei sensim paulatimque accidit. Prima mali labes post amissam libertatem sermonis Graeci sinceritatem infecit. Nemo post Alexandrum bene et pure locutus esse audacter dici potest. Dum Graecia languet et senescit, insita olim acutis populis recte dicendi facultas con- senuit et ipsa nee vulgus tantum sed docti, sed, poe'tae, olim dicendi summi artifices titubare et peccare coeperunt. Menan- der dicitur paucis ante Dionysia diebus quaerenti paratamne ha- beret fabulam respondisse: fere paratam: nam argumentum sibi esse bene dispositum: nil superesse nisi ut versiculos adderet, tee Ziyjdiu inaaui, ut est apud Plutai-chum. Possit baec facultas GRAVITER DEPRAVATA. praeclara cuidam videri : at nemo mirabitur , qui Menandri re- liquias perlegit, versiculos tarn negligenter scriptos raptim et temere esse conflatos. Nee tantum ornamenta orationis et Atti- cam elegantiam desideres: iam turn non satis pura, non satis Graeca poetae oratio est : sordes , vitia , negligentia et ab antiquis Criticis in Menandro reprehenditur ; satis superest fragmento- rum ut et ipsi repreliendere possimus. Eadem in Pliilemone negligentia, eadem in caeteris poetis in media Attica natis. Mox Graecitas ire coepit praeceps et oratio populi, quam opor- tet perennem fontem esse unde docti sapiant, tarn sordida et corrupta esse coepit, ut elegantiores omnes scriptores fere om- nem loquendi scribendique facultatem ex antiquioribus litera- rum monumentis multa cura et labore colligerent: duo sunt veluti populi, duae linguae: sermo vulgaris, plebeius, qui di- citur r\ avvijd-uu, ?j twv Iduorwv diaXfurog, alter sermo est erudi- tus i) twv nenoudevfisvcov yXwaaa, qui non aliunde pendet quam ab lectionis usu et ex veterum scriptis hauritur. Incredibile dictu est quam late ea ratio patuerit, quotus enim quisque est Graecorum, qui post amissam libertatem aliquid conscripserunt , qui se non ad antiquiorum imitationem totum dederit et ausus sit scribere, ut ipsi loquuntur, vulgari sermone, toTq inav/ov- oiv ovofiiuoiv, quod Plutarclius scribit de Arato , sed ita ut ho- minem excuset veniamque det, temporibus coacto scil. ut sic scriberet. Iulio Caesari qui idem fecit in sermone Romano non tantum excusatione et venia opus non est, sed sanos homines, ut est in nobili Giceronis loco, a scribendo deterruit. Usus est et ipse consuetudine loquendi pura et incorrupta et sic, iudice Cicerone, vitiosam et corruptam consuetudinem emendavit. Ex iis, qui manibus nostris teruntur, unus est omnium, qui ab hoc artificioso scribendi genere ausus est abstinere et consue- tudinem sequi, Polybius, cuius oratio hoc ipso nomine tam pu- tida, tam ieiuna, tam plebeia videtur. Sordet Polybius et fasti- 10 J)E SINCERITATE GRAfiOl SERMONIS ditur: utitur tamcn oration© , qualis erat turn in ore popuii. Liviufl ubi PolyLiana vertit ad verbum Latino ex inconcinna ct ingrata oratione Graeca elegantem et Latinam elicit. Utitur ta- men sermone Latino, quali aequales turn uterentur sed flore- bat turn Latinae orationis aurea aetas, Graeca in Polybii aequa- libus moriebatur. Praeter solum Polybium neminem unum no- minaverim, qui idem fecerit: sentit hoc ipse gravis liistoricus et ut est ingenio acerbo et aspero, quam facultatem ipse sive natura sive iudicio non excoluit, earn vilipendere et irridere adeo solet in aliis, quasi historica ars illis dicendi ornamentis et lenociniis in tanta rei ipsius gravitate et praestantia melius ca- reret. Si reliquorum neminem ita scripsisse contendo , multos scio esse qui contra sentiant: quam recte, quam perite in uno osten- dam. Niebubrius alicubi confidenter, ut solet, de Dione Cassio prOnunciat, reddam verbum verbo: "Dio unus est ex paucis qui ita scribunt ut turn homines loquebantur: eius oratio est vulgaris Graecitas illius aetatis : hinc perutile est et fructuosum eius dictionem diligenter observare et cognoscere." Nihil autem est minus verum. Dionis oratio utcumque videtur negligentior, incomta , nulla cura , nulla arte sponte fluere ut popularis oratio solet, tamejj et ex veterum lectione collecta est et quod aliquanto peius est non sine putida affectatione et vitiis male ex discrepan- tibus collecta. Quod maximum est, ipse Dio testatur se Atticos legere ad colligendum Graece scribendi usum 55. 12. idem ta- men saepe Ionice magis quam Attice scribit imprudens : igoMdarai illi est vestiti sunt, sic eaxtvadarou, dtfxfxcoQidaro , alia passim lu- benter ponit, quae Herodoto melius reliquisset, ut usus prono- minis ol pro avTai quod quam insuave sit in oratione, quae At- ticam imitari satagit, facile est ad intelligendum. Affectatae orationis in illo scriptore, qui scribere dicitur ut turn omnes loquebantur , exemplum unum afferam sed luculen- tum. Lib. 55. 14 Augustus solus in tbalamo cum uxore Livia GRAVITER DEPRAVATA. 11 sermones caedens inducitur. Augustus curis anxius , hue illuc in- quies se versat nee somnum oculis videre potest : cui Livia : quid est, miw, cur non dormias? respondet: quis vero possit, mea uxor, vel minimum connivere qui tot inimicos habeat et undi- que insidiis petatur. Graeca verba sunt: jeect xig av, w yvvat, Y.av ikdyjZov dno^QfiTiQiatu roaovrovg sx&qovq e/cov xcti du lm$a- Xevopevog. caetera facile credo populari usu comprobari quod autem dnofiiQ^riqlctie posuit, non sine putida afiectatione ex uno Aristophanis loco est haustum in Vesparum initio, in quo loco veteres interpretes vocabulum rarlssimum diligenter aequalibus interpretantur: non facile, opinor, Livia intellexisset nee temere Augustus usurpasset qui non magis in Graeca quam in Latina oratione vocabulorum obsoletorum ferebat foetores. Quam facile esset ex eodem, ex aequalibus, ex paulo antiquioribus cumu- lare rei et vitii eiusdem exempla. Quoties mihi illorum tempo- rum et scriptorum imaginem animo fingere et informare aggre- dior, toties in mentem venire solet comparatio eorum, qui post renatas literas Latine scribendi facultatem et usum ex Romani ingenii monumentis singulari studio et indefesso labore colligere sunt conati et conantur. Incredibile dictu est quam sit res rei similis. Eadem in utroque genere fere omnia cernuntur et vitia et virtutes , nisi quod facilius est quod nos facimus , quamquam contra videtur, quam quod Graeci faciebant, antiquum et quia ita dicere placuit mortuum sermonem scribendo referentes. Sum- ma ingenia in hoc quoque genere exsplenduerunt et tarn bene imbiberunt Latinitatis interioris sensum , ut vertisse natura in il- lam antiquam naturam possit videri, quum tota mente repetunt illius aetatis ingenium mentemque, nescio quomodo Romani fere in dicendo exstiterunt, ut caeterorum quisque maxime ingenio, memoria, sensu pulehri valuit, ita proxime ad illorum praestan- tiam accedit, plerique longo intervallo relinquuntur, balbutiunt aliquid et conscribillant sed nihil quod vivere possit. Aucu- Hi DE SIHGEMTATB UllAECI SE&MONIS pantur verba, dictiones, compositionem orationis , conglutinant oraant, cumulant: nihil taH&wn efit quod Romaiium ingenium spiretj quod referat colorem vere Latinum, quod natum non factum a ideatur. Vocabula Latina sunt, animus et mens aliunde : lit peregrini ab civibus etiamsi veste , habitu, ornatu nihil dis- crepant, tamen levibus sed certis indiciis statim dignoscuntur. Quod autem dicebam facilius esse quod nos facimus operae pre- tium est paucis explicare. Nos enim ilia ingenii monumenta imitando referimus, quae accurate intelligimus , in quibus nihil ferme est cuius non formam, compositionem, significandi potes- tatem certo teneamus et babeamus in promtu. Ea tantum ne- gotium facessunt, ubi lectionis corruptela ludificatur legentem vel antiquitatis ratio et vitae antiquorum non satis sit expedita. In Graecis intelligendis et deinde imitandis difficilius est nego- tium, varietas et copia in vocabulorum formis et compositione et significatione tanta est, ut nemo umquam omnia potuerit mente complecti, non dico aequalium nostrorum sed ipsorum Graeco- rum, qui Grammaticam et Criticam artem cum immortali gloria excoluerunt. In historia ipsa Graecorum saepe cerni potest quo- tuplex sit antiquitas, nam pauca saecula facere saepe solent an- tiquitatem. Quum Chrysippus de optima ratione philosophandi Apollinem consuleret responsum tulit ut antiquos imitaretur. Xenophontem et Platonem lectitare coepit. Ut Chrysippo Plato est admodum dQ%uZoq, sic Chrysippus post aliquot saecula in per- vetustis scriptoribus habebatur ab iis , qui post idem temporis spatium eadem reverentia ab aliis suspiciebantur : sic autem fiebat ut sensim minus intelligerentur et difficiliores viderentur, quod nunc omnia in unam farraginem coniicientes multi non admo- dum animadvertunt. Quae nobis nunc legentibus et interpre- tantibus facessunt multum negotii neque ab aequalibus com- mode intelligebantur, multo minus post aliquot aetates et saecula adeo satis faciles explicatus habehant. Multum abest, ut Tra- GRAVITEB. DEPRAVATA. 13 gicorum carmina lyrica ab auditoribus extemplo recte caperen- tur: ipsi aequales, in his Aristophanes, liquido testantur. Pin- darus ipse fatetur se sine interpretum ope vix posse intelligi: to Ss nav sgpiaviwv yaxlKn. Thucydides quantum molestiarum lec- toribus attulerit vel unus Dionysius Halicarnassensis indicio esse possit et qui poeta eum dicentem facit: ilfil ydo s navtiGCi parog ex plerorumque lectorum sententia cecinit. Non possum omit- tere in hac parte egregium Ciceronis locum in libro II de Ora- tore ubi Antonius urbanissime de suo studio in Graecis literis posito disserens "haec dumtaxat, inquit, in Graecis intelligo quae ipsi qui scripserunt voluerunt a vulgo intelligi. Poetas omnino, quasi alia quadam lingua locutos non conor attingere, cum bis me oblecto, qui res gestas aut qui orationes scripserunt suas aut qui ita loquuntur ut videantur voluisse esse nobis , qui non sumus eruditissimi , familiares" quod homo urbanus qui consul to vires extenuat potius quam iactando auget candide fatetur, quanto verius multi Romani, multi Graeculi fuerint confessi , qui rerum, quas non satis caperent, peritissimi volebant videri nee erant. Nemo unus Romanus Graece scribere potuit unquam ut non aliquando impingeret, plena est exemplorum historia, alii ultro fatentur : alii dissimulant. Postumius Albinus , Catone irridente, veniam deprecatur si quid minus bene Graece scribenti sibi ex- ciderit. Lucullus impudentius se idcirco barbara quaedum et ooloixa sparsisse in historiis suis quo facilius illas probaret Ro- mani hominis esse. Cicero ubi hoc refert lepide addit: apud me si quid erit huiusmodi me imprudente erit et invito. Non tamen Cicero , non alius illis temporibus vacaverit, opinor , vitiis sermonis sive levioribus sive etiam turpioribus, quod usu venit in omnibus Romanis, qui sibi puri puti Attici videntur, ut im- prudentes delabantur in patrii sermonis rationem et usum in 14 DB C1NCER1TATE GRAECI SERMONIS vocftbulis Graiis expressum, JNon Aelianus, non Favoiinus ab ilia labc immunes, no sic quidem ut turpioribus vitiis carcant ; siquidem ut hoc utar xanyvwo&?] &avarov potuerint scribere, nam cogitabant capitis damnatus est, quum ratio et usus linguae requirat quod illi antiqui scribebant Sdvavog avvov aanyvwad-Tj. Nihilo magis Romani in ea re impingebant quam Graeci : ag- men Grammaticorum scribenlibus praecepta ponunt: compor- lant sedulo undique materiam: ostendunt quid veteres et probati scriptores dicere solearit: admonent de recentiorum corrupta et vitiosa consuetudine sed nemo in his ingenii fama et iudicii in- claruit, multi multa inconsulto, multa temere praecipiunt, non satis inter se conspirant: non satis diligentiae adhibent et quo sunt morosiores , eo solent esse imperitiores. Facete Lucianus inducit iactabundum recte pureque dicendi magistrum, qui se quemvis soloecismum statim deprehendere posse gloriatur. Lu- cianus ut vanitatem hominis ostendat alios ex aliis soloecismos ex communi sermone committit, quorum illi nihil subolet, at quod imprimis animadvertendum quae Lucianus in illo libro multo sale perfricat sermonis vitia, aqvi iunctum cum futuro, a i-dv — a tfs pro articulis, ocpelov dvvtjofl pro fcptXig dvvasi a est, tit etiam nunc vivant vigeantque litis uibus Iiaec intelligere el intima mente perscrutari datum est. Quae autem in populo temporum vicissitudines sic ma- tare solent, ut in uno eodemque nomine homines diversissimi appareant, eadem est sermonis ratio: manet nomen, res subest noniini alia post aliam. Non plus discrepat forma, ingenio, moribus, vita a tenero puerulo lasciviente et ludibundo vir adulta aetate et rerum liominumque usu ad gravitatem et se- veritatem compositus et senex idem ac decrepitus et delirans in eodem nomine nulli dissimilior quam sibi, qui olim fuerat, quam lingua populi quae ex rudiore antiquitatis ratione civium inge- nio et humanitate exculta ad summum elegantiae , venustatis et nitoris culmen in maxima copia et divitiis pervenerit, a se ipsa discrepat quum socordia et stupore popularium sordibus inqui- nata inepta et malesana et, ut verbo dicam, decrepita et delirans exit ex ore populi desipientis. Per annos plus quam bis millenos Graecitas vivit nobis , habemus monumenta ingenii Graeci nono saeculo ante G. n. condita, affatim superest earum literarum, quae saeculo 13 post C. n. ad posteros sunt propagatae. Saepe et multum questus sum de eorum levitate et temeritate qui omnia in unam farraginem congesta eodem amore et studio pro- sequuntur: quantum illi detrimenti bonis literis attulerint affe- rantque etiam apud vos, v. c, disputavi. Fieri non potest ut intelligant et perseniiscant veteris linguae veneres, qui Graecu- lorum foetus non dico patienter sed cum aliqua animi oblecta- tione et sine nausea et fastidio perlegant. Miratur Lobeckius Phrynichum suum, operose et sine ulla venere locutiones Atticas et plebeias ut in musivo opere contexentis v. avaat]fiov, p. 418. Audite ipsius verba "hie locus verbis lectis et illustribus distinc- tus argumento esse potest Phrynichum si satis spatii ad anna GRAMIVUTICOIIUM VETERUM. 5 expedienda habuisset, orationis elegantia et gravitate nulli supe- riorum cessurum fuisse." Nihil mihi umquam credi facile pa- tiar, si quid est illo loco ieiunius et magis ineptum : quid pro- dest lATTixwtaTa consarcinare : ti ndayovai, davftdaag s/w , fisyav dyuv, rd dxga twv 'EXItJvojv et sqtj^v 6(pXovTa gov rd ncudixd, si locus in quo ista in acervum exstruuntur ne micam quidem habet salis. Est hoc omne genus ita natura comparatum ut periti persentire optime possint , impends quale sit explicari non pos- sit, quod dixit in simili re Rulmkenius; Itaque nihil hoc ur- geo, aliud est quod volebam, quo sic deveniam ut ab historic© exemplo ordiar. Populus sentit se decrescere , fatiscere vires ani- mi, ingenii dotes deficere, minui animos, male se tueri maiorum laudem, degenerare, consenescere , delirare: pauci fatentur, pau- ciores admonent, sapientissimus quisque satis videt et frustra se, si solus audeat obniti, omnium invidia arsurum, et nequidquam sese odia et simultates omnium in malo insanabili suscepturum. Atheniensium disciplina labi coepit quo tempore florebat Pericles, iniquius ipse solus huius culpae arguitur, fortasse non satis nas~ centi luxuriae certam perniciem allaturae obstitit: non attulisse Periclem illam pestem natura rerum clamat. Nemo unus popu- lum facit frugi, nemo unus flectit in vitium. Odiose Plato eo crimine insectatur virum magnum, facetius sed non meliore hire Aristophanes corrupti populi culpam contorquet in Euripidis Tra- goedias. Socrates magno animo pestem admonendo avertit sed dum parcit viribus o uqwv et extenuat consulto acute dicta non nisi acutiores advertebant. Praeclare Aristophanes, cuius utinam JatvaXijg ad nos pervenissent, labentes mores et disciplinam maio- rum in ea fabula sic exposuit, ut senem induceret, cuius alter filius optimae frugis antiquis moribus viveret alter nequissimus et novis populi vitiis et flagitiis coopertus. Nondum perierant an- tiquae artes sed peribant. Egregie civibus placuit audacia poetae. o GOjcpQtov n %to xctTanvycov uqig rjxovGdrrjv, ut laetus ipse canit in DE AUCT0U1TATK BT US If Aubibus. ltaquc saepc idem passim inculcat auditoribus ita ut facet issimos iocos misceat tarn prudenti consilio, ut nescias utrum haec ridens an moestus scripserit. Moestitia subit animum ubi in Nubibus antiquos mores et novos comparat, et decertant 6 dUuiog \cyog, virtus maiorum et 6 tidixog aequaliiun callida nequitia. Non semper ridebit qui Equites eo animo releget, ut videat quam caute poeta hoc ulcus tangat et optimas artes maiorum componat cum auditorum, qui in cavea sederent ferine omnium, improbitate, ignavia, stupore. Morose et sine fructu queritur et eiulat lso- crates surdis auribus. Periit libertas, periere spiritus, nemo unus superest Athenis vir magnus et acer animo , Demetrius dixit Po- liorceta, indignatus abiectissimam adulationem: adelg 'Ad-yvaiwv In ifiov ysyovi fisyaq rj ddgog vtjv ipv/jv. A then. VI. 62. incre- dibile dictu est quam foeda et flagitiosa adulatione isti blanditi fuerint cuius quum exemplum attulisset idem ingenioso, nam fatendum est, et lepidissimo carmine scriptum, sed quod spirat animos abiectos et ignavos civium subiecit: haec igitur cantarunt ol MuQa&covojuuxou, qui capitis damnarant legatum, quod obli- tus maiestatis populi Attici regem Persarum adorasset. Verum autem erat quod Demades iecerat : civitas nunc , inquit, est vetula anus decrepita sandalis induta et ptisanam sorbens — perire satius erat quam sic vivere. At quam diffitentur omnes turpitu- dinem, multis modis ipsi ultro arguebant; de quibus unum in- dicabo, quoniam me ducet quo dudum propero. Nempe omnia personam laudibus maiorum et antiquitatis : quidquid est anti- quum praeclarum et eximium habetur. Sordent nova ad haec et iacent. Sermo Graecus, in quo est imago temporum et morum velut in speculo expressa, passim hoc docet: dqyaiwg olim cum contcmtu dicebatur, contemnuntur xd do/cua, absona, ahsurda, inepta sunt: nova omnia sunt in honorc. ex dudw xd nalaid To nuXui ov uvtov ol Aaxt- daipovtoi. nQoarjyoQivov. Ain vero ? appellant hominum poculum , quoniam astu et fraudibus valebat plurimum. Apage ineptias grammatici alias res agentis. Porsonus melius legit ilium codi- cem : IG et K nihil figura differunt in libris antiquis. Sententia loci utrum sit ubique legendum ostendit. Itaque stupore libra- riorum nil intelligentium ursi appellantur oiQigoi, contra optimi solent in codicibus agxroi dici. "Axwnog apud Hesychium nomi- natur pro Acaconog, idem Hesychius Grammaticorum, ut illi aiunt, doctissimus dedit xeioifttyXtv pivot , quod inter xeto&at et xti- copat medium inseruit. Nolite hinc augere Graecitatis copias. xtxififyfovfiivot satis notum est. Ergo Dercylidas Hlovcpog appel- J 10 v DE AUCTORITATE ET USU labatur. at vitiosi sunt Athenaei codices, inquies. Nihil est quo ahscondat caput : agit multis de nomine axvyog', alios ex aliis aifert auctores, ubi oxvyog legatur, denique subiungit haXuvo ds xai dtQY.v\l$ag oxvcpog et sic laudat Ephori locum. Similia ex eodem, siinilia ex antiquiorum vno^vijfiaaiv et Xs&oiv sat multa possunt levitatis et temeritatis expromi documenta. Doctissimos commen- taries hoclie habemus in Pindarum, Apollonium Rhodium, Avis- tophanem: horum ea est ratio ut multa insint ab antiquissimis Grammaticis profecta sed contorta, confusa, permixta et inter- polataannotationibus alienis cuiuslibet aetatis et pretii. Utarnunc uno exemplo ex Aristophanis scholiastis. Ljcophron primus reg- nante Ptolemaeo Philadelpho comoedias Atticas commentario il- lustravit; quamtemere et inscite hi loci ostendent: in Vespis vs. 91 nesciebat quid esset namdXrj, 103 §0Qnrj^6g ei est Hqt^ov , quum constet significare Sttnvov, 239 turpiter erravit in verbis rjipofitv tov X0QH0Q9 impudenter annotavit esse genus pisciculorum. Satis constat esse genus oleris agrestis in Peloponneso; ne Graecum qui- dem est tov xoqxoqb, si sunt pisciculi minuti twv xoqxoqwv debebat. Athenaeus ipse traducit Grammaticos qui quum quid nesci- rent defunctorie annotabant esse speciem arboris, herbae genus, plantam quamdam, 6sv6qov noidv, fiotavrj nota, yvtov noibv et sic aliquid dixisse videbantur: hoc igitur genus tantum attingam: etiam recentissimos non morabor, facile videatur Thomam Ma- gistrum traducere et Moschopulum ridere et Gregorii Corinthii errores et ineptias exagitare, hos igitur omnes et caeteros huius- modi homunciones infimi subsellii ne nomino quidem et optime de Uteris actum esse arbitrabor, ubi istorum scriptiunculae ab omnibus erunt contemtae et laudari desitae, possunt bonae horae melius collocari. Cum omnibus reliquis mihi res in quijms vno- ixv^fxaza et li%eig veterum cuiusque aetatis additamentis auctae, et novis itidem detriments imminutae et corruptae ad nos perve- nerunt. Sed pritnum omnium mihi video diligenter occurren- GRAMMATICORUM VETERUM. 11 dum esse nonnullorum reprehensioni, quibus videri possem cum stercore genimas egerere et abiicere velle; esse enim in illis commentariis et Lexicis infinitam copiam rerum, quas opimas et aureas solis debemus illis, qui haec condiderunt an consarcina- runt. Tantum abest ut ilia contemnam, ut in Grammaticis legendis et excutiendis aetatem contriverim idemque posthac facturus sim ne- que tamen propterea mihi plerique horum perdocti aut eruditi vi- dentur. Multa afferunt sibi non intellecta, multa perperam laudant a proposito aliena dum omittunt meliora : deinde quod maximum est, non bona fide eum apparatum doctrinae nobis apponunt, sed furtim aliis sublectum aut impudenter compilatum. Non est ex- scribendi finis dum alter alterum ad verbum in suos scil. li- bros transfundit, unde factum est ut quid afferant ipsi non intel- ligant: in quo genere quousque impudentia eorum et inscitia procedere possit necesse est exemplis demonstrare. Utar Pollucis Lexico, quod sanequam doctum et opimum esse omnibus vide- tur, in quo opere locus est de Graecorum nummis lib. IX. O uti- nam centesima pars nobis superesset eorum librorum, quibus Pollux Romae abundabat: locum liunc omnibus numeris ab- solutum haberemus : ille corradit nonnihil sine ordine : quam inepte nunc ostendam. Est, inquit, apud Atlienienses nummus dictus nog?], cuius meminit Hyperides sic : puellula ex aede Dia- nae surripuerat aliquid ex donariis. ludices , ei proponunt mqijv et xiTQd$Qa%[iov , idque inl ntiQa, avviaswg, ut experimentum in- telligentiae esset: puella to tixqUSqay^ov maluit itaque visa est posse to x£q$oq diaxQivav et dedit poenas. O lepidum liominem^ qui haec ita accipit! xogrj est pupa, oblectamentum puellularum apud omnes populos. non esse hunc usum vocis obscurum aut rarum Ruhnkenius ad Timaeum doceat : poterat si quis forte ne- sciret, ex hoc uno loco certo sciri: nil subolet Grammatico, qui operose affert ex Euripide locum ex Satyrico dramate, ubi di- cuntur meretriculae Corinthiae amare multum cives Atticos si 12 DE AUCTORITATE ET USU sibi multas afterant naQfrivaq. Itaque, inquit, ut naQ&ivoi sic xo- gat sunt Attici nummi , signati nota Palladis : hoc clemum est sa- pere. Nesciebat iste, quod liodie nemo nescit philologus, notam tetradraclimi esse Palladem: itaque iudices, qui puellulae tetra- drachmi et alterius tetradraclimi optionem dedisse dicuntur, ni- liilo erant Polluce saniores. Ut ergo istic Hyperidis locum et Euripidis iocosum fragmentum laeti accipimus , Grammaticum ri- demus, qui tarn inepte utatur, sic passim ex mediis ineptiis et nugis colligimus aureas antiquitatis reliquias, quibus isti unde- cumque sumtis utcumque utuntur. Optimum autem factum, si manum abstinent et intacta et inviolata ad nos propagant quae sine iudicio alicunde corraserunt, ubi enim suo Marte refingunt solent omnia pessumdare. Exstat epigramma pervetus ab ipsis Cypselidis Corintlii tyrannis inscriptum Jo vis statuae, quam ex solido auro Olympiae posuere , nobilissimum Kvipehdwv dvd&Tjpa, quod nunc stupore Grammaticorum nihil est nisi malesani ho- minis deliramentum. Feram opem et apparebit quales sint isti testes antiquitatis. Avtoq iyw XQvaovg acpvQTjXaToq dfii xoXoaoog £§a)X?ig Hi] Kvrpehdwv ytvtd. exstat epigramma in doctissima annotatione apud Suidam, qui compilavit scrinia Photii, qui descripsit ex vetusto commentario in Platonis Phaedrum. At quale est epigramma : ipse sum colos- sus ex solido auro , dispereat Gypselidarum omne genus. Suntne haec delirantis et malesani, an non sunt? Propero ex his nugis emergere. Avroq quod nihili est , etiamsi caetera constarent (nam cur dicit se ipsum esse ex auro , nemo de vicinis statuis cogitabit) est ex penu Suidae, qui apud Photium legerat tl(u iyu) xrs. tl/ui eum male habuit, nee minim, cur inepte repetitur, cur laeditur Graecitas, cur metrum violatur ? in ea tamen scriptura sunt nobis cmnia, nam nullo negotio eruitur ipsa veteris statuae inscriptio GRAMMATICORUM VETERUM. 13 sic ut omnibus malis medearis op time, si unam literulam ex certa palaeographiae ratione emendaveris: ?j et i millies confusa tantas turbas dederunt. Cypselidae sic fuerant iocati : El pi] iy(o xQvaovg oyvQ^Xaxog el/ui xoZooaog i'^aiXTjg el'ij Kvrptfadwv ytvtd. ut est in Latinis : dispeream si te mater amare potest, et dnoXolfnjv it at didowa, aut it as fiij /mow ysvoifZTjv iv Kqutivs xwdiov, et passim in huiusmodi faceta negatione vel asseveratione. Videte igitur quid iste designaverit qui avrog ex dpi ausus sit refingere. cogitandum autem est quam facile ista ludificatio in perpetuum nos latere potuisset. Ni Photiani Lexici exemplar unicum in An- glia patrum nostrorum aetate esset editum, pliilologi saniores Epigramma Cypselidarum liabuissent nodum inextricabilem et crucem perpetuam, reliqui quod multo peius est explicuissent et satis tolerabilem sensum elicuissent scilicet. Eiusdemmodi error in loco quodam Diogenis Laertii commissus et correctus satis omne hoc genus aperiet. Iubet philosophus Bias, unus de septem: oixiryv nugoivov firj xoXa&, do%ug yuQ (itd-vuv , arena est sine calce: noli servum ebrium punire, nam ebrius esse vide- beris; nemo haec sobrius 'scribere potest, quid multa? ndgoivov dissecandum erat bifariam, ut esset, inter pocula, nag 3 olvov, id- que vere et utiliter ille cives suos admonebat, qui solebant facile in vino irritari servulis , quemadmodum Romanus ille apud Mar- tialcm, qui malebat servum scindere quam leporem. Gramma- ticus aliquis locum describit et pro ndgoivov dedit fisdvoov, ex levi morbo insanabile malum, ut videtis, intulit. Contrarii gene- ris error est grammaticorum non minus veterum monumentis perniciosus, quern nunc dicam. Quum lectio olim depravata nacta est Grammaticos patronos videri solet satis firmo praesidio niti et emendari non potest. Saepius diximus et nunc demon- 14 DK AUCT0R1TATE ET USU strabimus corruptas scripturas passim Grammatieis imposuisse , quas modo bona fide arripiunt et nihil mali suspicantes utuntur pro sincerissimis , modo interpretatione arhitravia pro imperio explicant, unde corruptela fere fit immortalis. Etiam hoc quale sit primum exemplo luculento ostendam, deinde quam late pateat indicaho. Dicuntur Herodoto VI. 57. Spartanorum reges ius di- cere navQovxov nagd-eva n&Qi £g vov mvhxai sx HV V v t*V ° naxrJQ avT?}v syyvrjGT]. Grammatici certatim explicant quae sit naQ&evog naTQOv%oq, nempe fllia unica est, ad quam post mortem utrius- que parentis pervenit tota hereditas. Atticis snixXyQog dici solet. Esse hunc sensum loci Herodotei res ipsa clamat, sed quid quaeso est, quod ea virgo dicatur navQOvxog. Ratio huius compositionis satis, opinor, certa est et exemplis confirmata in noXiovypg, xX?j- Qovyog, GxqTtTOvxog, gafidovxog, alytoxog, nqvioxog alia, quae signi- ficare dehent et significant s/gw an sxovacx, noXiv, xXfJQOv, oxtjutov Qdpdov etc. Itaque narQovyog quod debet significare habens patrem, nunc repente ponitur pro ea, quae patre sit orba. Dicam quod sentio : si ea esset ratio Graecitatis satius esset totum hoc studium abiicere, quod multo magis ingenium pervertet, obtundet iudi- cium, occaecabit animum, quam quidquam cuiquam proderit, sed salva res est, Herodotus emendabitur, vapulabunt Grammatici et minore fide utentur : subest verbum priscum nsnafxai unde napa, noXvnufAWv , Inmaiivxig , alia multa: unde na^aaypg forma Dorica, quae Jonibus na/tiovxog audiebat, quaeque ipsa Hero- doto reddenda est. Ex veteri Xi&i Herodoti ea glossa irrepsit in Timaei Lexicon Platonicum, inde Photius exscribit, quern de more compilavit Suidas. Ex eodem Timaeo manavit in Scholia ad Leges, sic quatuor fiunt testes ex uno, sed leves et futiles et cum contemtu dimittendi, etiamsi sexcenti forent. Facile est exempla cumulare sed non est huius temporis et ubi locus da- bitur expromcntur. Mirabile dictu, dixerit aliquis, si ea est grammaticorum levitas, eos tanta apud omnes florere auctoritate. GRAMMATICORUM VETERUM. 45 MiraLile esse non nego : imo addam quae movebunt mirationem etiam maiorem. Perspexit olim princeps Griticorum quam esset niliili ea auctoritas et, qua erat constantia animi, quod nemo erat ausus, propalam et alta voce pronuntiavit. Res eum ad Hesy- chiuin detulerat, aperuit vanitatem liominis et vecordiam incre- dibilem et sic aperuit, ut malevoli et. invidi obtrectatores, quos plurimos nactus est ubique, ne liiscere quidem contra aude- rent. Ferreus sit necesse est qui sine magna indignatione perlegat longam seriem turpissimorum errorum, quos crisis Bentleiana Hesycliio obiicit et manifesto arguit. Applausum est undique: satis erit Ruhnkenium nominasse , clementissimi ingenii et circum- specti iudicii criticum, qui scribit ad severum critices tribunal citatum Hesychium , cui satis diuturna peccatorum impunitas ob- tigisset. Est operae pretium etiam haec ex Rulmkenio apponere, quae mox nobis erunt usui. "Equidem Scaligerum, Casaubo- num, Salmasium horumque similes arbitror saepenumero sic se- cum cogitasse: monstra loquitur Grammaticus, gravissime errat, deceptus est literarum similitudine , truncavit vocem — sed magni illi viri quae sentirent palam dicere non audebant, sive Gram- matici auctoritate deterriti, sive clamoribus semidoctorum semper obstrepentium doctioribus nee satis aequo animo ferentium ipsum Iiesycluum in ordinem cogi," duo exempla audite errorum, unde coniectura fiat de caeteris, awgov dicit optimum significare, pro Xwgov, contra XwQog ei est immatura morte raptus , pro ftwQoq, meministis me supra afferre ex eodem Y.uai^rj'kivfiivoi pro xixtpd. Scatet talibus et nemo ante Bentleium vidit, certe ausus est di- cere. Quid autem est quod dicebam magis etiam esse mirabile ? nempe omnium Grammaticorum eadem est ratio , quam in He- sycliio Bentleius demonstravit: quod in Hesycliio uno vident omnes, idem omnes in caeteris praetervident. Augeae est stabu- lum : aut sunt quisquiliae nullius omnino momenti nee pretii , aut scripturae vitiosae, aut doctrina praepostera, ea denique omnia 10 DE AUCTORITATE BT HSU quae ab initio disserui, de qua re nunc quia satis milii viam munivisse videor paulo pressius disputabo. Communem esse aio hanc Grammaticorum labem, itaque in quocunque Grammatico ostendere sum paratus et rogatus postliac faciam. Nunc quia mihi optio datur, eum sumam qui in argumento certo et per- spicuo et nobis aperto XsS,iv edidit, certa aetate^ non magno opere corruptam aut accisam aut interpolatam , Xi'&v dico Qrpo- qmtjv quam multo labore creditur confecisse Harpocration. At ille , ut plerique, non multum exbausit aerumnarum , pleraque ex Didymo describens, nonnulla e Diogeniano accumulans, ubi de- serit duces suos, in errores se implicans; in v. s^ivi^e recte Di- dymus explicuit locum Demostbenis ngog Evp8\id?]v. Harpocration sibi ait videri %tvl^Hv esse peregrinum esse, non ad orationem pertinere ab Attico usu recedentem, si perlegisset locum, vidisset eSeig rov %evt£ovra fjrciaaaTO rig ur\ '£evog et abstinuisset a futili annotatione, qua constans usus Atticorum violetur. Mirabile adeo est Graecis opus fuisse magistro, qui doceret quid esset %evi£ttv; ut multo magis puerilia apud Harpocration em leguntur: docet serio Ayoqaoai esse emere, dnayoQtvtiv deficere, SI sviavrs esse per totum annum, centena sunt huiusmodi. Lepidiora sunt etiam quae in nominibus propriis annotare solet; in docto Lexico antiquo ad TvXmnog, Jrnialvtxog, /trjfioqtdvqg, AwTifiog, dioyavrog, Enavo^vcog alia centena nihil aliud adnotavit nisi: nomen proprium, ovopa xvqiov. Nae illi fecerunt operae pretium, qui Demosthenis lec- tionem interruperunt , ut in Lexico X oratorum quaererent, quis Tv\innog esset aut 'ExaTopvwg aut caeteri. Si quidaddit, solet aut putidum esse aut nibili aut falsum. rivxsQa est teste Harpocratione meretrix quaedam , "Aq&iiiog, servus regis Persarum, at ubicumque apud Demosthenem et Aeschinem nominatur "Affiiiiog 6 ZtXu- zrjg additur fuisse servum regis Persarum, qui venerit Graecos pecunia corruptum. JiQy.vtidag audit rex Spartanorum, at Sisy- phus noster, de quo supra diximus, non rex erat sed aQfiozijg GRAMMATICORUM VETERTJM. 17 fuit in Asia, quod quis erat docendus? Sequitur ut ostendam Harpocrationem in levissimis rebus versantem etiam turpiter vi- tiosis scripturis decipi, ut omnes. Serio annotat "Htftev esse scie- bamus, ne quid ab librariis erratum putes , inter 'HdvXuov et gj iv odw y.a6eXwv positum est: vel sic tamen sciebamus est ^Gfiiv Atticis , qui constanter olim ffir\v, flG{X£v, fige et foav dicebant. Pueri boc sciunt. Harpocration tamen quum invenisset HCMEN significare rjdtifiitv non sprevit et turpiter lapsus dedit formam barbaram. Saepius alibi idem non sensit imponi sibi ab librariis et bona fide ineptias recipit et sua auctoritate etiam nunc confirmat. iv pQaxu, si quid ei credis, significat dnXwg; aperte fallitur, iv §Qu,xti est cito, brevi : dnXwg Atticis est sppqaxv, quod passim ob scribarum inscitiam abiit in iv faa/H, quod tuetur futilis Gram- maticorum auctoritas, idem mox scribit hdsxd&tv esse iveoQvd- £uv et una celeb rare rrjv Siy.axijv, laudato Demostbenis loco in- oratione xard QtoxQivii, de praevaricatoribus qui in iudicio in. festos se reo esse simulant mox rotg avtotg rovroig ivdtxd^ovztg. Equidem etiam bic optimum quemque ita secum cogitare ar- bitror : monstra loquitur Grammaticus , apertissime errat — sed nemo imitatur Bentleium. Scripsit Demosthenes 6vv$ixd£ovTtg , quod reponendum etiamsi sexcenti Grammatici huius farinae obloquentur. Festinandum mihi esse intelligo, itaque duo tan- tum addam exempla, ubi Harpocration crisin exercet, sanequam mirabilem. Scatebant iam turn codices mendis et vitiis, quod non poterant illi ignorare: itaque periclitantur emendationem, quam inepte et imperite ipsi iudicabitis. In loco Dinarcbi scrip- turn erat: orcev xltftd^fl y.ui naqdyrj xovg vofiovg. Harpocration v. Ylifi.d%r r Kkt(id£av non est Graecum ac prorsus nihili; arguit sen- sus loci significare debere leges detorquere et peivertere. Har- pocration ad coniecturam faciendam se accingit et scribit: for- tasse scribendum est ^Xifid^rj — {ignore du yqdyuv pXifxd^rj, quid esset fiXipd^uv liomo bonus quamquam ipse supra in docto Lexico 18 l)i: AUCTOIUTATE ET USU alieunde descriptum dederat, tamen iuxta cum ignarissimis nc- sciebat. Verbum est nequitiae amatoriae frequens in Comoedia Romana, ubi subagitare dicitur. Novum est igitur impudicitiae jrenus si quis leges dicetur subagitare. Dicam quid Dinarchus scripserit: nihil coniectura opus est, sed accipite novum vecor- diae Grammaticorum documentum ex Lexico Pliotiano. Photius unus omnium aequalium, ut fama est, acutissimus, Lexicon con- didit, more pervulgato: de suo nihil, impudenter describit alios, in his ipsum Harpocrationem : itaque in v. vli^a^r] scribit: fortasse est, legendum fiXi/idfy, verbo omnia quae illic invenit fideliter descripsit. At idem in alio Lexico haec reperta dedit : vXigtufc est genus quaestionis servilis, hinc xhftcMi&tv est torquere, Dinarchus: ovav xkifimltji rovg vopovg. Non vidi magis. Ite nunc et Gram- maticis habete {idem. Unum addam ex Harp. v. dnQozcov. ex Dinarcho affert: rujv qjjtoqwv i/Lmen^djjxoTdOv waneQ dnQorwv tig to ijLmoQiov. *Atiqot(jov nihili est et indicio esse potest quam mi- sere iam olim codices fuerint depravati. Harpocration feret opem: fortasse, inquit, est librarii error et legendum wontQ aXfjoincov. Sardi venales, dicetis, alius alio nequior, at salva res est: emersit vera scriptura, undenam? ex ipso Harpocratione , qui statim subiungit: esse in quibusdam codd. wamg nagvoncov. hoc verum et venustum est, Grammaticus oXvov naqwtog o£og r^dadij Xafitlv ac fruatur suo iudicio. Imo vero omnes fruantur quod ament, ea lege ut ne nostra studia impediant amplius sed ve- luti larva detracta aut leonina pelle contemni se aequis animis patiantur. Aliquamdiu iam est, ex quo desiere apud pruden- tiores historiam et antiquitatem corrumpere posse : princeps Ba- kius perspexit et demonstrare saepe solet quam sint in his om- nibus plumbei, quam contemnendi. Ulterius etiam progre- diendum: ne in verbis quidem, ubi regnare videntur, qui sapient quidquam illis sine teste credent, et quidquid scribunt titcumque confidenter affirmant verum sit nee ne, probum et GRAMMATICORUM VETERUM. 10 utile an secus nostrum erit semper et unique indicium, qua in re (utar verbis Ruhnkenianis) plus bonis Uteris proderit docta et acuta audacia, quam iners et superstitiosa multorum, qui Critici dici haberique volunt, religio. D I x I. LIBRARY OF CONGRESS 003 231 047 3 4